D. 35.1DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS ET MODIS EORUM, QUAE IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium
pr.Legatis quae relinquuntur aut dies incertus aut condicio adscribitur aut, si nihil horum factum sit, praesentia sunt, nisi si ui ipsa condicio insit.
1Cum dies certus adscriptus est, quamuis dies nondum uenerit, solui tamen possunt, quia certum est ea debitu iri.
2Dies autem incertus est, cum ita scribitur ‘heres meus cum morietur, decem dato’: nam diem incertum mors habet eius. et ideo si legatarius ante decesserit, ad heredem eius legatum non transit, quia non cessit dies uiuo eo, quamuis certum fuerit moriturum heredem.
3Inest autem condicio legati, ueluti cum ita legamus: ‘quod ex Arescusa natum fuerit, heres dato’ aut ‘fructus, qui ex eo fundo percepti fuerint, heres dato’ aut ‘seruum, quem alii non legauero, Seio dato’.
2 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum
pr.Condicionum quaedam sunt, quae quandoque impleri possunt etiam uiuo testatore, ut puta ‘si nauis ex Asia uenerit’, nam quandoque uenerit nauis, condicioni paritum uidetur: quaedam, quae non nisi post mortem testatoris ‘si decem dederit’ ‘si Capitolium ascenderit’: nam ut paruisse quis condicioni uideatur, etiam scire debet hanc condicionem insertam: nam si fato fecerit, non uidetur obtemperasse uoluntati.
3 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum
pr.Optinuit impossibiles condiciones testamento adscriptas pro nullis habendas.
4 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Si his legatum est, quibus patronus legata praestat, temperare debet praetor condicionem, ut et patrono et heredibus scriptis pro portione dentur condicionis explendae gratia.
1Si ita scriptum sit: ‘si in quinquennio proximo Titio filius natus non erit, tum decem Seiae heres dato’, si Titius ante mortuus sit, non statim Seiae decem deberi, quia hic articulus ‘tum’ extremi quinquennii tempus significat.
5 · Paulus libro secundo ad Sabinum
pr.Condicionibus pupillus et sine tutoris auctoritate parere potest. nec quem moueri, quod expleta condicione necessarius heres aliquando esse potest: nam hoc iure potestatis fieri, non condicionis expletae.
1Item seruus uel filius familias sine iussu patris uel domini condicionem implere possunt, quia eo facto nemo fraudatur.
6 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Multa testamento non committitur ab herede uel legatario uel eo qui ex ultima uoluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non uiuat uel adesse non possit aut rei arbitrari nolit.
1Si seruos certos quis manumississet, heres esse iussus erat. quibusdam ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec aestimabat, parere posset condicioni nec ne. sed Seruius respondit, cum ita esset scriptum ‘si filia et mater mea uiuent’ altera iam mortua, non defici condicione. idem est et apud Labeonem scriptum. Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones in testamento positas pro non scriptis esse, quae sententia admittenda est.
7 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Mucianae cautionis utilitas consistit in condicionibus, quae in non faciendo sunt conceptae, ut puta ‘si in Capitolium non ascenderit’ ‘si Stichum non manumiserit’ et in similibus: et ita Aristoni et Neratio et Iuliano uisum est: quae sententia et constitutione diui Pii comprobata est. nec solum in legatis placuit, uerum in hereditatibus quoque idem remedium admissum est.
1Unde si uxor maritum suum, cui dotem promiserat, ita heredem scribserit ex parte: ‘si dotem, quam ei promisi, neque petierit neque exegerit’, denuntiare eum posse coheredi paratum se accepto facere dotem uel cauere et ita adire posse hereditatem. sed si ex asse sit institutus maritus sub ea condicione, quoniam non est cui caueat, non impediri eum, quo minus adeat hereditatem: nam iure ipso uidetur impleta condicio eo, quod non est, quem possit de dote conuenire ipse adeundo hereditatem.
8 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Si quis ita legauerit: ‘dum uxor mea cum filio erit, heres meus ei tantum dato’, si ea latitans patronum de medio discessit, ut tamen consilium retineret habendi secum liberos, deberi ei legatum Trebatius et Labeo aiunt, quia non omne momentum exigendum sit ut cum liberis sit, sed si eam mentem et id propositum habeat, ne filium a semet dimittat neue per eam stet, quo minus cum ea filius educetur.
9 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum
pr.Solemus dicere eum, qui in tempus liberorum uxori legat, de his non sensisse, quos iam tunc uxor habuit, cum testaretur maritus.
10 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum
pr.Haec condicio ‘filiae meae cum nubserit’ talis est, ut qui testatus est impleri solummodo condicionem uoluerit, non satis egerit quando: et ideo et si uiuo testatore nupserit post testamentum factum, inpleta condicio uidetur, praesertim cum condicio haec talis est, ut semel impleri debeat. sed enim non omnes coniunctiones implent condicionem: puta enim nondum nubilis aetatis in domum mariti deducta non paruit condicioni. sed et si ei coniuncta sit, cuius nuptiis ei interdictum sit, idem dicemus. an tamen nubendo postea parere condicioni possit, quasi non nubserit, dubitari potest: et si testator de primo nuptiali iugo sensit, puto defectam condicione: benigne tamen dicendum est nondum impletam condicionem defectam.
1Si sic legatum sit ‘si nauis ex Asia uenerit’ et ignorante testatore nauis uenerit testamenti facti tempore, dicendum pro impleta haberi. et si cui sic legatum est ‘cum pubes erit’, simili modo hoc erit dicendum.
11 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Si iam facta sint quae condicionis loco ponuntur et sciat testator, quae iterum fieri possunt exspectentur ut fiant: si uero nesciat, praesenti debeantur.
1Item sciendum est promiscuas condiciones post mortem impleri oportere, si in hoc fiant, ut testamento pareatur, ueluti ‘si Capitolium ascenderit’ et similia, non promiscuas etiam uiuo testatore existere posse, ueluti ‘si Titius consul factus fuerit’.
12 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum
pr.Si ita legatum sit: ‘quoniam filius maior ex arca mea decem sustulit, heres minor filius decem e medio sumito’, debetur legatum, quia idcirco relictum est, ut condicio filiorum exaequaretur. et sane haec causa est: nam causa in praeteritum, poena in futurum confertur.
13 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.Si fundus alicui legatus fuerit, si pupillo uel furioso pecuniam dedisset, uidetur explesse condicionem curatori uel tutori dando.
14 · Pomponius libro octauo ad Sabinum
pr.‘Titius si statuas in municipio posuerit, heres esto’. si paratus est ponere, sed locus a municipibus ei non datur, Sabinus Proculus heredem eum fore et in legato idem iuris esse dicunt.
15 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum
pr.Cui fuerit sub hac condicione legatum ‘si in familia nubsisset’, uidetur impleta condicio statim atque ducta est uxor, quamuis nondum in cubiculum mariti uenerit. nuptias enim non concubitus, sed consensus facit.
16 · Gaius libro primo de testamentis ad edictum praetoris
pr.In his, quae extra testamentum incurrerent, possunt res ex bono et aequo interpretationem capere: ea uero, quae ex ipso testamento orerentur, necesse est secundum scripti iuris rationem expediri.
17 · Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris
pr.Demonstratio falsa est, ueluti si ita scriptum sit: ‘seruum Stichum, quem de Titio emi’ ‘fundum Tusculanum, qui mihi a Seio donatus est’. nam si constat, de quo homine, de quo fundo senserit testator, ad rem non pertinet, si is, quem emisse significauit, donatus esset, aut quem donatum sibi esse significauerat, emerit.
1Igitur et si ita seruus legatus sit: ‘Stichum cocum’, ‘Stichum sutorem Titio lego’, licet neque cocus neque sutor sit, ad legatarium pertinebit, si de eo sensisse testatorem conueniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid erratum fuerit, constat autem, cui legare uoluerit, perinde ualet legatum ac si nullus error interueniret.
2Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc uel magis est in falsa causa, ueluti ita ‘Titio fundum do, quia negotia mea curauit’, item ‘fundum Titius filius meus praecipito, quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit’: licet enim frater huius pecuniam ex arca non sumpsit, utile legatum est.
3At si condicionaliter concepta sit causa, ueluti hoc modo: ‘Titio, si negotia mea curauit, fundum do’: ‘Titius filius meus, si frater eius centum ex arca sumpsit, fundum praecipito’, ita utile erit legatum, si et ille negotia curauit et huius frater centum ex arca sumpsit.
4Quod si cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, ueluti monumentum testatori uel opus aut epulum municipibus faceret, uel ex eo ut partem alii restitueret: sub modo legatum uidetur.
18 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.Is, cui sub condicione non faciendi aliquid relictum est, ei scilicet cauere debet Muciana cautione, ad quem iure ciuili, deficiente condicione, hoc legatum eaue hereditas pertinere potest.
19 · Ulpianus libro quinto disputationum
pr.In condicionibus primum locum uoluntas defuncti optinet eaque regit condiciones. denique et in ea condicione ‘si filia mea cum Titio nupta erit’ placuit non semper mortis tempus obseruari, sed uoluntate patrocinante tardius produci.
1Haec scriptura ‘si Primus heres erit, damnas esto dare’ pro condicione non est accipienda: magis enim demonstrauit testator, quando legatum debeatur, quam condicionem inseruit: nisi forte hoc animo fuerat testator, ut faceret condicionem. proinde nec illud dicendum erit facere condicionem: ‘quidquid mihi Ephesi oportet dari, hoc do lego’. sed si sic leget: ‘si Primus mihi heres non erit, damnas esto Secundus dare’ et Primus heres exstitit, legatum non debebitur: si primus adierit cum Secundo, non exstitisse condicionem nequaquam ambigendum est.
2Si patronus contra tabulas bonorum possessione accepta debitam portionem occupet, legata quae sic data sunt ‘si patronus heres non erit’ non debet coheres patroni praestare.
3Si a Primo ita legatum est ‘si Secundus heres non erit, uiginti Titio dato’, simili modo a secundo eidem Titio ita legatum est: ‘si Primus heres non erit’ et ambo heredes exstiterint, legati condicio deficiet: si alter heres exstitit, alter heres non exstitit, legatum debebitur.
20 · Marcellus apud
pr.Non dubitamus, quin turpes condiciones remittendae sunt: quo in numero plerumque sunt etiam iurisiurandi.
21 · Iulianus libro trigesimo primo digestorum
pr.Multum interest, condicio facti an iuris esset: nam huiusmodi condiciones ‘si nauis ex Asia uenerit’ ‘si Titius consul factus erit’, quamuis impletae essent, impedient heredem circa adeundam hereditatem, quamdiu ignoraret eas impletas esse: quae uero ex iure uenient, in his nihil amplius exigendum, quam ut impletae sint. ueluti si quis se filium familias existimat, cum sit pater familias, poterit adquirere hereditatem: quare et ex parte heres scriptus, qui ignorat, an tabulae testamenti apertae sint, adire hereditatem poterit.
22 · Iulianus libro trigesimo quinto digestorum
pr.Quotiens sub condicione mulieri legatur ‘si non nubserit’ et eiusdem fidei commissum sit, ut Titio restituat, si nubat, commode statuitur et si nubserit, legatum eam petere posse et non esse cogendam fideicommissum praestare.
23 · Iulianus libro quadragesimo tertio digestorum
pr.Qui duobus heredibus decem dare iussus est et fundum sibi habere, uerius est, ut condicionem scindere non possit, ne etiam legatum scindatur. igitur quamuis alteri quinque dederit, nullam partem fundi uindicabit, nisi alteri quoque adeunti hereditatem reliqua quinque numerauerit aut illo omittente hereditatem ei, qui solus adierit hereditatem, tota decem dederit.
24 · Iulianus libro quinquagesimo quinto digestorum
pr.Iure ciuili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem impleri, fit, quo minus impleatur, ut perinde habeatur, ac si impleta condicio fuisset: quod plerique et ad legata et ad heredum institutiones perduxerunt. quibus exemplis stipulationes quoque committi quidam recte putauerunt, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.
25 · Iulianus libro sexagesimo nono digestorum
pr.Cum uir uxori, quandoque liberos habebit, fundum legat, si mulier diuortio facto liberos ex alio procreauerit, deinde soluto secundo matrimonio ad priorem maritum redierit, non intellegitur expleta condicio, quod testatorem uerisimile non est de his liberis sensisse, qui se uiuo ex alio suscepti fuissent.
26 · Iulianus libro octogesimo secundo digestorum
pr.Haec scriptura ‘si uiginti dederit aut iurauerit se aliquid facturum’ unam condicionem exprimit habentem duas partes: quare si quicumque heres scriptus erit sub condicione ‘si iurauerit se decem daturum’ aut ‘monumentum facturum’, quamuis uerbis edicti ad hereditatem uel legatum admittatur, tamen compellitur facere id quod facturum se iurare iussus est solo iureiurando remisso.
1Cum eadem res alteri pure, alteri sub condicione legatur aut cum alter pure, alter sub condicione heres scriptus est, pars legati uel hereditatis deficiente condicione adcrescit etiam heredi eius, cui pure legatum uel hereditas data est, si tamen hereditas eius adita fuerit.
27 · Alfenus Uarus libro quinto digestorum
pr.In testamento quidam scribserat, ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in uia salaria esset Publii septimii Demetrii, fieret: nisi factum esset, heredes magna pecunia multare et cum id monumentum Publii septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat monumentum sibi fieri uoluisse, quaerebant heredes, cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob eam rem nullum monumentum fecissent, quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tenerentur. respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare uoluisset is qui testamentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere: sin autem uoluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam uim habere, quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam exstaret, monumentum tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere.
28 · Paulus libro secundo epitomarum Alfeni digestorum
pr.Filiae suae ita quis legauit: ‘si Attia filia mea arbitratu Lucii Titii nubserit, ei tot heres meus dato’. Titio ante testatorem mortuo Attia nubserat: quaerebatur, an legatum ei deberetur. respondit deberi.
1‘Attia uxor mea optato Philargyrum puerum, Agatheam ancillam, qui mei erunt cum moriar’: is qui testamentum fecit Agatheam, quam testamenti tempore habuit, uendidit et postea ancillas emit, ex his uni Agatheae nomen imposuit: quaesitum est, an haec legata uideretur. respondit legatam uideri.
29 · Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem
pr.Haec condicio ‘si in Capitolium ascenderit’ sic recipienda est ‘si cum primum potuerit Capitolium ascendere’.
30 · Iulianus libro primo ex Minicio
pr.Si separatim mihi totus fundus pure, tibi sub condicione legatus fuerit et tu decesseris, antequam condicio exstiterit: non habebo necessitatem implere condicionem, utpote cum, etiamsi condicio defecerit, pars quam uindicaturus eras mihi adcrescat.
31 · Africanus libro secundo quaestionum
pr.In testamento ita erat scriptum: ‘Stichus et Pamphila liberi sunto et si in matrimonium coierint, heres meus his centum dare damnas esto’: Stichus ante apertas tabulas decessit. respondit partem Stichi defectam esse: sed et Pamphilam defectam condicione uideri ideoque partem eius apud heredem remansuram. sed et si uterque uiueret et Stichus nollet eam uxorem ducere, cum mulier parata esset nubere, illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis fiebat. nam cum uni ita legatum sit: ‘Titio, si Seiam uxorem duxerit, heres meus centum dato’, si quidem Seia moriatur, defectus condicione intellegitur: at si ipse decedat, nihil ad heredem suum eum transmittere, quia morte eius condicio defecisse intellegitur: utroque autem uiuente si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto condicio deficit, nihil ex legato consequitur, muliere autem nolente nubere, cum ipse paratus esset, legatum ei debetur.
32 · Africanus libro nono quaestionum
pr.Quamuis rationes reddere nihil aliud sit quam reliqua soluere, tamen si et statuliberi et heredis culpa, sine fraude tamen serui minus solutum sit et bona fide redditas esse rationes existimatum fuerit, liberum fore: et nisi ita obseruetur, neminem, qui sub condicione ita manumissus esset, umquam ad libertatem peruenturum, si per inprudentiam minus solutum esset. haec ita accipienda ait, si quando is, qui rationes reddere iussus sit, per aliquem errorem sine dolo malo ita rationes ediderit, ut dominus quoque circa computationem erraret.
33 · Marcianus libro sexto institutionum
pr.Falsa demonstratio neque legatario neque fideicommissario nocet neque heredi instituto, ueluti si fratrem dixerit uel sororem uel nepotem uel quodlibet aliud: et hoc ita iuris ciuilis ratione et constitutionibus diuorum Seueri et Antonini cautum est.
1Sed si controuersia sit de nomine inter plures: qui probauerit sensisse de se defunctum, ille admittetur.
2Sed si cui quasi liberto, id est inter libertos legatum fuerit, non idcirco legatum amittit, quia postea anulos ab imperatore acceperit: nam honor eius auctus est, non condicio mutata: et ita diui Seuerus et Antoninus rescribserunt.
3Si quis legauerit rem ita, si mortis tempore eius erit, nec tunc eius inuenitur, nec aestimatio eius legari uidebitur.
4Quid ergo, si quis ita scribserit: ‘Stichum et Pamphilum Titio do lego, si mei erunt cum moriar’ et unum ex his alienauerit, an uel alter possit a legatario uindicari? placet uindicari, nam hunc sermonem, licet pluralis sit, pro eo oportet accipi, atque si separatim dixisset: ‘Stichum, si meus erit cum moriar’.
34 · Florentinus libro undecimo institutionum
pr.Nominatim alicui legatur ita ‘Lucio Titio’ an per demonstrationem corporis uel artificii uel officii uel necessitudinis uel adfinitatis, nihil interest: nam demonstratio plerumque uice nominis fungitur. nec interest, falsa an uera sit, si certum sit, quem testator demonstrauerit.
1Inter demonstrationem et condicionem hoc interest, quod demonstratio plerumque factam rem ostendit, condicio futuram.
35 · Pomponius libro singulari regularum
pr.Leuissima libertatis condicio ea intellegenda est, quae ad libertatem perducit, quamuis natura grauior et durior sit.
36 · Marcellus libro singulari responsorum
pr.Publius Maeuius testamento suo ita cauit: ‘quisquis mihi heres heredesue erunt, do lego fideique eorum committo, uti dent Gaio Seio sororis meae filio in honorem consulatus quadringenta’: uiuo Maeuio Seius consul designatus est et munus edidit: deinde ex calendis Ianuariis consulatum ingressus est atque ita Maeuius decessit: quaero, an quadringenta Seio debeantur. Marcellus respondit deberi,
1Titia codicillis de praediis, quae testamento Septiciae reliquerat, ita cauit: ‘a te peto, Septicia, ut filio meo, cum annorum sedecim esset, eadem praedia restitueres: quod si filius meus sedecim annos non impleuerit, peto uti reddas ea restituas Publio Maeuio et Gaio Cornelio’. quaero, cum Septicia decesserit, deinde filius quintum decimum annum agens defunctus sit, an repraesentetur fideicommissum quinto decimo anno impleto et heredes Septiciae restituere id Publio Maeuio et Gaio Cornelio debeant. Marcellus respondit Septiciam ius, quod in his praediis habuisset, heredi suo reliquisse: etenim uideri contra uoluntatem testatricis repraesentationem fideicommissi desiderari, ut amplius ad substitutos perueniat, quam ad puerum peruenire uel a Septicia uel ab heredibus potuisset. et uerba quidem uidentur repraesentare fideicommissum, sed non est uerisimile, ut maturius uoluerit testatrix ad substitutos id transferre. nec quicquam mutat, quod Septicia ante decessit: nam etsi puer uiueret, non prius Septiciae heredes quam Septicia possent conueniri.
37 · Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam
pr.Si quis eum, quem ipse manumittere non poterat, legauerit ita, ut eum legatarius manumitteret, etsi a legato non repellatur, non est compellendus, ut manumittat, quoniam totiens secundum uoluntatem testatoris facere compellitur, quotiens contra legem nihil sit futurum. idque Neratius scribsit, et tamen a legato non esse eum repellendum, quoniam magis legatarium aliquid commodum testator in hoc seruo quam heredem habere uoluisset.
38 · Paulus libro singulari de iure codicillorum
pr.Si ita scribsero: ‘quantum codicillis Titio legauero’, licet codicillis legatum explicetur, tamen ex testamento ualet solaque quantitas in codicillo delata est. nam et apud ueteres legata talia fuere: ‘quantum ei per epistulam scribsero’: ‘quantum ex illa actione detraxero, heres dato’.
39 · Iauolenus libro primo ex posterioribus Labeonis
pr.Quae condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas pertineat, eam existimamus totius esse testamenti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas accommodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae institutae fuerunt.
1Cum ita in testamento scriptum erat ‘ut aliquid in foro fiat’ neque adscriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid mortuus senserit, in eius municipii foro faciendum, in quo is qui testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam ego quoque probo.
40 · Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
pr.Quibus diebus uicinus tuus te uia publica, cum ad parendum condicioni ire uelles, ire prohibuerit nec per te staret, quo minus agendo ob calumnias eum summoueas, hi dies condicioni non imputabuntur.
1Quidam ita legauerat: ‘si Publius Cornelius impensam, quam in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, tum heres meus Publio Cornelio fundum Seianum dato’. Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae uerbo negat pretium significari, sed eos dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis fructibus impensarum ratio haberi debeat: et hoc magis uerum puto.
2Quidam Titio centum legauerat, deinde infra ita iusserat: ‘quas pecunias cuique legaui, eas heres meus, si mater mea moritur, dato’: mortuo patre familias Titius uixerat et uiua matre familias decesserat. mortua matre heredibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, quoniam non sub condicione esset legatum, sed ante legatum pure, deinde dies soluendi adiecta. uideamus, inquit Labeo, ne id falsum sit, quia nihil intersit, utrum ita scribatur: ‘quas pecunias cuique legaui, eas heres meus, si mater mea moritur, dato’ an ita: ‘nisi mater mea moritur, ne dato’: utrubique enim sub condicione uel datum uel ademptum esse legatum. Labeonis responsum probo.
3Dominus seruo aureos quinque eius legauerat: ‘heres meus Sticho seruo meo, quem testamento liberum esse iussi, aureos quinque, quos in tabulis debeo, dato’. nihil seruo legatum esse Namusa Seruium respondisse scribit, quia dominus seruo nihil debere potuisset: ego puto secundum mentem testatoris naturale magis quam ciuile debitum spectandum esse, et eo iure utimur.
4Qui dotalem fundum nullum habebat, ita legauerat: ‘fundum Cornelianum, quem illa mihi doti dedit, ei heres dato’. Labeo Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo minus legatum esse, quia, cum fundus Cornelianus in rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non peremit.
5Thermus minor quorum arbitratu monumentum sibi fieri uellet testamento scribserat, deinde ita legauerat: ‘Luciis Publiis Corneliis ad monumentum meum aedificandum mille heres meus dato’. Trebatius respondit pro eo habendum ac si ita legatum esset, si satisdedissent se ita id monumentum ex ea pecunia facturos. Labeo Trebatii sententiam probat, quia haec mens testantis fuisset, ut ea pecunia in monumentum consumeretur: idem et ego et Proculus probamus.
41 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
pr.Legata sub condicione relicta non statim, sed cum condicio exstiterit deberi incipiunt, ideoque interim delegari non potuerunt.
42 · Africanus libro secundo quaestionum
pr.Filio familias legatum est sub hac condicione ‘si in potestate patris mansisset’: magis patri legatum uideri ait et patrem suo nomine legatum petere. idem iuris esse et si seruo similiter legetur: argumentum rei est, quod et si cibaria seruis Titii legentur, procul dubio domini est, non seruorum legatum.
43 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Plautius. rogatus est heres a liberto testatore, ut perceptis sibi decem totam hereditatem reuenderet: postea patronus defuncti bonorum possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quae debebatur, abstulerat. Proculus Cassius fideicommissarium pro rata quod soluit repetere debere aiunt. paulus. hoc iure utimur: nam quemadmodum praestatione fideicommissorum et legatorum heres exoneratur per praetorem, ita etiam ipse partem consequi debet.
1Diuersum est, si Falcidia interueniat et minuat legatum: nam his casibus nihil repetetur, quia in solidum condicioni paretur.
2Item scinditur ius dandi, si is cui legatum est non potest partem hereditatis sibi relictam totam capere: nam uerius est partem eum praestare debere, partem illos, qui auferunt ab eo, quod plus relictum est, quam a lege conceditur.
3Neratius libro primo responsorum scribit, ex duobus scriptis heredibus si unus rogatus sit tibi hereditatem restituere, tu Titio certam summam dare, et beneficio legis Falcidiae in restituendo heres utatur, quanto minus tibi praestiterit, tanto minus te Titio praestare non esse iniquum.
44 · Paulus libro nono ad Plautium
pr.Qui heredi dare iussus est, seruo alieno instituto non domino dare debet. nam et si alio herede instituto iussus est seruo Titii dare, ipsi seruo datur, quia quae facti sunt, non transeunt ad dominum, quemadmodum, si mihi aut seruo Titii stipulatus sim, non Titio, sed seruo eius dari potest: et haec uera sunt.
1Sed cum heredi dare iussus est, uideamus, ne domino dandum sit: et consequens est et hic seruo dari.
2Certe statuliber quin domino dare debeat, non est dubium.
3Contra qui domino debet dare, non implet condicionem dando seruo eius, nisi si dominus consenserit: nemo enim in tali specie condicionem nesciente me uel nolente implere potest.
4Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi dandum est, ut impleatur condicio: nec hoc restituendum est ex causa fideicommissi.
5Sed cum suspectam adiit et restituit, dubitabatur, an ei auferendum sit: et benignius est et in hoc casu nihil ei auferri.
6Si autem me herede instituto controuersia mihi fiet hereditatis, si cauet legatarius euicta hereditate reddi legatum, et ipsi cauendum est reddi quod dedit.
7Sed si iussus sis mihi decem dare et accipere hereditatem ex senatus consulto, decem tibi ex causa fideicommissi non restituam.
8Si duorum seruo legatum sit sub condicione dandi, non posse per partes condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam: sed ego contra puto.
9Si pars rei legatae usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito. et potest dici pro parte parendum ex sententia testatoris.
10Plautius. uni ex heredibus fundum legaui, si centum heredibus dedisset: deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro portione eorum dabit. at si heres ex parte ita institutus esset, si heredibus decem dedisset, non aliter esset heres, quam si tota decem coheredibus dedisset, quia non ante ad hereditatem admitteretur, quam si omnem summam dedisset. nam cum et seruus testamento liber et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset, constitit non aliter eum liberum heredemque futurum, quam si tota decem coheredibus dedisset. Paulus: hoc iure utimur.
45 · Paulus libro sexto decimo ad Plautium
pr.Iulianus ait, si heredi legatarius, cui sub condicione legatum erat ‘si heredi decem dederit’ id, quod ei deberet heres, accepto tulisset, non quidem uideri condicioni paruisse, quasi dederit: sed quasi per heredem stet, quo minus pareat, posse petere legatum, quasi exstiterit condicio.
46 · Paulus libro tertio ad Uitellium
pr.Si in diem exempli gratia centensimum imperatum est statulibero, ut pecuniam solueret, neque initium temporis eius quod futurum esset, adscriptum est, adita hereditate cedere dies incipit, quia absurdum uisum est ante diem praeterire, quam is existeret, quem oportet accipere. et hoc in omnibus, qui heredi dare iussi sunt, dicendum est: igitur et legatario ex adita hereditate ad parendum condicioni tempus computabitur.
47 · Marcellus libro quarto decimo digestorum
pr.Seruo libertatem ita dedit: ‘ille, si meus erit, liber esto’: legatum uel hereditatem sine condicione ei dedit: deinde eum alienauit. debebitur domino eius legatum uel hereditas et iussu eius adiri poterit: nam id expressit ‘si meus erit’ in libertate danda, quo futurum erat ut impediretur libertas, etiamsi expressum non esset. saepenumero tamen mutatur rei effectus, quamquam id expresserit testator, quod et si non fecisset, inesset tamen.
48 · Marcellus libro quinto decimo digestorum
pr.Non putabam diem fideicommissi uenisse, cum sextum decimum annum ingressus fuisset, cui erat relictum, cum ad annum sextum decimum peruenisset: et ita etiam Aurelius imperator Antoninus ad appellationem ex Germania iudicauit.
49 · Celsus libro uicesimo secundo digestorum
pr.Si in annos decem heres dare damnatus aut quis liber esse iussus est, nouissimo eius temporis die legatum debebitur et libertas optingit.
50 · Ulpianus libro primo de officio consulis
pr.Si cui libertas data sit directo sub hac condicione ‘si rationes reddidisset’, arbitrum a consulibus diuus Pius dari permisit his uerbis: ‘aditi a uobis amplissimi consules arbitrum dabunt, qui excussis rationibus non tantum quae reliqua sunt Epaphroditi constituent, uerum etiam quas rationes quaeque instrumenta tradere aut exhibere dominis suis debeat: cuius sententiae cum fuerit satisfactum, non impedietur Epaphroditi libertas’.
51 · Modestinus libro quinto differentiarum
pr.Sub diuersis condicionibus disiunctim positis liber esse iussus eam condicionem eligere potest, quae sibi leuior esse uidebitur: legato uero eo modo relicto legatarium nouissimae condicioni parere oportet.
1Heredi decem dare iussus et liber esse et heredis heredi dando perueniet ad libertatem: quod non similiter in legatarii persona custodiri Publicius scribit.
52 · Modestinus libro septimo differentiarum
pr.Nonnumquam contingit, ut quaedam nominatim expressa officiant, quamuis omissa tacite intellegi potuissent nec essent offutura. quod euenit, si alicui ita legatur: ‘Titio decem do lego, si Maeuius Capitolium ascenderit’. nam quamuis in arbitrio Maeuii sit, an Capitolium ascendat et uelit efficere, ut Titio legatum debeatur, non tamen poterit aliis uerbis utiliter legari: ‘si Maeuius uoluerit, Titio decem do’: nam in alienam uoluntatem conferri legatum non potest. inde dictum est: expressa nocent, non expressa non nocent.
53 · Modestinus libro singulari de heurematicis
pr.Si quis seruum liberum esse iusserit, si heredi rationes reddidisset, posteaque eum rationes reddere uetuerit quasi puram facturus libertatem, competit ex testamento libertas.
54 · Iauolenus libro secundo ex Cassio
pr.Si quis legata, quibus dies adposita non esset, annua bima trima die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legauit, id quoque legatum annua bima trima die post pubertatem praestandum esse in commentariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam dies legato adiecta esset. contra ego sentio, quia fere dies ponitur ad proroganda ea, quae ad praesens tempus, non etiam quae in futurum legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem.
1Duobus eadem res, si heredi centum dedissent, legata est: si alter ex his quinquaginta dederit, partem legati consequetur et pars eius, qui non dederit, alteri cum sua condicione adcrescit.
55 · Iauolenus libro tertio decimo epistularum
pr.Maeuius, cui fundus legatus est, si Callimacho, cum quo testamenti factionem non habebat, ducenta dedisset: condicioni parere debet et ducenta dare, ut ad eum legatus fundus pertineat, licet nummos non faciat accipientis: quid enim interest, utrum tali personae dare iubeatur an aliquo loco ponere uel in mare deicere? neque enim illud, quod ad talem personam peruenturum est, testamenti nomine, sed mortis causa capitur.
56 · Iauolenus libro quarto decimo epistularum
pr.Cui fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset. dissimilis est causa, cum duobus eadem res sub condicione legata est: in hac enim quaestione statim a testamento, quo pluribus condicio adposita est, diuisa quoque in singulas personas uideri potest, et ideo singuli pro sua parte et condicioni parere et legatum capere possunt: nam quamuis summa uniuerse condicionis sit adscripta, enumeratione personarum potest uideri esse diuisa. in eo uero, quod uni sub condicione legatum est, scindi ex accidenti condicio non debet, et omnis numerus eorum, qui in locum eius substituuntur, pro singulari persona est habendus.
57 · Pomponius libro nono ad Quintum Mucium
pr.Quaesitum est, an, si iussus fuerit seruus quinque operas extraneo dare, ut liber sit, condicio talis sit recipienda, ut, quemadmodum circa pecuniae dationem dicitur, ita et circa praestationem operarum dicamus. sed hoc iure utimur, ut, quemadmodum dictum est, si pecuniam ex peculio suo det extraneo, admitti eum ad libertatem, ita et, si operam praestiterit, necesse sit eum admitti ad libertatem. itaque et in proposito sapienter faciet heres, si impedierit eum, quo minus praestet operas: hac enim ratione seruus perueniet quidem ad libertatem, sed operis eius extraneus non utetur.
58 · Pomponius libro decimo ex uariis lectionibus
pr.Si ancillae alienae, cum ea nubsisset, legatum sit, Proculus ait utile legatum esse, quia possit manumissa nubere.
59 · Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Intercidit legatum, si ea persona decesserit, cui legatum est sub condicione.
1Quid ergo, si non decesserit, sed in ciuitate esse desierit? puta alicui legatum ‘si consul fuerit’ et is in insulam deportatus est: numquid non interim exstinguitur legatum, quia restitui in ciuitate potest? quod probabilius esse arbitror.
2Non idem erit dicendum, si ea poena in eum statuta fuerit, quae irrogat seruitutem, quia seruitus morti adsimulatur.
60 · Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.In facto consistentes condiciones uarietatem habent et quasi tripertitam recipiunt diuisionem, ut quid detur, ut quid fiat, ut quid optingat, uel retro ne detur, ne fiat, ne optingat. ex his dandi faciendique condiciones in personas collocantur aut ipsorum, quibus quid relinquitur, aut aliorum: tertia species in euentu ponetur.
1Fiscus iisdem condicionibus parere debet, quibus persona, a qua ad ipsum quod relictum est peruenit, sicut etiam cum suo onere hoc ipsum uindicat.
61 · Ulpianus libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si uir uxori ad tempus liberorum legauerit, dubitari potest, an de his dumtaxat filiis sensisset testator qui post mortem eius nati fuissent an et de his, qui uiuo eo ab eo suscepti fuissent post testamentum factum, cum manente matrimonio decessisset: uerum aequum est proficere, siue uiuo marito siue post mortem nascatur.
62 · Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Sed si hoc specialiter expressit testator, etiamsi ex alio post mortem suam liberos procreauerit, nihilo minus eam ad legatum admitti.
1Cuidam non solidum capienti amplius lege concessae portionis relicta est, si heredi aliquid dedisset: quaeritur, an id, quod condicionis implendae causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi non capiat id quod eroget) an uero id extra sit nec ideo magis ex bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine condicione legatum esset. et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum capturum, quantum condicionis implendae causa dare eum oportet, nec interesse, heredi an extraneo dare iussus sit, quia computatione facta, quae semper in persona eius introduceretur, non amplius lege concessae portionis ad eum subsideret.
2Cum uir uxori ‘si a liberis ne nubserit’ in annos singulos aliquid legauit, quid iuris sit? Iulianus respondit posse mulierem nubere et legatum capere. quod si ita scriptum esset ‘si a liberis impuberibus ne nubserit’, legem locum non habere, quia magis cura liberorum quam uiduitas iniungeretur.
63 · Gaius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Cum ita legatum sit ‘si Titio non nubserit’ uel ita ‘si neque Titio neque Seio neque Maeuio nubserit’ et denique si plures personae comprehensae fuerint, magis placuit, cuilibet eorum si nubserit, amissuram legatum, nec uideri tali condicione uiduitatem iniunctam, cum alii cuilibet satis commode possit nubere.
1Uideamus et si ita legatum sit ‘si Titio nubserit’. et quidem si honeste Titio possit nubere, dubium non erit, quin, nisi paruerit condicioni, excludatur a legato: si uero indignus sit nuptiis eius iste Titius, dicendum est posse eam beneficio legis cuilibet nubere. quae enim Titio nubere iubetur, ceteris omnibus nubere prohibetur: itaque si Titius indignus sit, tale est, quale si generaliter scriptum esset ‘si non nubserit’. immo si uerum amamus, durior haec condicio est quam illa ‘si non nubserit’: nam et ceteris omnibus nubere prohibetur et Titio, cui inhoneste nuptura sit, nubere iubetur.
64 · Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Hoc modo legato dato ‘si Lucio Titio non nubserit’ non esse legi locum Iulianus aiebat.
1Quod si ita scriptum esset ‘si Ariciae non nubserit’, interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quae aliubi nuptias non facile possit inuenire, interpretandum ipso iure rescindi, quod fraudandae legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem rei publicae, subolis scilicet procreandae causa latam, adiuuandam interpretatione.
65 · Paulus libro sexagesimo secundo ad edictum
pr.Legato sub condicione relicto si heres, a quo sub condicione legatum est, pendente condicione moriatur, heredem suum obligatum relinquit.
66 · Modestinus libro decimo responsorum
pr.Heres statuliberum, cui in euentum condicionis fideicommissum restituere rogatus erat, manumisit: quaero, an fideicommissum ei praestare debeat. Herennius Modestinus respondit, quamquam statuliberum heres manumiserit, tamen fideicommissum, quod sub iisdem condicionibus relictum ei debet, ita praestare cogitur, si condiciones impletas esse praestabit aut per eum stetit, quo minus impleantur.
67 · Iauolenus libro undecimo epistularum
pr.Cum sub hac condicione fundus alicui legatus esset ‘si seruum non manumiserit’ et, si manumiserit, legatum fundi ad Maeuium translatum esset, legatarius de non liberando satisdedit et legatum accepit et postea liberauit: quaero, an aliquid Maeuio detur. respondit, si cui ita legatum erit ‘si seruum non manumiserit’, satisdatione interposita accipere ab herede legatum poterit et, si postea seruum manumiserit, commissa stipulatione heredi uel fundum uel quanti ea res est restituet eoque casu heres ei, cui ex sequenti condicione legatum debuerit, restituet.
68 · Iauolenus libro secundo ex Cassio
pr.Si ita legatum esset ‘cum nubserit’, si nupta fuerit et hoc testator scisset, alterum matrimonium erit exspectandum nihilque intererit, utrum uiuo testatore an post mortem ea iterum nubserit.
69 · Gaius libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si ita expressum erit: ‘Titio, si uoluerit, do lego’, apud Labeonem Proculus notat non aliter ad heredem legatarii pertinere, quam si ipse legatarius uoluerit ad se pertinere, quia condicio personae iniuncta uidetur.
70 · Papinianus libro sexto decimo quaestionum
pr.Duos mater filios sub condicione emancipationis ex partibus heredes instituit eisque plurium rerum praeceptiones pure dedit: hereditatem adierunt. patrem a legatorum commodo illa quoque ratio debet summouere, quod emancipando filios obsecutus uoluntati supremum iudicium uxoris suae custodiri uoluit.
71 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum
pr.Titio centum ita, ut fundum emat, legata sunt: non esse cogendum Titium cauere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad ipsum dumtaxat emolumentum legati rediret. sed si filio fratri alumno minus industrio prospectum esse uoluit, interesse heredis credendum est atque ideo cautionem interponendam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur.
1Titio centum relicta sunt ita, ut Maeuiam uxorem quae uidua est ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remittenda est. huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Maeuiam uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenae metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege inuitari.
2Titio centum relicta sunt ita, ut a monumento meo non recedat uel uti in illa ciuitate domicilium habeat. potest dici non esse locum cautioni, per quam ius libertatis infringitur. sed in defuncti libertis alio iure utimur.
3‘Titio genero meo heres meus dotis Seiae filiae meae nomine centum dato’. legati quidem emolumentum ad Seiam, quae dotem habere incipit, pertinebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio quoque, cui pecuniam legauit, consultum uidetur, prope est, ut ipse legatarius intellegatur et legatum petere debeat. si post diuortium genero pecuniam heres soluerit, aeque liberabitur, quoniam in dotem solutio conuertitur. constante autem matrimonio etiam prohibente muliere Titio recte soluetur: hoc enim et mulieris interest, ut incipiat esse dotata. nam et si quis ipsam quoque petitionem habere responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri uelit, non dubie doli summouebitur exceptione. ante nuptias uero Titio uel muliere defunctis legatum apud heredem manet. quod si nolit eam uxorem ducere, causa legati, quod ad mulieris personam attinet, satisfactum intellegetur, sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli. Sabinus autem existimabat nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia dotis efficeretur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est, peti potest, cautio ‘mulieri pecuniam reddi’ necessaria erit. quod si maritus uitio suo causa ceciderit neque soluendo sit, numquid aduersus heredem mulieri, quae nihil deliquit, succurri debeat ob eam pecuniam, quae doti fuerat destinata? sed quoniam ambo legati petitionem habuerunt, saluam habebit, non soluta pecunia uiro, mulier actionem.
72 · Papinianus libro octauo decimo quaestionum
pr.Cum tale legatum esset relictum Titiae ‘si a liberis non discesserit’, negauerunt eam recte cauere, quia uel mortuis liberis legati condicio possit exsistere. sed displicuit sententia: non enim uoto matris opponi tam ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit.
1Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator uelut Mucianam cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eorundem mortem exspectare.
2Titius heredem institutum rogauit post mortem suam hereditatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita. Mucianae cautionis exemplum ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit, quoniam uiuo eo, cui relictum est, impleri condicio potuit.
3Quid ergo, si ita scriptum sit: ‘peto, post mortem tuam restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neue ratio exigatur’. sine dubio per huiusmodi uerba non interponendae quidem cautionis condicio uidebitur adscripta, rationi uero non exigendae modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus intellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas fuerat testamento remissa, rescriptum est.
4‘si arbitratu Titii Seia nubserit, heres meus ei fundum dato’. uiuo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respondendum est eamque legis sententiam uideri, ne quod omnino nuptiis impedimentum inferatur. sed si Titius uiuo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur.
5‘Maeuiae, si non nubserit, fundum cum morietur lego’. potest dici et si nubserit, eam confestim ad legatum admitti. non idem probatur, si certus dies incertusue alius legato fuerit adscriptus.
6Falsam causam legato non obesse uerius est, quia ratio legandi legato non cohaeret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse.
7Falsam condicionem Cassius et Caelius Sabinus impossibilem esse dixerunt, ueluti: ‘Pamphilus, si quod Titio debeo soluerit, liber esto’, si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator pecuniam exsoluit, defecisse condicionem intellegi.
8Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit ( ueluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum reliquerit: ‘ex centum, quae Titio legaui, quinquaginta heres Seio dato’) idque sumpsit ex defuncti uoluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet. propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur, quam si uere demonstratum fuisset.
73 · Papinianus libro nono decimo quaestionum
pr.Titio fundus, si in Asiam non uenerit, idem, si peruenerit, Sempronio legatus est. cum in omnibus condicionibus, quae morte legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem a Titio accepit et fundum ei dedit. si postea in Asiam peruenerit, Sempronio heres, quod ex stipulatu cautionis interpositae consequi potest, utili actione praestare cogitur. sed si cautio medio tempore defecerit, quae sollicite fuerat exacta, non de suo praestabit heres, sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones praestari. si tamen, Titius cum in Asiam uenisset, Sempronius, priusquam legatum accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod defunctus petere potuit.
74 · Papinianus libro trigesimo secundo quaestionum
pr.Mulieri et Titio usus fructus, si non nubserit mulier, relictus est. si mulier nubserit, quamdiu Titius et uiuit et in eodem statu erit, partem usus fructus habebit: tantum enim beneficio legis ex legato concessum esse mulieri intellegendum est, quantum haberet, si condicioni paruisset. nec si Titius, qui condicione defectus est, legatum repudiet, ea res mulieri proderit.
75 · Papinianus libro trigesimo quarto quaestionum
pr.Dies incertus condicionem in testamento facit.
76 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Fideicommissum a filiis relictum ‘si quis ex his sine liberis diem suum obierit’ adoptionis commento non excluditur.
77 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Auia, quae nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituerat, ita postea codicillis scribsit: ‘hoc amplius nepoti meo, quam quod eum heredem institui, lego praedia illa’. condicionem emancipationis repetitam uideri placet, quamuis auia nullam in legatis, ut in hereditate, substitutionem fecisset. nam et cum seruus pure quidem liber, heres autem sub condicione scriptus et, si heres non exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam uideri libertatem diuus Pius rescribsit.
1Muciana cautio locum non habet, si per aliam condicionem actio legati differri possit.
2‘Titio, si mulier non nubserit, heres centum dato’: quam pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est. si nubserit mulier die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso legatarius exemplum Mucianae cautionis non habebit.
3Pater exheredatae filiae tutores dedit eosque, si mater eius, impubere filia constituta, uita decessisset, ad rem gerendam accedere iussit, cum uxori mandatum esset, ut moriens filiae communi decies restitueret. non sub condicione tutores uidebuntur dati nec, si quid aliud interea puella quaesisset, eius administratione prohiberi, cautio uero fideicommissi matri remissa. quocumque indicio uoluntatis cautio legatorum uel fideicommissorum remitti potest. itaque si cautionis non petendae condicio legato uel fideicommisso praescribatur, condicionem ea res non faciet: non enim deficiet, si quis caueri desiderauerit, onere cautionis non secuto, quod aduersus inuitum hodie iure publico sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit.
78 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Cum pupillus aut tutor eius condicionem in personam pupilli collatam impedit, tam legati quam libertatis iure communi condicio impleta esse uidetur.
1Disiunctiuo modo condicionibus adscriptis alteram defecisse non oberit altera uel postea impleta, nec interest, in potestate fuerint accipientis condiciones an in euentum collatae.
79 · Papinianus libro primo definitionum
pr.‘Heres meus, cum morietur Titius, centum ei dato’. purum legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest enim condicio non exsistere.
1‘Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato’. legatum sub condicione relictum est: quamuis enim heredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario uiuo. dies legati non cedit et non est certum ad eum legatum peruenturum.
2Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra cautionem aliquid fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi restituet: hoc enim legatarius et in exordio cauere cogitur.
3Quamuis usus fructus, cum morietur legatarius, inutiliter legetur, tamen cautionis Mucianae remedium usu fructu quoque sub condicionem alicuius non faciendi legato locum habet.
4Quod in fraudem legis ad impediendas nuptias scriptum est, nullam uim habet, ueluti: ‘Titio patri centum, si filia, quam habet is in potestate, non nubserit, heres dato’ uel: ‘filio familias, si pater eius uxorem non duxerit, heres dato’.
80 · Scaeuola libro octauo quaestionum
pr.Eas causas, quae protinus agentem repellunt, in fideicommissis non pro condicionalibus obseruari oportet: eas uero, quae habent moram cum sumptu, admittemus cautione oblata: nec enim parem dicemus eum, cui ita datum sit, si monumentum fecerit, et eum, cui datum est, ut monumentum faciat.
81 · Paulus libro uicesimo primo quaestionum
pr.Iulius Paulus Nymphidio. quaesisti, si ita in testamento cautum esset: ‘Stichus si rationes reddiderit, cum contubernali sua liber esto eisque decem heres dato’, an Sticho mortuo antequam rationes redderet, uel pariatore uel reliqua habente, libera esset mulier? et an de legato idem accipiamus. libertate data, si rationes reddiderit, hanc condicionem rationum reddendarum, ut iussus uideatur reliqua reddere, si qua habet, cum fide actus sui. quae si nulla sunt, pure accepisse libertatem uidebuntur: et si post aditam hereditatem decessit, competente libertate etiam legatum eos secutum est. quod si, cum adhuc reliqua haberet, decessit, sub eadem condicione et contubernalis eius libertatem accepisse uidetur et defecta uidebitur condicione. sed non ineleganter illud dicetur Stichum quidem sub condicione manumissum, contubernalem autem eius pure et illam coniunctionem non ad coniungendam condicionem, sed ad necessitudinem demonstrandam pertinere.
1Tunc demum pro impleta habetur condicio, cum per eum stat, qui, si impleta esset, debiturus erat.
82 · Callistratus libro secundo quaestionum
pr.Cum seruus ita liber esse iussus sit ‘si rationes reddiderit’ eique fundum heres dare damnas sit, uideamus, utrum condicio libertati praeposita sit an uero et legato. et quidem si libertati soli accipiamus praepositam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum inuenitur et ideo inutile fit: quod si condicio etiam legato insita sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate dies quoque legati utiliter cedit. quid ergo continetur his uerbis ‘si rationes reddiderit?’ quidam hoc aiunt ‘si reliqua reddiderit’, quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione ‘si reliqua’ uel hac ‘si rationes reddiderit’. sed nos neque condicionem meram putamus esse, quae in datione exsistit, neque meram condicionem, quae in facto sit, sed eam condicionem, quae ex mixtura quadam consistit. nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo seruus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari possit, imputationes probe an improbe referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim incipit quidem res a facto, peruenit autem ad pecuniam. inest his uerbis etiam heredes notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque ratione scriptum sit. nam quod ipse uiuus facturus erat, ab heredibus suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic solebat seruo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret examinaret exciperet. itaque cum seruo sub hac condicione testamento libertas datur ‘si rationes reddiderit’, non hanc solam habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus sui exhibuerit heredi, sed et si reliqua soluerit.
83 · Paulus libro duodecimo responsorum
pr.Lucius Titius ita testamentum fecit: ‘Aurelius Claudius natus ex illa muliere, si filium meum se esse iudici probauerit, heres mihi esto’. Paulus respondit filium de quo quaereretur non sub ea condicione institutum uideri, quae in potestate eius est, et ideo testamentum nullius esse momenti.
84 · Paulus libro quarto decimo responsorum
pr.‘Illis libertis alimentorum nomine, si cum filio meo morati fuerint, menstruos denarios centenos et uestiaria dari uolo’. liberti in obsequio fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoueretur: qua causa effectum est, ut quibusdam Romae relictis proficisceretur, et apud castra defunctus est: quaesitum est, an ab heredibus eius alimenta debeantur. Paulus respondit condicionem quidem in persona libertorum, qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus morarentur, mortuo filio testatoris defecisse non uideri. sed si testator propter filii utilitatem his, qui cum eo morati fuissent, alimenta praestari uoluit, contra uoluntatem defuncti petentes audiri non oportere.
85 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.Titia heredis instituti liberos habentis filii fidei commisit, uti rem eius uniuersam restitueret filiis eius liberisue eorum, cum ipsi petissent, sine ulla iuris cauillatione: quaero, an his uerbis ‘cum illi a te petierint’ condicio fideicommisso adscripta uideatur. respondit non uideri.
86 · Maecianus libro tertio fideicommissorum
pr.Iulianus noster eum, qui decem dare et ita liber esse iussus esset, si a uiuente manumissus esset, non aliter legatum, quod ei cum libertate datum esset, habiturum, quam si condicioni libertatis paruisset: item in emptorem, si alienatus esset. sed id tunc locum habet, cum omnimodo simul cum libertate legatum adquiri potuit, licet legato imposito non sit, ueluti cum in tempus libertatis legatum collatum esset.
1Cum uero libertas sub condicione, legatum autem praesenti die datum est, in hoc quaestio est, an constiterit legatum: etenim nec Catonianae sententiae locum in proposito esse, quia etsi statim testator decessisset, non tamen omnimodo inutile esset legatum, cum posset condicio libertatis ante aditam hereditatem impleri et legatum manumisso deberi, nisi forte necessarius heres exstitisset: tunc enim omnimodo inutile erit legatum iure ipso, quia sub condicione acceperit libertatem.
87 · Ualens libro primo fideicommissorum
pr.Quod traditum est in legatis nouissimam, in libertatibus leuissimam condicionem spectandam esse,
88 · Gaius libro primo fideicommissorum
pr.id est quae ipsi seruo commodior sit,
89 · Ualens libro primo fideicommissorum
pr.non ad ea dumtaxat pertinet, quae saepius sub diuersis condicionibus, sed etiam quae primo pure, deinde sub condicione dantur. itaque quod heres pure dare iussus est quodue pure legatum est, cum id ex interuallo sub condicione legatum est, posterius ualet: si prius sub condicione, deinde pure legatum est, praesens debetur. quod si pure legatum ex continenti heres sub condicione damnatus aut rogatus est dare, perinde est, ac si iuncta subiecta scriptura idem legatum esset, uel ut praesens uindicari, si hoc uoluerit legatarius, uel, cum condicio exstiterit, ab herede peti possit, nisi commemoratione superioris legati posterius scriptum fuerit, uelut: ‘Stichum, quem illi legaui, heres meus ei, si illud factum erit, dato’: tunc enim reuocandi animo praesens legatum et sub condicione dandi ita scribsisse uidebitur: et si ante condicionem rem uindicet, doli exceptio locum habere poterit.
90 · Gaius libro primo fideicommissorum
pr.Per fideicommissum uarie data libertate non leuissima spectanda est, sed nouissima, quia posterior uoluntas potior haberi debet: cui consonat etiam rescriptum diui Antonini.
91 · Maecianus libro secundo fideicommissorum
pr.Condicionum, quae in futurum conferuntur, triplex natura est, ut quaedam ad id tempus, quo testator uiuat, quaedam ad id, quod post mortem eius futurum sit, quaedam ad alterutrum pertineant, tempus autem uel certum uel infinitum comprehendatur: quae omnia non minus in fideicommissis quam in institutionibus ac legatis incidere solent: ut haec condicio ‘Titiae, si mihi nubserit’ non dubie nisi uiuente testatore, illa autem ‘si ad exsequias funeris mei uenerit’ nisi post mortem impleri non possit, illa uero ‘si filio meo nubserit’ uel uiuente uel mortuo testatore impleri possit. et prima quidem ac tertia ex relatis condicionibus infinitum tempus habent: quandoque enim nubserit, impletur condicio: secunda ad certum tempus adscripta est.
92 · Ulpianus libro quinto fideicommissorum
pr.Si cui legatum fuerit relictum isque rogatus sit liberos suos emancipare, an cogi debeat manumittere? et retineo me dixisse defici eos a petitione fideicommissi: neque enim praetor fideicommissarius eos ad libertatem tuetur ut seruos. Papinianum quoque libro nono responsorum scribere referebam non esse cogendum emancipare filios suos. arbitror tamen extra ordinem debere constitui eum qui adgnouit id, quod sibi relictum est hac contemplatione, ut liberos suos emanciparet, cogendum emancipare: neque enim debet circumueniri testantium uoluntas: sic deinde hoc accipiendum, quemadmodum si sub condicione liberorum emancipandorum ei fuisset legatum uel ita relictum, ut eos emanciparet. cui rei consequens est, quod diuus Seuerus rescripsit. nam cum quaedam mulier nepotes suos heredes instituisset et ipsum filium coheredem filiis suis dedisset eosque inuicem substituisset rogassetque filium, ut filios emanciparet, non autem rogasset, ut hereditatem eis restitueret: ex auctoritate diui Seueri emancipare eos compulsus est hisque restituere hereditatem. et adiectum est, ut, si tardius id faceret, quasi ex mora usuras praestaturum: uideri enim eum, qui moram faceret emancipationi, moram restitutioni fideicommissi eam facere.
93 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.Mater filio suo coheredes sine ulla condicione filias ipsius dedit ac petit, ut filias suas emanciparet, ita ut curatores a praetore acciperent. filii uideri fidei commississe placuit, ut eas sui iuris constitutas ad hereditatem auiae peruenire pateretur, nec ad rem pertinere, si portionem filiarum iure substitutionis quaesisset.
94 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Cum ita datur libertas: ‘si Titio’ (qui non est heres) ‘decem dederit’, certa persona demonstratur ac propterea in personam eius tantum condicio impleri potest. sane si cum cesserit dies pecuniam condicioni comprehensam statuliber habuerit, iure constituto nulli dando consequitur libertatem. diuersa causa est legatarii, in cuius persona placuit condicionem deficere, si, antequam dederit legatarius pecuniam, Titius moriatur.
1Ex his uerbis ‘si heredi’ uel ‘si heredi Titio decem dederit, liber esto’, non tantum heredi, sed etiam heredis heredi dando peruenit ad libertatem: at si nullus heredi successerit, iure constituto nulli dando ad libertatem perueniet.
95 · Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum
pr.Legatum sub condicione relictum et ad alium translatum, si non condicio personae cohaereat, sub eadem condicione translatum uidetur.
96 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.Titio usus fructus serui legatus est et, si ad eum pertinere desisset, libertas seruo data est. Titius uiuo testatore decessit. libertas non ualet, quia condicio nec initium accepit. paulus. ergo et si uiueret Titius et capere non potest, idem dicendum est: desisse enim non uidetur, quod nec incipit.
1Serui usus fructus mulieri, quoad uidua esset, legatus, idem seruus, si ea nubsisset, liber esse iussus est. si mulier nubserit, liber erit, quia potior est legato libertas.
97 · Paulus libro secundo ad Neratium
pr.Municipibus, si iurassent, legatum est. haec condicio non est impossibilis. paulus. quemadmodum ergo pareri potest per eos? itaque iurabunt, per quos municipii res geruntur.
98 · Paulus libro tertio ad Neratium
pr.Mea res sub condicione legari mihi potest, quia in huiusmodi legatis non testamenti facti tempus, sed condicionis expletae spectari oportet.
99 · Papinianus libro octauo decimo quaestionum
pr.Condiciones extrinsecus, non ex testamento uenientes, id est quae tacite inesse uideantur, non faciunt legata condicionalia.
100 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Titiae, si non nubserit, ducenta, si nubserit, centum legauit: nubsit mulier. ducenta, non etiam centum residua petat: ridiculum est enim eandem et ut uiduam et ut nuptam admitti.
101 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.Pater Seuerianam Proculam Aelio Philippo cognato nuptiis testamento designauit: eidem filiae praedium, si Aelio Philippo nubsisset, uerbis fideicommissi reliquit: quod si non nubsisset, idem praedium Philippo dari uoluit: nondum uiripotens puella diem suum obiit. respondi, cum in condicionibus testamentorum uoluntatem potius quam uerba considerari oporteat, Aelio Philippo fideicommissum ita datum uideri, si ei Procula defuncti filia nubere noluisset: quare cum ea prius, quam uiripotens fieret, uita decesserit, condicionem exstitisse non uideri.
1Ita fideicommisso dato: ‘uolo restituas, si sine liberis decedas’ condicio deficit ex uoluntate uel uno filio superstite relicto.
2Condicionum uerba, quae testamento praescribuntur, pro uoluntate considerantur: et ideo cum tutores testamento dati, quoniam interea puer adoleuerat, id egerint, ut curatores ipsi constituerentur, condicio fideicommissi talis praescripta: ‘si tutelam in annum octauum decimum gesserint’ defecisse non uidebitur.
3Socrus nurui fideicommissum ita reliquerat: ‘si cum filio meo in matrimonio perseuerauerit’: diuortio sine culpa uiri post mortem socrus facto defecisse condicionem respondi. nec ante diem fideicommissi cedere, quam mori coeperit nupta uel maritus, et ideo nec Mucianam cautionem locum habere, quia morte uiri condicio possit exsistere.
4Fideicommissa menstrua et annua sub ea condicione liberto relicta ‘quamdiu res patroni filiae gesserit’ etsi praestari necesse est filia prohibente res suas administrari, tamen uoluntatem filia mutante condicionem resumunt, quoniam plura sunt.
102 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Cum auus filium ac nepotem ex altero filio heredes instituisset, a nepote petit, ut, si intra annum trigesimum moreretur, hereditatem patruo suo restitueret: nepos liberis relictis intra aetatem supra scriptam uita decessit. fideicommissi condicionem coniectura pietatis respondi defecisse, quod minus scriptum, quam dictum fuerat, inueniretur.
103 · Paulus libro quarto decimo quaestionum
pr.Si ita legatum sit ‘Titio post decem annos dato, si satis ab herede non exegerit’ et Titius intra decimum annum decesserit, ad heredem suum transmittat legatum, quia moriente eo condicio exstitit.
104 · Paulus libro quarto decimo responsorum
pr.Eum, qui post apertum testamentum deportatus et restitutus est, fideicommissum petere posse, cuius condicio postea exstitit, quam ciuitatem Romanam recipiat.
105 · Pomponius libro quinto epistularum
pr.Si fundum a testatore sub condicione legatum heres alii pendente condicione legauit, post exsistentem condicionem, quae priori testamento praeposita fuerat, neque proprietas a priore legatario recedit nec locum religiosum in eo fundo heres facere nec seruitutem imponere poterit: sed et imposita seruitus finietur exsistente condicione.
106 · Iulianus libro uicesimo quinto digestorum
pr.Hoc genus legati ‘si Titio non nubserit’ perinde habendum est, ac si post mortem Titii legatum fuisset, et ideo nec Muciana satisdatione interposita capere legatum potest. sed et alii nubendo nihilo minus legatum consequitur.
107 · Gaius libro singulari de casibus
pr.Aliquando accidit, ut sub condicione datum legatum purum intellegatur, ueluti quod sub eadem condicione relictum est, sub qua etiam heres alius institutus est, item quod sub hac condicione relictum est ‘si hereditatem adierit’. ex diuerso quoque purum datum legatum condicionale uidetur, ueluti quod sub condicione ademptum est, quia sub contraria condicione datum intellegitur.
108 · Scaeuola libro nono decimo digestorum
pr.Libertis omnibus legauit domum et haec uerba adiecit: ‘ut in ea habitent liberti, ne de nomine exeat et ut ad unum, qui nouissimus exstiterit, perueniat: et eo amplius eisdem libertis meis dari uolo fundum Sosianum’. quaesitum est, an condicio adposita, ne de nomine exiret, ad sequens quoque legatum pertineret. respondit pertinere.
109 · Scaeuola libro uicesimo digestorum
pr.A testatore rogatus, ut acceptis centum nummis restitueret hereditatem Titiae coheredi suae, adita hereditate decessit: similiter et Titia, antequam daret centum: quaesitum est, an heres Titiae offerendo centum fideicommisso partem hereditatis consequi possit. respondit heredem condicioni parere non posse. Claudius. magno ingenio de iure aperto respondit, cum potest dubitari, an in proposito condicio esset.
110 · Pomponius libro nono epistularum
pr.Etiamsi inuitis heredibus ex peculio statuliber pecuniam Titio det, liber quidem fit: sed Titius, qui inuitis heredibus sciens accepit, pro possessore uidetur eam pecuniam possidere, ut auocare eam hi, qui inuiti fuerunt, possint.
111 · Pomponius libro undecimo epistularum
pr.Qui sub condicione rationum reddendarum liber esse iussus est, docere debet constare fidem omnibus, quae ab eo gesta sunt, ut neque subtraxerit quid ex his quae acceperit neque expensum rationibus praescripserit quod non dederat: sed et quod reliquum per contextum scriptum est remanere apud eum, soluere debet: neque enim aliter liber esse potest, quam si hoc modo condicioni, sub quam data est libertas, satisfecerit. ceterum debitores, cum quibus ipse contraxit, non utique in diem mortis domini sui fuisse idoneos praestare cogendus est, sed eo tempore, quo his creditum est, eius condicionis fuisse, ut diligens pater familias his crediturus fuerit.
112 · Pomponius libro duodecimo epistularum
pr.Tales condiciones ‘si monumentum’ puta ‘fecerint’ pluribus propositae non possunt nisi in omnibus simul personis exsistere.
1Item: ‘si Symphoro et Ianuario centum Titius praestiterit, fundum ei lego’. Symphoro mortuo an legatum perisset? sed hoc quoque sic puto interpretandum ut si, dum quisque eorum uiuet, praestitisset. sed benigna interpretatione dicendum, si non post moram Titii Symphorus decessit, debere partem dimidiam Ianuario dantem partem fundi dimidiam legatarium esse consecuturum.
2De illo quoque quaeritur: fundus quibusdam legatus est, si pecuniam certam in funus impensamque perferendi corporis in aliam regionem dedissent. nam nisi uterque dederit, neutri est legatum, quoniam condicio nisi per utrumque expleri non potest. sed haec humanius interpretari solemus, ut, cum duobus fundus legatus sit, si decem dedissent, et alteri dando partem legatum quoque debeatur.
3Priscus respondit statuliberum non utique ibi ubi pater familias decessit aut ubi ipse relictus sit aut ubi uelit, rationes reddere debere, sed interim proficisci ad eum, cui reddere debeat, utique si is rei publicae causa aberit: uerissimum est autem, ut alias aliud ex persona locoque sit aestimandum.
113 · Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex libro secundo
pr.Cum filius rogatus fuisset a patre, si, antequam res suas administrare posset, decessisset, hereditatem Titio restituere, et egressus uiginti annos decessisset, rescriptum est fideicommissum deberi.