D. 37.1DE BONORUM POSSESSIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum
pr.Bonorum possessio admissa commoda et incommoda hereditaria itemque dominium rerum, quae in his bonis sunt, tribuit: nam haec omnia bonis sunt coniuncta.
2 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.In omnibus enim uice heredum bonorum possessores habentur.
3 · Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum
pr.Bona autem hic, ut plerumque solemus dicere, ita accipienda sunt uniuersitatis cuiusque successionem, qua succeditur in ius demortui suscipiturque eius rei commodum et incommodum: nam siue soluendo sunt bona siue non sunt, siue damnum habent siue lucrum, siue in corporibus sunt siue in actionibus, in hoc loco proprie bona appellabuntur.
1Hereditatis autem bonorumue possessio, ut Labeo scribit, non uti rerum possessio accipienda est: est enim iuris magis quam corporis possessio. denique etsi nihil corporale est in hereditate, attamen recte eius bonorum possessionem adgnitam Labeo ait.
2Bonorum igitur possessionem ita recte definiemus ius persequendi retinendique patrimonii siue rei, quae cuiusque cum moritur fuit.
3Inuito autem nemini bonorum possessio adquiritur.
4A municipibus et societatibus et decuriis et corporibus bonorum possessio adgnosci potest. proinde siue actor eorum nomine admittat siue quis alius, recte competet bonorum possessio: sed et si nemo petat uel adgnouerit bonorum possessionem nomine municipii, habebit municipium bonorum possessionem praetoris edicto.
5Dari autem bonorum possessio potest tam patris familias quam filii familias, si modo ius testandi habuit de peculio castrensi uel quasi castrensi.
6Sed et eius, qui apud hostes decessit, bonorum possessionem admitti posse, quamuis in seruitute decedat, nulla dubitatio est.
7Adquirere quis bonorum possessionem potest uel per semetipsum uel per alium. quod si me non mandante bonorum possessio mihi petita sit, tunc competet, cum ratum habuero id quod actum est. denique si ante decessero quam ratum habeam, nulla dubitatio est quin non competet mihi bonorum possessio, quia neque ego ratum habui neque heres meus ratum habere potest, cum ad eum non transeat ius bonorum possessionis.
8Si causa cognita bonorum possessio detur, non alibi dabitur quam pro tribunali, quia neque decretum de plano interponi neque causa cognita bonorum possessio alibi quam pro tribunali dari potest.
9In bonorum possessione sciendum est ius esse adcrescendi: proinde si plures sint, quibus bonorum possessio competit, quorum unus admisit bonorum possessionem, ceteri non admiserunt,
4 · Gaius libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.ueluti quod spreuerunt ius suum aut tempore bonorum possessionis finito exclusi sunt aut ante mortui sunt quam petierunt bonorum possessionem,
5 · Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum
pr.ei, qui admisit, adcrescent etiam hae portiones, quae ceteris competerent, si petissent bonorum possessionem.
6 · Paulus libro quadragesimo primo ad edictum
pr.Sed cum patrono quidem contra tabulas certae partis bonorum possessionem praetor polliceatur, scripto autem heredi secundum tabulas alterius partis: conuenit non esse ius adcrescendi. igitur non petente scripto secundum tabulas alterius quoque partis nominatim patrono possessionem pollicetur, cum ceteri, quibus adcrescendi ius est, semel debent adgnoscere bonorum possessionem.
1Bonorum possessionis beneficium multiplex est: nam quaedam bonorum possessiones competunt contra uoluntatem, quaedam secundum uoluntatem defunctorum, nec non ab intestato habentibus ius legitimum uel non habentibus propter capitis deminutionem. quamuis enim iure ciuili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui heredes esse, propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem praetor. legum quoque tuendarum causa dat bonorum possessionem.
2Notis scriptae tabulae non continentur edicto, quia notas litteras non esse Pedius libro uicesimo quinto ad edictum scribit.
7 · Ulpianus libro primo ad Sabinum
pr.Seruus bonorum possessionem recte admittere potest, si praetor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret. ergo et femina poterit alii bonorum possessionem petere.
1Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium sine tutoris auctoritate accipere potest.
2Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum possessionem petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet.
8 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Tutor autem bonorum possessionem pupillo competentem repudiare non potest, quia tutori petere permissum est, non etiam repudiare.
9 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Si plures gradus sint possessionis admittendae, quamdiu incertum sit petierit nec ne prior, posteriori diem non procedere constat.
10 · Paulus libro secundo ad Sabinum
pr.In bonorum possessionibus iuris ignorantia non prodest, quo minus dies cedat, et ideo heredi instituto et ante apertas tabulas dies cedit. satis est enim scire mortuum esse seque proximum cognatum fuisse copiamque eorum quos consuleret habuisse: scientiam enim non hanc accipi, quae iuris prudentibus sit, sed eam, quam quis aut per se habeat aut consulendo prudentiores adsequi potest.
11 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale
pr.Si pupillo tutor bonorum possessionem petierit et plus incommodi quam commodi haec bonorum possessio habeat, tutor tutelae iudicio tenetur.
12 · Ulpianus libro quadragesimo octauo ad edictum
pr.Non est ambigendum, quod plerumque et contra fiscum et contra rem publicam admitti debeant quidam, ut puta uenter, item furiosus, item is qui captiui bonorum possessionem petit.
1Ubicumque lex uel senatus uel constitutio capere hereditatem prohibet, et bonorum possessio cessat.
13 · Africanus libro quinto quaestionum
pr.Edicto praetoris bonorum possessio his denegatur, qui rei capitalis damnati sunt neque in integrum restituti sunt. rei autem capitalis damnatus intellegitur is, cui poena mors aut aquae et ignis interdictio sit. cum autem in relegationem quis erit, ad bonorum possessionem admittitur.
14 · Papinianus libro tertio decimo quaestionum
pr.Cum quidam propinquus falsum testamentum accusaret ac post longum spatium temporis probasset, licet dies ei petendae possessionis, quam forte certus accusationis petere debuit, cessisse uidetur, attamen quia hoc proposito accusationem instruit, ut suum ius sibi seruet, adgnouisse successionem non inmerito uidebitur.
15 · Paulus libro undecimo responsorum
pr.Paulus respondit petitionem matris solam non adquisisse filiae impuberi bonorum possessionem, nisi si is qui eam dedit euidenter uoluit eam impuberi dare.
16 · Paulus libro tertio sententiarum
pr.Quotiens is, cui bonorum possessio ab altero postulata est, furere coeperit, magis probatum ratum eum uideri habuisse: rati enim habitio ad confirmationem prioris postulati pertinet.