D. 36.2QUANDO DIES LEGATORUM UEL FIDEICOMMISSORUM CEDAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro secundo ad Sabinum
pr.Mortuo patre, licet uiuo pupillo, dies legatorum a substituto datorum cedit.
2 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Si pure sit usus fructus legatus uel usus uel habitatio, neque eorum dies ante aditam hereditatem cedit neque petitio ad heredem transit. idem et si ex die sit usus fructus relictus:
3 · Ulpianus libro quinto disputationum
pr.nam cum ad heredem non transferatur, frustra est, si ante quis diem eius cedere dixerit.
4 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum
pr.Si ‘cum heres morietur’ legetur, condicionale legatum est: denique uiuo herede defunctus legatarius ad heredem non transfert. si uero ‘cum ipse legatarius morietur’ legetur ei, certum est legatum ad heredem transmitti.
5 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum
pr.Si post diem legati cedentem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum.
1Itaque si purum legatum sit, ex die mortis dies eius cedit: si uero post diem sint legata relicta, simili modo atque in puris dies cedit, nisi forte id fuit legatum, quod ad heredem non transit: nam huius dies non ante cedit, ut puta si usus fructus sit post annum relictus: hanc enim sententiam probamus.
2Sed si sub condicione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit quam condicio fuerit impleta, ne quidem si ea sit condicio, quae in potestate sit legatarii.
3Sed si ea condicio fuit, quam praetor remittit, statim dies cedit:
4Idemque et in impossibili condicione, quia pro puro hoc legatum habetur.
5Item si qua condicio sit, quae per legatarium non stat quo minus impleatur, sed aut per heredem aut per eius personam, in cuius persona iussus est parere condicioni, dies legati cedit, quoniam pro impleta habetur: ut puta si iussus sim heredi decem dare et ille accipere nolit. sed et si ita mihi legatum sit, si Seiam uxorem duxero, nec ea uelit nubere, dicendum erit diem legati cedere, quod per me non stat, quo minus paream condicioni, sed per alium stat, quo minus impleatur condicio.
6Isdem autem diebus, id est isdem pensionibus heredi praestabitur legatum, quibus legatario ipsi praestabatur.
7Si, cum dies legati cedere inciperet, alieni quis iuris est, deberi his legatum, quorum iuri fuit subiectus. et ideo si purum legatum fuerit et post diem legati cedentem liber factus est, apud dominum legatum relinquet: sed si usus fructus fuerit legatus, licet post mortem testatoris, ante aditam tamen hereditatem sui iuris efficiatur, sibi legatum adquirit.
6 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Quod pure datum est si sub condicione adimatur, quasi sub condicione legatum habetur.
1At si exstrinsecus suspendatur legatum, non ex ipso testamento: licet ante decedat legatarius, ad heredem transmississe legatum dicimus: ueluti si rem dotalem maritus legauerit extero et uxori aliquam pro dotali re pecuniam, deinde deliberante uxore de electione dotis decesserit legatarius atque legatum elegerit mulier, ad heredem transire legatum dictum est. idque et Iulianus respondit: magis enim mora quam condicio legato iniecta uidetur.
2Eorum legatorum, quae in codicillis relicta sunt, perinde dies cedit atque testamento relictorum.
7 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum
pr.Heredis aditio moram legati quidem petitioni facit, cessioni diei non facit.
1Proinde siue pure institutus tardius adeat siue sub condicione per condicionem impediatur, legatarius securus est.
2Sed et si nondum natus sit heres institutus aut apud hostes sit, similiter legatario non nocebit, eo quod dies legati cessit.
3Inde dicimus et si a substituto legatum sit relictum, quamdiu institutus deliberat defuncto legatario non nocebit, si postea heres institutus repudiauit: nam ad heredem suum transtulit petitionem.
4Tantundem et si ab impuberis substituto legetur: nam ad heredem suum legatum transfert.
5Tractari tamen potest, si impuberi substitutus damnatus sit, si intra pubertatem filius decesserit, Seio centum dare, an uiuo pupillo defunctus Seius ad heredem transferat, quasi ea condicio sit expressa, quae inerat. et magis est ad heredem legatarii transire.
6Interdum aditio heredis legatis moram facit, ut puta si forte seruo manumisso uel ei cui seruus legatus est et ideo seruo aliquid legatum sit: nam seruo legati relicti ante aditam hereditatem dies non cedit.
8 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum
pr.Nam cum libertas non prius competat quam adita hereditate, aequissimum uisum est nec legati diem ante cedere: alioquin inutile fieret legatum, si dies eius cessisset antequam libertas competeret. quod euenit, si seruo pure legetur et liber esse sub condicione iubeatur et pendens condicio inueniatur et post aditam hereditatem.
9 · Ulpianus libro uicensimo primo ad Sabinum
pr.Si habitatio filio familias uel seruo legata sit, puto non adquiri domino uel patri legatum, si ante aditam hereditatem filius uel seruus decesserit: nam cum personae cohaereat, recte dicitur ante aditam hereditatem diem non cedere.
10 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum
pr.Cum in annos singulos legatur, non unum legatum esse, sed plura constat.
11 · Iulianus libro trigesimo septimo digestorum
pr.(nec refert, singuli aurei in annos singulos legentur an in annum primum mille aurei, in secundum homo, in tertium frumentum)
12 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum
pr.nec semel diem eius cedere, sed per singulos annos.
1Sed utrum initio cuiusque anni an uero finito anno cedat, quaestionis fuit. et Labeo Sabinus et Celsus et Cassius et Iulianus in omnibus, quae in annos singulos relinquuntur, hoc probauerunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet.
2Inde Iulianus ait, hoc legatum si seruo relinquatur, deinde post primum uel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere.
3Item Celsus scribit, quod et Iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi.
4Sed et si quotannis sit legatum, mihi uidetur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte euidens sit uoluntas testatoris in annuas pensiones ideo diuidentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum uoluit, ne urgueretur ad solutionem.
5Si in habitationem aliquid uel in disciplinam legetur sic ‘annua’ uel ‘quotannis’, quibus diebus pensio debetur habitationis uel merces disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura uoluntatis facta.
6Nouissime Pomponius scribit nihil interesse, utrum ‘in annos singulos’ uel ‘quotannis’ an ‘in singulos menses’ uel ‘quot mensibus’ an ‘in singulos dies’ uel ‘quot diebus’ legetur. ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si ‘annui’ legentur tot aurei, idem erit dicendum.
7Si cui homo generaliter sit legatus et antequam uindicet decesserit, ad heredem suum legatum transfert.
8Si Titio sit sic legatum ‘quem Seius elegerit’ et Seius post electionem decesserit, locus est uindicationi semel adquisitae.
13 · Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr.Huiusmodi legatum: ‘siue illud factum fuerit siue non fuerit, illi do lego’, ad heredem non transit, nisi alter casus uiuo legatario exstiterit, quoniam causa, ex qua debeatur, praecedere semper debet. nec, quia certum est alterutrum futurum, omnimodo debebitur: nam tale legatum: ‘cum morietur, heres dato’ certum est debitum iri et tamen ad heredem legatarii non transit, si uiuo herede decedat.
14 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum
pr.Si usus fructus aut decem, utrum legatarius uoluerit, sint legata, utrumque spectandum et mortem testatoris et aditionem hereditatis, mortem propter decem, aditionem propter usum fructum: quamuis enim electio sit legatarii, tamen nondum electioni locus esse potest, cum proponatur aut nondum testatorem decessisse aut eo mortuo hereditas nondum adita.
1Inde quaerit Iulianus, si post mortem testatoris legatarius decedat, an ad heredem transferat decem legatum, et libro trigensimo septimo digestorum scribit posse dici decem transtulisse, quia mortuo legatario dies legati cedit. argumentum Iulianus pro sententia sua adfert tale: ‘Seiae decem aut, si pepererit, fundum heres meus dato’: nam si, antequam pariat, inquit, decesserit, ad heredem suum decem transmittet.
2Si ita quis legauerit filio familias, ut ipsi soluatur, potest procedere legatum nec imputari heredi, cur non patri, sed potius filio soluat: finge enim hoc nominatim expressum ‘ita ut filio soluat’: certe si pater petat, exceptione erit repellendus.
3Si dies legati cesserit, deinde legatarius in ius alienum peruenit, ipsi potius debetur legatum, in cuius ipse ius peruenit: transeunt enim cum eo, quae ei debebantur. sed si sub condicione fuerit legatum, non transit, sed exspectabit condicionem eique adquiretur, cuius iuris erit condicionis existentis tempore: quod si sui iuris fuerit eo tempore, sibi potius adquiret.
15 · Ulpianus libro quinto disputationum
pr.Si ita esset liberis fideicommissum relictum, si morte patris sui iuris essent effecti, nec mortalitate patris, sed emancipatione patres familiarum constituti sint, deberi eis fideicommissum nemo dubitauerit diemque eius emancipatione cessisse, qui morte patris cederet.
16 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum
pr.Cum ita legatum est: ‘Stichum uel quod ex Pamphila natum erit heres meus dato’, non ante dies legati eius cedet, quam aliquid ex Pamphila natum fuerit aut certum fuerit nasci non posse.
1Cum seruo legato, antequam hereditas eius qui legauerat adiretur, usus fructus ab alio legatus fuerit et prior hereditas eius, qui usum fructum legauerit, adita fuerit: nulla ratio est, cur diem legati cedere existimemus, antequam ea quoque hereditas, ex qua seruus legatus erat, adeatur, cum neque in praesentia ullum emolumentum hereditati adquiratur et, si interim seruus mortuus fuerit, legatum extinguatur. quare adita hereditate existimandum est usum fructum ad eum, cuius seruus legatus esset, pertinere.
2Quod si seruus, cui usus fructus legatus fuerit, ipse legatus non fuerit, dicendum est usum fructum ad hereditatem pertinere, eo quod dies eius ante aditam hereditatem non cesserit.
17 · Iulianus libro trigensimo sexto digestorum
pr.Cum legato seruo aliquid legatur, dies eius legati quod seruo datur non mortis tempore, sed aditae hereditatis cedit: et ideo impedimento non est regula iuris, quo minus manumisso legatum debeatur, quia etsi confestim pater familias moreretur, non in eiusdem personam et emolumentum legati et obligatio iuris concurreret. perinde igitur est hoc, de quo quaeritur, ac si filio herede instituto patri legatum esset: quod consistere intellegitur eo, quod, quamuis statim pater familias moriatur, potest emancipatus adire hereditatem, ut patri legatum debeat.
18 · Iulianus libro trigensimo septimo digestorum
pr.Is cui ita legatum est ‘quandoque liberos habuerit’ si praegnate uxore relicta decesserit, intellegitur expleta condicione decessisse et legatum ualere, si tamen postumus natus fuerit.
19 · Iulianus libro septuagensimo digestorum
pr.Cum sine praefinitione temporis legatum ita datum fuerit: ‘uxori meae penum heres dato: si non dederit, centum dato’, unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur.
1Quod si ita scriptum sit ‘si penum intra kalendas non dederit, centum dato’, non efficitur, ut duo legata sint, sed ut centum legata sub condicione uideantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi suo neque penum relinquet, quia legata non est, neque centum, quia dies legati cesserit necesse est legataria uiua.
2Statim dies mihi cedit, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure mihi legetur.
3Si debitori quod sub condicione debet legatum est, praesens legatum est agique ex testamento statim potest, ut liberatio praestetur, et, si post mortem testatoris decesserit, ad heredem transmittit actionem.
4Haec dicenda erunt et si non ipsi debitori, sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur.
20 · Marcianus libro sexto institutionum
pr.Si cum praefinitione annorum legatum fuerit, ueluti ‘Titio dena usque ad annos decem’, Iulianus libro trigensimo digestorum scribit interesse: et si quidem alimentorum nomine legatum fuerit, plura esse legata et futurorum annorum legatum legatarium mortuum ad heredem non transmittere: si uero non pro alimentis legauit, sed in plures pensiones diuisit exonerandi heredis gratia, hoc casu ait omnium annorum unum esse legatum et intra decennium decedentem legatarium etiam futurorum annorum legatum ad heredem suum transmittere: quae sententia uera est.
21 · Paulus libro secundo ad Uitellium
pr.Si dies adposita legato non est, praesens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est: adiecta quamuis longa sit, si certa est, ueluti kalendis Ianuariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante diem peti non potest: at si incerta, quasi ‘cum pubes erit’ ‘cum in familiam nupserit’ ‘cum magistratum inierit’ cum aliquid demum, quod scribenti comprehendere sit commodum, fecerit: nisi tempus condicioue optigit, neque res pertinere neque dies legati cedere potest.
1Si sub condicione, qua te heredem institui, sub ea condicione Titio legatum sit, Pomponius putat perinde huius legati diem cedere atque si pure relictum esset, quoniam certum esset herede existente debitum iri: neque enim per condicionem heredum fieri incerta legata nec multum interesse tale legatum ab hoc ‘si heres erit, dato’.
22 · Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium
pr.Si Titio, ‘cum is annorum quattuordecim esset factus’, legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, uerum est ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condicionem hoc legatum in se continet ‘si effectus esset annorum quattuordecim’, qui autem in rerum natura non esset, annorum quattuordecim esse non intellegeretur. nec interest, utrum scribatur ‘si annorum quattuordecim factus erit’ an ita cum priore scriptura per condicionem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio est.
1Quaedam autem condiciones etiam superuacuae sunt, ueluti si ita scribat: ‘Titius heres esto. si Titius hereditatem meam adierit, Maeuio decem dato’: nam pro non scripto ea condicio erit, ut omnimodo ad heredem Maeuii legatum transeat, etiamsi Maeuius ante aditam hereditatem decesserit. et idem, si ita fuerit scriptum: ‘si Titius hereditatem meam adierit, intra dies centum Maeuio decem dato’: nam hoc legatum in diem erit, non sub condicione, quia definitio Labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas.
2Si tamen duos heredes instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non erit pro superuacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis ualebit, in ipsius autem, cuius persona in condicione comprehensa est, superuacua erit, perinde atque si solo eo herede instituto eo modo legatum esset.
23 · Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Cum in annos singulos legatum relinquitur, sine dubio per annos singulos inspecta condicione legatarii aut capere. et si plurium seruus sit, singulorum dominorum erunt personae spectandae.
24 · Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si penum heres dare damnatus sit uel fundum et, si non dedisset, decem, ego accepi et penum legatam et translatam esse in decem, si noluerit penum heres dare, et tunc pecuniam deberi, cum interpellatus fundum non dedisset, et, si interea decesserit legatarius, tunc heredi eius non nisi fundum deberi. namque cum dictum est: ‘at Publicius fundum dato’, perfectum est legatum et cum dicit: ‘si non dederit, centum dato’, sub condicione fundi legatum ademptum uideri eo casu, quo centum deberi coeperint. quorum quia condicio uiuo legatario non exstiterit, forte quia interpellatus heres non sit, euenit, ut ademptio nihil egerit fundique legatum durauerit.
1Plane si sic legatum sit: ‘si penum non dederit, decem dato’, dicimus non esse penum legatum.
25 · Papinianus libro octauo decimo quaestionum
pr.Cum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctiuo modo comprehensa plura legata non facit. nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum uel alterum sub condicione legauerit: nam pendente condicione non erit electio nec, si moriatur, ad heredem transisse legatum uidebitur.
1‘Heres meus Titio dato quod mihi Seius debet’. si Seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepit nec locupletior factus est et creditor ad praesens debitum uerba rettulit, quia nihil Seius debet, nullius momenti legatum erit: quod si uerbo debiti naturalem obligationem et futuram solutionem cogitauit, interim nihil Titius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: ‘Titio dato, quod pupillus soluerit’ uel si legasset ‘quod ex Arethusa natum erit’ uel ‘fructus, qui in illo fundo nascentur’. contrarium non est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perueniant, pecuniam pupillus exsoluat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati, cui condicio non adscribitur, quamuis extrinsecus exspectanda sit, cedit.
26 · Papinianus libro nono responsorum
pr.‘Firmio Heliodoro fratri meo dari uolo quinquaginta ex reditu praediorum meorum futuri anni postea’. non uideri condicionem additam, sed tempus soluendae pecuniae prolatum uideri respondi: fructibus fini relictae pecuniae non perceptis ubertatem esse necessariam anni secundi.
1Cum ab heredibus alumno centum dari uoluisset testator et eam pecuniam ad alium transferri, ut in annum uicensimum quintum trientes usuras eius summae perciperet alumnus ac post eam aetatem sortem ipsam: intra uicensimum quintum annum eo defuncto transmissum ad heredem pueri fideicommissum respondi: nam certam aetatem sorti soluendae praestitutam uideri, non pure fideicommisso relicto condicionem insertam. cum autem fideicommissum ab eo peti non posset, penes quem uoluit pecuniam collocari, propter haec uerba ‘eamque alumno meo post aetatem supra scriptam curabis reddere’ fideicommissum ab heredibus petendum, qui pecuniam dari stipulari debuerunt: sed fideiussores ab eo non petendos, cuius fidem sequi defunctus maluit.
2Pater annua tot ex fructu bonorum, quem uxori legauit, accessura filii patrimonio praeter exhibitionem, quam aeque matri mandauit, ad annum aetatis eius uicensimum quintum ab uxore praestari uoluit. non plura, sed unum esse fideicommissum certis pensionibus diuisum apparuit et ideo filio intra aetatem supra scriptam diem functo residui temporis ad heredem fideicommissum eius transmitti, sed non initio cuiusque anni peti pecuniam oportere, quod ex fructibus uxori datis pater filio praeberi uoluit. ceterum si pecuniam annuam pater alimentis filii destinasset, non dubie persona deficiente causa praestandi uidetur extincta.
27 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.Filium familias ex parte pure instituit heredem eique fideicommissum dedit et eodem testamento ita cauit: ‘quod ego Lucium Titium heredem institui, ita eum adire hereditatem uolo, si is patria potestate liberatus fuerit’: quaesitum est, an a coheredibus eius adita hereditate legati filio familias dati dies cesserit. respondit, si pure sit datum, a coherede filii pro hereditaria parte fideicommissum peti posse.
1Menstruos denarios denos manumissis legauit: quaesitum est, cum absentibus heredibus ex senatus consulto libertatem sunt consecuti, ex quo tempore eis cibaria debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur ex eo tempore his cibaria debeantur, quo liberi esse coeperint.
28 · Scaeuola libro quarto responsorum
pr.Si fundus instructus relictus erit, quaeritur, quemadmodum dari debeat, utrum sicut instructus fuit mortis tempore an eo tempore quo facti sunt codicilli an quo peti coepit. respondit ea quibus instructus sit fundus, cum dies legati cedat, deberi.
29 · Ualens libro primo fideicommissorum
pr.‘Rogo, quandoque heres meus Titio decem det’: utique decem heres debebit, sed quando, dubitari potest: utrum cum primum potuerit, et dies cedit et ab ipso petitur.
30 · Labeo libro tertio posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Quod pupillae legatum est ‘quandoque nupserit’, si ea minor quam uiripotens nupserit, non ante ei legatum debebitur, quam uiripotens esse coeperit, quia non potest uideri nupta, quae uirum pati non potest.
31 · Scaeuola libro quarto decimo digestorum
pr.Uxori ex parte sextante heredi institutae substituit et heredem fidei commisit, si uxor heres non erit, dotem ei et alia quaedam dari: post mortem mariti uxor ante condicionem et priusquam adeat hereditatem decessit. quaesitum est, an dies fideicommissi cum moritur cessisse uideatur ideoque heredibus eius debeatur. respondi, si uxor prius decessit, quam hereditatem adiret, uideri diem fideicommissi cessisse.