D. 34.7DE REGULA CATONIANA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Celsus libro trigesimo quinto digestorum
pr.Catoniana regula sic definit, quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocumque decesserit, non ualere. quae definitio in quibusdam falsa est.
1Quid enim, si quis ita legauerit: ‘si post kalendas mortuus fuero, Titio dato?’ an cauillamur? nam hoc modo si statim mortuus fuerit, non esse datum legatum uerius est quam inutiliter datum.
2Item si tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore tuus est, si eum uiuo testatore alienaueris, legatum tibi debetur, quod non deberetur, si testator statim decessisset.
2 · Paulus libro quarto ad Plautium
pr.Sed et si sic legauerit: ‘si filia mea Titio nupta erit’, sufficere uisum est, si mortis tempore nupta inueniatur, licet testamenti facti tempore fuerit impubes.
3 · Papinianus libro quinto decimo quaestionum
pr.Catoniana regula non pertinet ad hereditates neque ad ea legata, quorum dies non mortis tempore, sed post aditam cedit hereditatem.
4 · Ulpianus libro decimo ad Sabinum
pr.Placet Catonis regulam ad condicionales institutiones non pertinere.
5 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum
pr.Regula Catoniana ad nouas leges non pertinet.