IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 34

D. 34.6DE HIS QUAE POENAE CAUSA RELINQUUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Africanus libro quaestionum

pr.Filio familias uel seruo herede instituto etiam si in patris dominiue poenam illicite uel probrose datum est, nullius momenti legatum esse respondit: non enim id solum, quod in heredes, sed omne, quod in cuiusque lucrum aliquid ex ultima uoluntate sentientis talem poenam in testamento scriptum sit, nullius momenti habendum.

2 · Marcianus libro sexto institutionum

pr.Poenam a condicione uoluntas testatoris separat et an poena, an condicio, an translatio sit, ex uoluntate defuncti apparet: idque diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.