IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 37

D. 37.12SI A PARENTE QUIS MANUMISSUS SIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum

pr.Emancipatus a parente in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur exitum. quod aequissimum praetori uisum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quaerendorum: quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quaereret. et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum possessionem admittatur.

1Enumerantur igitur edicto personae manumissorum sic: ‘in eo, qui a patre auoue paterno proauoue paterni aui patre’.

2Nepos ab auo manumissus dedit se adrogandum patri suo: siue manens in potestate patris decesserit siue manumissus diem suum obeat, solus admittetur auus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex seruitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret.

3Si parens uel accepit pecuniam, ut emanciparet, uel postea uiuus in eum filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur.

4Est et alius casus, quo bonorum possessionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam diuus Pius rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem uenire non posse.

5Liberos autem manumissoris non uenire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quamuis patroni ueniant.

6Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius antiquum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere Iulianus scripsit: nec enim ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater.

2 · Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale

pr.Non usque adeo exaequandus est patrono parens, ut etiam Fauiana aut Caluisiana actio ei detur, quia iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem.

3 · Paulus libro octauo ad Plautium

pr.Paconius ait: si turpes personas, ueluti meretricem, a parente emancipatus et manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas possessio parenti datur: aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus.

1Si filius emancipatus testamento suo patrem suum praeterierit siue heredem instituerit, fideicommissa non cogetur pater praestare ex sua parte, quae ei debetur, etiamsi adierit hereditatem. sed et si filia uel neptis manumissa sit et pater uel auus praeteritus petat bonorum possessionem, eadem quae in filio dicenda sunt.

4 · Marcellus libro nono digestorum

pr.Patri qui filium emancipauit de his, quae libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil edicit, et ideo frustra pater operas stipulabitur de filio.

5 · Papinianus libro undecimo quaestionum

pr.Diuus Traianus filium, quem pater male contra pietatem adficiebat, coegit emancipare. quo postea defuncto, pater ut manumissor bonorum possessionem sibi competere dicebat: sed consilio Neratii Prisci et Aristonis ei propter necessitatem soluendae pietatis denegata est.