D. 35.2AD LEGEM FALCIDIAM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro singulari ad legem Falcidiam
pr.Lex Falcidia lata est, quae primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem his uerbis: ‘qui ciues Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere uolet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare uolet, ius potestasque esto, ut hac lege sequenti licebit’. secundo capite modum legatorum constituit his uerbis: ‘quicumque ciuis Romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique ciui Romano pecuniam iure publico dare legare uolet, ius potestasque esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis eo testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita datum legatumue erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto isque heres, qui eam pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damnatus est’.
1Lex Falcidia etiam ad eos, qui apud hostes moriuntur, propter legem Corneliam pertinere uidetur, quod ea lex perinde eorum testamenta confirmat, atque si in ciuitate decessissent: propter quam fictionem lex Falcidia et omnes testamentariae pertinent, quae tamen possint locum habere.
2Ad eos, qui omissa causa testamenti possident hereditatem, non pertinet lex Falcidia: sed per edictum praetoris inducitur potestas legis.
3Idemque est, si iurisiurandi condicio remissa sit.
4Sed et si seruo suo testator data libertate legauerit, quia differtur in id tempus, quo liber futurus est, item ei qui apud hostes est aut ei qui nondum natus est datum sit aliquid, haec lex locum habebit.
5Ad municipum quoque legata uel etiam ea, quae deo relinquuntur, lex Falcidia pertinet.
6Non solum autem ad res proprias testatoris legatas, sed et alienas lex pertinet.
7Et omne quod ex bonis defuncti erogatur refertur ad hanc legem, siue in corpore constet certo incertoue siue pondere numero mensura ualeat aut etiam si ius legatum sit (ut usus fructus) aut quod in nominibus est.
8Item si ita legatum sit: ‘heres meus Seio penum dato: si non dederit, decem dato’, quidam putant omnimodo in legato decem esse, penum autem mortis causa capi nec in Falcidiam imputare id heredem posse. ego autem didici, si in continenti heres penum soluerit, uideri hoc legatum esse et in legem Falcidiam imputari posse: et quod dixi ‘in continenti’ ita accipiendum cum aliquo spatio. quod si iam mora facta soluerit heres penum, tunc nec legatum eum accepisse nec in Falcidiam imputari posse: iam enim transfusum legatum esse et decem deberi. idemque erit et si ab initio ita legatum datum sit: ‘si penum non dederit, decem dato’, quia hic penus non est legata et penus si datur, mortis causa capitur, quia deficit legati condicio.
9Si usus fructus legatus sit (qui et diuidi potest, non sicut ceterae seruitutes indiuiduae sunt), ueteres quidem aestimandum totum usum fructum putabant et ita constituendum, quantum sit in legato. sed Aristo a ueterum opinione recessit: ait enim posse quartam partem ex eo sic ut ex corporibus retineri idque Iulianus recte probat. sed operis serui legatis cum neque usus neque usus fructus in eo legato esse uidetur, necessaria est ueterum sententia, ut sciamus quantum est in legato, quia necessario ex omnibus, quae sint facti, pars decedere debet, nec pars operae intellegi potest. immo et in usu fructu si quaeratur, quantum hic capiat, cui usus fructus datus est, quantum ad ceterorum legatorum aestimationem aut etiam huius ipsius, ne dodrantem excedat legatum, necessario ad ueterum sententiam reuertendum est.
10Si quis creditori suo quod debet legauerit, aut inutile legatum erit, si nullum commodum in eo uersabitur, aut si (propter repraesentationis puta commodum) utile erit, lex quoque Falcidia in eo commodo locum habebit.
11Si legatarius possessionem nanctus est et non potest auocari ei res, quia uoluntate heredis errantis nactus est possessionem, dabitur actio heredi, ut id quod supra dodrantem est offeratur.
12Interdum omnimodo necessarium est solidum solui legatario interposita stipulatione ‘quanto amplius, quam per legem Falcidiam ceperit, reddi’: ueluti si quae a pupillo legata sint non excedant modum legis Falcidiae, ueremur autem, ne impubere eo mortuo alia legata inueniantur, quae contributione facta excedant dodrantem. idem dicitur et si principali testamento quaedam sub condicione legata sunt, quae an debeantur incertum est. et ideo, si heres sine iudice soluere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem.
13Id, quod ex substitutione coheredis ad coheredem peruenit, proficit legatariis: is enim similis est heres ex parte pure, ex parte sub condicione heredi instituto. sed ea, quae ab eo legata sunt, si omiserit hereditatem, non augebuntur, scilicet si ab eo nominatim data sunt, non ‘quisquis mihi heres erit’.
14Si coheredis mei portio exhausta sit, mea integra et illam uindicauero, Cassius confundendas esse partes existimat, Proculus contra: in qua specie et Iulianus Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto. sed et diuus Antoninus iudicasse dicitur commiscendas esse utrasque partes in computatione legis Falcidiae.
15Si coheredem meum post aditam hereditatem adrogauero, non dubitabitur, quin separandae sint portiones, perinde atque si coheredi meo heres exstitissem.
16Si in annos singulos legatum sit Titio, quia multa legata et condicionalia sunt, cautioni locus est quae in edicto proponitur ‘quanto amplius accipit reddi’.
17Id, quod natura hereditati debetur et peti quidem non potest, solutum uero non repetitur, non esse computandum in hereditate quidam putant. sed Iulianus et haec ex euentu augere patrimonium aut non augere existimat et hereditario iure id quoque capi ideoque et in restitutionem hereditatis uenturum.
18Si debitor creditori heres existat, quamuis confusione liberetur, tamen locupletiorem hereditatem percipere uidetur, ut computetur ei quod debet, quamuis aditione confusum sit.
19De impensa monumenti nomine facta quaeritur, an deduci debeat. et Sabinus ita deducendum putat, si necessarium fuerit monumentum extruere. Marcellus consultus, an funeris monumentique impensa, quantam testator fieri iussit, in aere alieno deduci debeat, respondit non amplius eo nomine, quam quod funeris causa consumptum est, deducendum. nam eius, quod in extructionem monumenti erogatum est, diuersam esse causam: nec enim ita monumenti aedificationem necessariam esse, ut sit funus ac sepultura. idcirco eum, cui pecunia ad faciendum monumentum legata sit, Falcidiam passurum.
2 · Marcellus libro uicesimo secundo digestorum
pr.Nec amplius concedendum erit, quam quod sufficiat ad speciem modicam monumenti.
3 · Paulus libro singulari ad legem Falcidiam
pr.Si heres institutus eam hereditatem quae soluendo non est uendiderit, uix quidem poterit persuaderi non fuisse eam hereditatem soluendo, quae emptorem inuenerit: uera autem ratione nihil legatariis debebitur, quia magis ex stultitia emptoris habere uidetur heres institutus quam ex bonis defuncti. nam et e contrario si male uendiderit res hereditarias, non erit hoc legatariorum detrimentum: ita ergo commodum debet esse heredis, si bene res administrauerit.
1Sed et si is qui soluendo non est legauerit et heres cum creditoribus deciderit, ne solidum solueret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debiturum, quia eam pecuniam non ex hereditate, sed ex decisione habet.
2Item si rei publicae in annos singulos legatum sit, cum de lege Falcidia quaeratur, Marcellus putat tantum uideri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes eius summae, quae legata est, colligendas.
4 · Papinianus libro sexto decimo quaestionum
pr.Fundo legato mihi sub condicione pendente legati condicione heres me heredem instituit ac postea legati condicio exstitit. in Falcidiae ratione fundus non iure hereditario, sed legati meus esse intellegitur.
5 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.Uerbis legati uel fideicommissi non necessarie ciuitati relinquitur, quod ex causa pollicitationis praestari necesse est. itaque si debiti modum testamento dominus excessit, superfluum dumtaxat Falcidia minuetur. quare nec fidei committi legatarii poterit. quod si dies aut condicio legatum fecerit, non utilitatis aestimatio, sed totum petetur quod datum est. nec si uiuo testatore dies uenerit aut condicio fuerit impleta, fiet irritum, quod semel competit.
6 · Uenuleius libro tertio decimo stipulationum
pr.Si uir uxori heres exstiterit et in funus eius inpenderit, non uidebitur totum quasi heres inpendere, sed deducto eo, quod quasi dotis nomine quam lucri facit conferre debuerit.
7 · Papinianus libro septimo quaestionum
pr.Lege Falcidia interueniente legata seruitus, quoniam diuidi non potest, non aliter in solidum restituetur, nisi partis offeratur aestimatio.
8 · Papinianus libro quarto decimo quaestionum
pr.In legem Falcidiam aeris alieni rationem in hereditate relicti, quod unus ex heredibus soluere damnatus sit, ipse solus habebit.
9 · Papinianus libro nono decimo quaestionum
pr.In Falcidia placuit, ut fructus postea percepti, qui maturi mortis tempore fuerunt, augeant hereditatis aestimationem fundi nomine, qui uidetur illo in tempore fuisse pretiosior.
1Circa uentrem ancillae nulla temporis admissa distinctio est nec immerito, quia partus nondum editus homo non recte fuisse dicitur.
10 · Papinianus libro uicesimo quaestionum
pr.Quod supra quadrantem apud heredem potest peruenire, supra dodrantem in pecuniam legatum non onerat heredem, ueluti hereditas pupilli, si forte substitutus sit exheredato qui patri pupilli heres exstitit.
11 · Papinianus libro uicesimo nono quaestionum
pr.In ratione legis Falcidiae retentiones omnis temporis heredi in quadrantem imputantur.
1Si seruus sub condicione libertate data uita decessit, si quidem impleta condicio quandoque fuerit, heredi non uidebitur perisse: quod si defecerit, in contrarium ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse uidebitur.
2Imperator Marcus Antoninus decreuit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in ampliorem partem quam pro ea parte quae relicta est legatorum nomine teneri.
3Cum quidam parte dimidia bonorum adempta fuisset relegatus idemque prouocatione interposita testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste appellatum esset pronuntiatum: quaesitum est, utrum aeris alieni loco pars dimidia abscederet, ut residua sola uideretur fuisse in bonis, an uero succurri heredi necessarium esse uidebitur. sed uidetur succurri debere, cum animus litigantis et optinendi uotum hanc opinionem admittit.
4Si seruus testamento manumissus ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse intellegitur: sed cuius pretii erit, qui, si uiueret, non aestimaretur? nam et eos, qui moriente domino ea ualetudine affecti fuerant, ut eos non posse uiuere certum esset, tamen, si postea moriantur, hereditati perisse responsum est. nec aliud in his, qui sub eodem tecto fuerunt, cum dominus a familia necaretur.
5Quod uulgo dicitur in tabulis patris et filii unam Falcidiam seruari quam potestatem habeat, uidendum est: quamuis enim substitutus quae a pupillo relicta sunt, cum filius heres exstitit, ut aes alienum quodlibet debeat, tamen propter ea, quae data sunt tabulis secundis, contributioni locus est. secundum quae poterit euenire, ne substitutus quicquam retineat uel ut longe plus habeat quartae paternae hereditatis. quid ergo, si non sufficiat pupilli hereditas legatis, cum patris suffecisset? de suo (quadrante nimirum) dabit substitutus, quoniam pater legauit de suo: nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamento praestatur ultra uires patrimonii, cum in hac parte iuris legata, quae tabulis secundis relinquuntur, quasi primis sub condicione relicta intelleguntur.
6Si filio suo duos substituerit et alterius portionem onerauerit, tractari solet, an ex persona sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet uel unus pupilli substitutus. et facile quis dixerit consequenter prioribus, quae de patrimonii ratione dicta sunt, non esse Falcidiae locum et ultra uires portionis conueniendum alterum substitutum. sed uerior est diuersa sententia perinde huic quartam relinquendam existimantium atque ita si patri heres extitisset: ut enim opes patris et contributio legatorum inde capiunt et formam et originem, ita plures substituti subducta persona pupilli reuocandi sunt ad intellectum institutionis. quid tamen dicemus de altero substituto, qui non est oneratus? si forte nondum legata pupillus a se relicta soluit et aliquid ultra dodrantem sit in omnibus, et ipsum Falcidiam habiturum? atquin quartam habet neque idem patiatur instituti comparatio. rursus si negemus, aliud aperte, quam quod uolgo probatum est, respondetur. itaque uarietas exsistet, ut is quidem, qui proprio nomine oneratus est, uelut institutus desideret quartam, alter autem, qui non est oneratus, ut substitutus, licet portio largiatur eius, non in solidum conueniatur propter calculi confusionem. huic consequens est, ut, si pupillo de Falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio, uidelicet in eam quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset.
7Quaesitum est, si quis pupillo coheredem substituisset, quemadmodum legis Falcidiae ratio inquiri debeat? et quale est, quod uolgo diceretur, legatorum rationem separandam? dixi, quantum ad legata, quae pater a filio, item a substituto reliquit, nullam fieri posse separationem, cum communi calculo subiciantur et inuicem inducant contributionem. sed legata, quae ab instituto extero data sunt, permisceri ceteris non oportere: ideoque quartam pupillo datae portionis habere substitutum, quamuis suam portionem habeat ut institutus: et aliam causam esse eius, qui ex uariis portionibus heres scriberetur: ibi enim legatorum confundi rationem non minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quae conficeretur ex pluribus, neque referre, pure saepe an sub diuersis condicionibus sit heres institutus.
8Si quis exheredato filio substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legauerit, necessario ratio confundetur, cum ideo legata ualere dixerit Iulianus a substituto relicta, quod idem patri heres exstiterit.
12 · Papinianus libro trigesimo quaestionum
pr.Si debitor creditore herede instituto petisset, ne in ratione legis Falcidiae ponenda creditum suum legatariis reputaret, sine dubio ratione doli mali exceptionis apud arbitrum Falcidiae defuncti uoluntas seruatur.
13 · Papinianus libro trigesimo septimo quaestionum
pr.Si tacitum fideicommissum seruus iniungente domino susceperit, habiturum eum legis Falcidiae beneficium, quia parere domino debuit, constitutum est: idemque placuit in filio, qui fuit in patris potestate.
14 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Pater filiam, quae a uiro diuerterat, heredem pro parte instituit et ab ea petit, ut fratri et coheredi suo portionem hereditatis acceptam deducta sexta restitueret admissa compensatione dotis in Falcidiae ratione. si pater dotem consentiente filia non petisset, Falcidiam quidem iure hereditario, dotem autem iure proprio filiam habituram respondi, quia dos in hereditate patris non inueniretur.
1Auia nepotibus heredibus institutis fideicommissit, ut omissa retentione, quae per legem Falcidiam ex alio testamento competebat, solida legata fratribus et coheredibus soluerent. recte datum fideicommissum respondi, sed huius quoque onus in contributionem uenire.
2Duobus impuberibus substitutum utrique heredem existentem in alterius hereditate Falcidia non uti conuenit, si de bonis alterius impuberis quartam partem hereditatis patris, quae ad filios peruenerit, retineat.
3Quod si frater fratri legitimus heres exstitit et impuberi supremo substitutus, portio quidem paternorum bonorum, quam intestatus puer accepit, rationi Falcidiae non confundetur, sed quartam eius tantum portionem substitutus retinebit, quam inpubes accepit qui substitutum habuit.
15 · Papinianus libro tertio decimo responsorum
pr.Quod bonis iure Falcidiae contribuendum est a debitore, cui mortis causa pacto debitum remissum est, in factum concepta replicatione retinebitur.
1Frater cum heredem sororem scriberet, alium ab ea cui donatum uolebat stipulari curauit, ne Falcidia uteretur et ut certam pecuniam, si contra fecisset, praestaret. priuatorum cautione legibus non esse refragandum constitit et ideo sororem iure publico retentionem habituram et actionem ex stipulatu denegandam.
2Non idcirco minus Falcidiae rationem in ceteris annuis legatis admitti uisum est, quod primo ac secundo anno sine ulla detractione fuissent legatario soluta.
3Quod auus ex causa tutelae nepoti debuit, cum auo nepos solus heres exstitisset, ratio Falcidiae si poneretur, in aere alieno bonis deducendum respondi. nec ad rem pertinere, quod heredem auus idemque tutor rogauerat, ut, si sine liberis ante certam aetatem decederet, tam hereditaria quam propria bona restitueret: non enim ex hoc hereditatem debito compensatam uideri, cum uel ideo maxime declaretur non esse compensationem factam, quoniam heredem suum habere propria bona defunctus ostendit. plane si condicio fideicommissi fuerit impleta, fructus hereditatis post mortem aui percepti pari pecunia debito tutelae compensabuntur, sed quartam heres nepotis de bonis dumtaxat, quae moriens auus reliquit, retinebit.
4Cum fideicommissum, ex uoluntate matris a patre moriente debitum, filio pater hereditate sua, quam in filium conferebat, compensari uoluit: quod filio debetur, si ratio Falcidiae poni coeperit, fini quadrantis, quem ex bonis patris cum effectu percepit, compensabitur atque ita superfluum aeris alieni dodranti tantum detrahetur.
5Ex donationibus in uxorem collatis quod heres eius reddere uiro cogitur, in bonis mulieris non erit. nam ita fit locupletior, ut tanto pauperior esse uideatur: quod autem heres inde minuit, uiro non perit.
6Fructus praediorum sub condicione uerbis fideicommissi relictorum in causam fideicommissi non deductos heres in ratione Falcidiae sic accepto facere sibi cogitur, ut quartam, et quartae fructus ex die mortis, bonorum quae mortis tempore fuerunt habeat. nec ad rem pertinet, quando Falcidia lex admissa sit: nam etsi maxime post impletam condicionem fideicommissorum locum habere coepit, tamen ex die mortis fructus quadrantis apud heredem relinqui necesse est.
7Fideicommissum portionis supplendae gratia, pro qua matrem filius heredem instituit, eidem matri datum ratione Falcidiae minuitur et eam pecuniam mater supra quartam portionis suae percipiet.
8Quarta, quae per legem Falcidiam retinetur, aestimatione quam testator fecit non magis minui potest, quam auferri.
16 · Scaeuola libro tertio quaestionum
pr.Si ex pluribus rebus legatis heres quasdam soluerit, ex reliquis Falcidiam plenam per doli exceptionem retinere potest etiam pro his, quae iam data sunt.
1Sed et si una res sit legata, cuius pars soluta sit, ex reliquo potest plena Falcidia retineri.
17 · Scaeuola libro sexto quaestionum
pr.Si post missionem faciat codicillos miles et intra annum decedat, ex testamento, quod in militia iure militari fecit, plena legata, ex codicillis habita Falcidiae ratione praestari debere dicitur. sed res ita expedietur: si, cum quadringenta haberet, testamento quadringenta, codicillis centum legauerit, ex quinta parte, id est octoginta, quae ad legatarium ex codicillis peruenirent, si Falcidiam non pateretur, quartam, id est uiginti heres retinebit.
18 · Paulus libro undecimo quaestionum
pr.Filius familias qui militauerat decedens patris sui fidei commisit codicillis, ut peculium suum castrense Titio post mortem restitueret: quaerebatur, an ut heres quartam deducere possit. dixi legem Falcidiam inductam esse a diuo Pio etiam in intestatorum successionibus propter fideicommissa: sed in proposito nec hereditatem esse, quamuis placeret mihi extraneo herede instituto fieri hereditatem aditione eius: nam cum apud patrem remanet, ius pristinum durat et peculium est. nec huic contrarium est, quod in testamento eius qui apud hostes decessit exercetur Falcidia: nam fictio legis Corneliae et hereditatem et heredem facit. sed me non dubitare, quin debeat id quoque indulgeri legis beneficium, siquidem quasi patris familiae bona restituere cogitur et heres scriptus omissa ex testamento aditione exemplo edicti legatorum nomine conuenietur.
1His consequens erit, ut, si ex fructibus medio tempore quartam et quartae fructus habuerit pater, etiam Trebellianum senatus consultum inducamus et utiles actiones exerceri possint fiatque hereditas post restitutionem.
19 · Scaeuola libro octauo quaestionum
pr.Si dignum decem fundum damnetur heres quinque uendere, sine dubio quinque erunt imputanda Falcidiae.
20 · Scaeuola libro nono quaestionum
pr.Si a seruo meo herede instituto mihi legetur et mihi adquiratur hereditas, negat Maecianus id legatum in Falcidia computari, quia non debeatur.
21 · Paulus libro duodecimo quaestionum
pr.Si pupillus, cui sine tutore auctore decem mutua data sunt, legatum a creditore meruerit sub hac condicione, si decem quae acceperit heredi reddiderit, una numeratione et implet condicionem et liberatur naturali obligatione, ut etiam in Falcidia heredi imputentur, quamuis non imputarentur, si tantum condicionis implendae causa data fuissent. adeo autem et soluere uidetur, ut repudiato legato uel Sticho qui legatus est mortuo nihil repetere possit.
1Si ego et seruus meus heredes instituti simus ex diuersis partibus nec a seruo erogatus dodrans, his quibus a me legatum est contra Falcidiam proderit quod ex portione serui ad me peruenit supra Falcidiam eius portionis. ex contrario si seruo meo seruus et mihi decem legata fuerint, serui Falcidia ex decem mihi legatis non tenetur exemplo eodem Falcidiae: nam quartam retineo ex persona serui, quamuis de mea portione nihil exhaustum sit.
22 · Paulus libro septimo decimo quaestionum
pr.Nesennius Apollinaris Iulio Paulo. ex facto, domine, species eiusmodi incidit. Titia filias suas tres numero aequis ex partibus scribsit heredes et a singulis legata inuicem dedit, ab una tamen ita legauit tam coheredibus eius quam extraneis, ut Falcidiae sit locus. quaero, an aduersus coheredes suas, a quibus legata et ipsa accepit, uti possit Falcidia et, si non possit uel doli exceptione summouenda est, quemadmodum aduersus extraneos computatio Falcidiae iniri possit. respondi: id quidem, quod a coherede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, quo minus Falcidiam patiantur: sed cum is qui legatum praestaturus est ab eodem aliquid ex testamento petit, non est audiendus desiderans uti aduersus eum Falcidiae beneficio, si id quod percepturus est ex uoluntate testatoris suppleat, quod deducere desiderat. plane ceteris legatariis non uniuersum, quod coheredi praestat, imputabit, sed quantum daturus esset, si nihil ab eo perciperet.
1Seruo herede instituto si a domino fideicommissa, a seruo legata data sunt, prius ratio legatorum habenda est, deinde ex eo quod superest fideicommissorum. dominus enim ideo tenetur, quod ad eum peruenit: peruenit autem, quod deductis legatis superest. plane Falcidiam exercet.
2Sed et si dominus omissa hereditatis aditione seruum sibi substitutum adire iussit, prius erogantur quae ab ipso domino data sunt, tunc eorum quae a seruo relicta sunt ratio initur, si patitur Falcidia.
3Si debitori liberatio legata sit, quamuis soluendo non sit, totum legatum computetur, licet nomen hoc non augeat hereditatem nisi ex euentu. igitur si Falcidia locum habeat, hoc plus uidebitur legatum, quod huic legatum esset: cetera quoque minuentur legata per hoc et ipsum hoc per alia; capere enim uidetur eo, quod liberatur.
4Sed si alii hoc nomen legetur, nullum legatum erit nec ceteris contribuetur.
23 · Scaeuola libro quinto decimo quaestionum
pr.Si fundus mihi legetur et uia, in Falcidiae ratione, si tantum sit in uia, quantum amplius est in Falcidia, integer fundus capietur et uia perit. sed si uia legetur nec soluendo sit hereditas, non debebitur. uidendum etiam, si fundo et uia legato minus ex utroque desideret quam sit uiae pretium. potest coacta ratione dici non tantum fundum solidum capi, sed etiam, ut doli exceptio tantum sarciat, quantum deest, ne plus habeat, quam Falcidia desiderat: ut tunc solum uia intercidat, quotiens plus Falcidia desiderat quam est uiae pretium.
24 · Paulus libro quarto decimo responsorum
pr.Respondit Falcidiae legis rationem si haberi oportet, ita habendam, ac si hae res, quae ab herede subtractae sunt, in hereditate relictae non fuissent.
1Idem respondit partus ancillarum ante diem fideicommissi editos ad heredes eius qui rogatus est pertinere eosque in quartam et quartae fructus computandos, si de lege Falcidia quaestio intercedat.
2Idem respondit fructus ex propria re heredis, quae legata est, post diem fideicommissi cedentem perceptos, etsi non sint restituendi fideicommissario, heredi in quartam imputari non solere.
25 · Scaeuola libro quarto responsorum
pr.Maritum suum et filium communem aequis partibus heredes instituit: quaesitum est, an in ratione legis Falcidiae imputandum sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate per filium peruenit. respondit, si ex institutione filii tantum retineat, quantum ad Falcidiam satis sit, nihil quartae nomine deducendum.
1A liberto, cui fundum legauerat, per fideicommissum Seiae annua decem dedit: quaesitum est, si lex Falcidia liberti legatum minuerit, an Seiae quoque annuum fideicommissum minutum uideatur, cum reditus largiatur annuam praestationem. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi alia mens testatoris probetur.
26 · Scaeuola libro quinto responsorum
pr.Lineam margaritorum triginta quinque legauit, quae linea apud legatarium fuerat mortis tempore: quaero, an ea linea heredi restitui deberet propter legem Falcidiam. respondit posse heredem consequi, ut ei restituatur, ac, si malit, posse uindicare partem in ea linea, quae propter legis Falcidiae rationem deberet remanere.
1Quaesitum est, an pretium statuarum Falcidiam pati debeat. respondit debere.
27 · Scaeuola libro sexto responsorum
pr.‘Seius et Agerius si intra diem trigesimum mortis meae rei publicae nostrae cauerint contentos se futuros tot aureis legis Falcidiae beneficio omisso, heredes mihi sunto. quos inuicem substituo. quod si uoluntati meae non consenserint, exheredes sunto’. quaesitum est, an heredes instituti hereditatem adire possint, si condicioni parere nolunt, cum habeant substitutos eadem condicione praescripta. respondit Seium et Agerium primo loco institutos perinde adire posse, ac si ea condicio, quae fraudis causa adscripta est, adscripta non esset.
28 · Maecianus libro primo fideicommissorum
pr.Pater quoque in legatis, quae filius ei dedit alio herede instituto, legis Falcidiae rationem patitur.
29 · Paulus libro secundo fideicommissorum
pr.Si a me tibi fideicommissum uel legatum est tuque id post tempus rogatus sis mihi restituere, non puto hoc imputandum esse in Falcidiam, quia incipio postea quasi fideicommissarius id recipere.
30 · Maecianus libro octauo fideicommissorum
pr.In ratione legis Falcidiae mortes seruorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, uis hostium praedonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum et quae per seruos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum traditiones, legata hereditatesue his datae, ceterae donationes, item seruitutes, quibus liberata praedia pretiosiora fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque, quorum nihil in rationem legis Falcidiae cadit.
1Uendere autem uel emere iussus certo pretio fundum aliamue quampiam rem in legis Falcidiae ratione, cum quantum sit legatum requiratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisue sit res ea quantitate, quam quo pretio testator accipi dariue iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur: quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto pretium reliquum legatum esse intellectum est.
2Prorsus diligenter animaduertendum est, ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur. quod enim remota lege Falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore in ea parte, quae lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideiue commissis detrahatur.
3Uerum est autem his solis, quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex portione, quae fieri ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis tempore fuerunt, quicquam detrahi.
4Certis uero corporibus et his ipsis ita relictis: ‘pecuniam, quam in illa arca’, ‘uinum, quod in illis doleis’, ‘pondus argenti, quod in illis horreis habeo’, si sine culpa heredis deperierunt uel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quae exstabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem Falcidiam efficiatur ex aestimatione bonorum, quae mortis testatoris tempore fuerint.
5Incertae autem res relictae distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, ueluti ‘argentum quod elegerit’, et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur: sin uero argenti pondus pure relictum esset, quamuis omne argentum testatoris deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis sumetur, quae fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient.
6Res tamen, quae interierint, pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, non magis quam si omnes res per speciem enumeratae relictae essent.
7Tametsi autem legis Falcidiae ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui hereditatem restituere rogatus est, Celso et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres uendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa, sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi. quo loco amplius quaesitum est, an fideicommissarius quoque inuitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset: sed id uerisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita uideatur.
8Cum lex Falcidia interuenit, non ueniunt in contributionem, quae ipsi heredi a semetipso uel seruo eius legata fideiue commissa sunt. alia causa est eorum, quae in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et in contributionem ueniunt. ac ne ea quidem, quae quis seruis suis inutiliter sine libertate legauit fideiue commisit, in computationem eius legis cedunt.
9Res, quas neque per fideicommissum relinqui posse certum est, in legis Falcidiae computationem non ueniunt.
31 · Pomponius libro secundo fideicommissorum
pr.Is cui fideicommissum soluitur sicut is cui legatum est satisdare debet, quod amplius ceperit, quam per legem Falcidiam ei licuerit, reddi: ueluti cum propter condicionem aliorum fideicommissorum uel legatorum legis Falcidiae causa pendebit. sed et secundum Cassii et ueterum opinionem, si a pupillo fideicommissa capiuntur, propter ea, quae a substituto erunt relicta, cauere debebit is cui soluatur. nam quamuis repetitio sit eorum, quae fideicommissi nomine non debita soluentur, tamen satisdato cautum debet esse ei, a quo pecunia proficisceretur, ne damnum sentiat deficiente eo, cui solutum erit.
32 · Maecianus libro nono fideicommissorum
pr.Poenales actiones siue legitimae siue honorariae exceptis popularibus in bonis actoris non ideo minus computandae sunt, quia morte reorum intercidere possunt. e contrario autem eaedem actiones nihil bonis rei defuncto eo detrahunt. sed ne in actoris quidem bonis defuncto eo iniuriarum actio poterit computari, quia et ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus et id quod in dies menses annosue singulos alicui quoad uiuat debeatur. etenim ea demum obligatio rei bonis deminutionem praestat, quae in heredem transit. nec contrarium est, quod uiuente reo eo minus in bonis eius intellegebatur: nam et si ita stipulatus esset, ut cum moreretur debere ei inciperet, tamen augerentur bona eius, quemadmodum, si ipse sub eadem condicione promisisset, defuncto eo minuerentur.
1Honorariae quoque actiones, quae intra certum tempus a praetore promittuntur, cum bonis actoris defuncto eo augmentum rei decessionemue, si tales erunt, ut in heredem quoque transeant, praestabunt.
2Iulianus scribit, si utriusque heredis pars exhausta est legatis et alter ex heredibus cautionem praetoriam accepit a legatariis, non aequaliter, sed pro suo modo legis Falcidiae rationem et actionem ex stipulatu habiturum. omnes enim praetorias stipulationes eiusdem interpretationis esse: nam constare ex iudicatum solui stipulatione, siue a parte actoris siue a rei plures heredes exstitissent, non omnibus nec aduersus omnes actionem contingere, sed dumtaxat his qui uicissent et aduersus uictos, hisque, aduersus quos res defensa non esset, aduersus eos, qui rem non defendissent.
3Annua bima trima die aureis centenis legatis ex omnibus summis, non tantum ex posterioribus portionem legis Falcidiae detrahi placuit.
4Si Titio uiginti legatis portio per legem Falcidiam detracta esset, cum ipse quoque quinque Seio rogatus esset restituere, uindius noster tantum Seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quantum Titio ex uiginti detractum esset. quae sententia et aequitatem et rationem magis habet, quia exemplo heredis legatarius ad fideicommissa praestanda obligabitur: nec quia ex sua persona legatarius inducere legem Falcidiam non possit, idcirco quod passus esset non imputaturum: nisi forte testator ita fidei eius commississet, ut totum, quidquid ex testamento cepisset, restitueret.
5Si autem manumittere seruum uel suum uel alienum rogatus sit, omnimodo praestare debebit libertatem, nec hoc contrarium est superiori, quia fauor libertatis saepe et alias benigniores sententias exprimit.
33 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Si seruus tibi legatus sit eumque rogatus sis manumittere nec praeterea capias, unde quartam, quae per Falcidiam retinetur, recipere possis, senatus censuit cessare Falcidiam.
34 · Marcellus libro quadragesimo secundo digestorum
pr.In testatoris seruo non erit Falcidiae locus: si uero pecuniam aliudue quid legauerit fideique legatarii commiserit, ut alienum seruum uel legatarii manumitteret, locus erit.
35 · Ulpianus libro sexto disputationum
pr.Plane si quid sit praeterea legatum ipsi seruo, Falcidiae locum fore senatus declarauit. unde Scaeuola ait in eo, quod praeterea seruo legatum est, ita Falcidiam admittendam, ut inde et quod pro seruo praestandum est sumatur.
36 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Sed si non seruus ipse legatus sit, sed pecunia rogatusque sit legatarius seruum suum manumittere, Falcidiam patietur et nihilo minus cogetur manumittere, quia tanti aestimasse uidebitur seruum suum.
1Quid si alienus seruus fuerit? in eo non plus quam accepit ad redimendum cogitur impendere.
2Sin uero heres seruum rogatus sit manumittere, placet pretium eius ut aes alienum deducendum esse.
3Si solus seruus legatus et fideicommissa libertate donatus fuerit, licet Falcidia interueniente totus uindicari petiue potest. sed et si aliud praeterea capiat legatarius, adhuc seruus totus peti potest: quartam autem utriusque ex legato retinendam, ne impediatur libertas.
4Si incertum sit, an libertas praestari debeat, ueluti quod sub condicione uel post tempus data sit, numquid incerto eo an praestetur, cum possit aut seruus mori aut condicio deficere, interim Falcidia admittenda est, deinde cum libertas competere uel deberi coeperit, tum legatarius illam partem recipiat, quam Falcidia detraxit? Caecilio placebat, si quid ex operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in pretium eius erogare eum debere propter legis Falcidiae rationem.
37 · Ualens libro sexto de fideicommissis
pr.Eius serui aestimatio perinde ac statuliberi fieri debet.
1Sed et si heres seruum alienum rogatus est manumittere, placuit ut etiam huius pretium ex aestimatione hereditatis deduci debeat.
38 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Statuliber heredis non auget familiam.
1Communes serui in utriusque patrimonio connumerantur.
2Cuius usus fructus alienus est, in dominio domini proprietatis connumeratur, pignori dati in debitoris, sub lege commissoria distracti, item ad diem addicti in uenditoris.
39 · Paulus libro tertio sententiarum
pr.Aeris alieni loco deducuntur non solum pretia eorum, quibus libertas data est, et eorum, qui supplicio sunt adfecti, sed et eius, quem praetor propter indicium proditae mortis uel detectae eorum coniurationis libertate donauit.
40 · Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum
pr.Ad ueterani testamentum, siue pater familias siue filius familias sit, licet intra annum missionis decedat, lex Falcidia pertinet.
1Si cui, si decem dedisset, uiginti fundus fuisset legatus, is in toto fundo legatarius habebitur.
41 · Paulus libro nono ad edictum
pr.Dolo carere non uidetur, si iam mota quis controuersia hereditatis legata sine cautionibus det.
42 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.In Falcidia aestimatio pretii rerum ex ueritate facienda est.
43 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Serui qui apud hostes sunt post mortem testatoris reuersi, quod ad Falcidiam pertinet, locupletiorem faciunt hereditatem.
44 · Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum
pr.Falcidia interuenire non potest, si statuliber de alieno dedit, non de bonis defuncti, uel alias est homo liber, qui condicionem impleuit.
45 · Paulus libro sexagesimo ad edictum
pr.In lege Falcidia non habetur pro puro, quod in diem relictum est: medii enim temporis commodum computatur.
1In his legatis, quae sub condicione relicta sunt, Proculus putabat, cum quaeritur de lege Falcidia, tantum esse in legato, quanti uenire possunt: quod si est, et deductio sic potest fieri, ut tantum uideatur ui deberi, quanti nomen uenire potest. sed haec sententia non probatur: cautionibus ergo melius res temperabitur.
46 · Ulpianus libro septuagesimo sexto ad edictum
pr.Qui quod per Falcidiam retinere poterat, uoluntatem testatoris secutus spopondit se daturum, cogendus est soluere.
47 · Ulpianus libro septuagesimo nono ad edictum
pr.Lex Falcidia si interueniat, in omnibus pensionibus locum habet: sed hoc ex post facto apparebit. ut puta in annos singulos legatum relictum est: quamdiu Falcidia nondum locum habet, integrae pensiones annuae dabuntur: sed enim si annus uenerit, quo fit, ut contra legem Falcidiam ultra dodrantem aliquid debeatur, eueniet, ut retro omnia legata singulorum annorum imminuantur.
1Numquam legatarius uel fideicommissarius, licet ex Trebelliano senatus consulto restituitur ei hereditas, utitur legis Falcidiae beneficio.
48 · Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium
pr.Cum emptor uenditori uel contra heres exstitit, euicto homine utrum duplum in aes alienum deducere uel computare debeat an simplum? duplum enim esset, si alius heres exstitisset. et benignius est eodem herede existente simplum ei imputari.
49 · Paulus libro duodecimo ad Plautium
pr.Plautius. seruo, quem tibi legaueram, fundum legaui. Atilicinus Nerua Sabinus primum in seruo rationem legis Falcidiae habendam et quota pars ex eo decederet, eam partem in fundo legato inutilem futuram, deinde ex reliquis partibus fundi legis Falcidiae portionem decessuram, sicut ex omnibus legatis. Cassius, quod seruo pars lege Falcidia decedat, incipere seruum fieri communem heredis et legatarii, communi autem seruo cum legatum sit, totum pertinere ad socium, quia in eam personam legatum consistere possit: qua ratione semel ex fundo partem legis Falcidiae decessuram. paulus. Cassii sententia utimur: nam et diuus Pius rescribsit seruo communi fideicommissum datum totum ad socium pertinere.
1Interdum euenit, ut propter rationem legis Falcidiae sequens legatum exstinguatur, ueluti si fundus et ad eum uia legata sit per alium fundum: nam si pars fundi remanserit in hereditate, non potest procedere uiae legatum, quia per partem seruitus adquiri non potest.
50 · Celsus libro quarto decimo digestorum
pr.Non est dubium, quin ea legata, a quibus heres summouere exceptione petitorem potest, in quartam ei imputentur nec ceterorum legata minuant.
51 · Iulianus libro sexagesimo primo digestorum
pr.Nec interest, utrum ab initio quasi inutile fuerit an ex accidenti postea in eum casum peruenisset legatum, ut actio eius denegaretur.
52 · Marcellus libro nono digestorum
pr.Ex asse patronum heredem instituit libertus, cum ducentos aureos in bonis haberet, et legauit filio centum uiginti, extraneo reliqua: deminutio legati, quod extraneo praestat legatum, proficit filio ad consequenda solida, quae ei legata sunt.
1Quacumque ex causa legata non praestantur, imputantur heredi in quartam partem quae propter legem Falcidiam remanere apud eum debet.
53 · Celsus libro septimo decimo digestorum
pr.Si propter ea, quae sub condicione legata sunt, pendet legis Falcidiae ratio, praesenti die data non tota uindicabuntur.
54 · Marcellus libro quinto decimo digestorum
pr.Pater filium, ex quo tres habebat nepotes, heredem instituit fideique eius commisit, ne fundum alienaret et ut in familia eum relinqueret: filius decedens tres filios scribsit heredes. quaerendum est, an omnino quasi creditores unusquisque in ratione legis Falcidiae aliquid possit deducere, quia in potestate sua habuit pater, cui ex his potius relinqueret. sed hac ratione nemo in Falcidiae ratione quicquam deducet. quod uidendum, ne dure constituatur: utique enim in alieno aere habuit fundum, necessitate quippe obstrictus fuisset filiis eum relinquendi.
55 · Marcellus libro uicesimo digestorum
pr.Cum Titio in annos singulos dena legata sunt et iudex legis Falcidiae rationem inter heredem et alios legatarios habeat, uiuo quidem Titio tanti litem aestimare debeat, quanti uenire id legatum potest, in incerto posito, quamdiu uicturus sit Titius: mortuo autem Titio non aliud spectari debet, quam quid heres ex ea causa debuerit.
56 · Marcellus libro uicesimo secundo digestorum
pr.Cum quo de peculio agi poterat, heres creditori exstitit: quaeris, cuius temporis peculium computari oporteat in Falcidia lege. plerique putant, quod tunc in peculio fuerit, cum adiretur hereditas, inspiciendum. ego dubito, quoniam mortis tempus in ratione legis Falcidiae ineunda placuit obseruari: quid enim interest, peculium serui post mortem creditoris deminutum sit an debitor pauperior factus sit?
1Aliquis dicet: quid ex contrario, si ante aditam hereditatem adquisierit seruus? et ego quaeram, si debitoris, qui tunc non erat soluendo, ampliatae facultates fuerunt? et cum in isto placuerit ex post facto uberiorem uideri fuisse hereditatem, sicuti cum condicio crediti exstitit post mortem, ita etiam peculii incrementum pleniorem faciet hereditatem.
2Scaeuola notat: quid ergo, si idem seruus defuncto et alii dena debuit et una decem habuit? augetur scilicet et his hereditas, decem, quae defuncto naturaliter debebantur, in hereditate manentibus.
3Is, qui in bonis unum dumtaxat seruum habebat, legauit eum Titio et fidei eius commisit, ut post triennium manumitteret: debet ex eo, quod interim ex operis serui ad Titium peruenire potest, quarta apud heredem remanere, quemadmodum si directo post triennium seruo libertatem dedisset eiusque usum fructum ei legasset, aut ei proprietatem per fideicommissum relinquit.
4Stichum tibi, seruo tuo decem legauit uel contra tibi decem, seruo tuo Stichum, libertatemque Stichi fidei eius commisit. lex Falcidia minuit legata: redimere ab herede partem debes, quemadmodum si tibi utrumque legasset.
5Saepius euenit, ne emolumentum eius legis heres consequatur: nam si centum aureorum dominus uiginti quinque alicui dedisset et eum instituerit heredem et dodrantem legauerit, nihil aliud sub occasione legis Falcidiae interuenire potest, quia uiuus uidetur heredi futuro prouidere.
57 · Marcellus libro uicesimo sexto digestorum
pr.Cum dotem maritus alicui legauerit, ut uxori restituatur, non habere legem Falcidiam locum dicendum est. et sane in plerisque ita obseruatur, ut omissa interpositi capientis persona spectetur.
58 · Modestinus libro nono regularum
pr.Legis Falcidiae beneficium heres etiam post longum tempus mortis testatoris implorare non prohibetur.
59 · Modestinus libro nono pandectarum
pr.Beneficio legis Falcidiae indignus esse uidetur, qui id egerit, ut fideicommissum intercidat.
1Praeterea qui non capienti rogatus est restituere hereditatem, senatus consulto Planciano non conceditur quartam retinere: sed ea quarta, quam non retinuit, ad fiscum pertinet ex rescripto diui Pii.
60 · Iauolenus libro quarto decimo ex Cassio
pr.Cum pater impuberi filiae heredem substituit, id quod ei legatorum nomine a patre obuenit, cum hereditas ad substitutos pertinet, in computationem legis Falcidiae non uenit.
1Legato petito cum in litem iuratum est, ratio legis Falcidiae non eius summae, in quam legatarius iurauit, haberi debet, sed eius, quanti re uera id fuit quod petitum est: nam id quod poenae causa adcreuit in legem Falcidiam non incidit.
61 · Iauolenus libro quarto epistularum
pr.Alienus fundus tibi legatus est: hunc heres cum emere nisi infinito pretio non posset, emit multo pluris, quam quanti erat, qua emptione effectum est, ut legatarii ad legem Falcidiam reuocarentur. quaero, cum, si fundus tanti, quanti re uera, emptus esset, legata non fuerant excessura ius legis Falcidiae, an hoc ipso heres institutus partem reuocandi a legatariis ius habeat, quod ex uoluntate defuncti pluris emerit fundum, quam quanti erat. respondit: quod amplius heres quam pretium fundi legatario soluit, id lege Falcidia imputari non potest, quia neglegentia eius nocere legatariis non debet, utpote cum is confitendo ueram aestimationem praestare poterat.
62 · Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr.In lege Falcidia hoc esse seruandum Iulianus ait, ut, si duo rei promittendi fuerint uel duo rei stipulandi, si quidem socii sint in ea re, diuidi inter eos debere obligationem, atque si singuli partem pecuniae stipulati essent uel promisissent: quod si societas inter eos nulla fuisset, in pendenti esse, in utrius bonis computari oporteat id quod debetur uel ex cuius bonis detrahi.
1Corpora si qua sunt in bonis defuncti, secundum rei ueritatem aestimanda erunt, hoc est secundum praesens pretium: nec quicquam eorum formali pretio aestimandum esse sciendum est.
63 · Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Pretia rerum non ex affectu nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur. nec enim qui filium naturalem possidet tanto locupletior est, quod eum, si alius possideret, plurimo redempturus fuisset. sed nec ille, qui filium alienum possidet, tantum habet, quanti eum patri uendere potest, nec exspectandum est, dum uendat, sed in praesentia, non qua filius alicuius, sed qua homo aestimatur. eadem causa est eius serui, qui noxam nocuit: nec enim delinquendo quisque pretiosior fit. sed nec heredem post mortem testatoris institutum seruum tanto pluris esse, quo pluris uenire potest, Pedius scribit: est enim absurdum ipsum me heredem institutum non esse locupletiorem, antequam adeam, si autem seruus heres institutus sit, statim me locupletiorem effectum, cum multis causis accidere possit, ne iussu nostro adeat: adquirit nobis certe cum adierit, esse autem praeposterum ante nos locupletes dici, quam adquisierimus.
1Cuius debitor soluendo non est, tantum habet in bonis, quantum exigere potest.
2Nonnullam tamen pretio uarietatem loca temporaque adferunt: nec enim tantidem Romae et in Hispania oleum aestimabitur nec continuis sterilitatibus tantidem, quanti secundis fructibus, dum hic quoque non ex momentis temporum nec ex ea quae raro accidat caritate pretia constituantur.
64 · Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si in testamento ita scriptum sit: ‘heres meus Lucio Titio decem dare damnas esto et quanto quidem minus per legem Falcidiam capere poterit, tanto amplius ei dare damnas esto’, sententiae testatoris standum est.
65 · Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si fundus legatus sit quinquaginta dignus sub hac condicione, si quinquaginta heredi dedisset, plerique putant utile esse legatum, quia condicionis implendae causa datur: nam constat etiam Falcidiam eum pati posse. sed si quinquaginta aurei legati sint, si quinquaginta dedisset, dicendum inutile esse legatum et magis ridiculum esse.
66 · Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Circa legem Falcidiam in eo, quod sub condicione uel in diem alicui relictum est, hoc obseruandum est: si decem sub condicione alicui fuerint relicta eaque condicio post decennium forte exstiterit, non uidentur decem huic legata, sed minus decem, quia interuallum temporis et interusurium huius spatii minorem facit quantitatem decem.
1Sicuti legata non debentur, nisi deducto aere alieno aliquid supersit, nec mortis causa donationes debebuntur, sed infirmantur per aes alienum. quare si immodicum aes alienum interueniat, ex re mortis causa sibi donata nihil aliquis consequitur.
67 · Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Quotiens cuidam amplius legatum sit, quam ei capere liceret, et lex Falcidia locum haberet, prius Falcidiae ratio habenda est, scilicet ut subducto eo, quod lex Falcidia exceperit, reliquum, si non excedat statutam lege portionem, debeatur.
68 · Aemilius Macer libro secundo ad legem uicesimam hereditatium
pr.Computationi in alimentis faciendae hanc formam esse Ulpianus scribit, ut a prima aetate usque ad annum uicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur eiusque quantitatis Falcidia praestetur, ab annis uero uiginti usque ad annum uicesimum quintum annorum uiginti octo, ab annis uiginti quinque usque ad annos triginta annorum uiginti quinque, ab annis triginta usque ad annos triginta quinque annorum uiginti duo, ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum uiginti. ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta tot annorum computatio fit, quot aetati eius ad annum sexagesimum deerit remisso uno anno: ab anno uero quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum annorum nouem, ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum annorum septem, ab annis sexaginta, cuiuscumque aetatis sit, annorum quinque. eoque nos iure uti Ulpianus ait et circa computationem usus fructus faciendam. solitum est tamen a prima aetate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri, ab annis uero triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse uidentur. numquam ergo amplius quam triginta annorum computatio initur. sic denique et si rei publicae usus fructus legetur, siue simpliciter siue ad ludos, triginta annorum computatio fit.
1Si quis ex heredibus rem propriam esse contendat, deinde hereditariam esse conuincatur, quidam putant eius quoque Falcidiam non posse retineri, quia nihil intersit, subtraxerit an hereditariam esse negauerit: quod Ulpianus recte improbat.
69 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Usu fructu bonorum legato aes alienum ex omnibus rebus deducendum est, quoniam post senatus consultum nulla res est, quae non cadit in usus fructus legatum.
70 · Ulpianus libro sexto decimo ad Sabinum
pr.Falcidiae stipulatio statim committitur, ubi condicio legati uel debiti exstitit.
71 · Paulus libro trigesimo secundo ad edictum
pr.Potest heres in uendenda hereditate cauere, ut et lege Falcidia interueniente solida legata praestentur, quia ea lex heredis causa lata est nec fraus ei fit, si ius suum deminuat heres.
72 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris
pr.Quantitas patrimonii deducto etiam eo, quidquid explicandarum uenditionum causa impenditur, aestimatur.
73 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.In quantitate patrimonii exquirenda uisum est mortis tempus spectari. qua de causa si quis centum in bonis habuerit et tota ea legauerit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem per seruos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum tantum accesserit hereditati, ut centum legatorum nomine erogatis habiturus sit heres quartam partem, sed necesse est, ut nihilo minus quarta pars legatis detrahatur. et ex diuerso, si ex centum septuaginta quinque legauerit et ante aditam hereditatem in tantum decreuerint bona, incendiis forte aut naufragiis aut morte seruorum, ut non plus quam septuaginta quinque uel etiam minus relinquatur, solida legata debentur. nec ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem: quae res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum herede in portionem legatorum pacisci.
1Magna dubitatio fuit de his, quorum condicio mortis tempore pendet, id est an quod sub condicione debetur in stipulatoris bonis adnumeretur et promissoris bonis detrahatur. sed hoc iure utimur, ut, quanti ea spes obligationis uenire possit, tantum stipulatoris quidem bonis accedere uideatur, promissoris uero decedere. aut cautionibus res explicari potest, ut duorum alterum fiat, aut ita ratio habeatur, tamquam pure debeatur, aut ita, tamquam nihil debeatur, deinde heredes et legatarii inter se caueant, ut exsistente condicione aut heres reddat, quanto minus soluerit, aut legatarii restituant, quanto plus consecuti sint.
2Sed et si legata quaedam pure, quaedam sub condicione relicta efficiant, ut exsistente condicione lex Falcidia locum habeat, pure legata cum cautione redduntur. quo casu magis in usu est solui quidem pure legata perinde ac si nulla alia sub condicione legata fuissent, cauere autem legatarios debere ex euentu condicionis quod amplius accepissent redditu iri.
3Cuius generis cautio necessaria uidetur et si quibusdam seruis eodem testamento sub condicione libertas data sit, quorum pretia condicione exsistente bonis detrahuntur.
4In diem relicta legata alterius esse iuris palam est, cum ea omnimodo tam ipsi legatario quam heredibus eius deberi certum est: sed tanto minus erogari ex bonis intellegendum est, quantum interea donec dies optingit, heres lucraturus est ex fructibus uel usuris.
5Ergo optimum quidem est statim ab initio ita testatorem distribuere legata, ne ultra dodrantem relinquantur. quod si excesserit quis dodrantem, pro rata portione per legem ipso iure minuuntur: uerbi gratia si is, qui quadringenta in bonis habuit, tota ea quadringenta erogauerit, quarta pars legatariis detrahitur: si trecenta quinquaginta legauerit, octaua. quod si quingenta legauerit habens quadringenta, initio quinta, deinde quarta pars detrahi debet: ante enim detrahendum est, quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet.
74 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris
pr.Quod autem dicitur, si ex iudicio defuncti quartam habeat heres, solida praestanda esse legata, ita accipere debemus, si hereditario iure habeat: itaque quod quis legatorum nomine a coherede accepit, in quadrantem ei non imputatur.
75 · Ex libro quadragesimo digestorum Iuliani Marcellus
pr.Sed si ideo legatum ei datum est, ut integra legata uel fideicommissa praestet, deneganda erit actio legati, si lege Falcidia uti mallet.
76 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris
pr.Id autem, quod condicionis implendae causa uel a coherede uel a legatario uel a statulibero datur, in Falcidia non imputatur, quia mortis causa capitur. sane si a statulibero peculiares nummos accipiat, pro sua parte quadranti eos imputare debet, quia pro ea parte non mortis causa capere, sed hereditario iure eos habere intellegitur.
1Qua ratione placuit legata, quae legatarii non capiunt, cum apud heredes subsederint, hereditario iure apud eos remanere intellegi et ideo quadranti imputanda, nec quicquam interesse, utrum statim ab initio legatum non sit an quod legatum est remanserit.
77 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.In singulis heredibus rationem legis Falcidiae componendam esse non dubitatur. et ideo si Titio et Seio heredibus institutis semis hereditatis Titii exhaustus est, Seio autem quadrans totorum bonorum relictus sit, competit Titio beneficium legis Falcidiae.
78 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris urbani
pr.Quod si alterutro eorum deficiente alter heres solus exstiterit, utrum perinde ratio legis Falcidiae habenda sit, ac si statim ab initio is solus heres institutus esset, an singularum portionum separatim causae spectandae sunt? et placet, si eius pars legatis exhausta sit, qui heres exstiterit, adiuuari legatarios per deficientem partem, quia ea non est legatis onerata, quia et legata quae apud heredem remanent efficiunt, ut ceteris legatariis aut nihil aut minus detrahatur: si uero defecta pars fuerit exhausta, perinde in ea ponendam rationem legis Falcidiae, atque si ad eum ipsum pertineret, a quo defecta fieret.
79 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.In duplicibus testamentis siue de patrimonio quaeramus, ea sola substantia spectatur, quam pater cum moreretur habuerit, nec ad rem pertinet, si post mortem patris filius uel adquisierit aliquid uel deminuerit: siue de legatis quaeramus, tam ea quae in primis quam ea quae in secundis tabulis relicta sunt in unum contribuuntur, tamquam si et ea, quae a filii herede reliquisset testator, a suo herede sub alia condicione legasset.
80 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris
pr.Si is, qui quadringenta in patrimonio habebit, filio impubere herede instituto ducenta legauerit eique Titium et Seium heredes substituerit et a Titio centum legauerit, uideamus, quid iuris sit. si nondum solutis legatis pupillus decesserit et ob id ea legata utrique debent, solus heres Titius utetur lege Falcidia: cum enim ducenta ex hereditate pupilli ad eum pertineant, ducenta legatorum nomine debet, centum ex ducentis quae pupillus debebat, centum quae ipse dare iussus est: itaque ex utraque quantitate quarta deducta habebit quinquaginta. in persona uero Seii lex Falcidia non interuenit, cum ad eum ex hereditate pupilli ducenta pertineant et debeat legatorum nomine centum ex ducentis, quae a pupillo relicta sunt. quod si pupillus soluat legata, debent curare tutores pupilli, ut caueant legatarii.
1Quaedam legata diuisionem non recipiunt, ut ecce legatum uiae itineris actusue: ad nullum enim ea res pro parte potest pertinere. sed et si opus municipibus heres facere iussus est, indiuiduum uidetur legatum: neque enim ullum balineum aut ullum theatrum aut stadium fecisse intellegitur, qui ei propriam formam, quae ex consummatione contingit, non dederit: quorum omnium legatorum nomine, etsi plures heredes sint, singuli in solidum tenentur. haec itaque legata, quae diuiduitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent. sed potest heredi hoc remedio succurri, ut aestimatione facta legati denuntiet legatario, ut partem aestimationis inferat, si non inferat, utatur aduersus eum exceptione doli mali.
81 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.Sed usus fructus legatus uenit in computationem legis Falcidiae, nam diuisionem recipit adeo, ut, si duobus legatus fuerit, ipso iure ad singulos partes pertineant.
1Dos relegata extra rationem legis Falcidiae est, scilicet quia suam rem mulier recipere uidetur.
2Sed et de his quoque rebus, quae mulieris causa emptae paratae essent, ut hae quoque extra modum legis essent, nominatim ipsa Falcidia lege expressum est.
82 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Quaerebatur, cum is qui solum in nomine quadringenta in bonis habebat ipsi debitori liberationem, Seio autem quadringenta legauerit, si debitor uel soluendo non sit uel centum facere possit, quantum quisque habeat interuentu legis Falcidiae. dicebam legem Falcidiam ex eo quod refici ex hereditate potest quartam heredi tribuere, residuum dodrantem inter legatarios distribuere. quare cum nomen minus soluendo est in hereditate, eius quod exigi potest pro rata fit distributio, residui uenditio facienda est, ut id demum in hereditate computetur, quanti nomen distrahi potest. sed cum debitori liberatio relinquitur, ipse sibi soluendo uidetur et quod ad se attinet, diues est: quippe si ei mortis causa accepto feratur id quod debet, quadringenta cepisse uidebitur, licet nihil facere possit: sensisse enim liberationem plenam uidetur, quamuis nihil facere possit. si soli ei liberatio relicta est, et ideo Falcidia interueniente trecenta accepto illi ferri debent, residua centum durabunt in obligationem et si quidem facere posse coeperit, exigentur ab eo dumtaxat usque ad centum. idemque erit dicendum, et si mortis causa accepto ei quadringenta ferantur. unde eleganter dicitur acceptilationem in pendenti fore, ut, si quidem mortis tempore quadringenta tota inueniantur, in trecenta ualeat acceptilatio: si uero praeterea aliquid inueniatur, quod quadrantem suppleat heredi, in quadringenta acceptilatio proficiet. quod si debitor iste quadringentorum dumtaxat centum facere potest, quia sibi soluendo est, necesse habebit centum refundere. cum igitur debitor sibi soluendo sit, eueniet, ut, si herede aliquo instituto ipsi debitori liberatio et alii quadringenta legata sint, si quidem soluendo sit debitor, centum quinquaginta ex trecentis retineat, alia centum quinquaginta legatario praestentur, heres centum habeat: sin uero centum tantum facere possit, heredi ex refecto quarta seruanda est: sic fiet, ut centum, quae praestari possunt, in quattuor partes diuidantur, tres partes ferant legatarii, heres uiginti quinque habeat, debitor, qui soluendo non est, secum centum quinquaginta compenset. de residuis centum quinquaginta, quae exigi non possunt, uenditio fiet nominis idque, quasi solum in bonis fuerit, repraesentatur. quod si nihil facere debitor potest, aeque in centum quinquaginta accepto liberandus est: de residuo uenditionem nominis faciendam Neratius ait, quod et nos probamus.
83 · Iulianus libro duodecimo digestorum
pr.Si creditor filii tui heredem te instituerit et legis Falcidiae rationem ponas, peculii quantitas, quod aditae hereditatis tempore fuisset, in quadrantem tibi imputabitur.
84 · Iulianus libro tertio decimo digestorum
pr.Repperitur casus, quo heres agere potest, quamuis testator agere non potuerit: ueluti si tutor, cum solueret legata, non interposuerit stipulationem, quanto plus quam per legem Falcidiam capi licuerit solutum fuerit, reddi: pupillus quidem eo nomine tutelae non agit, sed heredi eius hoc quoque nomine tutor obligatus erit.
85 · Iulianus libro octauo decimo digestorum
pr.Si dos socero data est et solus filius heres patri exstitisset, dotem confestim in computatione hereditatis et Falcidiae ratione in aere alieno deducet: aliter enim uidebitur indotatam uxorem habere. quod si filius extraneum coheredem habeat, ipse quidem semper pro qua parte patri heres erit dotem in aere alieno deducet, et coheres eius, antequam dos a filio praecipiatur.
86 · Iulianus libro quadragesimo digestorum
pr.Titia testamento suo Titium fratrem suum ex parte tertia heredem instituit fideique eius commisit, ut hereditatem retenta quarta parte Secundae et Proculae restituat: eadem fratri quaedam praedia praelegauit: quaero, an Titius ea quae praelegata sunt etiam pro ea parte hereditatis, quam rogatus est ut, restituere an integra retinere debeat. respondi Titium legata integra retinere debere, sed in partem quartam imputari oportere duodecimam partem praediorum. sed si non esset adiectum, ut pars quarta deduceretur, totum trientem praediorum legi Falcidiae imputari oportere, quoniam contra sententiam matris familiae lex Falcidia induceretur.
87 · Iulianus libro sexagesimo primo digestorum
pr.Qui fundum solum in bonis centum relinquebat, si heredem suum damnauerit, ut eum quinquaginta Titio uenderet, non est existimandus amplius quam quinquaginta legasse, ideoque lex Falcidia locum non habet.
1Item is, qui duos fundos in bonis centum haberet, si me et Titium heredes instituisset et damnasset me, ut Titio fundum Cornelianum quinquaginta uenderem et contra Titium damnasset, ut mihi fundum Seianum quinquaginta uenderet: non animaduerto, quemadmodum lex Falcidia locum habere possit, cum uterque heredum unius fundi partem dimidiam hereditario iure habiturus sit, in qua pars dimidia hereditatis est: nam certe qui damnatus est fundum Cornelianum uendere, Seiani fundi partem hereditario iure habet, item qui damnatus est Seianum fundum uendere, partem Corneliani fundi hereditario iure retinet.
2Si quis heredem instituerit eum, cui rogatus fuerat post mortem suam centum restituere, in ratione legis Falcidiae centum deducere debet, quia, si alius quilibet heres exstitisset, haec centum in aere alieno ponerentur.
3Si tu ex parte quarta, Titius ex parte quarta heredes scripti fueritis, deinde tu ex parte dimidia heres institutus fueris sub condicione, et legata, item libertates datae fuerint: pendente condicione libertates competent, legata tota praestabuntur, quia siue condicio exstiterit, te herede exsistente utraque ualent, siue condicio defecerit, tu et Titius heredes eritis. de lege Falcidia, si hoc quaeris, an exsistente condicione miscetur quadrans tuus et semis atque ita pro dodrante ratio ponenda est cum his, quibus a te pure herede legatum est, respondebimus misceri duas partes.
4Qui filium suum impuberem et Titium aequis partibus heredes instituerat, a filio totum semissem legauerat, a Titio nihil et Titium filio substituerat. quaesitum est, cum Titius ex institutione adisset et impubere filio mortuo ex substitutione heres exstitisset, quantum legatorum nomine praestare deberet. et placuit solida legata eum praestare debere: nam confusi duo semisses efficerent, ut circa legem Falcidiam totius assis ratio haberetur et solida legata praestarentur. sed hoc ita uerum est, si filius antequam patri heres exsisteret decessisset. si uero patri heres fuit, non ampliora legata debet substitutus, quam quibus pupillus obligatus fuerat, quia non suo nomine obligatur, sed defuncti pupilli, qui nihil amplius quam semissis dodrantem praestare necesse habuit.
5Quod si extranei heredis semis totus legatus fuerit isque pupillo, a quo nihil legatum erat, ex substitutione heres exstiterit, poterit dici augeri legata et perinde agendum, ac si cuilibet coheredi substitutus fuisset eoque omittente hereditatem ex asse heres exstitisset, quia semper substitutus rationem legis Falcidiae ex quantitate bonorum, quae pater reliquerit, ponet.
6Eadem dicenda sunt et si pater duos impuberes heredes instituerit et eosdem inuicem substituerit, deinde iure substitutionis ad alterum hereditas recciderit et legis Falcidiae ratio habenda sit.
7Qui filios impuberes duos habebat, alterum heredem instituit, alterum exheredauit, deinde exheredatum instituto substituit ac postea exheredato Maeuium et ab eo legauit: et exheredatus fratri impuberi exstitit heres, deinde impubes decessit. cum iudicio patris facultates paternae per causam hereditariam ex substitutione ad eum perueniant, potest dici legata ab eo relicta praestanda esse habita ratione legis Falcidiae in his bonis, quae pater mortis tempore reliquerit. nec huic contrarium est, quod, cum exheredato pater legatum dederit, nihilo magis substitutus legatis obligabitur, quia eo casu non hereditatis paternae portio, sed legatum ad eum peruenit. dicet aliquis: quid ergo, si exheredatus filius non ex substitutione fratri suo heres exstiterit, sed aut lege aut per interpositam personam atque ita impubes decesserit? sic quoque existimandus erit substitutus legata debere? minime: nam quantum intersit, exheredatus filius ex substitutione fratri suo heres exsistat an alio modo, uel ex eo apparet, quod alias ab eo legare pater potuit, alias non potuit. est igitur rationi congruens, ne plus iuris circa personam substituti testator habeat, quam habuerat in eo, cui eum substituebat.
8Coheres pupillo datus si pro parte sua legata, habita legis Falcidiae ratione, praestiterit, deinde impubere mortuo ex substitutione heres exstiterit et semis pupilli legatis exhaustus esset, ex integro legis Falcidiae ratio ponenda erit, ut contributis legatis, quae ab ipso et quae a pupillo data fuerant, pars quarta bonorum apud eum remaneat. licet enim pupillo heres exsistat, tamen circa legem Falcidiam perinde ratio habetur ac si patri heres exstitisset. nec aliter augebuntur legata, quae ab ipso ultra dodrantem data fuerant, quam augentur, cum ex parte heres institutus et coheredi suo substitutus deliberante coherede legata, habita ratione legis Falcidiae, soluit, deinde ex substitutione alteram quoque partem hereditatis adquirat.
88 · Africanus libro quinto quaestionum
pr.Qui quadringenta habebat, trecenta legauit: deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac condicione legauit, si legi Falcidiae in testamento suo locus non esset: quaeritur, quid iuris est. dixi τῶν ἀπόρων hanc quaestionem esse, qui tractatus apud dialecticos τοῦ ψευδομένου dicitur. etenim quidquid constituerimus uerum esse, falsum repperietur. namque si legatum tibi datum ualere dicamus, legi Falcidiae locus erit ideoque deficiente condicione non debebitur. rursus si, quia condicio deficiat, legatum ualiturum non sit, legi Falcidiae locus non erit: porro si legi locus non sit, exsistente condicione legatum tibi debebitur. cum autem uoluntatem testatoris eam fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, magis est, ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse.
1Quid ergo dicemus, si ducenta legauit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse proponantur? nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra uoluntatem testatoris existimabitur: rursus partem deberi rationi non congruit, quando necesse est totius legati condicionem uel exstitisse uel defecisse. ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit.
2Quare cum quis tale quid consequi uelit, sic consequetur: ‘si quo amplius legaui uel legauero, quam per legem Falcidiam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod Titio dedi heres meus damnas esto dare’.
3Qui ducenta in bonis relinquebat, legauit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione: post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam uiginti quinque reciperet. legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut uiginti quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui uerbi gratia efficient quinque. cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime uerum est: licet enim eandem quantitatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum. quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit. secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo quam in tuo legato est.
89 · Marcianus libro septimo institutionum
pr.Diui Seuerus et Antoninus rescribserunt pecuniam relictam ad alimenta puerorum Falcidiae subiectam esse et ut idoneis nominibus collocetur pecunia, ad curam suam reuocaturum praesidem prouinciae.
1Diui Seuerus et Antoninus generaliter rescribserunt Bononio Maximo usuras praestaturum eum, qui frustrationis causa beneficium legis Falcidiae implorauit.
90 · Florentinus libro undecimo institutionum
pr.Si heres, cuius fidei commissum est, ut accepta certa pecunia hereditatem restituat, a uoluntate eius qui testamentum fecit discedat et postea legis Falcidiae beneficio uti uolet: etsi non detur ei, quo accepto hereditatem restituere rogatus est, tamen fideicommissum restituere cogi debet, quoniam quod ei pater familiae dari uoluit legis Falcidiae commodum praestat.
91 · Marcianus libro tertio decimo institutionum
pr.In quartam hereditatis, quam per legem Falcidiam heres habere debet, imputantur res, quas iure hereditario capit, non quas iure legati uel fideicommissi uel inplendae condicionis causa accipit: nam haec in quartam non imputantur. sed in fideicommissaria hereditate restituenda siue legatum uel fideicommissum datum sit heredi siue praecipere uel deducere uel retinere iussus est, in quartam id ei imputatur: pro ea uero parte, quam accepit a coherede extra quartam id est, quod a coherede accipitur. sed et si accepta pecunia hereditatem restituere rogatus sit, id quod accipit in quartam ei imputatur, ut diuus Pius constituit. si quid uero implendae condicionis causa heres accipiat a legatariis, in Falcidiae computationem non prodesse: et ideo si centum praedium legauerit defunctus, si quinquaginta heredi legatarius dederit, centum legatis computationem fieri et quinquaginta extra hereditatem haberi, ne in quartam ei imputentur.
92 · Macer libro secundo de re militari
pr.Si miles testamento facto partem dimidiam hereditatis suae tibi restitui iusserit, deinde post missionem factis codicillis alteram partem Titio restitui rogauerit: si quidem post annum missionis suae decesserit, et tibi et Titio heres partem quartam retinebit, quia eo tempore testator decessit, quo testamentum eius ad beneficium principale pertinere desierat: si uero intra annum missionis decesserit, solus Titius deductionem partis quartae patietur, quia eo tempore fideicommissum ei relictum est, quo testator iure militari testari non potuit.
93 · Papinianus libro uicesimo quaestionum
pr.Acceptis a Maeuio centum hereditatem Maeuio restituere pecuniamque post mortem suam Titio dare rogatus est. quamquam haec centum quartam bonorum efficiant, tamen propter fideicommissum sequens quartae retentioni locus erit: tunc enim ex constitutione diui Hadriani Falcidiae satisfacit ea quantitas, cum apud heredem remanet. sed Falcidiam patietur solus cui hereditas relicta est: nam in centum, quae mortis causa capiuntur, admitti Falcidia non potest. plane si quis ita scribsit: ‘acceptis centum peto restituas hereditatem’ neque personam dantis demonstrauerit, quasi retentam et praeceptam pecuniam, si quartae sufficiat, inducere Trebellianum.
94 · Scaeuola libro uicesimo primo digestorum
pr.Filio et filia scriptis heredibus singulis certa praelegauit, sed longe minus filiae, cui etiam domum obligatam praelegauit cum instrumentis et quicquid ibi fuerit et adiecit haec uerba: ‘sed ea condicione lego, ut quidquid aeris alieni in ea domo erit, Titius libertus filii mei exsoluat et sit eis utrisque domus communis’. quaesitum est, si filia legis Falcidiae beneficio uti uolet ad quartam retinendam, an ex hereditate, quae ei relicta est, deducto aere alieno eius quod superfuerit quartam consequi debeat. respondit iure quidem id postulaturam, uerum non alias ea, quae ei data sunt, accepturam, si modo ea quartam suppleant, quam uoluntati defuncti soluendum praestando pareret.
95 · Scaeuola libro uicesimo primo digestorum
pr.Maritus uxoris res extra dotem constitutas administrauit eaque decedens ante rationem sibi redditam administrationis ex asse eundem maritum heredem reliquit eiusque fidei commisit, ut decem uncias filio communi cum moreretur restitueret, duas autem uncias nepoti. quaesitum est, an id quoque, quod ex administratione rerum apud maritum resedisse constiterit, cum ceteris bonis pro rata decem unciarum filio restitui debeat. respondit id, quod debuisset hereditati, in rationem uenire debere.
1Filiae, quam mater rogauerat, si impubes decessisset, restituere hereditatem Titio, patruus legitimus heres exstitit: in ratione legis Falcidiae ponenda desiderat deduci sortes, ex quarum usuris alimenta impubes defuncta ex persona testatricis suae pluribus debita praestitit: quaesitum est, an, si eas deduxerit, cauere debeat defunctorum alimentariorum portiones pro modo sortium se restituturum. respondit debere cauere.
2Post aditam hereditatem triennio exacto legatariis heres legem Falcidiam opponit idcirco, quod administrauit tutelas testator, quarum ratio nondum reddita sit et quod neget tantum redigi ex nominibus posse, quantum in cautione deductum est. quaesitum est, an rationes defuncti et omnium instrumentorum hereditariorum et pupillarium rationum legatariis desiderantibus heres describendi potestatem facere debeat, ne in potestate eius sit proferre quod uelit et per hoc in fraudem legatarii inducantur. respondit ad iudicis officium pertinere explorare ea, per quae probetur, quanti sit in bonis.
96 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum
pr.Miles si, dum paganus erat, fecerit testamentum, militiae tempore codicillos, lex Falcidia in codicillis locum non habet, in testamento locum habebit.