IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 36

D. 36.1AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro tertio fideicommissorum

pr.Explicito tractatu, qui ad fideicommissa singularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani.

1Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octauo calendas Septembres Annaeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius uerba haec sunt:

2‘Cum esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum uoluntates’.

3Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu praetextu metus censuerunt.

4Quamquam autem senatus subuentum uoluit heredibus, subuenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conueniantur, exceptione uti possunt, heredibus subuentum est: in eo uero, quod, si agant heredes, repelluntur per exceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est fideicommissariis.

5Hoc autem senatus consultum locum habet, siue ex testamento quis heres esset siue ab intestato rogatusque sit restituere hereditatem.

6In filii quoque familias militis iudicio, qui de castrensi peculio uel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet.

7Bonorum quoque possessores uel alii successores ex Trebelliano restituere potuerunt hereditatem.

8De illo quaeritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus consulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones: quod et Maecianus probat et nobis placet.

9Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, alteri pure uel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure uel in diem restituere, interim uniuersam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem exstiterit condicio, si uelit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum ipso iure actiones.

10Si filio uel seruo herede instituto rogatoque restituere hereditatem dominus uel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo nomine rogati sunt restituere.

11Idem est et si ipsi filio pater rogatus sit restituere hereditatem.

12Sed et si tutor uel curator adulescentis uel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, sine dubio Trebelliano locus erit.

13Fuit quaesitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pupillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? et est decretum a diuo Seuero non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse non potest.

14Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam necessaria non est auctoritas ad restitutionem.

15Si autem collegium uel corpus sit, quod rogatum est restituere decreto eorum cui, qui sunt in collegio uel corpore, in singulis inspecta eorum persona restitutionem ualere: nec enim ipse sibi uidetur quis horum restituere.

16Si heres praecepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus consulto restituet hereditatem. nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim aeris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est. sed cauendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus fuerit euictus a creditore, habeat heres cautum. Iulianus autem cauendum non putat, sed aestimandum fundum, quanti ualet sine hac cautione, hoc est quanti uendere potest sine cautione: et si potest tanti uendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter ex Trebelliano restitutionem fieri: quae sententia multas quaestiones dirimit.

17Si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legauerit et deductis ducentis rogauerit heredem Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an uero hactenus, quatenus ad eum ex hereditate peruenit? Iulianus ait competere quidem aduersus eum trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem aduersus fideicommissarium daturum, in heredem autem centum. et mihi uidetur uera esse Iuliani sententia, ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid peruenit: neminem enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate peruenit, quamuis Falcidia cesset, ut rescripto diui Pii continetur.

18Denique nec ex militis testamento plus legatorum nomine praestatur, quam quantitas est hereditatis aere alieno deducto. nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur.

19Inde Neratius scribit, si heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi liberalitatem tantum ad priorem fideicommissarium heres uoluit pertinere.

20Sed si quadringenta habens ducenta legauerit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere rogauerit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum uero alia legatarius a fideicommissario petat. quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam habet, id est centum integra.

21Idem Iulianus scribit, si is, qui quadringenta in bonis habeat, trecenta legasset et deductis centum rogasset heredem, ut hereditatem Sempronio restituat, debere dici deductis centum restituta hereditate legatorum actionem in fideicommissarium dari.

2 · Celsus libro uicesimo primo digestorum

pr.Qui quadringenta reliquit, Titio trecenta legauit, heredis fidei commisit, ut tibi hereditatem restitueret, isque suspectam iussu praetoris adiit et restituit: quaerebatur, quid legatario dare deberes. dicendum est, quia praesumptum est uoluisse testatorem cum onere legatorum fideicommissum restitui, tota trecenta te dare Titio debere: nam heres hoc rogatus intellegi debet, ut te suo loco constituat et quod heres perfunctus omnibus hereditariis muneribus, id est post legatorum dationem, reliquum habiturus foret, si non esset rogatus et tibi restitueret hereditatem, id tibi restituat. quantum ergo haberet? nempe centum: haec ut tibi daret rogatus est. itaque sic ineunda est legis Falcidiae ratio, quasi heres trecenta Titio dare damnatus tibi centum dare damnatus sit: quo euenit, ut, si hereditatem sua sponte adisset, daret Titio ducenta uiginti quinque, tibi septuaginta quinque. non ergo plus Titio debetur, quam si iniussu praetoris adita hereditas foret.

3 · Ulpianus libro tertio fideicommissorum

pr.Marcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicommissum essent relicta, trecenta uero legata, ut in septem partes trecenta diuidantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius. quod si suspecta dicta sit hereditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadringentis, quae habiturus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset.

1Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii.

2Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicommisso detrahere possit, an uero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere possit? et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fideicommisso.

3Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi.

4Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam partem patrimonii inter liberos ita diuisisset, rogauit eum, qui sine liberis decederet, portionem suam fratribus restituere. imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicommisso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemorauit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et praeceptiones uideri cecidisse.

5Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam uel tabulas aperuerit uel hereditatem adierit uel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit. quare commodum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt. sed et si prohibuerit testamentarium introducere uel testes conuenire uel mortem testatoris non defendit uel ex alia causa hereditas fisco uindicata est, aeque quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans uero fideicommissario restitueretur.

4 · Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr.Quia poterat fieri, ut heres institutus nolit adire hereditatem ueritus, ne damno adficeretur, prospectum est, ut, si fideicommissarius diceret suo periculo adire et restitui sibi uelle, cogatur heres institutus a praetore adire et restituere hereditatem. quod si fuerit factum, transeunt actiones ex Trebelliano nec quartae commodo heres in restitutione utetur: nam cum alieno periculo adierit hereditatem, merito omni commodo arcebitur. nec interest, soluendo sit hereditas nec ne: sufficit enim recusari ab herede instituto. neque illud inquiritur, soluendo sit hereditas an non sit. opinio enim, uel metus uel color, eius, qui noluit adire hereditatem, inspicitur, non substantia hereditatis, nec immerito: non enim praescribi heredi instituto debet, cur metuat hereditatem adire uel cur nolit, cum uariae sint hominum uoluntates: quorundam negotia timentium, quorundam uexationem, quorundam aeris alieni cumulum, tametsi locuples uideatur hereditas, quorundam offensas uel inuidiam: quorundam gratificari uolentium his, quibus hereditas relicta est, sine onere tamen suo.

5 · Maecianus libro sexto fideicommissorum

pr.Sed et qui magna praeditus est dignitate uel auctoritate, harenarii uel eius mulieris, quae corpore quaestum fecerit, hereditatem restituere cogetur.

6 · Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr.Recusare autem non tantum praesentes, sed etiam absentes uel per epistulam possunt: nam etiam aduersus absentes postulatur decretum, siue certior sit eorum uoluntas recusantium adire et restituere hereditatem siue incerta: adeo praesentia eorum non est necessaria.

1Meminisse autem oportebit de herede instituto senatum loqui: ideoque tractatum est apud Iulianum, ad intestatos locum habeat. sed est uerius eoque iure utimur, ut hoc senatus consultum ad intestatos quoque pertineat, siue legitimi siue honorarii sint successores.

2Sed et ad filium qui in potestate est hoc senatus consultum locum habet et in ceteris necessariis, ut a praetore compellantur miscere se hereditati, sic deinde restituere: quod si fecerint, transtulisse uidebuntur actiones.

3Si fisco uacantia bona deferantur nec uelit bona adgnoscere et fideicommissario restituere, aequissimum erit, quasi uindicauerit, sic fiscum restitutionem facere.

4Item si municipes hereditatem suspectam dicant heredes instituti, dicendum erit cogi eos adgnoscere hereditatem et restituere: idemque erit et in collegio dicendum.

5Titius heres institutus Sempronio substituto rogatus est ipsi Sempronio hereditatem restituere: institutus suspectam dicebat hereditatem: quaeritur, an cogendus est adire et restituere hereditatem. et deliberari potest: sed uerius est cogendum eum, quia interesse Sempronii potest ex institutione quam ex substitutione hereditatem habere, uel legatis uel libertatibus onerata substitutione: nam et si legitimus heres fuerit is, cui fideicommissaria hereditas relicta est, idem dicitur.

6Si quis alio loco restituere hereditatem iussus sit et suspectam eam dicat, Iulianus scribit cogendum eum esse similemque ei, qui in diem rogatus est restituere.

7 · Maecianus libro quarto fideicommissorum

pr.Sed sciendum est inpendiorum quoque, quae ad iter explicandum necessaria essent, rationem haberi debere: nam si ita institutus esset ‘si Titio decem dedisset’, non aliter cogeretur, quam si ei pecunia offeratur. sed et salutis ac dignitatis ratio habenda erit: quid enim si morbo adplicitus Alexandriae iussus fuit adire uel nomen uispellionis testatoris ferre?

8 · Paulus libro secundo fideicommissorum

pr.De aetate quoque et iure, id est liceat ei eo ire nec ne, aestimabitur.

9 · Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr.Sed et si alio loco iussus est adire et rei publicae causa absit, aeque cogendum adire hereditatem et restituere Iulianus ait, ubi abest.

1Plane si quis petierit ad deliberationem tempus et impetrauerit, deinde post tempus deliberationis adierit et restituerit hereditatem, non uidetur coactus hoc fecisse: nec enim suspectam coactus adit, sed sponte post deliberationem.

2Quod si suspectam dicit, profiteri debet non sibi expedire adire hereditatem, neque hoc dici oportere non esse soluendo, sed profiteri eum oportet, quod non putat sibi expedire hereditatem adire.

3Si quis sub condicione fuit heres scriptus, pendente condicione nihil agit, tametsi paratus sit restituere hereditatem.

10 · Gaius libro secundo fideicommissorum

pr.Sed et si ante diem uel ante condicionem restituta sit hereditas, non transferuntur actiones, quia non ita restituitur hereditas, ut testator rogauit. plane posteaquam exstiterit condicio uel dies uenerit si ratam habeat restitutionem hereditatis, benignius est intellegi tunc translatas uideri actiones.

11 · Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr.Apud Iulianum relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum ‘si heres non erit’ et ob hoc suspectam dicat hereditatem ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommissario, deinde cogendum. nec illud admittit Iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei praestandum. sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei damnum uel lucrum a fideicommissario sarciatur uel a praetore onus remittatur, quod recusat.

1Idem Iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque patris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem.

2Utrum autem praesenti an etiam absenti restitui possit procuratore adeunte praetorem, uidendum est. ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et restituere nec uereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per praetorem succurri, siue cautum ei fiat, siue non et ante decesserit fideicommissarius, quam ei restituatur hereditas. est enim huius rei exemplum capere ex rescripto diui Pii in specie huiusmodi. Antistia decedens Titium heredem instituit et libertatem dedit albinae directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogauitque, ut filiam manumitteret: sed et Titium rogauit, ut manumissae albinae filiae restitueret hereditatem. cum igitur Titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a diuo Pio compellendum eum adire hereditatem: quo adeunte albinae competituram libertatem eique filiam tradendam et ab ea manumittendam tutoremque filiae manumissae dandum, quo auctore restituatur hereditas filiae statim, quamuis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem aetatem complesset. cum autem possit, inquit, euenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, remedium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur uenumdari bona Antistiae, ac si heres ei non exstitisset. cum igitur demonstrauerit diuus Pius succurri heredi instituto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, sicubi euenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere sibi hereditatem.

12 · Papinianus libro uicesimo quaestionum

pr.Sed cum ab herede pro parte instituto fideicommissa hereditas sub condicione relicta esset, imperator Titus Antoninus rescripsit non esse locum constitutioni suae neque pupillum extra ordinem iuuandum, praesertim si nouum beneficium cum alterius iniuria postularetur.

13 · Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr.Ille, a quo sub condicione fideicommissum relictum est, causari quid non poterit, ne condicio deficiat et haereat actionibus, cum nullum damnum sit futurum.

1Secundum ea quae ostendimus iam igitur non desideratur heredis praesentia.

2Si de testamento aliquid quaeratur, heres non debet audiri, si suspectam sibi hereditatem dicat: nam et si maxime dicatur uel ius testandi non habuisse eum qui testatus est uel de uiribus testamenti uel de sua condicione, non erit audiendus.

3Quid ergo si de uiribus fideicommissi tractetur? haec quaestio praetori praetermittenda non erit. sed quid si qui fideicommissarius dicat: ‘adeat prius et sic de hoc quaeratur?’ credo interdum audiendum fideicommissarium, si cognitio prolixiorem tractatum habeat: finge enim uerba fideicommissi de longinquo petenda et iustam deliberationem de quantitate fideicommissi incidere: dicendum erit compellendum eum adire, ne prius heres decedens fideicommissarium decipiat.

4Tempestiuum est requirere, per quem quis cogatur adire et restituere hereditatem: ueluti si praetor aut consul fuerit heres institutus suspectamque hereditatem dicat, an cogi possit adire et restituere ? et dicendum est praetorem quidem in praetorem uel consulem in consulem nullum imperium habere: sed si iurisdictioni se subiciant, solet praetor in eos ius dicere. sed et si ipse praetor heres institutus suspectam dicat, ipse se cogere non poterit, quia triplici officio fungi non potest et suspectam dicentis et coacti et cogentis. sed in his omnibus casibus atque similibus principale auxilium implorandum est.

5Si quis filius familias sit et magistratum gerat, patrem suum, in cuius est potestate, cogere poterit suspectam dicentem hereditatem adire et restituere:

14 · Hermogenianus libro … epitomarum

pr.nam quod ad ius publicum attinet, non sequitur ius potestatis.

15 · Ulpianus libro quarto fideicommissorum

1Sed et qui repudiauit hereditatem, cogetur adire et restituere ipsam hereditatem, si iustae causae allegentur.

2Plane si bona uenierint, non oportet praetorem ne quidem pupillum restituere nisi ex causa, ut diuus Pius rescripsit.

3Si quis compulsus adierit hereditatem ex testamento, quod secundas tabulas habebat, quaesitum est, an per aditionem et tabulae secundae firmarentur, quod uidebantur euanuisse non adita patris hereditate. et Iulianus libro quinto decimo scribit et sequentes tabulas confirmari: quae sententia uerissima est: nemo enim dubitat etiam legata praestari et libertates competere et cetera, quaecumque sint in testamento, perinde ualere, ac si sua sponte heres hereditatem adisset.

4Qui compulsus adit hereditatem, sicuti ceteris commodis caret, ita hoc quoque casu careat, ne possit paenitendo quartam retinere: et ita inuenio ab imperatore nostro et diuo patre eius rescriptum.

5Non omnis autem suspectam hereditatem repudiatione amissam cogere potest adiri et sibi restitui, sed is demum, ad quem actiones transire possunt: neque enim aequum est ad hoc quem compelli adire hereditatem, ut emolumentum quidem hereditatis refundat, ipse uero oneribus hereditatis obstrictus relinquatur.

6Quare si fideicommissum pecuniarium alicui fuerit relictum, cessat compulsio, tametsi indemnitatis cautio offeratur.

7Proinde qui ‘hereditatem’ rogatur restituere, is demum compellitur restituere.

8Sed et si quis ‘bona’ rogatus sit uel ‘familiam’ uel ‘pecuniam’ rogetur uel ‘uniuersam rem meam’

16 · Paulus libro secundo fideicommissorum

pr.Uel ‘omnia sua’,

17 · Ulpianus libro quarto fideicommissorum

pr.cogi poterit: hoc idem et si ‘patrimonium’ fuerit rogatus et si ‘facultates’ et si ‘quidquid habeo’ et si ‘censum meum’ et si ‘fortunas meas’ et si ‘substantiam meam’. et si ‘peculium meum’ testator dixerit, quia plerique ὑποκοριστικῶς patrimonium suum peculium dicunt, cogendus erit: de successione enim sua et hic rogauit. nec ignoro in quibusdam ex his Maecianum dubitare et uoluntatis esse dicere quaestionem, utrum de pecunia tantum an et de successione testator sensit. in ambiguo tamen magis de successione sensum dico, ne intercidat fideicommissum.

1Sed et si quis ita rogauerit: ‘quidquid ad te ex hereditate bonisue meis peruenerit, rogo restituas’, cogi poterit adire et restituere hereditatem ex Trebelliano senatus consulto, quamquam peruenire proprie dicatur quod deductis oneribus ad aliquem peruenit.

2Et generaliter autem potest dici ita demum quem non posse cogi adire et restituere hereditatem, si de re uel quantitate fuerit rogatus: ceterum si de uniuersitate sensisse testatorem appareat, nulla quaestio est, quin, siue suspectam dicat, cogi possit, siue sponte adit, ex Trebelliano transeant actiones.

3Inde quaeritur, si quis hereditatem rogatus sit restituere deducto aere alieno uel deductis legatis, an suspectam dicens cogi possit adire et restituere hereditatem, quia ui ipsa magis id, quod superest ex hereditate, quam ipsam hereditatem restituere sit rogatus. et sunt qui putent, ut Maecianus, inutilem esse hanc deductionem: nec enim posse ex iure deduci quantitatem, non magis quam si fundum quis deducto aere alieno uel deductis legatis restituere sit rogatus: neque enim recipit fundus aeris alieni uel legati minutionem. sed Iulianum existimare refert Trebelliano senatus consulto locum esse et, ne dupliciter fideicommissarius oneretur, et cum heres aes alienum uel legatum deducit et cum conuenitur a creditoribus et legatariis, restituta sibi ex Trebelliano hereditate debere aut deductionem eum non pati ab herede aut cauere illi heredem defensum iri eum aduersus legatarios ceterosque.

4Si quis heres institutus rogatus fuerit hereditatem non totam, sed partem restituere, uel si duobus restituere sit rogatus et alter ex his uelit sibi restitui hereditatem, alter recuset: senatus censuit utroque casu exonerari eum, qui suspectam hereditatem dicit, totamque hereditatem transire ad eum, qui adire cogit.

5Sed et si quis non hereditatis suae partem dimidiam rogauit heredem suum restituere, sed hereditatem Seiae, quae ad eum peruenerat, uel totam uel partem eius, heresque institutus suspectam dicat, cum placeat illud quod Papinianus ait ex Trebelliano transire actiones, dici poterit, si suspecta dicatur hereditas, cogendum heredem institutum adire et restituere hereditatem totamque hereditatem ad eum cui restituitur pertinere.

6Sed et si miles rogauerit quem res Italicas restituere uel res prouinciales, dicendum est suspectam dicentem cogi adire et restituere: nam, ut eleganter Maecianus libro sexto fideicommissorum ait, qua ratione ex certa re miles heredem instituere potest actionesque ei dabuntur, pari ratione etiam ex Trebelliano transibunt actiones: et quamuis placeat, cum quis hereditatem bonaque, quae sibi ab aliquo obuenerunt uel quae in aliqua regione habet, restituere rogat, ex Trebelliano non transeant actiones, tamen contra responderi in militis testamento ait: nam sicuti concessum est, inquit, militibus circa institutionem separare species bonorum, ita et, si per fideicommissum ab institutis heredibus id fecerit, admitteretur Trebellianum senatus consultum.

7Cum quidam duos heredes instituerit eosque inuicem substituerit et ab his petierit, siue uterque siue alter heres esset, ut hereditas sua ex parte dimidia restitueretur alicui post quinquennium, et scripti suspectam sibi hereditatem dicant, fideicommissarius autem desideret suo periculo adiri hereditatem: censuit senatus ambos heredes alterumue cogi adire hereditatem et fideicommissario eam restituere ita, ut fideicommissario et aduersus eum actiones competant quasi ex Trebelliano restituta hereditate.

8Maecianus scribit: cum quis ex fideicommissariis abesset et praesentes desiderent suo periculo adire hereditatem translatisque in solidum actionibus in eum qui coegit absentes, si uelint fideicommissum suscipere, a praesente petent: consequenter ait nec quartam eum retenturum aduersus fideicommissarios suos, quia nec heres potuit.

9Idem Maecianus quaerit, an is, qui duobus uel pluribus rogatus est restituere hereditatem, cogente aliquo adire possit et in horum, qui id non desiderauerunt, portionibus Falcidiae beneficio uti, siue ipsi quoque desiderent sibi restitui siue alius in locum eorum successerit. et cum hodie hoc iure utimur, ut totum transeat ad eum qui coegit, consequens erit dicere quartae retentionem amisisse eum qui coactus est, quia in solidum actiones transierint in eum qui coegit. plane si proponas fideicommissarium non ita coegisse, ut tota hereditas in se transferatur: cum coeperint ceteri desiderare sibi restitui hereditatem, dicendum Falcidia eum uti posse. recte igitur Maecianus ait multum interesse, utrum totam restitui hereditatem sibi fideicommissarius desiderauerit an suam tantummodo partem. nam si sola pars transfertur, in residuo Falcidiae erit locus: si tota hereditas translata sit, cessat huius legis beneficium.

10Si seruo duorum rogatus quis sit restituere hereditatem et alter cogere uelit suspectam dicentem, alter restituere sibi recuset, hoc erit dicendum, quod in duobus, quorum alter suscipere uoluit hereditatem, alter non.

11Si pater filio, quem in potestate habet, rogetur restituere hereditatem, an filius patrem suum, si suspectam dicat hereditatem, cogere possit? et non est dubium patrem a filio per praetorem cogi posse.

12Sed et si id fideicommissum ad castrense peculium spectaturum est et filius familias is fuit, qui munus militiae sustinebat alioue quo officio praeerat, multo magis dicendum erit posse eum postulare, ut pater suus cogatur adire et restituere hereditatem, quamuis contra obsequium patri debitum uidetur id desideraturus.

13Sed si seruo suo rogatus sit cum libertate quis hereditatem restituere, siue directa data sit libertas siue fideicommissaria, dici poterit eum a seruo suo non posse cogi adire hereditatem, quamuis, si sponte adisset, cogeretur praestare fideicommissariam libertatem et hereditatem: idque Maecianus libro septimo de fideicommissis scribit.

14Idem quaerit, si quis paratus sit domino cauere de indemnitate, an possit cogi adire hereditatem, maxime et si pretium serui offeratur. et recte ait non oportere sub incerto cautionis committere se aditioni hereditatis.

15Hi qui solidum capere non possunt, ex asse heredes instituti et rogati restituere solidum, adire hereditatem et restituere cogentur, cum nihil oneris apud eos remansurum.

16Si ego heres institutus et rogatus sim Stichum manumittere uel alius legatarius, fidei autem meae commissum sit, ut Titio hereditatem restituam, deinde Titii fidei commissit, ut Sticho eandem redderet: Stichus cogere me possit adire et restituere hereditatem.

17Talis quoque casus a diuo Pio terminatus est: nam seruo uni ex heredibus legato per fideicommissum erat ab eo libertas data et ab altero hereditas. diuus etenim Pius rescripsit Cassio Dextro in haec uerba: ‘Hermias si Mosco Theodoto ex parte heredi instituto a Pamphilo testatore legatus est eumque Theodotus, postquam adierit hereditatem, prius quam a coherede eiusdem Pamphili adiretur hereditas, ad iustam libertatem perduxit et ob hoc in eum casum res perducta est, ut is qui legauit intestatus esse non possit, Hermia postulante mihi id Euarestus compellendus est periculo eius adire et ex causa fideicommissi hereditatem restituere’.

18 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr.Ex facto tractatum est, an per fideicommissum rogari quis possit, ut aliquem heredem faciat. et senatus censuit rogari quidem quemquam, ut aliquem heredem faciat, non posse: uerum uideri per hoc rogasse, ut hereditatem suam ei restituat, id est quidquid ex hereditate sua consecutus est ut ei restitueret.

1Iulianus quoque libro quadragensimo digestorum fideicommissum tale ualere ait: ‘fidei tuae committo, ut hereditatem Titii restituas’, cum esset is qui rogatus est a Titio heres institutus.

2Non tantum autem si heredem quem scripsero, potero rogare, ut heredem faciat aliquem, uerum etiam si legatum illi uel quid aliud reliquero: nam hactenus erunt obligati, quatenus quid ad eos peruenit.

3Si quis cauerit ‘peto ut illi des’ aut ‘illi fideicommissum relinquas’ aut ‘illi libertatem adscribas’, admittenda sunt: nam cum in heredum institutione senatus censuit utile, de ceteris quoque idem erit accipiendum.

4Si quis rogatus fuerit, ut, si sine liberis decesserit, restituat hereditatem, Papinianus libro octauo responsorum scribit etiam naturalem filium efficere, ut deficiat condicio: et in libertino eodem colliberto hoc scribit. mihi autem, quod ad naturales liberos attinet, uoluntatis quaestio uidebitur esse, de qualibus liberis testator senserit: sed hoc ex dignitate et ex uoluntate et ex condicione eius qui fideicommisit accipiendum erit.

5Ex facto tractatum memini: rogauerat quaedam mulier filium suum, ut, si sine liberis decessisset, restitueret hereditatem fratri suo: is postea deportatus in insula liberos susceperat: quaerebatur igitur, an fideicommissi condicio defecisset. nos igitur hoc dicemus conceptos quidem ante deportationem, licet postea edantur, efficere, ut condicio deficiat, post deportationem uero susceptos quasi ab alio non prodesse, maxime cum etiam bona cum sua quodammodo causa fisco sint uindicanda.

6Si quis rogatus fuerit filiis suis uel cui ex his uoluerit restituere hereditatem, Papinianus libro octauo responsorum etiam deportato ei tribuit eligendi facultatem, cui liber factus fideicommissum restitui uelit. sed si seruus poenae fuerit constitutus, nullo ante concepto filio iam parere condicioni non poterit decessisseque sine liberis uidetur. sed cum decedit, electionem illam, quam Papinianus deportato dedit, huic dari non oportet.

7Si quis autem susceperit quidem filium, uerum uiuus amiserit, uidebitur sine liberis decessisse. sed si naufragio uel ruina uel adgressu uel quo alio modo simul cum patre perierit, an condicio defecerit, uideamus. et magis non defecisse arbitror, quia non est uerum filium eius superuixisse. aut igitur filius superuixit patri et extinxit condicionem fideicommissi, aut non superuixit et extitit condicio: cum autem, quis ante et quis postea decesserit, non apparet, extitisse condicionem fideicommissi magis dicendum est.

8Si quis ita fideicommissum reliquerit: ‘fidei tuae, fili, committo, ut, si alieno herede moriaris, restituas Seio hereditatem’, uideri eum de liberis sensisse diuus Pius rescripsit: et ideo, cum quidam sine liberis decederet, auunculum ab intestato bonorum possessorem habens, extitisse condicionem fideicommissi rescripsit.

19 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.In fideicommissaria hereditatis restitutione constat non uenire fructus, nisi ex mora facta est aut cum quis specialiter fuerit rogatus et fructus restituere.

1Plane fructus in quartam imputantur, ut est et rescriptum.

2Quotiens quis rogatur hereditatem restituere, id uidetur rogatus reddere, quod fuit hereditatis: fructus autem non hereditati, sed ipsis rebus accepto feruntur.

3Si legatum sit heredi relictum et rogatus sit portionem hereditatis restituere, id solum non debere eum restituere, quod a coherede accepit: ceterum quod a semetipso ei relictum est, in fideicommissum cadit: et id diuus Marcus decreuit.

20 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Ubi pure fideicommissum datum est, si adiectum sit: ‘rogo des filio tuo faciasque, ut ad eum perueniat’, rescriptum est uideri in id tempus dari, quo capere potest, id est sui iuris fiat.

1‘Te rogo, Luci Titi, hereditatem meam cum Attio partiaris’. ex senatus consulto Trebelliano in eum, cui restituta est hereditas, actiones competere Aristo ait, quia pro hoc accipiendum sit ‘rogo hereditatem illam restituas’: nec uerba spectantur senatus consulti, sed sententia quibuscumque uerbis, dum testator senserit, ut hereditas sua restituatur.

2Qui in distrahendis conseruandisue rebus hereditariis sumptus factus est, imputari heredi debet.

21 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum

pr.Sed et si ad tempus liberorum fuerit legatum relictum et is uxore praegnate decesserit, ad heredem suum transferat legatum.

22 · Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum

pr.Heres cum debuerat quartam retinere, totam hereditatem restituit nec cauit sibi stipulatione proposita. similem eum esse Aristo ait illis, qui retentiones, quas solas habent, omittunt: sed posse eum rerum hereditariarum possessionem uel repetere uel nancisci et aduersus agentem doli mali exceptione uti posse eum et debitoribus denuntiare, ne solueretur.

23 · Ulpianus libro quinto disputationum

pr.Mulier, quae duobus filiis in potestate patris relictis alii nupserat, posteriorem maritum heredem instituit eumque rogauit liberis suis post mortem patris eorum hereditatem suam restituere uel ei qui eorum superesset: eisdem emancipatis a patre suo uitricus restituisse hereditatem dicebatur, mox alter ex filiis uiuo patre decessisse: quaerebatur, an is, qui supererat ex filiis, partem fratri suo restitutam petere possit quasi praemature datam. Scaeuola diuum Marcum in auditorio de huiusmodi specie iudicasse refert: Brasidas quidam Lacedaemonius uir praetorius, cum filiis suis ab uxore diuortio separata, si morte patris sui iuris fuissent effecti, fideicommissum relictum esset, eos emancipauerat: post emancipationem fideicommissum petebant. decreuisse igitur diuum Marcum refert fideicommissum eis repraestandum intellecta matris uoluntate, quae quia non crediderat patrem eos emancipaturum, distulerat in mortem eius fideicommissum non dilatura id in mortalitatem, si eum emancipaturum sperasset. secundum haec dicebam et in proposita quaestione decretum diui Marci esse trahendum et recte fideicommissum utrisque solutum.

1Non est dubitatum cogi posse heredem institutum adire et restituere hereditatem seruis, siue directa siue fideicommissaria libertas eis data fuisset, cum aspernari heres non deberet personam cogentis: habet enim hic quoque aditum, ut, qui nondum petere fideicommissariam libertatem possit nec directam sibi uindicare, propter spem tamen libertatis et hereditatis aditum ad praetorem et per se habeat.

2Si heres post multum temporis restituat, cum praesenti die fidei commissum sit, deducta quarta restituet: fructus enim qui percepti sunt neglegentia petentis, non iudicio defuncti percepti uidentur. alia causa est, si sub condicione uel in diem rogatus fuerit: tunc enim quod percipitur summouet Falcidiam, si tantum fuerit, quantum quarta facit et quartae fructus: nam fructus, qui medio tempore percepti sunt, ex iudicio testantis percepti uidentur.

3Sed enim si quis rogetur restituere hereditatem et uel serui decesserint uel aliae res perierint, placet non cogi eum reddere quod non habet: culpae plane reddere rationem, sed eius quae dolo proxima est. et ita Neratius libro primo responsorum scribit. sed et si, cum distrahere deberet, non fecit lata culpa, non leui et rebus suis consueta neglegentia, huiusmodi rei rationem reddet. sed et si aedes ustae sunt culpa eius, reddet rationem. praeterea si qui partus extant et partuum partus, quia in fructibus hi non habentur. sed et ipse si quem sumptum fecit in res hereditarias, detrahet. quod si sine facto eius prolixitate temporis aedes usu adquisitae sint, aequissimum erit nihil eum praestare, cum culpa careat.

4Cum proponeretur quidam filiam suam heredem instituisse et rogasse eam, ut, si sine liberis decessisset, hereditatem Titio restitueret, eaque dotem marito dedisse certae quantitatis, mox decedens sine liberis heredem instituisse maritum suum, et quaereretur, an dos detrahi possit, dixi non posse dici in euersionem fideicommissi factum, quod et mulieris pudicitiae et patris uoto congruebat. quare dicendum est dotem decedere, ac si quod superfuisset rogata esset restituere. quod si tantos fructus ex hereditate mulier percepit, ut inde poterit doti satisfieri, dicendum est potius fructibus hoc expensum ferendum quam fideicommisso.

5Ut Trebelliano locus esset, non sufficit de hereditate rogatum esse, sed quasi heredem rogari oportet. denique si cui portio hereditatis fuerit legata (legari enim posse etiam portionem hereditatis placet nobis) rogatusque fuerit hanc partem restituere, dubio procul non fiet restitutio ex senatus consulto ideoque nec quarta retinetur.

24 · Iulianus libro trigensimo nono digestorum

pr.Quotiens pater familias unum uel duos heredes coheredibus suis restituere hereditatem iubet, intellegitur easdem partes in fideicommissis facere, quas in hereditate distribuenda fecerit. sed si iubeantur hi, quibus fideicommissum datur, pecuniam numerare atque ita fideicommissa recipere, ex quantitate pecuniae, quam dare iubentur, uoluntas colligenda est patris familias. nam si ex disparibus partibus heredes scripti aequas partes dare iubentur, propius est, ut uiriles recipere debeant: si uero summa pecuniae dandae congruit portionibus, hereditarias portiones accipere debebunt.

25 · Papinianus libro quinto decimo quaestionum

pr.Nonnumquam autem ex uoluntate uarie rescriptum et iudicatum est, uidelicet si non sub appellatione heredum, sed propriis nominibus expressis fideicommissum relinquatur.

26 · Iulianus libro trigensimo nono digestorum

pr.Quidam ita testamento scripserat: ‘a te, heres, peto fideique tuae committo, ut quidquid ex hereditate mea ad te peruenerit, filio meo prima quaque die aut, si prius quid ei acciderit, matri eius des reddas’. quaeritur, cum antequam adeatur hereditas puer decesserit, an fideicommissum matri debeatur. respondi, si puer, antequam dies fideicommissi cedat, decessisset, fideicommissum translatum esse ad matrem, postea autem quam dies fideicommissi cedit si decesserit, ad heredem pueri fideicommissum pertinere. sed an ea uoluntas fuit patris familias, ut, si ante restitutum fideicommissum puer decessisset, matri potius quam heredibus praestaretur, praetor aestimabit ex persona matris et ex persona heredis pueri. Marcellus: sed testatoris uoluntati congruum est, quandocumque puer decesserit, siue antequam dies fideicommissi cedit siue postea, ad matrem transferri fideicommissum, si non iam puer hoc acceperit, eoque iure utimur.

1Si seruo herede scripto dominus rogatus est eidem seruo restituere hereditatem, cum liber esset, utile fideicommissum est.

2Si quis filium suum ex asse heredem instituit et codicillis, quos post mortem filii aperiri iussit, fidei eius commisit, ut, si sine liberis decesserit, hereditatem suam sorori suae restitueret, et filius cum sciret, quod in codicillis scriptum esset, Stichum seruum hereditarium testamento suo liberum esse iussit: heredes filii pretium eius serui sorori defuncti praestare debent libertate fauore sui seruata. hoc amplius et si ignorasset filius codicillos a patre factos, nihilo minus heredes eius pretium praestare debebunt, ne factum cuiusquam alteri damnum adferat.

3Sed et si seruus iste a Sempronio heres institutus sit eamque hereditatem, posteaquam ex testamento fratris ad libertatem peruenerat, adierit, hereditatis quoque aestimationem heredes fratris sorori eius praestare debent, quia, si manumissus non esset, iussu mulieris adire eam potuisset. si uero uiuente filio Sempronius decesserit, hereditas in causa fideicommissi non deduceretur: quippe ab ipso filio adire iussus hereditatem ei adquireret.

27 · Paulus libro singulari de senatus consultis

pr.Omnibus ciuitatibus, quae sub imperio populi Romani sunt, restitui debere et posse hereditatem fideicommissam Apronianum senatus consultum iubet. sed et actiones in eas placuit ex Trebelliano transferri: sed municipes ad eas admittuntur.

28 · Iulianus libro quadragensimo digestorum

pr.Ita tamen, ut hi quibus restituetur hereditas actorem eligant et ad agendum et ad excipiendas actiones.

1Si seruum hereditarium heres, qui coactus adierit, iussisset adire hereditatem ab alio eidem seruo relictam et tunc hereditatem, quam suspectam sibi esse dixerat, restituerit, an etiam eam hereditatem, quae per seruum adquisita esset, restituere deberet, quaesitum est. dixi non magis hanc hereditatem in restitutionem uenire, quam quod seruus hereditarius post aditam hereditatem stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset aut fructus, qui ex rebus hereditariis percepti fuissent, utique si nulla mora fideicommisso facta fuisset. sed si quid ante aditam hereditatem seruus stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset, id restitui debebit, sicut fructus ante aditam hereditatem in restitutionem uenient.

2Qui suspectam sibi hereditatem dicit, nullum commodum ex testamento consequetur, quod habiturus non esset, si heres institutus non fuisset aut non adisset. et ideo si pupillo substitutus fuerit itaque: ‘quisquis mihi heres erit, idem filio meo heres esto’, hereditatem, quae ex substitutione ad eum peruenerit, restituere cogendus erit. si uero detracto hoc articulo ‘quisquis mihi heres erit’ substitutus ita fuerit: ‘Titius filio meo heres esto’, tum, si solus patri heres extiterit, nihilo minus cogendus erit hereditatem pupilli restituere, si uero coheredem habuerit, retinebit pupilli hereditatem, quia potuit coherede adeunte, quamuis ipse patris omisisset hereditatem, ex substitutione adire.

3Si pater filium, quem in potestate habebat, heredem scripserit et ab eo petierit, ut hereditatem Sempronio restitueret, isque suspectam sibi esse dicet, poterit ex Trebelliano senatus consulto hereditas restitui. quare et si non inmiscuerit se hereditati, nihilo minus actiones, quae ei et in eum competebant, ad Sempronium transferentur.

4A patre heres scriptus et exheredato filio substitutus si rogatus fuerit hereditatem, quae ad eum ex substitutione peruenerit, Titio restituere, cogendus non est uiuo pupillo patris hereditatem adire, primum quia sub condicione fideicommissum datum est, deinde quia non probe de hereditate uiuentis pueri aget: mortuo autem pupillo compelli debet hereditatem patris adire.

5Quod si duo heredes a patre instituti fuerint et utriusque fidei commissum sit, ut exheredati filii hereditatem restituerent, satis erit uel unum cogi adire: hoc enim facto etiam is, qui patris hereditatem non adit, filii hereditatem adire et restituere cogetur.

6Quotiens filius emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, nulla ratio est compellendi heredis ad restituendam hereditatem et sicut neque legata neque fideicommissa cetera praestare cogitur, ita ne ad restitutionem quidem hereditatis compelli debet. Marcellus: plane non est compellendus adire, si iam filius bonorum possessionem, ne intercidat fideicommissum mortuo herede instituto et omissa a filio bonorum possessione.

7Qui ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituit, siue petat a debitoribus hereditariis siue ab eo petatur, exceptione restitutae hereditatis adiuuari uel summoueri potest. actiones autem fideicommissario competunt, quas habuit heres eo tempore, quo fideicommissum restituebat. Marcellus: sed eas quoque actiones, quae sub condicione erant et quarum dies eo tempore non cesserat, fideicommissario competere placet. sed antequam restitueretur hereditas, exceptione aliqua heres adiuuandus non est: cum hoc minus ex causa fideicommissi sit restituturus.

8Trebellianum senatus consultum locum habet, quotiens quis suam hereditatem uel totam uel pro parte fidei heredis committit.

9Quare si Maeuius te heredem instituerit et rogauerit, ut hereditatem Titii restituas, a quo esses heres institutus, et tu hereditatem Maeuii adieris, perinde a te fideicommissum petetur, ac si fundum, qui tibi a Titio legatus esset, restituere rogatus fuisses: ideoque et si suspectam Maeuii hereditatem dixeris, cogi te non oportet eam adire.

10Quod si Maeuius te rogauerit et suam hereditatem et Titianam restituere tuque sponte adieris hereditatem, uteris legis Falcidiae commodo et partem quartam Maeuianae hereditatis retinebis, dimidiam et quartam ex fideicommisso restitues, nec intererit, eidem utramque hereditatem an alii Maeuianam, alii Titianam rogatus fueris restituere. sed si suspectam Maeuianam hereditatem dixeris, cogeris eam adire et restituere ei, cui rogatus fueris: is autem, cui Titianam hereditatem restituere rogatus fueris, non poterit te compellere ad adeundum.

11Si ex Trebelliano hereditatem restituit heres et fructus praediorum retinet uel ipsa praedia, siue etiam debitor eius qui testamentum fecit fuerit, necessarium est actionem aduersus eum fideicommissario dari. Marcellus: hoc idem necessario faciendum est, cum parte hereditatis restituta familiae erciscundae iudicium inter eum qui restituit hereditatem et qui receperit accipietur.

12Qui rogatus est emancipato filio restituere hereditatem, cogi debet adire et restituere, quamuis filius contra tabulas bonorum possessionem accipere possit.

13Si patronus ex parte debita heres institutus et rogatus restituere hereditatem suspectam sibi esse dicat, puto rectius facturum praetorem, si coegerit eum adire hereditatem et restituere, quamuis possit mutata uoluntate eam partem hereditatis retinere.

14Si praeceptis quibusdam rebus heres rogatus sit restituere hereditatem et coactus eam adierit, an praecipere debeat? respondi eum, qui iussu praetoris adit hereditatem, omni commodo prohiberi debere.

15Sed si eidem legatum esset sub hac condicione ‘si heres non esset’ et suspectam sibi hereditatem dicat, non aliter cogendus est adire, quam ut legata, quae sub condicione ‘si heres non esset’ data erant, restituantur, non quidem a coheredibus, ne onerentur, sed ab eo cui restituta fuerit hereditas. nam sicut explendae fidei gratia cogendus est adire hereditatem, ita ob id ipsum damno adfici non debebit.

16Heres ex asse erat instituta consobrina mea et eius fidei commissum, ut partem dimidiam hereditatis statim Publio Maeuio restitueret, alteram partem, cum ipsa moreretur, eidem Publio Maeuio: praeterea alia aliis legata data sunt. Maeuius partem dimidiam hereditatis statim percepit et cauit, quod amplius quam per legem Falcidiam liceret cepisset, redditu iri: sed et ceteri legata solida acceperant et similiter de restituendo quod amplius percepissent cauerunt. mortua consobrina mea Publius Maeuius desiderat sibi alteram partem hereditatis cum fructibus restitui. quaero itaque, quantum ei restituere debeam? utrum quod supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remanserat nec amplius quicquam? an et ab aliis, quibus legata soluta sunt, repetere quid debeam et quantum? item quaero, si quod ab his ex stipulatione percepero et quod apud consobrinam meam supra quadrantem remanserat, non efficiet partem dimidiam hereditatis, an ex incremento et fructibus eius summae, quae supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remansit, supplere ei debeam, dumtaxat ne partem dimidiam hereditatis quantitas quae restitueretur excedat? an uero, sicut Publius Maeuius desiderat, quidquid seposito quadrante bonorum eiusque quadrantis fructibus perceptum est restitui ei debet? respondi, quod supra quadrantem penes consobrinam tuam remansit, si adiectis fructibus quantitatem partis dimidiae hereditatis, quae mortis tempore fuit, non minuet, totum Publio Maeuio restituendum: nec ex stipulatione ab his, quibus legata soluta sunt, repeti quicquam potest. si uero fructus quantitatem partis dimidiae exuberant, quadranti tuo et fructibus eius accedet. si uero fructus eius partis, quae supra quadrantem apud consobrinam tuam remanserat, non implent quantitatem partis dimidiae bonorum, ex stipulatione agi poterit. in summa ratio ita ponenda est, ut tu omni modo quadrantem et fructus eius, praeterea, si eius quod quadrantem excedit fructus in tantum excreuerit, ut quantitatem partis dimidiae bonorum excedat, etiam id quod excesserit retineas.

17Qui suos seruos rogatus est manumittere et hisdem hereditatem restituere, detracto pretio seruorum hereditatem restituere debebit.

29 · Africanus libro sexto quaestionum

pr.Ex asse heres institutus partem hereditatis mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus cum suspectam diceret, postulante me adit et mihi totam ex senatus consulto restituit: quandoque condicio extiterit, an fructus partis tuae restituere tibi debeam, non immerito dubitabatur. et plerisque placet non esse eos praestandos, quia nec ab herede praestarentur, si sua sponte adisset, sufficiat autem ius tuum tibi integrum conseruari, non etiam meliorem condicionem tuam fieri.

1Idem tamen existimabant, si ex asse heres institutus mihi quadrantem pure, tibi aeque quadrantem sub condicione restituere rogatus sit et, cum suspectam hereditatem diceret, cogente me adit, quandoque condicio exstiterit, semissem tibi esse restituendum.

2Sed nec lege Falcidia in proposita specie usurum me puto, quamuis scriptus heres, si sponte adisset, uteretur.

30 · Marcianus libro quarto institutionum

pr.Si quis priore facto testamento posterius fecerit testamentum, etiamsi ex certis rebus in posteriores tabulas heredes instituit, superius tamen testamentum sublatum est, ut diui quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt, cuius constitutionis uerba rettuli, cum alia quoque praeterea in constitutione expressa sunt. ‘imperatores Seuerus et Antoninus Cocceio Campano. testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure ualere, perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis aut suppleta quarta ex lege Falcidia hereditatem restituat his, qui priore testamento scripti fuerant, propter inserta fideicommissaria uerba, quibus ut ualeret prius testamentum expressum est, dubitari non oportet’. et hoc ita intellegendum est, si non aliquid specialiter contrarium in secundo testamento fuerit scriptum.

31 · Marcianus libro octauo institutionum

pr.Si legatus suspectam hereditatem dicat, et legationis tempore compellendus est accipere iudicium, quia hic non multum officio occupatur: et licet deliberare se dicat an adeat, cogendus est adire, sed non ut statim restituat, sed ut reuersus domum, si putauerit sibi expedire, commodo Falcidiae uel testamenti utatur uel, si non putauerit, restituat totam hereditatem, ne onera patiatur.

1Si quis ‘bona sua’ uel ‘omnia sua’ rogauerit restituere, fideicommissariam restitutionem esse intellegendum est: nam meorum et tuorum appellatione etiam actiones contineri dicendum est.

2Si filio familias uel seruo restituatur ignorante patre familias uel domino et postea pater uel dominus ratum habuerit, transeunt ex Trebelliano senatus consulto actiones.

3Multum interest, utrum quarta pars iure hereditario retineatur an uero in re uel pecunia: nam superiore casu actiones diuiduntur inter heredem et fideicommissarium, posteriore uero apud fideicommissarium sunt actiones.

4Et heres institutus rogatusque hereditatem restituere praecepta aliqua summa uel re, etiamsi in praeceptione minus quam quarta pars esset, non amplius principem pati uindicaturum.

5Sed et si sine ulla praeceptione rogatus fuerit hereditatem restituere, plerumque quarta donata est a principibus: et ita diuus Traianus et Hadrianus et Antoninus rescripserunt.

32 · Marcianus libro nono institutionum

pr.Si cui pure libertas et per fideicommissum sub condicione hereditas relicta est, cogitur heres adire hereditatem, si suspectam dicat, et restituere: et deficiente condicione libertas ei eripi non potest.

1Si autem ei, qui in diem libertatem accepit, hereditas per fideicommissum relicta fuerit, suspectam eam interim non posse adiri diuus Pius Cassio Hadriano rescripsit, cum non potest nondum libero hereditas restitui: nec rursus contra uoluntatem defuncti libertatem esse praestandam.

2Si sub condicione heres institutus rogatusque hereditatem restituere non uult condicioni parere et adire hereditatem, si facti est condicio, debet parere et adire et restituere uel, si in dando sit, offerente fideicommissario. recusante autem herede factum adimplere licentia dabitur fideicommissario secundum imitationem dationis factum implere, et tunc necessitas imponitur heredi adire hereditatem. ceterae condiciones, quae non sunt in potestate heredis, ad officium praetoris non pertinent.

33 · Celsus libro uicensimo digestorum

pr.Ballista filium familias heredem instituit ita: ‘Rebellianus si cauerit coloniae Philippensium, si sine liberis morietur, quantacumque pecunia ex hereditate deue bonis meis ad eum peruenit, eam pecuniam omnem ad coloniam Philippensium peruenturam’. respondi: ex his uerbis quae proponis, id est ‘pecuniam’, existimo etiam fructus, quos ex hereditate percepit, restituere eum debere, perinde quasi specialiter hoc testator expressisset.

34 · Marcianus libro octauo institutionum

pr.Scribit Celsus libro uicensimo digestorum, si qui quadringenta in bonis habebat petit ab herede suo, ut, si sine liberis moreretur, quanta pecunia ex hereditate sua ad eum peruenisset, Maeuio restitueretur: si ex fructibus medio tempore quadringenta perceperit et sine liberis decesserit, heredem eius Maeuio quadringenta debiturum. et cum diu multumque tractauit, an, cum augmentum heres sensit, et periculum sustineat an per contrarium, nouissime ait iniquum esse ad fideicommissarium damnum pertinere, ad quem augmentum non pertinet: et an ad supplendum, inquit, quodcumque ex quadringentis defuerit, etiam augmentum ad eum pertinebit, hoc est ut usque ad summam quadringentorum damni et fructus computentur: quod uerius esse arbitror.

35 · Marcianus libro secundo regularum

pr.Si eius, qui nouissimus ex filiis mortuus est, partem hereditatis propinquo uoluit pater restitui et simul fratres diem suum obissent: propinquum, si non ostenderit quis nouissimus obisset, ad partem hereditatis non admitti, sed matrem ex Tertulliano senatus consulto ad utriusque hereditatem admitti constat.

36 · Ulpianus libro sexto de officio proconsulis

pr.Cum heres instituta furiosa hereditatem esset rogata restituere, curatorem eius secundum tabulas bonorum possessione accepta posse transferre actiones diuus Pius decreuit.

37 · Paulus libro tertio decimo ad edictum

pr.Cum hereditas ex fideicommissi causa restituta est, si ante cum herede compromissum est, puto fideicommissarium cauere debere heredi, sicut cum heres multa antequam restitueret administrauit. nam quod dicitur retinere eum oportere, non est perpetuum. quid enim si nihil est, quod retineat? ueluti cum omnia in nominibus sunt aut in corporibus quae non possideat? nempe enim is cui restituta est omnia persequitur et tamen heres iudiciis quibus conuentus est aut stipulationibus quibus necesse habuit promittere, obstrictus manebit. ergo non alias cogetur restituere quam ei caueatur.

38 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Restituta hereditas uidetur aut re ipsa, si forte passus est heres possideri res hereditarias uel totas uel aliquas earum hac mente, ut uellet restitueret ille suscipere, non si ex alia causa putauit te possidere. sed et si postea ratum habuit, idem erit dicendum. sed et si uerbo dixit se restituere, uel per epistulam uel per nuntium restituat, audietur. sed et si uoluntate tua alii restituerit, in te transibunt actiones. item si alius iussu meo restituit uel ratam habui restitutionem, transisse actiones uidentur.

1Pupillus autem ipse debet restituere tutore auctore, non tutor sine pupillo, nisi infans est, quia nec mandare actiones tutor pupilli sui potest. ne se quidem auctore pupillum restituere potuisse hereditatem diuus Seuerus in persona Arri honorati pupilli decreuit, qui Arrio Antonino patruo et tutori suo restituerat.

2Sed et si pupillo sit restituenda, non posse pupillo sine tutoris auctoritate restitui constat:

39 · Paulus libro uicensimo ad edictum

pr.non enim solutio est hereditatis restitutio, sed et successio, cum obligetur.

40 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Sed nec ipsi tutori indistincte restitui potest.

41 · Paulus libro uicensimo ad edictum

pr.Quamuis senatus de his actionibus transferendis loquatur, quae iure ciuili heredi et in heredem competunt, tamen honorariae actiones transeunt: nulla enim separatio est: immo et causa naturalium obligationum transit.

1Persona autem heredis instituti Trebelliano continetur: uerum hoc iure utimur, ut et successor heredis recte ex Trebelliano restituat, ueluti heres bonorumue possessor, uel pater dominusue, quibus adquisita est hereditas: omnes enim quod iuris habent, ex Trebelliano senatus consulto restituere debent, nec interest, is qui institutus est an pater dominusue rogatus est restituere.

2Nihil interest, cui nostro nomine restituitur pater familias sit an is qui in aliena potestate est?.

42 · Paulus libro secundo fideicommissorum

pr.Mulier an masculus: et ideo seruo quoque uoluntate nostra uel si ratum habuerimus restitui potest,

43 · Paulus libro uicensimo ad edictum

pr.quia perinde est, atque si mihi restituta esset hereditas.

1Restituta hereditate iura sepulchrorum apud heredem remanent.

44 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Papinianus tractat, si quis heres institutus ex semisse rogatus sit restituere hereditatem et eam suspectam dicens compulsus adit, deinde fideicommissarius gnarus sit adcreuisse portionem hereditatis post restitutionem scripto heredi, an opus sit ei alia actione. et ait securum esse eum posse de illo: plane de hoc solo quaerendum ait, an ei opus sit noua restitutione, posteaquam portio adcreuit: sed ne hanc quidem necessariam esse.

45 · ……

pr.Qui rogatus est restituere quod ex bonis alicuius ad eum peruenit, ea restituit quae ex hereditate habet, non quae habet ex persona sua.

46 · Marcellus libro quinto decimo digestorum

pr.Postulante Sticho, qui eodem testamento libertatem et fideicommissam hereditatem acceperat, heres suspectam adiit: mox Stichus, antequam moram in recipienda hereditate faceret, decessit relicto herede Titio. quaero, an in Titium, si nolit recipere fideicommissam hereditatem, actiones ex senatus consulto competant. respondi: quoniam fere is, qui compulsus est adire hereditatem, confestim ei restituet, de manumisso dumtaxat senatus consulto comprehensum est nec heredis facta est mentio. potest tamen euenire, ut restitutionem distulerit heres, ueluti si pecuniam ei debuerit defunctus, quam retinere maluit quam petere. ceterum existimo idem in herede eius constituendum, quod in illo constitutum est: cur enim recusaret, quam recusare non potuit is, cuius hereditatem suscepit? quod si forte ante hereditatis restitutionem sine herede decesserit libertus, perinde bona eius creditoribus hereditariis uendere permittendum est, ac si restituta hereditate decessit.

1Set in huiusmodi quaestione rogo respondeas, an recte senserim. rogata est filia ex asse heres restituere hereditatis partem dimidiam deductis legatis minimis et aere alieno non magno, ut legi Falcidiae locus non sit: mora facta non est restitutioni fideicommissi. desidero uerbo tenus mihi restitui hereditatem, ut ex Trebelliano senatus consulto agenti et ex eo competentibus actionibus etiam usuras debitas ex mortis die in tempus restitutionis persequar: item quaero et de pensionibus, quia locationum obligatio in hereditate fuit. ab herede fructus nullos peto, sed illa desiderat refundere me aut concedere ei actiones usurarum et pensionum: non possum persuadere hereditatis appellatione, quam rogata erat mihi restituere, etiam hanc stipulationem usurarum ad me pertinere. respondi: omnia haec hereditatis appellatione continentur: quantum enim quod ad hoc refert, inter haec ceteraque, quae sub condicione sunt promissa aut in annos singulos uel menses, nihil interest. sane pro fructu rei, quae hereditate continetur, haec cedunt, nec fructus fideicommissarium sequitur, si mora non intercessit. sed quia non ut heres fideicommissum, ut sic dixerim, suppleat postulet, set qualis nunc est hereditas, desideret restitui sibi, nequaquam id debet heres recusare: nam et quodammodo in partem hereditatis senatus recipi uoluit fideicommissarium et haberi heredis loco, pro qua parte ei restituta esset hereditas. sed cum hereditarios nummos faenerauit aut ex fundis fructus percepit, nihil eo nomine praestat ei, cui hereditas per fideicommissum relicta est, si non intercessit mora, scilicet quia suo periculo faenerauit colendoue fundo uel in cogendis fructibus insumpsit operam: nec aequum erat alterius, ut sic dixerim, procuratorem constitui. nullum autem impendium uel opera intercedit heredis, cum his modis, de quibus est quaesitum, augmentum hereditas recepit.

47 · Modestinus libro singulari de heurematicis

pr.Qui totam hereditatem restituere rogatus quartam retinere non uult fidumque obsequium defuncti precibus praebere desiderat, sua sponte adire debebit hereditatem, quasi ex Trebelliano eam restituturus. suaserim tamen, suspectam potius dicat hereditatem coactusque a praetore restituat: hoc enim casu ex ipso Trebelliano restituere uidetur expositoque hereditario metu uniuersas actiones in eum transfert, qui recepit hereditatem.

48 · Iauolenus libro undecimo epistularum

pr.Seius Saturninus archigubernus ex classe Britannica testamento fiduciarium reliquit heredem Ualerium Maximum trierarchum, a quo petit, ut filio suo Seio Oceano, cum ad annos sedecim peruenisset, hereditatem restitueret. Seius Oceanus antequam impleret annos, defunctus est: nunc Mallius Seneca, qui se auunculum Seii Oceani dicit, proximitatis nomine haec bona petit, Maximus autem trierarchus sibi ea uindicat ideo, quia defunctus est is cui restituere iussus erat. quaero ergo utrum haec bona ad Ualerium Maximum trierarchum heredem fiduciarium pertineant an ad Mallium Senecam, qui se pueri defuncti auunculum esse dicit. respondi: si Seius Oceanus, cui fideicommissa hereditas ex testamento Seii Saturnini, cum annos sedecim haberet, a Ualerio Maximo fiduciario herede restitui debeat, priusquam praefinitum tempus aetatis impleret, decessit, fiduciaria hereditas ad eum pertinet, ad quem cetera bona Oceani pertinuerint, quoniam dies fideicommissi uiuo Oceano cessit, scilicet si prorogando tempus solutionis tutelam magis heredi fiduciario permississe, quam incertum diem fideicommissi constituisse uideatur.

49 · Pomponius libro primo uariarum lectionum

pr.Si heredi eius, cui natura debuerit, aliquis soluerit, ei, cui fideicommissa hereditas relicta sit, id reddendum.

50 · Paulus libro quarto decimo responsorum

pr.Paulus respondit: si certa portio hereditatis alicui relicta proponitur et is res hereditarias quasdam furatus sit, in his rebus, quas subtraxit, denegari ei petitionem oportere recte respondetur.

51 · Papinianus libro tertio quaestionum

pr.Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituitur, si res urgueat et metus erit, ne per absentiam forte fideicommissarii dies actionis exeat, heres iudicium suscipere cogitur.

1Similique modo filio de possessione contra tabulas deliberante scriptus heres a creditoribus hereditariis conuenitur.

52 · Papinianus libro undecimo quaestionum

pr.Imperator Hadrianus, cum Uiuius Cerealis filio suo Uiuio Simonidi, si in potestate sua esse desisset, hereditatem restituere rogatus esset ac multa in fraudem fideicommissi fieri probaretur, restitui hereditatem filio iussit ita, ne quid ea pecunia, quamdiu filius eius uiueret, iuris haberet. nam quia cautiones non poterant interponi conseruata patria potestate, damnum condicionis propter fraudem inflixit. post decreti autem auctoritatem in ea hereditate filio militi comparari debuit, si res a possessoribus peti uel etiam cum debitoribus agi oporteret. sed paternae reuerentiae congruum est egenti forte patri officio iudicis ex accessionibus hereditariis emolumentum praestari.

53 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum

pr.Cum heres deductis legatis hereditatem per fideicommissum restituere rogatur, non placet ea legata deduci, quae peti non poterant. sed cum uxori pro parte heredi scriptae dos praelegetur eaque deductis legatis hereditatem restituere rogatur: etiamsi quarta, quam per legem Falcidiam retinet, tantum efficiat, quantum in dote est, tamen pro sua portione dotis praelegatae partem deducit. cum enim utrumque consequitur, nihil interest inter hanc mulierem et quemuis alium creditorem heredem institutum et hereditatem restituere rogatum. idem probatur et si non deductis legatis fideicommissum ab ea relictum sit.

54 · Papinianus libro nono decimo quaestionum

pr.Si res aliena Titio legata fuerit isque domino rei herede instituto petierit, ut hereditatem Maeuio restituat, Maeuius legatum inutiliter petet: non enim poterit consequi, quod ad institutum, id est rei dominum peruenire non poterat.

1Seruus ab altero ex heredibus libertatem, ab altero fideicommissum hereditatis accepit. si neuter adire uelit, nullae praetoris partes erunt, quia neque propter solam libertatem compellitur adire neque is, a quo libertas data non est, propter eum, qui nondum liber est, ut adeat, compellitur: et senatus consulto locus est, cum ab omnibus directa, uel fideicommissa libertas ab eo datur a quo hereditas quoque relinquitur. sed si forte is, a quo libertas data est, portionem suam repudiauit uel condicione exclusus est, cum portio eius ad alterum peruenerit, defendi poterit adire cogendum: quid enim interest, quo iure debitor libertatis et hereditatis idem esse coeperit?

55 · Papinianus libro uicensimo quaestionum

pr.Non est cogendus heres suspectam adire hereditatem ab eo, cui libertas a legatario, hereditas ab herede relicta est, cum status hominis ex legato pendeat et nemo se cogatur adstringere hereditariis actionibus propter legatum. quid enim, si inter moras non manumittente legatario seruus decesserit? si autem uiuo testatore legatarius decesserit, benigne respondetur cogendum adire, cum in ipsius sit potestate manumisso restituere hereditatem.

56 · Papinianus libro nono decimo quaestionum

pr.Titius rogatus est, quod ex hereditate superfuisset, Maeuio restituere. quod medio tempore alienatum uel deminutum est, ita quandoque peti non poterit, si non interueniendi fideicommissi gratia tale aliquid factum probetur: uerbis enim fideicommissi bonam fidem inesse constat. diuus autem Marcus cum de fideicommissaria hereditate cognosceret, his uerbis: ‘quidquid ex hereditate mea superfuerit, rogo restituas’ et uiri boni arbitrium inesse credidit: iudicauit enim erogationes, quae ex hereditate factae dicebantur, non ad solam fideicommissi deminutionem pertinere, sed pro rata patrimonii, quod heres proprium habuit, distribui oportere. quod mihi uidetur non tantum aequitatis ratione, uerum exemplo quoque motus fecisse. cum enim de conferendis bonis fratribus ab emancipato filio quaereretur, praecipuum autem, quod in castris fuerat adquisitum militi, relinqui placeret, consultus imperator sumptus, quos miles fecerat, non ex eo tantummodo patrimonio, quod munus collationis pati debuit, sed pro rata etiam castrensis pecuniae decedere oportere constituit. propter huiusmodi tractatus Maeuius fideicommissi nomine cautionem exigere debet: quod eo pertinet, non ut ex stipulatione petatur, quod ex fideicommisso peti non poterit, sed ut habeat fideiussores eius quantitatis, quam ex fideicommisso petere potuit.

57 · Papinianus libro uicensimo quaestionum

pr.Si patroni filius extrario restituerit ex Trebelliano hereditatem, operarum actio, quae transferri non potuit, apud heredem manebit, nec ei nocebit exceptio, cum eadem prodesse non posset ei qui fideicommissum accepit. et generatim ita respondendum est non summoueri heredem neque liberari ex his causis, quae non pertinent ad restitutionem.

1Imperator Titus Antoninus rescripsit in tempus directo data libertate non esse repraesentandam hereditatis restitutionem, quando persona non est, cui restitui potest.

2Qui fideicommissam hereditatem ex Trebelliano, cum suspecta diceretur, totam recepit, si ipse quoque rogatus sit alii restituere, totum restituere cogetur. et erit in hac quoque restitutione Trebelliano locus: quartam enim Falcidiae iure fideicommissarius retinere non potuit. nec ad rem pertinet, quod, nisi prior, ut adiretur hereditas, desiderasset, fideicommissum secundo loco datum intercidisset: cum enim semel adita est hereditas, omnis defuncti uoluntas rata constituitur. non est contrarium, quod legata cetera non ultra dodrantem praestat: aliud est enim ex persona heredis conueniri, aliud proprio nomine defuncti precibus adstringi. secundum quae potest dici non esse priore tantum desiderante cogendum institutum adire, ubi nulla portio remansura sit apud eum, utique si confestim uel post tempus cum fructibus rogatus est reddere: sed et si sine fructibus rogatus est reddere, non erit idonea quantitas ad inferendam adeundi necessitatem. nec ad rem pertinebit, si prior etiam libertatem accepit: ut enim pecuniam, ita nec libertatem ad cogendum institutum accepisse satis est. quod si prior recusauerit, placuit, ut recta uia secundus possit postulare, ut heres adeat et sibi restituat.

3Quid ergo, si non alii, sed ipsi heredi rogatus sit restituere? quia non debet eidem quandoque quarta reddi quam perdidit, propter huius portionis retentionem erit audiendus. sed nec illud translaticie omittendum est instituto, qui coactus est adire, fideicommissi petitionem denegandam esse: cur enim non uideatur indignus, ut qui destituit supremas defuncti preces consequatur aliquid ex uoluntate? quod fortius probabitur, si post impletam condicionem coactus est adire. nam si pendente condicione, durum erit idem probare, cum et Falcidiam paenitendo potuit inducere: nec ignoro posse dici nullo modo fideicommissi petitionem denegandam ei qui, iura sepulchrorum adquiri insequuntur, adeo senatus nihil apud eum ex ea parte, quam derelinquit, uoluit relinquere, ut nec Falcidiam exercere possit nec praeceptio apud eum relinquatur nec substitutio quoque secundarum tabularum ita facta: ‘quisquis mihi heres erit, filio meo heres esto’ eidem daretur.

4Cui Titiana hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, Maeuianam hereditatem, quam Titius defunctus ex Trebelliano Sempronio restituere debuit, et ipse restituere poterit sic ut alius quilibet successor.

5Actiones temporariae Trebelliani solent esse euicta hereditate ab eo, qui, posteaquam fideicommissam restituit hereditatem, uictus est, scilicet ante restitutionem lite cum eo contestata: potestas enim euictionis tollit intellectum restitutionis indebito fideicommisso constituto. plane si fideicommissum ab eo quoque qui postea uicit relictum est: quia possessor in ratione reddendae hereditatis partem, quam fideicommissario restituit, heredi reputat, defendi potest actiones Trebelliani durare.

58 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Filiam fratribus certis rebus acceptis hereditatem restituere pater uoluit: ante restitutam hereditatem in possessionem hereditatis filiam quoque mitti placuit. cum autem interea filii res bonorum in solidum distraxissent, item alias pignori dedissent, hereditate postea restituta constitit ex eo facto ceterarum quoque portionum uenditiones, item pignora confirmari.

59 · Papinianus libro octauo responsorum

pr.‘Heredes mei quidquid ad eos ex hereditate bonisue meis peruenerit, id omne post mortem suam restituant patriae meae coloniae beneuentanorum’: nihil de fructibus pendente condicione perceptis petitum uideri constitit.

1Cum ita fuerat scriptum: ‘fidei filiorum meorum committo, ut, si quis eorum sine liberis prior diem suum obierit, partem suam superstiti fratri restituat: quod si uterque sine liberis diem suum obierit, omnem hereditatem ad neptem meam Claudiam peruenire uolo’: defuncto altero superstite filio, nouissimo autem sine liberis neptis prima quidem facie propter condicionis uerba non admitti uidebatur: sed cum in fideicommissis uoluntatem spectari conueniat, absurdum esse respondi cessante prima substitutione partis nepti petitionem denegari, quam totum habere uoluit auus, si nouissimus fratris quoque portionem suscepisset.

2‘Peto de te, uxor carissima, uti cum morieris hereditatem meam restituas filiis meis uel uni eorum uel nepotibus meis uel cui uolueris uel cognatis meis si cui uoles ex tota cognatione mea’. inter filios respondi substitutionem fideicommissi factam uideri, circa nepotes autem et ceteros cognatos facultatem eligendi datam: ex ceteris autem cognatis, si nepotes superessent, non recte mulierem electuram propter gradus fideicommissi praescriptos: deficiente uero gradu nepotum ex cognatis quam uelit personam eligi posse.

60 · Papinianus libro nono responsorum

pr.Deducta parte quarta restituere rogatus hereditatem, prius quam restitueret, hereditario debitori heres extitit. quoniam actio eo confusa per Trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa fideicommissi petetur. sed in eum diem, quo actio confusa est, usurae praeteriti temporis, quae in obligatione uel in officio iudicis fuerunt, computabuntur: posterioris ita demum, si mora fideicommisso facta sit.

1Cum hereditas ex causa fideicommissi in tempus restituenda est, non idcirco nominum periculum ad heredem pertinebit, quod heres a quibusdam pecuniam exegerit.

2Qui post tempus hereditatem restituere rogatur, usuras a debitoribus hereditariis perceptas, quarum dies post mortem creditoris cessit, restituere non cogitur: quibus non exactis omnium usurarum actio (nam hereditaria stipulatio fuit) ex Trebelliano transferetur, et ideo nec indebiti repetitio erit. ac similiter hereditario creditori si medii temporis non soluantur usurae, fideicommissarium in his quoque Trebellianum tenebit nec ideo querellae locus erit, quod de fructibus heres, quos iure suo percipiebat, faenus non soluerit. quod si faenus heres medii temporis soluerit, eo nomine non erit retentio, cum proprium negotium gessit, quippe sortem reddere creditori coactus fideicommissario nihil usurarum medii temporis imputabit.

3Acceptis centum hereditatem rogatus restituere totam pecuniam iure Falcidiae percipere uidetur, et ita diui Hadriani rescriptum intellectum est, tamquam si ex bonis nummos retenturus fuisset. quod tunc quoque respondendum est, cum pro parte hereditatem coheredi suo restituere rogatur. diuersa causa est praediorum pro hereditaria parte retentorum: quippe pecunia omnis de portione retineri potest, praediorum autem alia portio non nisi a coherede, qui dominium habet, accipitur. cum autem praedia maioris pretii quam portio hereditatis essent, in superfluo praediorum petenti fideicommissario Falcidiam interuenire uisum est: concurrentem enim pecuniam conpensari placuit.

4Hereditatem post mortem suam exceptis reditibus restituere rogatus ancillarum partus non retinebit nec fetus pecorum, qui summissi gregem retinent.

5Ante diem fideicommissi cedentem fructus et usurae, quas debitores hereditarii cum postea accesset dies soluerunt, item mercedes praediorum ab herede perceptae portioni quadrantis imputabuntur.

6Cum autem post mortem suam rogatus hereditatem restituere res hereditarias distrahere non cogatur heres, sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum medii temporis perceptae non uidebuntur: denique nec periculum mancipiorum aut urbanorum praediorum praestare cogitur: sed nihilo minus usus et casus eorum quadrantem quoque deminuit.

7Quod ex hereditate superfuisset, cum moreretur, restituere rogatus fructus superfluos restituere non uidetur rogatus, cum ea uerba deminutionem quidem hereditatis admittant, fructuum autem additamentum non recipiant.

8Heres eius, qui bonorum superfluum post mortem suam restituere fuerat rogatus, pignori res hereditarias datas, si non in fraudem id factum sit, liberare non cogitur.

61 · Paulus libro quarto quaestionum

pr.Debitor sub pignore creditorem heredem instituit eumque rogauit restituere hereditatem filiae suae, id est testatoris: cum nollet adire ut suspectam, coactus iussu praetoris adit et restituit: cum emptorem pignoris non inueniret, desiderabat permitti sibi iure dominii id possidere. respondi: aditione quidem hereditatis confusa obligatio est: uideamus autem, ne et pignus liberatum sit sublata naturali obligatione. atquin siue possidet creditor actor idemque heres rem siue non possidet, uideamus de effectu rei. et si possidet, nulla actione a fideicommissario conueniri potest, neque pigneraticia, quoniam hereditaria est actio, neque fideicommissum, quasi minus restituerit, recte petetur: quod eueniret, si nullum pignus intercessisset: possidet enim eam rem quasi creditor. sed et si fideicommissarius rem teneat, et hic Seruiana actio tenebit: uerum est enim non esse solutam pecuniam, quemadmodum dicimus, cum amissa est actio propter exceptionem. igitur non tantum retentio, sed etiam petitio pignoris nomine competit et solutum non repetetur. remanet ergo propter pignus naturalis obligatio. in re autem integra non putarem compellendum adire, nisi prius de indemnitate esset ei cautum uel soluta pecunia esset: nam et cum de lucro heres scriptus a sit, quod forte legatum accepit, si heres non extitisset, responsum est non esse cogendum adire nisi legato praestito. ubi quidem potuit dici nec cogendum esse heredem adire quodammodo contra uoluntatem defuncti, qui legando heredi, si non adisset, in ipsius uoluntate posuit aditionem: sed cum testator alterutrum dederit, nos utrumque ei praestamus.

1Ea quae dotem dabat pacta erat cum marito, ut mortua se in matrimonio dotis pars matri eius redderetur, nec eo nomine stipulatio a matre interposita est: moriens deinde matrem et maritum suum heredem fecerat et a matre petierat, ut hereditatem Titio restitueret: iudex addictus de hereditate diuidenda partem dotis quasi ex utili pacto pro parte matri adiudicauerat: quaerebatur, an et ea portio ex causa fideicommissi praestanda sit. quam non esse restituendam puto, quia non quasi heres, sed quasi mater ex pacto accepit nec occasione hereditatis, sed errore ex pacto eam habuit.

62 · Paulus libro undecimo quaestionum

pr.Patronus ex debita portione heres institutus sextam partem restituere rogatus restituit: non transeunt ex Trebelliano actiones, quoniam non fuit debitum quod restituit, et ideo si per errorem fecit, etiam repetetur.

63 · Paulus libro quarto decimo responsorum

pr.Paulus respondit his uerbis: ‘Semproni, heredem te non scripsi festinans per infirmitatem: ideoque ei dari uolo tantum, quantum pro uncia hereditatis competeret’ uideri quidem magis quantitatem, quam portionem hereditatis relictam, sed sic accipiendum, uti uideatur de uncia etiam restituenda sensisse.

64 · Scaeuola libro quarto responsorum

pr.A filia petit, ut, si liberis superstitibus moreretur, partem eius quod ad eam ex bonis patris peruenisset, quod si sine liberis, uniuersum fratri restitueret: quaeritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere debeat. respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quae restituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, aeris alieni loco habendum.

1Alumno certam pecuniam legauit et eam recipi a Sempronio mandauit et certas usuras alumno praestari, donec ad uicensimum annum peruenerit: deinde alumni fidei commisit, ut, si sine liberis decederet, partem restitueret Sempronio, partem Septiciae. quaesitum est defuncto alumno intra annum uicensimum, an substituti fideicommissum petere possint an uero in id tempus sustinere, quo, si uiueret, alumnus uicensimum annum impleret. respondi secundum ea quae proponerentur posse.

65 · Gaius libro secundo fideicommissorum

pr.Facta in fideicommissarium restitutione statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est hereditas, etsi nondum earum nactus fuerit possessionem.

1Si is qui hereditatem sibi reddi ab herede stipulatus sit eique ex stipulatu agenti restituta fuerit hereditas, constat nihilo minus transferri actiones. hoc ita est, si is cum quo actum sit restituat hereditatem: si uero ob id quod non restituerit aestimatione hereditatis condemnatus fuerit, remanent actiones hereditariae apud eum qui condemnatus sit, actor autem quantitatem consequitur.

2Si heres scriptus restituerit hereditatem et postea de hereditate controuersiam passus uictus sit aut lite cesserit, durare actiones constitit in fideicommissarium semel translatas.

3Si quis maiorem partem restituerit quam rogatus est, in eam partem quae excedit non transferuntur actiones. sed cum praecepta aliqua re aut summa rogatus sit heres restituere et omissa retentione totam hereditatem restituerit, recte dicitur transferri actiones.

4Si heres ante restitutam hereditatem seruum hereditarium heredem ab aliquo institutum iusserit adire hereditatem, negat Iulianus debere hanc hereditatem restitui, quia de ea rogatus non esset: et hoc est fatendum. requirendum tamen et illud est, num cum incremento restituere heres rogatus sit hereditatem: si enim hoc fuerit subsecutum, etiam eam hereditatem restituere cogitur, nisi euidentissimis probationibus fuerit ab herede adprobatum contemplatione sui seruum esse heredem institutum.

5Rescripto diui Antonini significatur, ut, si quis accepta a Titio pecunia, quae quartam hereditatis continet, rogatus sit ei restituere hereditatem, licet tardius detur pecunia, sine usuris eam dari debere, quia quanto tardius quisque pecuniam dat, tanto tardius ad fideicommissum peruenit et medii temporis fructus perdit. quamobrem si ante datam pecuniam tenuerit hereditatem, fructus quos percepit restituere heredi eum oportere.

6Idem iuris est et si quis ita heredis fidei commisserit: ‘rogo, si Titius tibi centum dederit, restituas ei hereditatem meam’.

7Si sub condicione heres institutus sit qui suspectam sibi hereditatem esse dicit, si neque difficultatem neque turpitudinem ullam habet condicio nec impendium aliquid, iubendus est parere condicioni et adire et ita restituere: si uero turpis aut difficilis sit condicio, aperte iniquum est cogi eum explere eam alterius gratia. sed et remitti eam ab initio uisum est: plus enim tribui a praetore ei qui fideicommissum petit, quam testator uoluit, absurdum est: utique autem testator, nisi expleta sit condicio, neque scriptum heredem ad hereditatem uocauit neque per hunc illi uoluit restitui hereditatem.

8Si dandae pecuniae condicio adscripta est heredi, debet ei offerre pecuniam is qui poscit fideicommissum, ut hereditatem impleta condicione possit adire et restituere.

9Quod si condicio adscripta est et ea est, quam praetor remittit, sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat praetoris actionibus uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc restituta hereditate transferat eas ex senatus consulto.

10Si uero nominis ferendi condicio est, quam praetor exigit, recte quidem facturus uidetur, si eam expleuerit: nihil enim male est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc condicionem exigit praetor. sed tamen si recuset nomen ferre, remittenda est ei condicio, ut Iulianus ait, et permittendae utiles actiones, aut bonorum possessio secundum tabulas danda est, uti nanctus actiones transferat eas ex senatus consulto.

11Si cum suspectam uideret, hereditatem postulante me iussu praetoris adieris et restitueris mihi, ita utar legis Falcidiae beneficio aduersus legatarios, si tu quoque ea lege uti poteras et quatenus uti poteras: nam si quid praeterea a me alicui per fideicommissum relictum sit, id quasi a legatario relictum non uenit in computationem eius legis, sed extrinsecus numeratur.

12Si Titius rogatus sit hereditatem Maeuio restituere, Maeuius Seio certam pecuniam, et Titius quartae retinendae beneficio aduersus Maeuium usus fuerit: Neratius scribit Maeuium quoque Seio eo minus aequum esse praestare, ne ipse de suo damnum sentiat.

13Iulianus ait, si heres institutus Titio rogatus sit restituere, substitutus Maeuio et institutus suspectam sibi hereditatem esse dicat, desiderante Titio iubendum eum adire et restituere.

14Si quis bonorum possessoris fidei commiserit de hereditate restituenda et is passus fuerit diem bonorum possessionis adgnoscendae transire aut per hoc tempus, quo is, cui restitui debebit hereditas, aliqua ex causa non potuit adire praetorem et postulare, ut petita bonorum possessione restituatur sibi hereditas, succurri ei debet, id est ut restituatur tempus bonorum possessionis admittendae exhibendi fideicommissi gratia.

15Admonendi autem sumus, si is, qui soluendo non sit, Titio herede instituto seruum liberum esse iusserit et rogauerit Titium hereditatem eidem restituere, uix esse, ut Titius recusans adire hereditatem cogatur. nam licet desiderante seruo Titius adierit hereditatem, non tamen potest libertas seruo competere quasi in fraudem creditorum data, licet Titius locuples sit: qua de causa nec hereditas ei restitui potest. sed ex sententia legis dicendum est perinde habendum, ac si is seruus solus liber et heres scriptus esset nec Titius heres esset.

66 · Maecianus libro quarto fideicommissorum

pr.Si eius pupilli, cui sine tutoris auctoritate pecunia credita erat, restituta ex eo senatus consulto mihi fuerit hereditas, si soluam creditori, non repetam: adquin heres si post restitutionem soluat, repetet: non ob aliud, quam quod ab eo in me naturalis obligatio translata intellegitur. et si eius mihi restituta sit hereditas, qui pupillo sine tutoris auctoritate crediderit, si soluerit mihi pupillus, non repetet: at si heredi soluerit, repetet, non repetiturus, si ante restitutionem soluisset.

1Si necessarii heredes sub condicione quamuis leuissima heredes sint instituti, cui parere solent, dicendum est cogi restituere hereditatem desiderantibus his, quibus restituere rogati sunt, quia etiam necessari heredes fideicommissae hereditatis restituendae gratia condicioni parere erunt compellendi.

2Si quis rogatus restituere hereditatem decessit, antequam eam restituat, heres eius poterit hereditatem restituere et ex Trebelliano senatus consulto transeunt actiones. sed si duo ei heredes extitissent, uti quisque restituisset, pro ea parte transituras actiones: nam et si ipse partem restituisset, pro parte interim transituras uerius est. sed et si plures heredes extiterunt ei, qui rogatus est restituere hereditatem, si quidam interim restituerint, uel cum ei, cui restitui debuit, plures heredes extiterint: ut cui restituta erit, is pro ea parte ex hoc senatus consulto habebit actiones.

3Si patronus ex parte debita heres institutus rogatus fuerit eam liberis exheredatis defuncti liberti restituere, si sua sponte adierit, erit Falcidiae locus, si coactus, in solidum transibunt actiones ex hoc senatus consulto.

67 · Maecianus libro quinto fideicommissorum

pr.Seruo inuito domino uel ignorante non recte restituetur hereditas: sed si postea ratum habuerit, confirmabitur restitutio, uerum ipsi domino adquirentur actiones. nec quia hereditatis adquisitionis similis est haec restitutio, iussum praecedere oportet, sed ut dictum est, etiam ratihabitio subsequi poterit exemplo bonorum possessionis. neque interest, quod ad propositum attinet, ipsi domino an seruo quis rogetur restituere hereditatem, nec in ea re consensu aut opera serui opus est: atquin in bonorum possessione uel in adeunda hereditate consensus eius necessarius est. itaque si qui suspectam dicent hereditatem, postulante domino compellendi erunt adire et restituere hereditatem.

1Si testator rogasset heredem, ut restituat hereditatem mulieri, si non nupsisset, dicendum erit compellendum heredem, si suspectam dicat hereditatem, adire et restituere eam mulieri, etiamsi nupsisset. idem in ceteris quoque condicionibus Iulianus noster probat, quae similiter nisi fine uitae expleri non possent. secundum quam sententiam cautione praestita his, quorum interest, ab his, quibus restitui sub isdem condicionibus heres rogatus esset, restituet hereditatem.

2Cum praetor cognita causa per errorem uel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem.

3Si pupillo infanti restituere hereditatem quis rogatus sit, si sponte adierit, etiam seruo eius et ipsi pupillo tutore auctore restituetur hereditas: si quidem eo, quod fari non potest, non magis ea res impedietur, quam in muto pubere uolente sibi restitui hereditatem. si autem heres recuset adire hereditatem, quemadmodum res expediri possit, difficile est, quia neque tutore desiderante periculo pupilli adiri hereditatem Trebelliano senatus consulto locus sit futurus neque pupillus ipse id desiderare possit, cum fari non possit. quod aliquatenus circa mutos expediri potest, nam si auditus capaces sunt uel interrogati nutu possint significare uelle se periculo suo hereditatem adire, quomodo absentes per nuntium. sed et infanti non dubito omnimodo subueniendum idque ex similitudine iuris ciuilis uel honorarii constituendum est: siue enim heres institutus esset, non dubie pro herede tutore auctore gerere posse uidetur, siue de bonorum possessione agitaretur, peti ei per tutorem posset. ideoque et heres compelli per tutorem potest adire et restituere hereditatem. quo exemplo et mutus, qui nihil intellegere potest, per curatorem adiuuatur.

4Si singulae res ab herede traditae sunt iussu meo ei cui eas uendiderim, non dubitabimus mihi intellegi factam restitutionem. idem erit et si iussu meo tradantur, cui ego ex fideicommisso aliaue qua causa eas praestare debuerim uel in creditum ire uel donare uoluerim.

68 · Paulus libro secundo fideicommissorum

pr.Qui ita institutus esset ‘si coheres eius adisset’, uti potest lege Falcidia, etsi coheres eius coactus adisset, modo si ipse non coactus adierit hereditatem.

1Etiam absentis procuratori, si desideraret, posse restitui hereditatem ex hoc senatus consulto Iulianus scripsit, si tamen caueat de rato habendo, si non euidens absentis uoluntas esset. sed dicendum est, ut heres, qui suspectam dicat, non sit compellendus adire, si incertum sit, an mandauerit, quamuis ei caueatur, propter fragilitatem cautionis. quod si sponte adierit hereditatem, non magna captio est: sed actiones, si non mandauit, transibunt eo tempore, quo ratum habuerit.

2Si damnum in seruo hereditario datum sit, licet per seruum hereditarium heredi competere actio coepit, non tamen transit legis Aquiliae actio ad fideicommissarium: hae enim actiones transeunt, quae ex bonis defuncti pendent.

3Si legatus Romae compulsus adierit hereditatem et restituerit, cogetur Romae actiones pati fideicommissarius, quamuis heres non cogetur.

4An ubi defunctus conueniri debuit, et fideicommissarius debeat? uidendum, si sua sponte heres adit et restituit hereditatem, an tribus locis fideicommissarius defendi debeat: ubi defunctus et ubi heres et ubi ipse domicilium habeat. oportet itaque ibi fideicommissarium conueniri, ubi uel domicilium habet uel maior pars restitutae hereditatis habetur.

69 · Ualens libro tertio fideicommissorum

pr.Si postulante me suspectam hereditatem ex decreto praetoris adieris nec ego postea eam mihi restitui uelim nec bonis me immiscere, hoc fieri debet, ut (quod Octaueno non ineleganter uidebatur) a praetore perinde actiones in me dentur, ac si hereditatem recepissem, quod est iustius.

1Etiam eo tempore, quo creditorum fraudandorum consilium inieris, citra periculum interdicti fraudatorii hereditatem suspectam adibis et restitues mihi, quia et remoto fideicommisso liberum tibi fuerat nolenti adire hereditatem creditores tuos tali commodo fraudare, et ego nihil turpiter faciam recipiendo eam hereditatem, quam remota postulatione mea creditores compellere te ut adires non potuerint.

2Sed et filius suus heres patri rogatus sit a patre hereditatem mihi restituere, cum suorum creditorum fraudandorum consilium inisset, tamquam suspectam ex decreto praetoris restituerit mihi, uix fraudatorio interdicto locus erit, quia bonis patris eius uenditis nihil proprium creditores eius ex ea hereditate ferre potuerint: nisi forte proprii creditores filii audiri debeant, si postulent, ut dimissis patris eius bona uendere sibi permittatur.

3Si donationis causa suspectam hereditatem sibi heres dixerit et restituerit ei, qui solidum capere non possit, auferetur ei id quod capere non potest. idem dicendum est et si citra consilium donandi fiduciarius heres id fecerit.

70 · Ualens libro quarto fideicommissorum

pr.Si heres, ab eo qui cum moreretur soluendo non fuit rogatus hereditatem restituere, suspectam sibi dicit, dubium non est, quin hodie coactus ex Trebelliano senatus consulto restituere possit. sed et si sua sponte adierit, ex eodem senatus consulto restituturus est, quamuis, cum summa aut certum corpus per fideicommissum ab eo qui soluendo non fuit datum est, perinde non debeatur atque si legatum esset: eo enim casu legatarii, superiore heredis uice fungi eum, cui fideicommissum relictum est.

1Si totam hereditatem rogatus restituere tu sponte adieris et, sine deductione quartae partis restitueris, difficile quidem crederis per ignorantiam magis, non explendi fideicommissi causa hoc fecisse: sed si probaueris per errorem te quartam non retinuisse, reciperare eam poteris.

71 · Maecianus libro octauo fideicommissorum

pr.De euictione praediorum uel mancipiorum uel ceterarum rerum hereditariarum cauere heres, cum restituit hereditatem, non debet: quin immo in contrarium caueri heredi oportet, si quid ex his euictum esset, quae ab ipso herede uenissent.

72 · Pomponius libro secundo fideicommissorum

pr.Si heres institutus Titio rogatus fuerit restituere hereditatem et rursus Titius heredi post tempus, sufficiunt directae actiones heredi.

1Si heres antequam fideicommissam hereditatem restitueret, alienauerit quid ex hereditate aut seruum hereditarium manumiserit aut ruperit quid uel fregerit uel usserit, non competit in eum ulla ciuilis actio restituta postea hereditate ex Trebelliano senatus consulto, sed ex fideicommissi causa erit hoc quod deperierit persequendum. sin uero post restitutam hereditatem horum quid admiserit heres, dicendum est lege Aquilia cum eo agi posse, si seruum forte hereditarium aut uulnerauerit aut occiderit.

2Si temporalis actio in hereditate relicta fuerit, tempus, quo heres experiri ante restitutam hereditatem potuit, imputabitur ei cui restituta fuerit.

73 · Maecianus libro decimo fideicommissorum

pr.Omnes qui de hereditate deliberant desiderante eo, qui suo periculo uelit adiri hereditatem, coguntur adire, sed non statim restituere, sed ut completo tempore deliberationis, si expedire sibi compererint hereditatem, sentiant commodum testamenti eo iure, quo si sponte adissent, sin uero contra onerosam crediderint, restituta ea exonerentur actionibus hereditariis.

74 · Pomponius libro quarto fideicommissorum

pr.Heres praecepto fundo rogatus erat hereditatem restituere: fundus alienus erat. Aristo aiebat uidendum, utrum omnimodo penes heredem fundum esse uoluit testator an ita demum, si ipsius est: sed sibi superius placere: ideoque aestimatio eius retinenda est.

75 · Maecianus libro tertio decimo fideicommissorum

pr.Si heres pecuniam hereditariam crediderit et in eam causam pignora acceperit, actiones non competunt ei, cui restituta fuerit hereditas, aduersus ipsa pignora. sed aliqua dubitatio remanebit, si in eum contractum, qui ex defuncto fuerit, interpositus heres, antequam restitueret hereditatem, pignus acceperit. sed nec sic quidem ipse admitteretur: ex fideicommisso tamen habet aduersus heredem actionem, ut ei cedat pro pignoris commodo actionem.

1Cum ex Trebelliano senatus consulto restituitur hereditas, seruitutes, quas mutuo praedia heredis et testatoris habent, nihilo minus ualent.

76 · Paulus libro secundo decretorum

pr.Qui filium et filiam habebat, testamentum fecit et ita de filia sua cauerat: ἐντέλλομαί σοι μὴ διατίθεσθαι, πρὶν τέκνα σοι γενέσθαι. pronuntiauit imperator fideicommissum ex hac scriptura deberi, quasi per hoc, quod prohibuisset eam testari, petisset, ut fratrem suum heredem faceret: sic enim accipiendam eam scripturam, ac si hereditatem suam rogasset eam restituere.

1Fabius Antoninus impuberem filium Antoninum et filiam Honoratam relinquens exheredatis his matrem eorum Iuniam Ualerianam heredem instituit et ab ea trecenta et quasdam res filiae reliquit, reliquam omnem hereditatem filio Antonino, cum ad annum uicensimum aetatis peruenisset, uoluit restitui: quod si ante annum uicensimum decessisset filius, eam hereditatem Honoratae restitui praecepit. mater intestata decessit utrisque liberis legitimis heredibus relictis. postea filius annum agens plenum nonum decimum et ingressus uicensimum necdum tamen eo expleto decessit filia herede Fabia Ualeriana sua relicta, a qua amita fideicommissum et ex testamento patris portionem hereditatis petebat: et apud praesidem optinuerat. tutores Ualerianae filiae Antonini egestatem eius praetendebant et recitabant diui Hadriani constitutionem, in qua quantum ad munera municipalia iusserat eum annum, quem quis ingressus esset, pro impleto numerari. imperator autem noster motus et aequitate rei et uerbis testamenti ‘si ad annum uicensimum aetatis’, quamuis scire se diceret a diuo Marco non excusatum a tutela eum qui septuagensimum annum aetatis ingressus fuisset, nobis et legis Aeliae Sentiae argumenta proferentibus et alia quaedam, contra petitricem pronuntiauit.

77 · Scaeuola libro octauo decimo digestorum

pr.Epistulam ad heredem suum in haec uerba scripsit: ‘Titius Cornelio heredi suo salutem. a te peto, Corneli, quoniam ad te deuoluta est pars matris meae, item pars Sempronii curatoris quondam mei contraria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas Gaio Seio uncias quattuor’. quaesitum est, cum Sempronius in integrum restitutus sit ab imperatore, a quo fuerat deportatus et adierit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ut ex sua portione restituat hereditatem. respondit Sempronium quidem non proponi rogatum, Cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitutionem Seio facere.

1Mulier heredis instituti fidei commisit, ut retenta parte quarta reliquam partem restitueret nurui quondam suae, cuius fidei commisit in haec uerba: ‘rogo te, ut id, quod ad te ex bonis meis peruenerit, facias peruenire ad filium tuum’: quaesitum est, quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc. respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse.

78 · Scaeuola libro nono decimo digestorum

pr.Scaeuola respondit, si pater filium suum impuberem ex asse scripserit heredem eique codicillis substituerit, deinde filius impubes decesserit, licet substitutio inutilis sit, quia codicillis hereditas neque dari neque adimi potest, tamen benigna interpretatione placet, ut mater, quae ab intestato pupillo successit, substitutis fideicommisso obligetur: quod si inuicem fuerunt substituti, et in fideicommisso substitutionem ualere: unoque eorum mortuo qui supersunt totum accipiunt.

79 · Scaeuola libro uicensimo digestorum

pr.Heredibus institutis filiis utriusque sexus singulos rogauit, ut qui sine liberis decederet partem suam hereditatis sorori fratriue restitueret aut, si frater sororue non esset, matri suae et haec uerba adiecit: ‘uosque, liberi carissimi, hoc fideicommisso teneri inuicem uolo, donec binos liberos educaueritis’. quaesitum est, si quis ex liberis duos filios procreauerit, quamuis superstites non reliquerit, an heredes eius fideicommissum debeant. respondit secundum ea quae proponerentur uideri fideicommissi onere liberatos.

1Titius nepotes ex filia et furiosam filiam suam heredes instituit et fidei commisit filiae, ut, si sine liberis decessisset, pars ei data perueniret ad coheredes: eam furiosam ipse Titius in matrimonio collocauit et enixa est filiam post mortem patris. quaesitum est, defuncta furiosa superstite ex eiusmodi coniunctione parta filia, an fideicommissum ad coheredes pertineret. respondit, cum filiam reliquisse proponeretur, fideicommissum non deberi. Claudius: nam etsi matrimonium cum furiosa non fuit, satis tamen factum est eiusmodi condicioni.

80 · Scaeuola libro uicensimo primo digestorum

pr.Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec uerba inseruit: ‘pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. itaque rogo, quidquid aut ego reliquero aut uos ipsae habeatis, commune uobis sit: quod si non ego rogarem, uos pro uestra pietate faceretis’. filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaesitum est, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri debeatur. respondit secundum ea quae proponerentur dimidiam partem deberi, si etiam uxor parata sit in commune bona sua conferre.

1Maeuia duos filios heredes reliquerat et eodem testamento ita cauit: ‘fidei autem heredum meorum committo, uti omnis substantia mea sit pro deposito sine usuris apud Gaium Seium et Lucium Titium, quos etiam, si licuisset, curatores substantiae meae dedissem remotis aliis, ut hi restituant nepotibus meis, prout quis eorum ad annos uiginti quinque peruenerit, pro portione, uel si unus, ei omnem’. quaesitum est, an fideicommissum praestari a scriptis heredibus Lucio Titio et Gaio Seio debeat. respondit secundum ea quae proponerentur Lucium Titium, item Gaium Seium fideicommissum petere non posse.

2Tres heredes scripsit Maeuium fratrem suum ex dodrante, Seium ex sextante, Stichum eiusdem Seii seruum, filium autem naturalem Maeuii ex uncia et fidei commisit Seii, uti Stichum manumitteret, in haec uerba: ‘a te peto, Sei, uti tu Stichum manumitteres: dedi unde faceres’. sed et codicillis ita cauit: ‘unciam, ex qua feci Stichum heredem, si quam Seius controuersiam moueret, ad Maeuium fratrem meum reuerti uolo. tu, frater, secundum fidem et pietatem tuam, quidquid ad te peruenerit ex hereditate mea Sticho filio tuo restitues: quod ut facias, fidei tuae committo’. quaesitum est, cum Seius adierit hereditatem et propter hoc compulsus Stichum manumiserit, an unciam hereditatis, ex qua Stichus heres institutus est, Sticho manumisso restituere debeat. respondit non proponi Seium rogatum unciam ei restituere.

3Idem quaesiit, an, si aliquam controuersiam Seius de uncia hac, ex qua Stichus institutus est, facere uelit et Maeuius unciam ex causa fideicommissi a Seio fuerit consecutus, utrum hanc solam unciam, ex qua Stichus institutus est, an uero et dodrantem, ex quo ipse Maeuius institutus est, eidem Sticho restituere debeat. respondit de omni restituendo, quod ad Maeuium quoquo modo peruenit, testatricem sensisse.

4Pater puerum et puellam heredes instituit eosque inuicem substituit et, si neuter heres esset, eis plures substituit substitutosque inuicem substituit his uerbis: ‘substitutos heredes inuicem substituo’: eorundem filiorum fidei commisit, ut, qui eorum uita superasset et sine liberis intra annum trigensimum moreretur, hereditatem his, quos heredes substituerat, restituat. filius uita sororem superauit et intra trigensimum annum sine liberis decessit: quaesitum est, ex substitutis uno defuncto ante filium, pars eius, quae ad ceteros substitutos qui superuiuerent pertinet, utrum pro uirilibus an pro hereditariis portionibus, quibus sunt substituti, pertineat. respondit consequens esse pro his partibus, quibus substituti essent, fideicommissum pertinere.

5Maeuia filium heredem instituit ex quincunce, Titiam filiam ex quadrante, Septicium filium ex triente, cuius fidei commisit in haec uerba: ‘te rogo, fili Septici, si intra uicensimum annum sine liberis morieris, quidquid ex hereditate mea ad te peruenerit, hoc fratribus tuis restituas’. quaesitum est, an Septicio filio defuncto intra uicensimum annum sine liberis hoc fideicommissum utrum pro portionibus hereditariis ad fratrem et sororem eius pertineat an uero aequaliter. respondit pro parte hereditaria.

6Titia ex asse heres scripta partem dimidiam hereditatis Maeuiae rogata restituerat: fundum a testatore obligatum luere noluit, sed eum uendente creditore mandauit redimendum Seiae: quaesitum est, an Titia ex causa fideicommissi Maeuiae teneatur. respondit, cum rogata hereditatem restituere proponatur, nihil proponi, cur non teneatur. Claudius: subest enim praestari oportere id, quanto pluris fundus fuit, quam ad creditorem peruenire oportuit.

7Gaio Seio ex semisse, Titia ex quadrante et aliis ex reliquis portionibus heredibus institutis ita cauit: ‘fidei autem uestrae mando, Gai Sei et Lucia Titia, uti post obitum uestrum reddatis restituatis Titio et Sempronio semissem patrimonii et portionis eius, quam uobis dedi’. quaesitum est, cum utrique adierint hereditatem et postea Gaius Seius defunctus sit Lucia Titia herede instituta, an haec Lucia Titia partem dimidiam semissis, quam rogatus erat Gaius Seius restituere, protinus debeat? an uero post suam demum mortem uniuersum fideicommissum tam ex sua persona quam ex Gaii Seii datum restituere debeat? respondit Luciam Titiam statim teneri, ut partem dimidiam semissis ex persona Seii restituat.

8Filiam suam heredem scripsit et nepotem, quem ex ea habebat, ei substituit et ita cauit: ‘Lucio Titio fratris mei filio genero meo ducentos aureos relinquo. quo legato scio illum contentum esse, quoniam scripsi uniuersam rem meam, eo quod filiam meam et nepotem meum heredes scripsi, uniuersam substantiam eis communicasse. quos inuicem commendo’. filia adita patris hereditate diuertit a marito: quaesitum est, an Titius quondam eius maritus suo uel filii sui nomine ex fideicommisso communionem bonorum consequi possit uiua quondam uxore sua uel post mortem eius. respondit nihil fideicommissi datum genero proponi praeter ducentos aureos.

9Idem quaesiit eandem uxorem marito herede scripto fideicommisisse, ut, cum moreretur, filio communi omne, quod ad eum ex hereditate sua peruenisset, restitueret: an illae quoque res et possessiones, quae in dotem datae et post diuortium restitutae mulieri fuerant, fideicommisso contineantur. respondit, quod mulier in bonis suis reliquisset, id fideicommisso contineri. Claudius: et alias de eodem facto consultus ita respondit, siue restitutae sint res, secundum id quod supra responsum est in bonis mulieris computari, siue non sint restitutae, quia ex stipulatione de dote reddenda interposita restituendae sint, eo auctiorem hereditatem computari.

10Quae habebat filium et ex eo nepotem utrosque in mariti potestate, maritum ex asse scripsit heredem eiusque fidei commisit in haec uerba: ‘si Titius maritus meus mihi heres erit, peto fideique eius committo, quidquid ex hereditate mea ad eum peruenerit, cum mori coeperit, det restituat Gaio filio nostro, ita tamen, ut decem quidem uncias Gaius habeat, duas autem uncias Seius nepos habeat: quod ut fiat, fidei eius Titi heredis mei committo’. pater emancipauit filium, nepotem amisit et superstite filio decessit. quaesitum est, an priore parte scripturae uniuersa hereditas patris ex causa fideicommissi filio debeatur et illa sequentia uerba ‘ita tamen, ut decem uncias filius, duas autem nepos habeat’ ex uoluntate defunctae ita demum locum haberent, si die fideicommissi cedente filius et nepos eorum in natura essent, cum autem non superuixit ad diem fideicommissi nepos, sequens scriptura cesset. respondit ea quae proponerentur ostendere decem dumtaxat uncias filio datas.

11Heres institutus uxori rogatus totam hereditatem restituere restituit detracta quarta: quaesitum est, cum uxor quartam partem hereditatis praesenti die et reliquam post tempus alii rogata a testatore fuisset restituere, an id, quod heres ei detraxisset quartae nomine, in restituendo fideicommisso imputare possit. respondit, quatenus cepisset, fideicommisso obstrictam.

12Heredum fidei commisit, ut, quidquid ex parte tertia hereditatis peruenerit ad eos, id redderent Gaio Maeuio alumno testatoris, cum fuerit annis quindecim, et subiunxit haec uerba: ‘interim ex refectu paupertatis, qui ad uos peruenerit, alatis eum ex usuris pro quantitate nummorum redactis. hoc amplius eidem alumno meo hominem caletanum et uernam sutorem, qui eum artificio suo mercede data alere poterit’. quaesitum est, cum alimenta multo minora praestiterint heredes scripti, quam usurae summae redactae competebant, an et residuas praestare compelli debeant totius temporis an ex die, quo quintum decimum explesset? et cum serui legati ei specialiter, ut ex mercedibus aleretur, statim uenierint, utrum mercedes an usuras petere debeat? respondit secundum ea quae proponerentur testatorem uideri de omni reditu et mercede seruorum restituenda sensisse.

13Pluribus heredibus institutis, in quibus et libertis tribus ex dodrante, eisdem fundos per praeceptionem dedit et ab his petit, ne eos alienarent et ut, qui uita superasset, solidos eosdem fundos optineret: deinde unius ex his libertis Otacilii fidei commisit, uti quidquid ad eum ex hereditate bonisue peruenisset, deducto pro ea parte aere alieno et legatis et sibi uiginti aureis restituat Titio: quaesitum est, an etiam partes tertias fundorum, praelegatorum cum conlibertis eidem, deducere deberet. respondit secundum ea quae proponerentur non debere restituere praeceptionem, cum ipse testator et legata excipi uoluisset.

14Maritus uxore instituta herede ex parte tertia et pluribus ei fideicommissis datis dotem quoque praelegauit his uerbis: ‘Seiae uxori meae dari uolo a filiis meis summam dotis eius, quae mihi pro ea illata est’ eiusdemque uxoris fidei commisit, ut partem hereditatis et quaecumque ei legasset post mortem suam Titio filio communi restitueret. quaesitum est, an summam quoque dotis inter cetera legata ex causa fideicommissi filio suo restituere debeat. respondit non alias, nisi manifestum esset de dote quoque restituenda testatorem sensisse: atque etiamsi sensisset et hoc fuerit adprobatum, ita eius quoque petitionem fore, si non minus in quantitate, quae Falcidiae nomine remaneret, foret quam in quantitate dotis.

15Rogatus hereditatem restituere Septicio, cum erit annis uiginti, interea fundos, quos defunctus pignori acceperat, uendidit et propterea pigneraticia iudicio a debitore conuentus decessit herede relicto Sempronio et iudicio nondum finito restituit hereditatem Septicio. quaesitum est, an iudicio nihilo minus ipse condemnari debeat, cum potuerit retinere (uel caueri sibi) id, quod ex causa iudicati praestaturus esset. respondit iudicii exsecutionem nihilo minus aduersus heredem et post restitutam hereditatem mansisse.

16Heres eius, qui post mortem suam rogatus erat uniuersam hereditatem restituere, minimam quantitatem, quam solam in bonis fuisse dicebat, his quibus fideicommissum debebatur restituit: postea repertis instrumentis apparuit quadruplo amplius hereditate fuisse: quaesitum est, an in reliquum fideicommissi nomine conueniri possit. respondit secundum ea quae proponerentur, si non transactum esset, posse.

81 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum

pr.Si pupillus parenti suo heres extitit et fideicommissam hereditatis partem restituit, mox abstinetur paterna hereditate: optio deferenda est fideicommissario, ut aut portionem quoque pupilli adgnoscat aut toto discedat. aut omnimodo bona uendenda sunt, ut id quod superfluum est pupillo seruetur, et, si in solidum bona uenire non possunt, omnimodo actiones fideicommissario denegandae erunt: erat enim in potestate illius uniuersum suscipere et si quid plus erit, pupillo seruare.

82 · Scaeuola libro quinto digestorum

pr.Matrem et auunculum eosdemque creditores suos heredes scripsit Lucius Titius et eorum fidei commisit, ut post mortem restituerent, quod ex re familiari testatoris superfuerit, Septicio. heredes non modicam partem bonorum testatoris consumpserunt et multos heredes reliquerunt, quibus scientibus multa corpora, quae remanserant ex bonis Lucii Titii, Septicius possedit. quaesitum est, an id, quod Lucius Titius debuit matri et auunculo, heredes eorum a Septicio petere possint. respondit non posse. Claudius: aditione enim hereditatis confusa obligatio interciderat, sed fideicommissi repetitio erat: cuius aequitas defecit his, qui multa ex hereditate consumpsisse proponuntur.

83 · Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris VI libro primo seu decretorum libro II

pr.Iulius Foebus testamento facto, cum tres liberos heredes institueret, Foebum et Heracliam ex eadem matre, Polycraten ex alia aequis portionibus, petit a Polycrate minore fratre, ut accepto certo praedio hereditatem fratribus concederet: et inuicem eos, qui ex eadem matre erant, si qui eorum heres non fuisset, substituerat. Polycrati, si intra pubertatem decessisset, secundas tabulas fecit, quas matri eius commendauit aperiendas, si inpubes obisset. deinde petit a prioribus, ut, si quis eorum sine liberis decederet, portionem suam exceptis bonis maternis eorum et auitis ei uel eis qui superessent restitueret. Heraclia soror mortua sine liberis fratrem Foebum heredem instituit: Polycrates fideicommissum petierat et optinuerat apud Aurelium Proculum proconsulem Achaiae: appellatione facta, cum solus Foebus egisset μονομερῶς, uictus est, quia ‘ei uel eis’ uerba utrosque fratres complecterentur. adqui inuicem duos illos tantum substituerat: sed et uoluntas haec patris uidebatur, qui exceperat eorum bona materna, quia Polycrates aliam matrem et quidem superstitem habebat, cuius etiam fidei commissum erat, ut legata, quae ei dederat in testamento, moriens Polycrati filio suo restitueret........

84 · ……

pr.Si quis eum, quem debere sibi dicit eo negante, heredem scripserit eumque rogauerit, ut hereditatem restituat alii, uideamus de iure debiti.

85 · ……

pr.Si filio familias hereditas restituta sit, uideamus, quatenus actiones hereditariae post emancipationem ei et in eum dentur.