D. 33.10DE SUPPELLECTILE LEGATA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr.Supellex est domesticum patris familiae instrumentum, quod neque argento auroue facto uel uesti adnumeretur.
2 · Florentinus libro undecimo institutionum
pr.Id est res mouentes non animales.
3 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Suppellectili legata haec continentur: mensae, trapezophora, delficae, subsellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitae, toralia, imperia, uasa aquaria, pelues, aquiminalia, candelabra, lucernae, trulla,
1Item uasa aenea uulgaria, id est quae non proprie essent loco adtributa:
2Praeterea capsae, armaria. sed sunt qui recte putant capsas et armaria, si librorum aut uestium aut armamentorum gratia parata sint, non esse in suppellectili, quia ne hae quidem ipsae res, quibus adtributae essent, suppellectilis instrumento cederent.
3Uitrea escaria et potoria in supellectili sunt sic ut fictilia, nec solum uulgaria, sed etiam quae in pretio magno sunt: nam et pelues argenteas et aquiminalia argentea et mensas et lectos inargentatos uel inauratos atque gemmatos in supellectili esse non dubitatur, usque adeo, ut idem iuris sit et si tota argentea uel aurea sint.
4De murrinis et crystallinis dubitari potest an debeant adnumerari supellectili propter eximium usum et pretium: sed et de his idem dicendum est,
5Nec interest, cuius materiae sunt res, quae sunt in suppellectili. sed craterem argenteum non esse in supellectili nec ullum uas argenteum secundum saeculi seueritatem nondum admittentis supellectilem argenteam hodie, propter usum imperitorum si in argento relatum sit candelabrum argenteum, argenti esse uidetur, et error ius facit.
4 · Paulus libro singulari de instrumenti significatione
pr.Redae et sedularia suppellectili adnumerari solent.
5 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.De tapetis quaeri potest, subsellia cathedraria quibus insterni solent utrum in ueste sint, sicut stragula, an in suppellectili, sicut toralia, quae propria stragulorum non sunt. et hoc magis placuit ea supellectili contineri.
1De tapetis autem uel linteis, quibus insternuntur uehicula, dubitari potest, an sint in suppellectili. sed dicendum est potius instrumenti uiatorii ea esse, sicut pelles, quibus inuoluuntur uestimenta, lora quoque, quibus hae pelles constringi solent.
6 · Alfenus libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum
pr.Supellectilis eas esse res puto, quae ad usum communem patris familias paratae essent, quae nomen sui generis separatim non haberent: quare quae ad artificii genus aliquod pertinerent neque ad communem usum patris familias accommodatae essent, supellectilis non esse.
1Sed nec pugillares et codices in supellectili sunt.
7 · Celsus libro nono decimo digestorum
pr.Labeo ait originem fuisse supellectilis, quod olim his, qui in legationem proficiscerentur, locari solerent, quae sub pellibus usui forent.
1Tubero hoc modo demonstrare supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod in aliam speciem non caderet, ut uerbi gratia penum argentum uestem ornamenta instrumenta agri aut domus. nec mirum est moribus ciuitatis et usu rerum appellationem eius mutatam esse: nam fictili aut lignea aut uitrea aut aerea denique supellectili utebantur, nunc ex ebore atque testudine et argento, iam ex auro etiam atque gemmis supellectili utuntur. quare speciem potius rerum, quam materiam intueri oportet, suppellectilis potius an argenti, an uestis sint.
2Seruius fatetur sententiam eius qui legauerit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit referre: uerum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, ut puta escarium argentum aut paenulas et togas, supellectili quis adscribere solitus sit, non idcirco existimari oportere supellectili legata ea quoque contineri: non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere. id Tubero parum sibi liquere ait: nam quorsum nomina, inquit, nisi ut demonstrarent uoluntatem dicentis? equidem non arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime nomine usus sit, quo id appellari solet: nam uocis ministerio utimur: ceterum nemo existimandus est dixisse, quod non mente agitauerit. sed etsi magnopere me Tuberonis et ratio et auctoritas mouet, non tamen a Seruio dissentio non uideri quemquam dixisse, cuius non suo nomine usus sit. nam etsi prior atque potentior est quam uox mens dicentis, tamen nemo sine uoce dixisse existimatur: nisi forte et eos, qui loqui non possunt, conato ipso et sono quodam καὶ τῇ ἀνάρθρῳ φωνῇ dicere existimamus.
8 · Modestinus libro nono responsorum
pr.Cum quidam uxori suae legauerat domum cum iure suo omni et instrumento et supellectili, quaerebatur, an uideretur et argentum escale et potorium legato contineri. respondit, si quid in supellectili argentum est, deberi, escale autem uel potorium argentum non deberi, nisi hoc quoque testatorem sensisse legatarius doceat.
9 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Legata supellectili cum species ex abundanti per imperitiam enumerentur, generali legato non derogatur: si tamen species certi numeri demonstratae fuerint, modus generi datus in his speciebus intellegitur. idem seruabitur instructo praedio legato, si quaedam species numerum certum acceperint.
1Supellectilis mensas esse cuiuscumque materiae, scilicet uel argenteas uel argento inclusas placet: nam et argenteos lectos, item argentea candelabra supellectili cedere posterior aetas recepit: cum et Ulixem ex auro et argento lectum uiuentis arboris truncis aedificatum ornasse, quem Penelopa recognoscendi uiri signum accepit, ut uoluit Homerus.
2Supellectili sua omni legata acceptum argentum pignori non continebitur, quia supellectilem suam legauit, utique si non in usu creditoris id argentum uoluntate debitoris fuit, sed propositum propter contractus fidem ac restituendae rei uinculum.
10 · Iauolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis
pr.Qui uestem omnem et res plurium generum supellectilis expenso ferre solitus erat, is uxori supellectilem legauerat. recte negabant uestem legato cessuram Labeo Ofilius Cascellius, quia non posset uideri uestis appellatione supellectilis contineri.
11 · Iauolenus libro decimo ex posterioribus Labeonis
pr.Uasa aenea salientis aquae posita, item si quid aliud magis deliciarum quam usus causa paratum esset, non esse supellectilis Labeo Trebatius putant. murrea autem uasa et uitrea, quae ad usum, edendi et bibendi causa, parata essent, in supellectili dicuntur esse.
12 · Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Quemadmodum urbanus seruus et rusticus distinguitur non loco, sed genere usus, ita urbana penus et supellex ad usum urbanum, non ad locum urbanum aut peregrinum dirigenda est, multumque interest, penus et supellex ea quae in urbe sit an urbana legetur uel promittatur.
13 · Modestinus libro nono responsorum
pr.Respondit: numquam ex eo, quod supellectilem legauit maritus testamento, habitationem, in qua supellex fuit, legasse uidetur. quare contra defuncti uoluntatem habitationem sibi mulierem uindicare procul dubio est.
14 · Callistratus libro tertio de cognitionibus
pr.Fundo legato instrumentum eius non aliter legato cedit, nisi specialiter id expressum sit: nam et domo legata neque instrumentum eius neque supellex aliter legato cedit, quam si id ipsum nominatim expressum a testatore fuerit.