IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 34

D. 34.9DE HIS QUAE UT INDIGNIS AUFERUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Marcianus libro sexto institutionum

pr.Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt quasi indignum carere legato seu fideicommisso libertum, quae ei testamento patroni relicta erant, cum patronum suum post mortem eius quasi illicitae mercis negotiatorem detulerat, quamuis et praemium meruit.

2 · Marcianus libro undecimo institutionum

pr.Aufertur hereditas ex asse et ad fiscum pertinet, si emancipatus filius contra tabulas bonorum possessionem patris ut praeteritus petierit et ex substitutione impuberis adierit hereditatem.

1Item si quis contra mandata duxerit uxorem ex ea prouincia, in qua officium aliquid gerit, quod ei ex testamento uxoris adquisitum est diui Seuerus et Antoninus rescripserunt retinere eum non posse, tamquam si tutor pupillam contra decretum amplissimi ordinis in domum suam duxisset. utroque ergo casu etsi ex asse heres institutus adierit hereditatem, fisco locus fit: nam quasi indigno ei aufertur hereditas.

2Per contrarium autem ducta tam ab eo, qui officium in prouincia gerebat, quam a tutore illicite magis est, ut dicatur capere illam ex testamento nec quasi indignam esse repellendam.

3Idem erit, si quis uiui ignorantis bona uel partem bonorum alicuius cognati donauerit: nam quasi indigno aufertur.

3 · Marcianus libro quinto regularum

pr.Indignum esse diuus Pius illum decreuit, ut et Marcellus libro duodecimo digestorum refert, qui manifestissime comprobatus est id egisse, ut per neglegentiam et culpam suam mulier, a qua heres institutus erat, moreretur.

4 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum

pr.Papinianus libro quinto quaestionum ait, si quis unum heredem quasi per falsum adscriptum accusauit, legatum ei non auferri a coherede relictum, quem non inquietauit.

5 · Paulus libro primo de iure fisci

pr.Post legatum acceptum non tantum licebit falsum arguere testamentum, sed et non iure factum contendere: inofficiosum autem dicere non permittitur.

1Ille, qui non iure factum contendit nec optinuit, non repellitur ab eo quod meruit: ergo qui legatum secutus postea falsum dixit, amittere debebit quod consecutus est. de eo uero qui legatum accepit, si neget iure factum esse testamentum, diuus Pius ita rescripsit: ‘cognati sophronis licet ab herede instituto acceperant legata, tamen, si is eius condicionis fuerit uisus, ut optinere hereditatem non possit, et iure intestati ad eos cognatos pertinet, petere hereditatem ipso iure poterunt. prohibendi autem sint an non, ex cuiusque persona condicione aetate cognita causa a iudice constituendum erit’.

2Amittere id quod testamento meruit et eum placuit, qui tutor datus excusauit se a tutela: sed si consecutus fuerit, non admittitur ad excusationem. diuersum puto in eo, qui legatum tantum meruit et a matre pupilli tutor petitus excusare se maluit: hic enim nihil contra iudicium defuncti fecit. sed hoc legatum, quod tutori denegatur, non ad fiscum transfertur, sed filio relinquitur, cuius utilitates desertae sunt.

3Si pater accusauerit testamentum uel dominus, denegabitur ei actio etiam eius quod filio eius uel seruo legatum est, si ad ipsos emolumentum rei peruenturum est: quod si personam illorum spectet, diuersum dicendum est.

4Si seruum suum rogatus sit manumittere qui legatum meruit uel etiam ipsi seruo utrumque datum sit, dicendum est non debere obesse seruo factum domini, sed a fisco redimendum, ut manumittatur, si tamen uelit seruum uendere (quia non potest cogi) qui iudicium spreuit defuncti.

5Si filius familias falsum accusauerit testamentum, uidendum est, an denegari debeat actio patri: et puto, si inuito patre accusauit, non esse denegandam patri actionem.

6Si is, cui rogatus sum legatum restituere, falsum dixerit, restituere id fisco debebo.

7Qui accusauit falsum, heres legatario exstitit uel heredi scripto: nihil huic nocere dicendum est.

8Similis est ei et qui inofficiosum dicit.

9Aetati eius qui accusauit ignoscitur, et maxime si tutor uel curator dicere falsum uel inofficiosum uelit: et ita imperatores Seuerus et Antoninus rescripserunt.

10His uero, qui testimonio suo intentionem accusatoris adiuuauerunt, deneganda est actio: idque diuus Seuerus decreuit.

11Sunt qui putant, et recte, et ei denegandam, qui accusatori adfuit uel fideiussor pro eo exstiterit.

12Quidam et praesidem indignum putant, qui testamentum falsum pronuntiauit, si appellatione intercedente heres scriptus optinuit.

13Aduocatum fisci, qui intentionem delatoris exsequitur, in omnibus officii necessitas satis excusat.

14Qui principale testamentum arguit, et a secundis tabulis repellendus est: item a codicillis ad testamentum factis licet non confirmatis. non idem sequendum est, si secundas tabulas uel codicillos coarguit, quia non utrumque hoc casu improbasse uidetur.

15An libertas ei seruo data, qui testimonio suo infringere uoluerit testamentum, auferri debeat, uidendum est. fideicommissum utique non est dignus consequi: et de libertate diuus Pius iudicauit esse ea priuandum.

16Ei, qui tutor datus est, non prodest ad excusationem, quod falsum dixit: sed a legato remouetur.

17Qui mortis causa donationem accepit a testatore, non est similis in hac causa legatario.

18Alia causa est eius qui propter testamentum a legatario uel a statulibero accipere iussus est: hic enim ut indignus repelletur.

19Et Falcidiae beneficium heredi scripto auferri debere diuus Pius et diuus Marcus putauerunt.

20Omnes, qui ut indigni repellentur, summouendi sunt a praemio, quod secundum edictum diui Traiani datur his qui se deferunt.

6 · Marcellus libro uicesimo secundo digestorum

pr.Rescriptum est a principe heredem rei quam amouisset quartam non retinere. et ideo si is qui quadringenta habebat uniuersa quadringenta legauit et heres centum subtraxisset, trecentorum quartam retinebit, septuaginta quinque scilicet, et ducenta uiginti quinque dabit legatariis: ex centum quae subripuit, legatariis quidem dabit septuaginta quinque, reliqua, id est uiginti quinque, ad fiscum uenient.

7 · Modestinus libro sexto differentiarum

pr.Qui Titii testamentum falsum dixit nec optinuit, heredi eius heres exsistere prohibendus non est, quia non principaliter in Titii hereditatem succedit.

8 · Modestinus libro nono regularum

pr.Indigno herede pronuntiato adempta hereditate confusas actiones restitui non oportet.

9 · Ulpianus libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Si inimicitiae capitales interuenerunt inter legatarium et testatorem et uerisimile esse coeperit testatorem noluisse legatum siue fideicommissum praestari ei, cui adscriptum relictum est, magis est, ut legatum ab eo peti non possit.

1Sed et si palam et aperte testatori maledixerit et infaustas uoces aduersus eum iactauerit, idem erit dicendum. si autem status eius controuersiam mouit, denegatur eius quod testamento accepit persecutio: ex qua specie statim fisco deferetur.

10 · Gaius libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.In fraudem iuris fidem accommodat, qui uel id quod relinquitur uel aliud tacite promittit restituturum se personae quae legibus ex testamento capere prohibetur, siue chirographum eo nomine dederit siue nuda pollicitatione repromiserit.

1Si quis ei qui capere possit rogatus fuerit restituere et is mortis tempore prohibetur legibus hoc capere, non dubito quin, etsi deficit fideicommissum, apud eum tamen, qui rogatus est restituere, manere debet, quia nulla fraus eius interuenisse uidetur, nisi si in futurum casum fidem accommodauit, id est ut, licet capere legibus prohiberi coeperit, restituat.

2Recte dictum est, si pater filii, quem in potestate habebat, tacitam fidem interposuerit, non debere id filio nocere, quia parendi necessitatem habuerit.

11 · Papinianus libro quinto decimo quaestionum

pr.Heres, qui tacitam fidem contra leges accommodauit, in ea parte, quae fraudem adhibuit, Falcidia non utitur: et ita senatus censuit. sed si maior modus institutionis quam fraudis fuerit, quod ad Falcidiam attinet, de superfluo quarta retinebitur.

12 · Papinianus libro sexto decimo quaestionum

pr.Cum quidam scripsisset heredes quos instituere non potuerat, quamuis institutio non ualeret neque superius testamentum ruptum esset, heredibus tamen ut indignis, qui non habuerunt supremam uoluntatem, abstulit iam pridem senatus hereditatem. quod diuus Marcus in eius persona iudicauit, cuius nomen peracto testamento testator induxerat: causam enim ad praefectos aerarii misit: uerum ab eo legata relicta salua manserunt. de praeceptionibus eidem datis uoluntatis erit quaestio: et legatum ei non denegabitur, nisi hoc euidenter testatorem uoluisse appareat.

13 · Papinianus libro trigesimo secundo quaestionum

pr.Claudius Seleucus Papiniano suo salutem. Maeuius in adulterio Semproniae damnatus eandem Semproniam non damnatam duxit uxorem: qui moriens heredem eam reliquit: quaero, an iustum matrimonium fuerit et an mulier ad hereditatem admittatur. respondi neque tale matrimonium stare neque hereditatis lucrum ad mulierem pertinere, sed quod relictum est ad fiscum peruenire. sed et si talis mulier uirum heredem instituerit, et ab eo quasi ab indigno hereditatem auferri dicimus.

14 · Papinianus libro trigesimo tertio quaestionum

pr.Mulierem, quae stupro cognita in contubernio militis fuit, etsi sacramento miles solutus intra annum mortem obierit, non admitti ad testamentum iure militiae factum et id quod relictum est ad fiscum pertinere proxime tibi respondi.

15 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Heredi, qui falsos codicillos esse dixit neque optinuit, hereditas non aufertur: si tamen aliquid a coherede codicillis acceperit, eius actio denegabitur. itaque si bonorum inter heredes diuisionem defunctus codicillis fecerit, partes quidem hereditarias, in quibus legatum consistere non potuit, tenebit, sed Falcidiae beneficio non utetur, si tantum in amissis portionibus erit, quod Falcidiam aequitate compensationis recusaret.

16 · Papinianus libro octauo responsorum

pr.Cum tabulis secundis pater impuberi filio fratris filios coheredibus datis substituisset ac substituti fratris filii post mortem pueri matrem eius partus subiecti ream postulassent, ut hereditatem patrui legitimam optinerent: uictis auferendam esse partem hereditatis ex causa substitutionis respondi, quia ex testamento sententiam secundum se dictam non haberent.

1Quoniam stuprum in ea contrahi non placuit, quae se non patroni concubinam esse patitur, eius, qui concubinam habuit, quod testamento relictum est, actio non denegabitur. idque in testamento Coccei Cassiani clarissimi uiri, qui Rufinam ingenuam honore pleno dilexerat, optimi maximique principes nostri iudicauerunt: cuius filiam, quam alumnam testamento Cassianus nepti coheredem datam appellauerat, uulgo quaesitam apparuit.

2Cum heredis nomen mutata uoluntate pater familias incisis tabulis induxisset atque ideo fisco portionis emolumentum adiudicatum fuisset, eam rem legatariis non obesse, qui retinuerant uoluntatem, diuo Marco placuit, et ideo cum suo onere fiscum succedere.

17 · Papinianus libro tertio decimo responsorum

pr.Heredem, qui sciens defuncti uindictam insuper habuit, fructus omnes restituere cogendum existimaui nec probe desideraturum actionem confusam restitui: deceptum autem ignoratione facti bonae fidei possessoris defensionem habiturum ante motam scilicet controuersiam, si ratio fructuum subducatur, nec improbe confusam actionem reddi postulaturum.

18 · Papinianus libro quinto decimo responsorum

pr.Eum, qui tacitum fideicommissum in fraudem legis suscepit, eos quoque fructus, quos ante litem motam percepit, restituere cogendum respondi, quod bonae fidei possessor fuisse non uidetur exemplo bonorum fisco uindicatorum. post motam de tacito fideicommisso controuersiam ante pretia fructuum percepta cum usuris esse restituenda respondi, sed omnium fructuum quorum pretia percepta fuerant: quod si fructus in usu habuit, eorum pretia tantum restitui satis erit. sed diuus Seuerus bonorum tacite relictorum citra distinctionem temporis fructus dumtaxat deberi, non etiam usuras eorum benigne decreuit: quo iure utimur.

1Bonis uniuersis ex causa taciti fideicommissi fisco restitutis heredem onus aeris alieni non spectare conuenit: nec aliud seruatur morte non defensa. si quid tamen ob aditam hereditatem actionibus aut seruitutibus confusis amiserit, auxilio restitutionis non merebitur.

2Pro parte heres institutus praedii legatum acceperat et in hereditate non capienti restituendi tacitum ministerium susceperat. quamquam legatum pro ipsius parte non constitisset ideoque portionem istam pro herede possideret, tamen ei praedium integrum esse relinquendum respondi: neque enim rationem iuris ac possessionis uarietatem inducere diuisionem uoluntatis.

19 · Paulus libro sexto decimo responsorum

pr.Respondit, si scriptis heredibus ideo hereditas ablata est, quod testator aliud testamentum mutata uoluntate facere uoluit et impeditus ab ipsis est, ab uniuerso iudicio priore recessisse eum uideri.

20 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

pr.Ei, qui mortem uxoris non defendit, ut indigno dos aufertur.

21 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Portiones quoque eorum fisco uindicantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium non defenderunt: omnes enim heredes uel eos qui loco heredis sunt officiose agere circa defuncti uindictam conuenit.

22 · Tryphoninus libro quinto disputationum

pr.Tutorem, qui pupilli sui nomine falsum uel inofficiosum testamentum dixit, non perdere sua legata, si non optinuerit, optima ratione defenditur et, si libertum patris pupilli sui nomine capitis accusauerit, non repelli a bonorum possessione contra tabulas, quia officii necessitas et tutoris fides excusata esse debet. nec quisquam iudicum calumnia notabit tutorem, qui non suis simultatibus accusationem sub nomine pupilli instituit, sed cogente forte matre pupilli uel libertis patris instantibus. et si tutor reum aliquem postulauerit pupilli nomine et ideo non sit exsecutus, quod interim ad pubertatem pupillus peruenerit, non oportet dici in Turpillianum eum senatus consultum incidisse. discreta sunt enim iura, quamuis plura in eandem personam deuenerint, aliud tutoris, aliud legatarii: et cum non suae personae iure, sed pupilli accusauerit, propriam poenam mereri non debet. denique pupillo relicta in eo testamento, nisi a principe conseruata sint, pereunt: adeo ille est accusator, is defensor et quasi patronus. idem et Sabinus libris ad Uitellium scripsit.

23 · Gaius libro singulari de tacitis fideicommissis

pr.Si quilibet heres ex cuiuscumque testamento tacite rogatus fuerit, ut quadrantem, quem legis Falcidiae beneficio retinuit, non capienti restituat, aeque locus erit senatus consulto: neque enim multum intererit inter tale fideicommissum et cum quis id, quod ad se ex hereditate peruenerit, restituere rogatus sit.

24 · Papinianus libro octauo decimo quaestionum

pr.Si testamentum patris iure factum filius negauit, quoniam de iure disputauit, non iudicium impugnauit aut accusauit, retinet defuncti uoluntatem.

25 · Papinianus libro quarto decimo responsorum

pr.Si gener socerum heredem reliquerit, taciti fideicommissi suspicionem sola ratio paternae affectionis non admittit.

26 · Apud Scaeuolam libro trigesimo digestorum Claudius notat

pr.Si uiuo testatore decesserit is, cui illicite legatum relictum erat, non fisco hoc uindicatur, sed apud eum a quo relictum est remanet.