D. 34.8DE HIS QUAE PRO NON SCRIPTIS HABENTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Iulianus libro septuagesimo octauo digestorum
pr.Si quis hereditatem uel legatum sibi adscripserit, quaeritur, an hereditas uel legatum pro non scripto habeatur. et quid, si substitutum habeat huiusmodi institutio? respondit: pars hereditatis, de qua me consuluisti, ad substitutum pertinet: nam senatus cum poenas legis Corneliae constitueret aduersus eum, qui sibi hereditatem uel legatum scripsisset, eodem modo improbasse uidetur, quo improbatae sunt illae: ‘qua ex parte me Titius heredem scriptum in tabulis suis recitauerit, ex ea parte heres esto’, ut perinde haberentur, ac si insertae testamento non fuissent.
2 · Alfenus Uarus libro quinto digestorum
pr.Quae in testamento scripta essent neque intellegerentur quid significarent, ea perinde sunt ac si scripta non essent: reliqua autem per se ipsa ualent.
3 · Marcianus libro undecimo institutionum
pr.Si in metallum damnato quid extra causam alimentorum relictum fuerit, pro non scripto est nec ad fiscum pertinet: nam poenae seruus est, non Caesaris: et ita diuus Pius rescripsit.
1Sed et si post testamentum factum heres institutus uel legatarius in metallum datus sit, ad fiscum non pertinet.
2Item si seruo alieno quid legatum fuerit et postea a testatore redemptus sit, legatum exstinguitur: nam quae in eam causam peruenerunt, a qua incipere non poterant, pro non scriptis habentur.
4 · Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si eo tempore, quo alicui legatum adscribebatur, in rebus humanis non erat, pro non scripto hoc habebitur.
1Sed et si in hostium potestate erat, quo testamentum fiebat, neque ab hostibus rediit, pro non scripto erit: et ita Iulianus scribit.
5 · Paulus libro duodecimo quaestionum
pr.Quod quis sibi adscripserit, si alii restituere a testatore iussus est, cum onere fideicommissum id apud heredem remanet, quamuis pro non scripto esset. idem est et in testamento militis.