IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 36

D. 36.3UT LEGATORUM SEU FIDEICOMMISSORUM SERUANDORUM CAUSA CAUEATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Legatorum nomine satisdari oportere praetor putauit, ut, quibus testator dari fieriue uoluit, his diebus detur uel fiat dolumque malum afuturum stipulentur.

1Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque sit dignitatis uel facultatium quarumcumque heres.

2Nec sine ratione hoc praetori uisum est, sicuti heres incumbit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum uenire praetor uoluit.

3Non solum autem omnibus legatariis satisdari oportet, sed et successoribus legatariorum satisdari debere iam constat, quamuis isti non ex iudicio defuncti, sed successionis necessitate quasi ad aes alienum admittantur.

4Sed et procuratoribus legatariorum satisdandum est eoque iure utimur.

5Plane si ei qui in potestate alicuius erit legatum sit, cauebitur ei cuius iuri subiectus est.

6Non solum autem legatorum nomine heredes cauent, sed et successores eorum.

7Is etiam, cui ex senatus consulto restituta est hereditas, nihilo minus ad cautionem compellitur.

8Nec non et qui per alios heredes existunt siue honorarii successores ad satisdationem compelluntur.

9Plane si quis omissa stipulatione litem de legato contestatus est, probandum est cessare debere stipulationem.

10Idemque in fideicommissis quoque probandum est.

11Si cui ita sit legatum uel fideicommissum relictum et si id perdidisset, rursus relictum, uideamus, an satis sequentis legati siue fideicommissi petere possit. mouet quaestionem, an fideicommissum hoc siue legatum debeatur et quotiens debeatur et an ipse legatarius cauere debeat se non perditurum. de his omnibus extat rescriptum diui Pii ad Iunium Mauricum tale: ‘Clodio Fructulo secundum ea, quae epistula continentur, legata siue fideicommissa ex testamento Clodii Felicis praestari debent citra necessitatem cauendi nihil ex is deminuturum se. nam quod fidei heredis ab eodem testatore commissum est, ut, si Fructulus perdidisset quod ei in testamento relictum est, rursus heres ei id restitueret, non eo pertinet, ut aut Fructulo priorum legatorum nomine satisdatio iniungenda aut onerandus sit heres in infinito, ut, quotiens is perdiderit, restituere ei tantumdem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata legata eius uideantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpsit exsoluto ei posteriore fideicommisso’. rescripto ergo ostensum legatarium heredi non debere cauere se non perditurum. uersa uice an heres de sequenti legato siue fideicommisso cauere debeat, quaeritur. et putem non oportere ei caueri, cum in suo arbritrio habeat, ne perdat id quod sibi relictum est, quamuis si quis inspexerit, quod sub condicione relictum est, dicere debeat satisdationem exigendam.

12Certe siue ex asse siue ex parte quis legatum debeat, cauere debet, siue institutus sit heres siue substitutus.

13Bellissime quaeritur, an haec stipulatio incrementum ex fructibus uel usuris sentiat. et recte placuit ex mora incrementum habituram stipulationem, ut id quod oportebit conprehendat.

14Si quis sub condicione legatum stipulatus pendente condicione decesserit, stipulatio euanescit, quia nec legatum transmittitur. huic stipulationi easdem causas et condiciones inesse sciendum est: proinde si qua sit exceptio, quae petenti legatum opponi solet, eandem ex stipulatu quoque agenti opponendam esse placet.

15Procuratori eius, qui absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spondeat heres, Ofilius ait ita cauere debere, si is, cuius nomine caueat, uiuat, uidelicet ne teneatur illo ante defuncto.

16Item quaeritur, in hanc stipulationem utrum ipsae res ueniant quae legatae sunt an uero pretia earum. et est uerius in hanc stipulationem res uel pretia deduci.

17Si decem quae in arca erant mihi legata sint, tibi eorum usus fructus legatus sit, si pure utrique legatum sit relictum, is cui proprietas legata est ipso iure decem uindicabit, fructuarium autem ex senatus consulto acturum et quinque usum fructum petiturum constat. sed cum decem uindicat proprietarius, per exceptionem doli repelli, qua fructuarius de restituendis quinque heredi cauit. plane si decem aureorum possessionem legatarius habeat, Marcellus ait dandam uel heredi uel fructuario utilem actionem in legatarium, si modo ei caueatur. sed si sub condicione ei decem legata sint, fructuarium interim decem oblata cautione habiturum, legatario uero, cui proprietas relicta est, interim legatorum stipulatio praestanda est. sed si omiserit stipulationem, existente condicione ad exhibendum eum posse agere Marcellus ait. sed si ignorans heres legatum decem fructuario dedit, ad exhibendum eum non teneri palam est: succurrendum tamen legatario aduersus fructuarium Marcellus ait.

18Si ad fiscum portio hereditatis peruenerit, cessabit ista stipulatio, quia nec solet fiscus satisdare.

19Qui minorem partem hereditatis possidet, cum ex maiore parte heres sit, si quidem ipso iure minuatur portio hereditatis, securior erit heres: neque enim ex maiore parte ex stipulatu tenetur legatariis, quam ex qua heres est: si uero nomen quidem heredis apud eos integrum maneat, uerumtamen effectu minus habeant hereditatis et cauerint legatorum nomine, uidentur onerari, quia ipso iure pro ea parte legata debent, pro qua heredes sint. sed enim aequissimum est non maiorem partem legatariis soluere, quam cuius habent emolumentum. hoc autem euenit, cum hereditas pro aliqua parte ex Trebelliano restituitur: nam pro rata exonerandi sunt heredes eius partis nomine, cuius emolumentum sibi ablatum est.

20Si ei, qui in alterius potestate erit, incerta die legatum fuerit, cauebitur ei, qui habet eum in potestate, non praecise, sed sub condicione ‘si, cum eius legati dies cedit, in potestate sit’. ceterum si sui iuris inueniatur, iniquum esse uisum est patri cautum esse, cum alii legatum debeatur, quamquam etsi sine hac adiectione caueretur, uerum tamen exceptione patrem uel dominum submoueremus, si existentis condicionis tempore non haberent eos in potestate. euenit tamen secundum hoc, ut in casum non sit de legato cautum: nam si existentis condicionis tempore sui iuris sunt, non erit cautum.

2 · Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum

pr.Nec si forte uelit pater cauere neminem amplius petiturum, compellendus erit heres legatum, quod iam filius petere potest, alii quam cui debetur exsoluere.

3 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Sed et ipsis, qui sunt in potestate, cauendum est, quemadmodum solet caueri, si eadem res duobus sub diuersis uel contrariis condicionibus relicta sit: duobus enim satisdatur, sed in utroque casu isdem personis satisdationem subituris.

4 · Ulpianus libro quinto decimo ad edictum

pr.Si ex causa fideicommissi sit apud aliquem hereditas nec legatorum satisdat, in possessionem aduersus eum legatarius mittitur.

5 · Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum

pr.Postquam heres ab hostibus captus est, condicio legati, cuius nomine proposita stipulatione cautum fuerat, extitit: fideiussores interim teneri negaui, quia neque ius neque persona esset, ad quam uerba stipulationis derigi possint.

1Imperator Marcus Antoninus Iulio Balbo rescripsit eum, a quo res fideicommissae petebantur, cum appellasset, cauere uel, si caueat aduersarius, ad aduersarium transferri possessionem debere. recte placuit principi post prouocationem quoque fideicommissi cautionem interponi: quod enim ante sententiam, si petitionis dies moraretur, fieri debuit, amitti post uictoriam dilata petitione non oportuit. sed quare non cauerat de fideicommisso qui prouocauerit, si caueret aduersarius, ad eum possessionem esse transferendam rescripsit, cum alia sit edicti condicio? non enim exigitur a legatario uice mutua cautum, sed uicaria custodiae gratia possessio datur et qui optinuit in possessionem per praetorem aut praesidem inducitur. sed praetor quidem in omnium rerum possessione, quae in causa hereditaria permanent omnimodo, fideicommissi seruandi gratia esse permittit: princeps autem earum rerum nomine, de quibus fuerat iudicatum, mutuas admisit cautiones: sicuti, cum de bonis suis conferendis filius accepta possessione cauere non potest, quia denegamus ei actiones, defertur condicio cauendi fratribus ex forma iurisdictionis, quod ex portione fratris fuerint consecuti, cum bona propria conferre coeperit, se restituturos. sed si nec ipsi cauere possint, utiliter probatum est uirum bonum ab utraque parte eligendum, apud quem ut sequestrem fructus deponantur quique utiles actiones a praetore datas exerceat. possessio autem ex rescripto supra relato non aliter ad eum, qui fideicommissum petit, transfertur, quam si cauerit, tametsi maxime aduersarius non per inopiam, sed per contumaciam cauere noluerit: sed si is qui uicit non possit cauere, uel res deponenda uel iurisdictio restituenda erit.

2Si dies aut condicio legati fidei commissi petitionem actionemue differre dicatur et ideo satisdatio desideretur, heres autem per calumniam postulari contendat et relictum neget, non aliter audiendus erit qui cauere postulat, quam si scripturam, qua relictum adfirmet, exhibuerit.

3Cum quaerebatur, ubi fideicommissi seruandi causa caueri oporteat, imperator Titus Antoninus rescripsit, si domicilium Romae non haberet heres et omnis hereditas in prouincia esset, ad satisdationem fideicommissi nomine in prouinciam fideicommissarium remittendum esse. quare si heres in eum locum cauendi gratia remitti desideret, ubi domicilium habet, legatarius autem ibi caueri postulet, ubi est hereditas, non erit heres remittendus. idque imperator Titus Antoninus rescripsit.

4Quibus litteris adiectum et si bona iam distracta sunt uel testatoris permissu uel concedente legatario, pretium eorum fideicommissi seruandi causa in deposito habendum.

6 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum

pr.Si quando incerta summa est fideicommissi, qui cognoscit taxationem quoque fideiussores petuntur.

1Admonendi autem sumus rebus publicis remitti solere satisdationem fideicommissorum etiam si quando necessitas dandi intercedat: repromissio plane exigenda est uoluntati defuncti statu iri.

7 · Paulus libro secundo manualium

pr.Filio uel seruo sub condicione a patre dominoue herede instituto legatum est. huius legati satis petere non possunt: sed pendente condicione emancipatus uel manumissus si satis petant, quaeritur, an audiendi sint, ne beneficium patris dominiue ipsis onerosum sit, an sibi imputare deberent, qui dederunt eis postulandi aduersus se facultatem. sed melius est per mediocritatem causam dirimere, ut cautioni tantum cum hypotheca suarum rerum committantur.

8 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum

pr.Cum legatorum nomine satisdatum est, simul dies legatorum cessit, protinus isdem diebus etiam ex stipulatione debentur,

9 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum

pr.non tamen ut statim peti possint: deberi enim dicimus et quod die certa legatario praestari oportet, licet dies nondum uenerit.

10 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum

pr.Si a te herede legatum mihi sit sub condicione tuque, postquam adieris hereditatem, satisdederis legatorum et post mortem tuam ante aditam tuam hereditatem condicio legati extiterit, Sabinus ait fideiussores mihi teneri, quia omnimodo dari oportet legatum et in rem esset concepta stipulatio.

11 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale

pr.Si legatariis, qui aduersus me in possessionem legatorum seruandorum causa missi sunt, procurator uel quis alius meo nomine cauerit, perinde mihi praetor accommodat interdictum, quo iubeantur discedere legatarii possessione, ac si ego cauissem.

12 · Marcianus libro septimo institutionum

pr.Licet, ut non petatur cautio, condicio testamento scripta fuerit, non uidetur condicio: et ideo licet desiderauerit quis caueri sibi, non uidetur condicione defectus, quia postquam remitti talem cautionem iure publico placuit, nec onus cautionis sequitur nec quidem condicio intellegitur.

13 · Neratius libro septimo membranarum

pr.Ei quoque, cui legatorum actio datur in eum, qui praetermissa institutione ab intestato possidet hereditatem, legatorum satisdatur et, nisi satisdabitur, in possessionem legatorum seruandorum causa mittitur: nam haec quoque praetor perinde salua esse uult atque ea quae iure ciuili debentur. idem Aristoni placet.

14 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

pr.Haec stipulatio et in fideicommissis locum habet, siue pure fideicommissum sit relictum siue ex die certa uel incerta uel sub condicione, siue res aliqua siue hereditas siue ius aliquod relictum est.

1Diuus quoque Pius rescripsit, quotiens euidens res est, ut certum sit nullo modo fideicommisso locum esse, perquam iniquum esse superuacua cautione onerari heredem.

15 · Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum

pr.Etiam de praesenti legato locum habet haec satisdatio, quoniam nonnullas moras exercitio iudicii habet.

1Si et ab herede instituto legatorum satis acceperit legatarius et a Trebelliano fideicommissario, utraque quidem stipulatio committetur, sed exceptione se tuebitur heres, quia cauere non debuerit. sed si pars hereditatis restituta sit, ab utroque cauendum est.

2Etiam si ab intestato debeatur fideicommissum, locum habet haec stipulatio.

16 · Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale

pr.Si duo eiusdem nominis de legato contendant, utrisque satisdatur: nec onerari heredem, cum possit eosdem fideiussores ad utramque stipulationem adhibere, qui et ipsi non onerantur, cum futurum sit, ut uni tenerentur.

17 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum

pr.Si ab uno ex heredibus legatorum satis accipimus, cum ab omnibus heredibus nobis legatum esset: si pars coheredis adcrescat promissori, in totum fideiussores tenentur, si solidum legatum is coeperit debere.

18 · Scaeuola libro uicensimo nono digestorum

pr.Quae filium legitimum relinquebat, patrem eundemque collibertum ex asse scripsit heredem fideique eius commisit, ut, quidquid ad eum ex hereditate eius peruenisset, cum moreretur, restitueret filio testatricis nepoti suo, et haec uerba adiecit: ‘satis a Seio patre meo exigi ueto’. quaesitum est, cum iste Seius substantiam suam dissipat et ueretur pater fideicommissarii, ne inane fideicommissum constituatur, an ad satisdationem fideicommissi nomine patrem defunctae compellere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non compellendum cauere.

1Idem quaesiit: testatricem apud maritum suum, ex quo filium reliquerat, res deposuisse non exacta cautione depositionis: an ea res patri heredi restitui debeat? an uero quoniam emolumentum totius hereditatis ad filium defunctae reuerti deberet, apud maritum remaneret, apud quem dos remansisset? respondit, quod mulieris mansisset nec in dote fuisset, restituendum esse heredi.

2Tutor, qui et coheres pupilli erat, absente pupillo, cum admonuerunt eum legatarii, fideicommissi nomine in solidum ipse cauit. quaesitum est, an in pupillum adultum factum danda sit utilis actio. respondit dandam.