D. 36.4UT IN POSSESSIONEM LEGATORUM UEL FIDEICOMMISSORUM SERUANDORUM CAUSA ESSE LICEAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
pr.Si quis, cum uetitus esset satis accipere, acceperit, an repeti satisdatio ista possit, ut heres condicat liberationem? et quidem si sciens heres indebitum cauit, repetere non potest. quid deinde, si ignorauit remissam sibi satisdationem? potest condicere. si uero hoc non potuisse remitti crediderit, numquid condicere possit qui ius ignorauit? adhuc tamen benigne quis dixerit satisdationem condici posse. quid deinde, si commissa sit stipulatio, fideiussores putamus exceptione uti posse an non? et magis est, ut utantur exceptione, quia ex ea causa intercessit satisdatio, ex qua non debuit.
1Non exigit praetor, ut per heredem stet, quo minus caueat, sed contentus fuit per legatarium uel fideicommissarium non stare, quo minus ei caueatur. quare si non fuerit, qui interpelletur cautionis nomine, hoc est is a quo legatum fideiue commissum relictum est, omnimodo poterit legatarius et fideicommissarius in possessionem ex hoc edicto mitti, quia uerum est per eum, cui caueri oportebit, non fieri, quo minus caueatur. non tamen et satisdatio debet offerri legatario, sed sufficit, siue desiderauit et non cauetur, siue non habeat, a quo satis desideret.
2Si debitori liberatio sit relicta, non est exigenda cautio, quia habet penes se legatum: quippe, si conueniatur, exceptione doli mali uti possit ei cui legatum solutum est.
3Cum constet legatum non deberi, diuus Pius ad Aemilium Equestrem rescripsit non debere praetorem satisdationem admittere.
4Tunc ante aditam hereditatem satisdandum de legatis est, cum adhuc dubium est, an hereditas adeatur. ceterum si certum sit repudiatam uel omissam hereditatem uel abstentos necessarios heredes, frustra hoc edictum imploratur, cum certum sit legatum uel fideicommissum non deberi.
2 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
pr.Si autem certum sit hereditatem necdum aditam fuisse, nec satisdatio nec possessio locum habet.
3 · Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
pr.Si is, a quo satis petitur, offerat cognitionem et dicat: ‘hodie constet de fideicommisso, hodie agamus’, dicendum est cessare satisdationem, cum possit ante de fideicommisso quam de satisdatione constare.
1Nec non illa cognitio imploranda erit ab herede, si forte dicatur per calumniam satis peti: hoc enim commune est omnium satisdationum. diuus enim Pius rescripsit eum, apud quem satis petitur, debere explorare, num per calumniam satis petatur: de qua re summatim debet cognoscere.
2Si procurator satis legatorum desideret, si quidem mandatum ei sit, non habebit necesse de rato cauere, sed erit ei satisdandum: si uero dubitetur, an mandatum sit uel non sit, de rato cautio erit exigenda.
3Si semel fuerit satisdatum, quaesitum est, an etiam rursus cauendum sit, si forte dicatur egenos fideiussores esse datos. et magis est, ut caueri non debeat: hoc enim diuus Pius rescripsit Pacuuiae Licinianae: ipsam enim facilitati suae expensum ferre debere, quae minus fideiussores idoneos accepit: neque enim oportet per singula momenta onerari eum, a quo satis petitur.
4 · Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum
pr.Plane si noua causa allegetur, ueluti quod fideiussor decesserit aut etiam rem familiarem inopinato fortunae impetu amiserit, aequum erit praestari cautionem.
5 · Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
pr.Is cui legatorum fideiue commissorum nomine non cauetur missus in possessionem nunquam pro domino esse incipit. nec tam possessio rerum ei quam custodia datur: neque enim expellendi heredem ius habet, sed simul cum eo possidere iubetur, ut saltem taedio perpetuae custodiae extorqueat heredi cautionem.
1Si alius damni infecti nomine missus sit in possessionem, alius legatorum seruandorum causa, posse eum, qui legatorum seruandorum causa in possessionem missus est, etiam damni infecti satisdare: qui si satisdederit, non aliter decedere possessione debebit, quam ei cautum fuerit etiam eo nomine, quod se damni infecti obligauit.
2Si plures legatarii mitti in possessionem desiderauerint, omnes uenire debent in possessionem: is enim qui ex causa legatorum possidet sibi, non alii possidet. alia est causa, cum creditores rei seruandae causa mittuntur in possessionem: nam is qui possidet non sibi, sed omnibus possidet.
3Qui prior missus est legatarius in possessionem, non praefertur ei qui postea mittitur: inter legatarios enim nullum ordinem obseruamus, sed simul omnes aequaliter tuemur.
4Postquam rei seruandae creditores possidere coeperunt, legatorum seruandorum gratia missus in possessionem creditoribus potior non habebitur.
5Qui in possessionem legatorum seruandorum causa mittitur, in possessionem quidem rerum hereditariarum omnimodo ueniet, hoc est earum quae in causa hereditaria manent: earum autem, quae in causa hereditaria non erunt, non alias mittitur, quam si dolo malo in ea causa esse desierint, nec semper, sed causa cognita.
6‘Bonorum’ autem appellatione hae res compraehensae uidebuntur, quarum proprietas ad heredem pertinet.
7Sed et si uectigales agri sunt et si qua pignora testatori data, in eorum quoque mittetur possessionem.
8Sed et in partus ancillarum et fetus pecorum, item fructus aeque omni modo legatarius et fideicommissarius mittentur.
9Sed et si rem alienam defunctus bona fide emerit, in possessionem eius mittendum legatarium constat: nam et haec res in causa hereditaria est.
10Si deposita res apud defunctum fuerit uel commodata, locum missio non habet, quia non sunt istae res hereditariae.
11Si ex duobus heredibus alter satisdare sit paratus, alter non, in partem eius missio locum utique habere debet. missi itaque legatarii impedient etiam eum, qui satisdedit, rei administratione: quare suadendum erit heredi, ut in assem satisdet, ne administratio eius impediatur.
12Si ab impuberis substituto legata sint relicta et impubes decesserit, missio non solum in ea bona, quae testatoris fuerunt, uerum ad ea quoque, quae impubes adquisiit, locum habebit: nam haec quoque hereditaria sunt: uiuo autem impubere neque missio neque satisdatio locum habet.
13Si heres non sit, a quo fideicommissum relictum est, sed alterius nominis successor, dicendum est, ut edicto locus sit et dolus eius sit aestimandus.
14Sed et si heredis heres sit, qui dolo fecit, aeque nocere debebit.
15Dolum accipere debemus et culpam latam, sed non omnem dolum, sed qui in necem legatariorum et fideicommissariorum factus est.
16Imperator Antoninus Augustus rescripsit certis ex causis etiam in propria bona heredis legatarios et fideicommissarios esse mittendos, si post sex menses, quam aditi pro tribunali fuerint hi quorum de ea re notio est, in satisfactione cessatum est, inde fructus percepturos, quoad uoluntati defunctorum satisfiat. quod remedium seruaretur et aduersus eos, qui ex qua causa fideicommisso moram faciunt.
17Satisfactionis uerbum licet latius patet, tamen ad exsoluendum legatum refertur.
18Proinde et si remissa sit satisdatio, rescriptum locum habebit, quia mora fit solutioni.
19Sex autem mensum puto continuum tempus, non possessionum conputandum.
20Cessatum non accipimus, si pupillus tutorem non habeat nec curatorem furiosus uel adulescens: nam frustratio non debet huiusmodi personis nocere, quae sunt indefensae. certe si hereditas iacuerit aliquo tempore, hoc tempus de medio detrahendum est.
21Quaeri poterit, an in uicem usurarum hi fructus cedant, quae in fideicommissis debentur. et cum exemplum pignorum sequimur, id quod ex fructibus percipitur primum in usuras, mox, si quid superfluum est, in sortem debet imputari: quin immo et si amplius quam sibi debetur perceperit legatarius, exemplo pigneraticiae actionis etiam utilis actio ad id refundendum dari debebit. sed pignora quidem quis et distrahere potest, hic autem frui tantum ei constitutio permisit, ut festinetur ad sententiam.
22Qui legatorum seruandorum causa in possessionem mittitur, et fructus custodire et cetera debebit. et pati quidem heredem colere agros et fructus redigere, sed custodire legatarium fructus oportebit, ne ab herede consumantur: quod si heres fructus nolit cogere, permittendum erit legatario cogere fructus et coactos seruare. quin immo si tales sint fructus, quos primo quoque tempore uenire expediat, uendere quoque legatario permittendum est et pretium seruare. in ceteris quoque rebus hereditariis missi in possessionem hoc erit officium, ut uniuersas res hereditarias colligat et ibi custodiat, ubi domicilium defunctus habuit, et, si nulla domus sit, habitationem conducat uel horreum quoddam, in quo res collectae custodiantur. et puto ita legatarium custodire res hereditarias debere, ut neque heredi auferantur neque depereant deterioresue fiant.
23Quod si ex constitutione quis in possessionem mittatur, curandum est, ne uis fiat utenti et fruenti legatario.
24Satisfieri uoluntati defuncti sic accipitur, quoad uoluntati defuncti uel ex fructibus uel aliunde satisfiat.
25Constitutio autem diui Antonini pertinet ad eos, a quibus utiliter fideicommissum relictum est, quamuis heredes non sint: par enim utilitas est.
26In possessionem missus legatorum seruandorum causa si litem eo nomine contestatus sit, non ante decedere possessione debet, quam ei pro lite fuerit cautum.
27Missus in possessionem si non admittatur, habet interdictum propositum: aut per uiatorem aut per officialem praefecti aut per magistratus introducendus est in possessionem.
28Missio autem locum habebit non tantum, si quis id ipsum, quod legatum est, rogatus sit, uerum etiam si quid uel ex eo uel pro eo restituere fuerit rogatus.
29Si Titio pure legatum fuerit et eius fidei commissum sub condicione, ut Sempronio restitueret, non inique praetorem statuturum Iulianus scripsit, si, antequam legatum consequatur legatarius, fideicommissi condicionalis satis non det, ut magis Sempronio det legati persecutionem, ut is legatario satisdet deficiente condicione reddi decem. sed et si acceperit Titius ab herede decem, aequum esse Iulianus ait cogi eum inuicem satisdare aut ipsa decem tradere et Sempronium Titio cauere: et hoc iure utimur, id enim et Marcellus ait.
30Quid ergo, si et legatum sub condicione sit relictum et fideicommissum, neque fideicommissi satisdetur? aequissimum erit fideicommissarium nomine legati satis accipere ab herede, si ei legatarius non caueat, scilicet ut et ipse legatario caueat. quod si iam accepit legatarius ab herede satis, decernendum erit ex ea satisdatione magis fideicommissario quam legatario dandam actionem, in eum scilicet casum, quod fideicommissi eius condicio extitit: ipsius etiam legati persecutio danda erit fideicommissario, si nondum solutum est et condicio eius extitit, scilicet si fuerit fideicommissarius paratus cauere legatario.
6 · Iulianus libro trigensimo octauo digestorum
pr.Si pecuniae numeratae usus fructus legatus esset et in testamento cautum, ne eo nomine satis daretur, proprietas non est legata, sed legatario permittendum satisdare et usum fructum pecuniae habere: et propemodum in hac propositione nullae praetoris erunt partes, quia, nisi satisdetur, agi cum herede non poterit.
1Qui fideicommissi seruandi causa in possessionem missus est, non prius de possessione decedere debet, quam ei fideicommissum solutum aut eo nomine satisdatum fuerit: nam quod si integra re fieret, in possessionem non mitteretur, id cum offeretur, discedere a possessione debet.
7 · Marcianus libro tertio regularum
pr.Dum uenter in possessionem est, nullus legatorum seruandorum causa in possessionem esse potest.
8 · Papinianus libro sexto quaestionum
pr.Si legatorum satis non datur, restituta hereditate in earum quoque rerum possessionem legatarius mittendus erit, quae dolo malo eius, cui restituta est hereditas, in hereditaria causa desierunt.
9 · Papinianus libro nono decimo quaestionum
pr.Etiam si condemnatus heres fuerit nec pecuniam soluat, legatarius potest desiderare mitti in possessionem.
1Cum sub condicionibus contrariis eadem res duobus legetur, si non caueatur, uterque mittitur in possessionem.
10 · Paulus libro tertio sententiarum
pr.Si nullae sint res hereditariae, in quas legatarii uel fideicommissarii mittantur, in rem quidem heredis mitti non possunt, sed per praetorem denegatas heredi actiones ipsi persequuntur.
11 · Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum
pr.Si fideicommissorum uel legatorum seruandorum causa missus in possessionem eam rem teneas, quae mihi per fideicommissum relicta esset, aequius est me eam habere, cui ea ipsa relicta est, quam te, qui alterius fideicommissi nomine ingressus in eam esses. nam et si mihi sub condicione legatum est et tu medio tempore in possessionem eius factus fueris legatorum seruandorum causa, deinde condicio impleta esset, non denegabitur mihi eius rei integra persecutio. sic enim et si statuliberum ex eadem causa possidere coepisset, impleta condicione iustam libertatem eius impedire non potest.
1Si rei seruandae causa in possessionem missus esset proprius creditor heredis et rei per fideicommissum mihi relictae adeptus fuerit, nihil me per eum laedi oportere conuenit, non magis quam si ab ipso herede eam rem pignori accepisset.
12 · Maecianus libro duodecimo fideicommissorum
pr.Municipiis fideicommissum relinqui posse dubium non est. sed si non caueatur, aduersus municipes quidem non dubitauimus ex hoc edicto iri in possessionem posse: ipsos uero municipes, si his non caueatur, non idem adsecuturos: sed extraordinario remedio opus erit, uidelicet ut decreto praetoris actor eorum in possessionem mittatur.
13 · Callistratus libro tertio edicti monitorii
pr.Quamuis minima res legata sit uel per fideicommissum relicta, tamen, si non soluatur ab herede uel eo nomine caueatur, cum caueri oporteat, in possessionem omnium bonorum, quae ex ea hereditate sunt, legatarium siue fideicommissarium praetor legatorum seruandorum causa mittit.
14 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Quae legatorum seruandorum causa in bonis est, in causa uescendi deminuet, si filia neptis proneptis uxorue esset nec nupta sit nec suum quicquam habeat.
15 · Ualens libro septimo actionum
pr.Interdum licet dolo malo fecerit heres, quo minus res in causa hereditaria maneant, non poterit in possessionem earum legatarius mitti, ueluti si locum religiosum fecerit aut quid publice consecrauerit permissu scilicet imperatoris aut aliquem non in fraudem creditoris manumiserit.
16 · ……
pr.Si Titius seruum Maeuio legat sub condicione et eidem seruo Sempronius sub condicione legat, pendente condicione utraque ab herede Sempronii tam Titii heres quam Maeuius iure satisdationem postulant.
17 · ……
pr.Si filio qui in potestate est a patre herede instituto legata data sunt, ad satisdationem pater a filio compelli non potest: sed si male administrat, curator constituendus est rerum filio relictarum ita, ut reditus earum utrique praestet: aut si pecuniae summa legata est, princeps adeundus est.