IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 37

D. 37.13DE BONORUM POSSESSIONE EX TESTAMENTO MILITIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum

pr.Non dubium est, quin debeant ratae uoluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissent. quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu uersantur cum eadem pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi uindicant. omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo deprehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint, testabuntur, siue praeses quis sit prouinciae siue legatus siue quis alius, qui iure militari testari non potest.

1Item nauarchos et trierarchos classium iure militari posse testari nulla dubitatio est. in classibus omnes remiges et nautae milites sunt. item uigiles milites sunt et iure militari eos testari posse nulla dubitatio est.

2Si quis militum ex alio numero translatus sit in alium, quamuis et hinc sit exemptus et illo nondum peruenerit, tamen poterit iure militari testari: est enim miles, quamuis in numeris non sit.