D. 33.9DE PENU LEGATA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum
pr.Uxori suae in annos singulos penoris aliquid heres dare iussus est, si non dedisset, nummos dare damnatus est: quaeritur, an penus legata peti possit an uero solummodo sit in praestatione et, si non praestetur, tunc quantitas petatur. et si quidem semel penus sit legata, non per singulos annos, certo iure utimur, ut et Marcellus libro trigesimo nono digestorum apud Iulianum notat, in praestatione esse dumtaxat penum, quantitatem uero et peti posse. habebit igitur heres oblationem tamdiu, quamdiu lis cum eo de pecunia contestetur, nisi forte aliud tempus uel mente uel uerbis testator praestituit. quod si in annos singulos penus legata sit, per singulos annos penus adhuc poterit praestari, si minus, summae per singulos annos petentur. quid ergo, si una summa legata sit et primo penus non sit praestita? utrum tota summa debeatur, quasi toto penoris legato transfuso, an uero quantitas primi anni aestimationis sola sit translata, dubitari potest. puto tamen sic uoluntatem sequendam testatoris, ut tota summa ilico, postquam cessauerit heres dare penum uxori, praestetur, heredis indeuotione coercenda.
2 · Marcianus libro tertio regularum
pr.Penu certa cum uasis certis legata et consumpta ne uasa quidem cedunt legato exemplo peculii.
3 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum
pr.Qui penum legat quid legato complectatur, uideamus. et Quintus Mucius scribit libro secundo iuris ciuilis penu legata contineri, quae esui potuique sunt. idem Sabinus libris ad Uitellium scribit: quae harum, inquit, patris familiae uxoris liberorumue eius uel familiae, quae circa eos esse solet, item iumentorum, quae dominici usus causa parata sunt.
1Sed Aristo notat etiam quae esui potuique non sunt contineri legato, ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muriam mel ceteraque his similia.
2Plane, inquit, si penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, quia non haec esse, sed per ea solemus. Trebatius in melle contra scribit, merito, quia mel esse solemus. sed Proculus omnia haec contineri recte scribit, nisi contraria mens testatoris appareat.
3Esculenta, utrum ea quae esse, an et ea per quae esse solemus, legauerit? et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias doceatur. mella certe semper esculentae penui cedere, lacertas quoque cum muria sua contineri nec Labeo negauit.
4Poculenta penu ea, quae uini loco pater familias habuit, continebuntur, supra scripta uero non continebuntur.
5Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et ita Ofilius libro sexto decimo actionum scribit.
6Sed quod diximus ‘usus sui gratia paratum’ accipiendum erit et amicorum eius et clientium et uniuersorum, quos circa se habet, non etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in uillis deputati. quos Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus non facerent: sed materiam praebuit Seruio notandi, ut textorum et textricum cibaria diceret contineri: sed Mucius eos uoluit significare, qui circa patrem familias sunt.
7Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, quae usibus ipsius et amicorum deseruiunt: ceterum si qua iumenta agris deseruiebant uel locabantur, legato non cedere cibaria eorum.
8Siue autem frumentum siue quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum siue familiae siue iumentorum gratia: et Ofilius scribit libro sexto decimo actionum.
9Ligna et carbones ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, quaeritur. et Quintus Mucius et Ofilius negauerunt: non magis quam molae, inquiunt, continentur. idem et tus et ceras contineri negauerunt. sed Rutilius et ligna et carbones, quae non uendendi causa parata sunt, contineri ait. Sextus autem Caecilius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato scribit.
10Seruius apud Melam et unguentum et chartas epistulares penoris esse scribit et est uerius haec omnia, odores quoque contineri: sed et chartas ad ratiunculam uel ad logarium paratas contineri.
11Uasa quoque penuaria quin contineantur, nulla dubitatio est. Aristo autem scribit dolia non contineri, et est uerum secundum illam distinctionem, quam supra in uino fecimus. nec frumenti nec leguminum thecae (arculae forte uel sportae) uel si qua alia sunt, quae horrei penuarii uel cellae penuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus penus haberi non recte potest.
4 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Nam quod liquidae materiae sit quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum id sine quo esse non potest: uasa autem accessio legatae penus, non legata sunt: denique penu consumpta uasa non debentur. sed et si penum cum uasis specialiter sit legatum, uasa non debebuntur uel consumpta penu uel adempta.
1Si cui quae in promptuario sint legata fuerint, non omnis penus legata est.
2Item si quis solitus fructus suos uendere penum legauerit, non omnia, quae et promercii causa habuit, legasse uidetur, sed ea sola, quae in penum sibi separabat. quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad annuum usum ei sufficeret familiaeque eius ceterorumque, qui circa eum sunt, legato cedet: quod fere, inquit Sabinus, euenit in personis mercatorum aut quotiens cella est olei et uini, quae uenire solebant, in hereditate relicta.
3Nomen autem penus mihi traditum est omnibus generibus dictum.
4Si ita legetur ‘penum, quae Romae sit’, utrum quae est intra continentia, legata uidetur an uero ea sola, quae est intra murum? et quidem urbes fere omnes muro tenus finiri, Romam continentibus, et urbem Romam aeque continentibus.
5Quod si urbana penus sit legata, omnem, quae ubique est, legatam uideri Labeo ait, etiam si in uillis agrisue sit, si illa sit urbico usui destinata, sicuti urbica ministeria dicimus et quae extra urbem nobis ministrare consueuerunt. si autem extra urbem, Romae tamen sit, sed et si in hortis sit urbi iunctis, idem erit dicendum.
6Si cui penus legata sit praeter uinum, omnis penus legata uidetur excepto uino: sed si ita scriptum sit ‘omnem penum praeter uinum quod Romae erit’, sola penus quae Romae est legata uidetur: et ita et Pomponius libro sexto ad Sabinum scribit.
5 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Non omne quod bibetur in penu habetur: alioqui necesse est, ut omnia medicamenta quae biberentur contineantur. itaque ea demum penoris esse, quae alendi causa biberentur, quo in numero antidotum non est. et sane uere Cassius sensit.
1Sed quod quidam negauerunt piper et ligusticum et careum et laser et cetera huiusmodi in penu non esse, improbatum est.
6 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Instrumentum pistrini, item uniuersa uasa cocitatoria penu non continentur.
7 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.‘penum meam omnem ad matrem liberosque meos, qui cum matre sunt, pertinere uolo’. quaero, si tutores pupilli eam solummodo penum deberi, quae in caenaculo esset, dicant, sint autem et in horreis anphorae, an hae quoque deberentur. respondit, quidquid penoris usus causa ubicumque habuisset, deberi.