D. 35.3SI CUI PLUS, QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICUERIT, LEGATUM ESSE DICETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septuagesimo nono ad edictum
pr.Si cui plus quam licuerit legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura est nec ne, subuenit praetor heredi, ut ei legatarius satisdet, ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine cepisse quam e lege Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det dolusque malus ab eo afuturus sit.
1Neque interest, utrum in primis tabulis hoc fiat an in pupillaribus an in utrisque: etenim legem Falcidiam semel esse admittendam, etiamsi duplex sit testamentum, iam conuenit, contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo quam his, quae a substituto impuberi relicta sunt.
2Si non fuisset interposita stipulatio ex persona pupilli, tutelae actio heredi pupilli aduersus tutorem competit. sed, ut Pomponius ait, et ipsi pupillo et heredi eius poterit committi stipulatio, ipsi quo casu uiuo eo Falcidia incipit locum habere. de tutelae quoque actione idem scribit.
3Marcellus ait: qui quadringenta in bonis habebat, inpuberem filium heredem instituit eique substituit Titium et Seium: nihil a pupillo testator legauit, sed a Titio trecenta: utrum ducenta, inquit, praestabuntur an centum quinquaginta? nam trecenta nullo modo eum praestare. mihi uidetur uerius non amplius eum parte sua erogare compelli, certe nec minus: secundum quod eueniret, ut non soli committatur stipulatio, sed omnibus heredibus interponenda est, sed causa cognita.
4Falcidiam locum habere et legatorum modus facit et aeris alieni onus. et si quidem euidens aes alienum est uel certum, facilis est computatio: si autem adhuc incertum est, quia forte uel condicio eius pendet uel creditor litem contestatus est et necdum lis finita est, dubitabitur, quantum legatariis debeatur propter incertum.
5Hodie tamen subsimile aliquid fit in fideicommissis.
6Cum dicitur lex Falcidia locum habere, arbiter dari solet ad ineundam quantitatem bonorum, tametsi unus aliquid modicum fideicommissum persequatur: quae computatio praeiudicare non debet ceteris, qui ad arbitrum missi non sunt. solet tamen ab herede etiam ceteris denuntiari fideicommissariis, ut ueniant ad arbitrum ibique causam suam agant, plerumque et creditoribus, ut de aere alieno probent. habet tamen rationem in legatariis, item in fideicommissariis, ut, si offerat integrum quod relictum est heres desiderans cauere sibi hac stipulatione, audiatur.
7Si legata quaedam praesenti die relicta sint, quaedam sub condicione, interponenda erit ista stipulatio propter legata condicionalia, dummodo ea legata, quae praesenti sint, integra soluantur. Iulianus denique scribit, si pure et sub condicione legata fuerint ne exsistente condicione lex Falcidia locum habeat, non aliter legatorum, quae pure data sunt, actionem dari debere, quam si cautum fuerit heredi ‘quanto amplius, quam per legem Falcidiam licuerit, ceperit’.
8Idem Iulianus scribit eum, cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cauere debere ‘quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit, reddi’.
9Haec stipulatio ideo locum habet, quia, etsi repeti potest id quod solutum est, tamen fieri potest, ut non sit soluendo is cui solutum est ac per hoc pereat quod datum est.
10In mortis causa quoque donationibus potest dici hanc stipulationem esse interponendam.
11Haec uerba stipulationis ‘quod amplius legatorum nomine ceperis, quam e lege Falcidia capere licebit’ non tantum eum comprehendunt, qui amplius accepit, quam ei Falcidia permissit, ut reddat partem, habeat partem, uerum etiam eum qui totum debet restituere. etenim sciendum est legem Falcidiam interdum partem eius quod datum est, interdum totum reuocare. cum enim habita ratione aeris alieni Falcidia ineatur, plerumque euenit, ut emergente debito uel condicione aeris alieni exsistente totum quod legatum est exhauriatur. sed et libertatium condicio interdum exsistens efficiet legatum omnino non deberi, quippe cum habita ratione libertatium et deductis pretiis eorum tunc demum legatorum ineatur ratio.
12In quibusdam autem testamentis Falcidia quidem locum non habet, uerumtamen ita obseruatur, ut, licet quadrantem heres non retineat, tamen hactenus legata debeantur, quatenus patrimonii uires sufficiunt, utique deducto aere alieno, item deductis pretiis eorum, qui libertatem in testamento uel directam uel fideicommissariam acceperunt.
13Sed et legatario cauendum est, a quo fideicommissum relinquitur.
14Interdum non legis Falcidiae, sed etiam alterius legis in hac stipulatione ratio facienda est, ut puta si patronus ex asse heres institutus sit et pure quincunx legatus sit et sub condicione aliquid supra debitam patrono partem: nam in hunc casum ratio facienda est illius legis, quae patronos uocat, non legis Falcidiae.
15Si res, quae legata sit, apud legatarium interierit, probandum est exceptione succurri ei qui promisit,
2 · Paulus libro septuagesimo quinto ad edictum
pr.Etiamsi quanti ea res sit promisit,
3 · Ulpianus libro septuagesimo nono ad edictum
pr.nisi si dolo ipsius aliquid factum sit: tunc enim etiam ex doli clausula, quae in ista stipulatione continetur, tenebitur et replicatione repelli poterit.
1Haec cautio, quae propter legem Falcidiam interponitur, fideiussorum habet praestationem.
2Si in plures dies pecunia legata est, cum certum sit legem Falcidiam locum habere, non stipulationi, sed computationi locum esse Pedius ait, ut aestimetur, quanti sit quod in diem legatum est et tantum credatur esse legatum, quantum efficit aestimatio, ut pro modo eius ex omnibus legatis statim legis Falcidiae ratio habeatur.
3Quotiens futurum est, ut palam sit et ante diem uenientem iam Falcidiam locum habere, totiens computatio eius fit. nam si condicio in mora est, exspectabimus condicionem, quoad exsistat: si autem dies superest, iam hic intercapedinis temporis habita ratione atque aestimatione sic de Falcidia disputabimus et committi stipulationem dicemus.
4Quamuis autem omnes legatarii et fideicommissarii necesse habeant hac stipulatione cauere, tamen quibusdam remitti diui fratres rescripserunt, ut puta his, quibus minuta alimenta sunt relicta. Pompeiae enim Faustinae rescribserunt sic: ‘non eandem causam esse decem aureorum, quos annuos tibi testamento Pompeiae Crispianae patronae tuae relictos proponis, atque fuit alimentorum et uestiarii libertis relictorum, quibus propterea cautionis onus remittendum existimauimus’.
5Item sciendum est fiscum hanc cautionem non pati, sed perinde conueniri posse, ac si cauisset. ceteros autem, cuiuscumque dignitatis sint, licet iam legata perceperint, compelli debere ad cauendum diuus Pius rescribsit: ex quo rescripto etiam illud accipimus, quod etiam post soluta legata uoluit stipulationem interponi.
6Si legatarius heredi, qui controuersiam hereditatis patitur iam uel sperat, de restituendo legato sibi praestito cauerit et euicta hereditas sit, sed neglegentia uel dolo eius qui legatum praestitit, dicemus non committi stipulationem propter uiri boni arbitrium, quod inest huic stipulationi.
7Item si ipse, qui praestitit legatum, ex alia causa sibi euicerit, ut puta quia inuenitur sequenti testamento heres scriptus, in quo legatum iste legatarius non acceperat, dicemus committi stipulationem propter uiri boni arbitrium.
8Et generaliter ubicumque hereditatem uel quantitatem uel emolumentum praestitit is, qui hac stipulatione sibi prospexerat, dicendum est ibi committi eam, si modo culpa abest ab eo, qui stipulatus est.
9Quaesitum est, an saepius committatur. et placet etiam saepius eam committi, si per partes ablata est hereditas.
10Si legatum fuerit praestitum ante interpositam hanc stipulationem, an condici possit, ut cautio ista interponatur? mouet quaestionem, quod ea, quae per errorem omissa uel soluta sunt, condici possunt et hic ergo quasi plus solutum uidetur ex eo, quod cautio intermissa est. et ait Pomponius condictionem interponendae satisdationis gratia competere et puto hoc probandum quod Pomponius, utilitatis gratia.
4 · Paulus libro septuagesimo quinto ad edictum
pr.Haec autem satisdatio locum habet, si iusta causa esse uidebitur: nam iniquum erat omnimodo caueri nondum illata controuersia litis, cum possint ei lusoriae minae fieri: ideoque eam rem praetor ad cognitionem suam reuocat.
1Si duo ex testamento hereditatem in solidum sibi uindicent, forte quod eiusdem nominis sint, tam in possessorem quam in petitorem competunt actiones et creditoribus et legatariis.
2Haec cautio utique necessaria est, si quis pecuniam suam soluat uel rem tradat: si uero pecuniam hereditariam soluat uel rem tradat, quidam non putant cauendum, quia nec teneri potest eo nomine uictus, cum non possideat uel dolo fecerit, quo minus possideat. hoc si ante motam controuersiam soluat: quod si postea, tenebitur culpae nomine.
3Sed cum de nomine inter duos quaestio est, numquid non sit cauendum ei, qui hereditariam rem tradat, quia omnimodo unus liberatur: quemadmodum si aes alienum hereditarium soluatur? sed si petitor suam pecuniam soluet aut rem suam tradat, non habet unde retineat et ideo necessaria est ei cautio.
5 · Marcellus libro uicesimo primo digestorum
pr.Uideamus, an stipulatio ‘qua amplius per Falcidiam ceperis licuerit dari’ aduersus eum non sufficiat, qui legatum alii restituere ex fideicommissi causa debet. sufficiet autem dici nihil eius fidei commissum esse: cauebit scilicet legatario et is, qui fideicommissum accipiet, nisi forte malet legatarius circuitu sublato heredi caueri. sed et legatario praeterea cauendum est, si (ut plerumque aequum est) pro rata ex fideicommisso retinere ei concedendum est, quamuis tantum ex legato apud eum erit remansurum, ut sufficere possit ad praestandum fideicommissum.
6 · Callistratus libro quarto de cognitionibus
pr.Cum non facile satisdationem offerre legatarius uel fideicommissarius possit et futurum sit, ut propter hoc a petitione liberalitatis ex testamento submoueantur, numquid onus satisdationis eis remittendum erit? quod uidetur adiuuari rescripto diui commodi in haec uerba: ‘is, cuius de ea re notio est, aditus si compererit ideo cautionem a te exigi, ut a fideicommissi petitione auertaris, onus satisdationis tibi remitti curabit’.
7 · Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Diuus Pius ab eo, qui annua legata praecipere ad distribuendum iussus erat, uetuit cautionem exigi cessantium partes reddi, nisi aperte cauere iussus esset.
8 · Maecianus libro decimo fideicommissorum
pr.Si heres partem bonorum uel etiam uniuersa bona delata ad fiscum diceret, constaret autem de fideicommisso, decretum est, ut petitori cauenti ‘euicta hereditate restitutu iri’ solueretur.
9 · Maecianus libro duodecimo fideicommissorum
pr.Si non in controuersia sit proprietas, sed usus fructus (potest enim rei, cuius proprietas Titio legata est, usus fructus alii legari), tunc de eo restituendo non heredi, sed Titio caueri debeat. interdum et si ab herede legetur usus fructus, Titio cauendum est: ueluti si detracto usu fructu proprietas ei legetur, usus fructus Seio: quid enim attinebit hoc casu heredi caueri, ad quem emolumentum intercidentis usus fructus non sit spectandum? uerum si usu fructu Seio legato proprietas Titio ita legetur, ut, cum ad Seium pertinere desierit, habeat proprietatem, tunc heredi caueri oportebit a fructuario, ab herede autem Titio, quia non sit certum usu fructu intercepto ad Titium proprietatem reuersuram.