IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 34

D. 34.1DE ALIMENTIS UEL CIBARIIS LEGATIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus

pr.Si alimenta fuerint legata, dici potest etiam aquam legato inesse, si in ea regione fuerint legata, ubi uenumdari aqua solet.

2 · Marcianus libro octauo institutionum

pr.Si quis libertis alimenta reliquerit, et si legati fuerint serui et rogati legatarii manumittere, ad fideicommissum admittuntur, ut et diui quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt.

1Et licet ad fiscum bona fuerint deuoluta, ex quibus alimenta debeantur, praestanda sunt, sicuti si ad quemlibet successorem transissent.

3 · Ulpianus libro secundo de officio consulis

pr.Solent iudices ex causa alimentorum libertos diuidere, quotiens plures sunt heredes, ne a singulis heredibus minutatim alimenta petentes distringantur: quam diuisionem perinde tueri oportet atque si pater familias ipse libertos diuisisset. solent et unum eligere, per quem alimenta praestentur, aut ex uoluntate defuncti aut arbitrio suo, ut rescripta subiecta ostendunt: ‘exemplum libelli dati mihi a libertis silii misi uobis, sciens ad exemplum istam rem pertinere, quia multi testamentis suis praestari libertis iubent necessaria, quae quia minimi aeris sunt, ad nihilum perducuntur, cum plures heredes coeperunt per successiones existere. qua de causa puto uos recte facturos, si conuocatis Fauillae heredibus procuratoribusue eorum constitueritis, cui a ceteris dari debeat pecunia, ex cuius usuris alimenta praestentur. debebit autem is qui accipiet cauere eis qui dabunt redditurum se, ut quisque ex libertis decesserit alioue quo modo in ciuitate esse desierit, tantum ex sorte, quantum efficiet pro portione computatio’. diuus Pius Rubrio cuidam Telesphoro rescripsit: ‘consules uocatis his, a quibus uobis alimenta deberi ex causa fideicommissi constiterit, uel omnes ab uno uel facta pro rata distributione quis et a quibus percipiatis, decernent. fiscus enim, si eo nomine quid ab eo uobis deberetur, exemplum sequetur. iam nunc sciatis partes eorum, qui soluendo esse desierint, non pertinere ad onus reliquorum heredum’.

4 · Modestinus libro decimo responsorum

pr.Τοῖς τε ἀπελευθέροις ταῖς τε ἀπελευθέραις μου, οὓς ζῶσα ἔν τε τῇ διαθήκῃ ἔν τε τῷ κωδικίλλῳ ἠλευθέρωσα ἢ ἐλευθερώσω, δοθῆναι βούλομαι τὰ ἐν Χίοις μου χωρία, ἐπὶ τῷ καὶ ὅσα ζώσης μου ἐλάμβανον στοιχεῖσθαι αὐτοῖς κιβαρίου καὶ βεστιαρίου ὀνόματι. quaero, quam habeant significationem, utrum ut ex praediis alimenta ipsi capiant an uero ut praeter praedia et cibaria et uestiaria ab herede percipiant? et utrum proprietas an usus fructus relictus est? et si proprietas relicta sit, aliquid tamen superfluum inueniatur in reditibus, quam est in quantitate cibariorum et uestiariorum, an ad heredem patronae pertinet? et si mortui aliqui ex libertis sint, an pars eorum ad fideicommissarios superstites pertinet? et an die cedente fideicommissi morientium libertorum portiones ad heredes eorum an testatoris decurrant? Modestinus respondit: uidentur mihi ipsa praedia esse libertis relicta, ut pleno dominio haec habeant et non per solum usum fructum et ideo et si quid superfluum in reditibus quam in cibariis erit, hoc ad libertos pertineat. sed et si decesserit fideicommissarius ante diem fideicommissi cedentem, pars eius ad ceteros fideicommissarios pertinet: post diem autem cedentem si qui mortui sint, ad suos heredes haec transmittent.

1Lucius Titius testamento suo libertis libertabusque cibaria et uestiaria a liberis suis eisdemque heredibus praestari iussit nulla condicione addita: quaero, an, si sine patroni liberis idem liberti agant, cibaria et uestiaria accipere possint. Modestinus respondit nihil proponi, propter quod petitio eorum, quae testamento pure legata sunt, non competat.

5 · Modestinus libro undecimo responsorum

pr.Uerba testamenti: ‘omnibus libertis nostris cibaria praestabitis pro arbitrio uestro, non ignorantes, quot ex his caros habuerim’. item alio loco: ‘Prothymum Polychronium Hypatium commendo: ut et uobiscum sint et cibaria praestetis, peto’. quaero, an omnibus cibaria debent dari an his quos commendauit et cum heredibus esse iussit? Modestinus respondit omnibus libertis cibaria relicta proponi, quorum modum uiri boni arbitrio statuendum esse.

6 · Iauolenus libro secundo ex Cassio

pr.Legatis alimentis cibaria et uestitus et habitatio debebitur, quia sine his ali corpus non potest: cetera quae ad disciplinam pertinent legato non continentur,

7 · Paulus libro quarto decimo responsorum

pr.nisi aliud testatorem sensisse probetur.

8 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Pecuniae sortem alimentis libertorum destinatam unum ex heredibus secundum uoluntatem defuncti praecipientem cauere non esse cogendum ex persona deficientium partes coheredibus restitui placuit: ob eam igitur speciem post mortem omnium libertorum indebiti non competit actio nec utilis dabitur. diuersa causa est eius, cui legatorum diuisio mandatur: nam ea res praesentem ac momentariam curam iniungit, alimentorum uero praebendorum necessitas oneribus menstruis atque annuis uerecundiam quoque pulsantibus adstringitur.

9 · Papinianus libro octauo responsorum

pr.Alio herede instituto ita scripsit: ‘a te peto, Gai Sei, quidquid ex hereditate mea redegeris, illis alumnis meis des singulis denos aureos eandemque summam penes te esse uolo, cuius ex incremento eos alere te uolo: reliquum restitues Numerio conliberto nostro’. respondi, quamuis distrahere bona Gaius Seius alio scripto herede non possit, tamen eum, alumnis relictam pecuniam ut seruet ac restituat, intra Falcidiam recte petiturum: quod de superfluo probari non potest.

1Eum quoque libertum inter eos, quibus cibaria, item uestiarium patrona, quae uiua praestabat, reliquit, recte fideicommissum petiturum existimaui, qui annuos uiginti aureos et menstruum frumentum atque uinum acceptauit.

10 · Papinianus libro nono responsorum

pr.Cum unus ex heredibus certam pecuniam praecipere iussus esset, de cuius sorte libertis alimenta praestaret, heredem quoque heredis ad praeceptionem admitti placuit. si tamen plures heredes heres haberet, intentionem quidem defuncti prima facie refragari, sed aliud probari non oportere: quid enim, si ceteros heredes suos euitauit et quietam ac uerecundam atque etiam idoneam, libertis consulens, domum sequi maluit? et ideo ab omnibus heredibus heredis alimenta praestabuntur.

1Uerbis fideicommissi pure manumisso praeteriti quoque temporis alimenta reddenda sunt, quamuis tardius libertatem reciperauerit nec heres moram libertati fecerit: tunc enim explorari moram oportet, cum de usuris fideicommissi quaeritur, non de ipsis fideicommissis.

2Alimentis uiri boni arbitratu filiae relictis ab herede filio pro modo legatae dotis, quam solam pater exheredatae filiae nubenti dari uoluit, atque pro incrementis aetatis eam exhibendam esse respondi, non pro uiribus hereditatis.

11 · Paulus libro decimo quaestionum

pr.Is, cui annua alimenta relicta fuerant, in metallum damnatus indulgentia principis restitutus est. respondi eum et praecedentium annorum recte cepisse alimenta et sequentium deberi ei.

12 · Paulus libro quarto decimo responsorum

pr.Lucius Titius libertis suis cibaria et uestiaria annua certorum nummorum reliquit et posteriore parte testamenti ita cauit: ‘obligatos eis ob causam fideicommissi fundos meos illum et illum, ut ex reditu eorum alimenta supra scripta percipiant’. quaesitum est, an, si quando minores reditus peruenerint, quam est quantitas cibariorum et uestiariorum, heredes ad supplendam eam onerari non debeant, uel, si alio anno excesserint, an supplendum sit, quod superiore anno minus perceperint. Paulus respondit cibaria et uestiaria libertis defuncti integra deberi, neque ex eo, quod postea praedia his pignoris iure testator obligare uoluit, ut ex reditu eorum alimenta perciperent, minuisse eum uel auxisse ea quae reliquerat uideri.

13 · Scaeuola libro quarto responsorum

pr.Gaio Seio trecentos aureos legauit, ut ex usuris eius summae libertis cibaria et uestiaria praestaret, quae statuerat: codicillis autem eandem summam uetuit dari Gaio Seio, sed dari Publio Maeuio uoluit: quaero, an libertis fideicommissum debeat Maeuius. respondi Maeuium, nisi aliud, de quo non deliberaretur, doceat sibi a testatore iniunctum, uideri secundum uoluntatem testatoris recepisse ea onera, quae adscripta erant ei summae, quae in eum codicillis transferebatur.

1Imperator Antoninus Pius libertis Sextiae Basiliae. ‘Quamuis uerba testamenti ita se habeant, ut, quoad cum Claudio Iusto morati essetis, alimenta et uestiarium legata sint, tamen hanc fuisse defunctae cogitationem interpretor, ut et post mortem iusti eadem uobis praestari uoluerit’. respondit eiusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas alimentis praestandis perpetuo maneat.

2Item consultus de tali scriptura ‘et tecum sint semper uolo’: quaero, cum manumissi ab herede cum eo morati diu sint, sed ob grauiorem seruitutem ab eo discesserint, an alimenta his debeantur, quae negat se praestare, nisi uice seruitutis is uteretur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi.

14 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr.Mela ait, si puero uel puellae alimenta relinquantur, usque ad pubertatem deberi. sed hoc uerum non est: tamdiu enim debebitur, donec testator uoluit, aut, si non paret quid sentiat, per totum tempus uitae debebuntur.

1Certe si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum alimentorum, quae dudum pueris et puellis dabantur, uelit sequi, sciat Hadrianum constituisse, ut pueri usque ad decimum octauum, puellae usque ad quartum decimum annum alantur, et hanc formam ab Hadriano datam obseruandam esse imperator noster rescripsit. sed etsi generaliter pubertas non sic definitur, tamen pietatis intuitu in sola specie alimentorum hoc tempus aetatis esse obseruandum non est inciuile.

2Sed si alimenta, quae uiuus praestabat, reliquerit, ea demum praestabuntur, quae mortis tempore praestare solitus erat: quare si forte uarie praestiterit, eius tamen temporis praestatio spectabitur, quod proximum mortis eius fuit. quid ergo, si, cum testaretur, minus praestabat, plus mortis tempore, uel contra? adhuc erit dicendum eam praestationem sequendam, quae nouissima fuit.

3Quidam libertis suis ut alimenta, ita aquam quoque per fideicommissum reliquerat: consulebar de fideicommisso. cum in ea regione Africae uel forte Aegypti res agi proponebatur, ubi aqua uenalis est, dicebam igitur esse emolumentum fideicommissi, siue quis habens cisternas id relinquerit siue non, ut sit in fideicommisso, quanto quis aquam sibi esset comparaturus. nec uideri inutile esse fideicommissum quasi seruitute praedii non possessori uicinae possessionis relicta: nam et haustus aquae ut pecoris ad aquam adpulsus est seruitus personae, tamen ei, qui uicinus non est, inutiliter relinquitur: in eadem causa erunt gestandi uel in tuo uuas premendi uel areae tuae ad frumenta ceteraque legumina exprimenda utendi. haec enim aqua personae relinquitur.

15 · Scaeuola libro septimo decimo digestorum

pr.A filio herede codicillis Seiae decem reliquit et alumno his uerbis: ‘Maeuio infanti alumno meo quadringenta dari uolo, quae peto a te, Seia, suscipias et usuras ei quincunces in annum usque uicesimum aetatis praestes eumque suscipias et tuearis’. quaesitum est, an Seia, postquam legatum suum acceperit, si nolit pecuniam alumno relictam suscipere uel in suscipienda ea cessauerit, onus alimentorum ex die mortis testatoris compellenda sit adgnoscere. respondit secundum ea quae proponerentur compellendam praestare, cum fideicommissum sit. idem quaesiit, an heres quoque Seiae in annos uiginti alimenta praestare debeat. respondit debere.

1Testator concubinae mancipia rustica numero octo legauit et his cibaria praestari iussit in haec uerba: ‘eisque mancipiis, quae supra legaui, cibarii nomine ab heredibus meis praestari uolo, quae me uiuo accipiebant’. quaesitum est, cum uiuo testatore semper mancipia rustica tempore messium et arearum delegata fuerint et eo tempore cibaria ex ratione domini sui numquam acceperint excepto custode praedii, an heres eius quoque temporis, id est messis et arearum, et cibaria concubinae pro mancipiis rusticis praestare deberet. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. Claudius: merito: nam si eodem modo, quo apud testatorem fuerunt, et apud concubinam futura legauit, non debebantur eius temporis, de quo quaesitum est, cibaria: uerum si uelut in ministerium urbanum ab his transferentur, debebuntur.

2Titia decedens testamento ita cauit: ‘omnibus libertis libertabusque meis cibaria et uestiaria, quae uiua praestabam, dari praestarique uolo’: quaesitum est, cum tribus solis eo tempore, quo ea uixit, sicut rationibus continebatur, cibaria et uestiaria praestiterit, an heres eius a ceteris quoque libertis conueniri possit, an uero tribus tantum sit obnoxius, qui rationibus ipsius cibaria et uestiaria accepisse reperiuntur? respondit ab omnibus.

16 · Scaeuola libro octauo decimo digestorum

pr.Alimenta et uestiaria libertis suis dedit: quaesitum est, an, quia nominatim a Moderato uno ex heredibus dari iussit testator, solus Moderatus debeat, non etiam post mortem Moderati heredes eius. respondit et heredes teneri.

1Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisue manumiserat, alimenta commoda, quae uiua praestabat, dari iusserat: item omnibus libertis libertabusque fundos: quaesitum est, an ad ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scribere solebat ita: ἀπὸ Ῥουφίνης ἡμετέρῳ ἀπελευθέρῳ·: epistula etiam emissa ad ordinem ciuitatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice (quod medicus erat) salaria ei praestarentur, manifestando litteris suis eum suum esse libertum. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum, ut, si quidem uiua ea et ei praestabat, nihilo minus ad fideicommissum admitteretur, aliter uero non.

2Basilice libertae decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum libertos esse uoluit, ut, cum fuerit Basilice annorum uiginti quinque, cum usuris quincuncibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout aetatem ampliauerit: quaesitum est, an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et uestiaria et habitationem reliquit, etiam basilice deberentur. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur. Claudius: quia destinauerat alimentis eius usuras pecuniae, quas specialiter ei praelegauerat.

3Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio aequis partibus heredes reliquit et ita cauit: ‘item libertis meis, quos uiuus manumisi, ea quae praestabam’. quaesitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a uiuente percipiebant solida ex fideicommisso petere possint. respondit non amplius, quam quod uir pro sua parte praestabat, deberi.

17 · Scaeuola libro nono decimo digestorum

pr.Seruos ad custodiam templi reliquerat et his ab herede legauerat his uerbis: ‘peto fideique tuae committo, ut des praestes in memoriam meam pedisequis meis, quos ad curam templi reliqui, singulis menstrua cibaria et annua uestiaria certa’. quaesitum est, cum templum nondum esset extructum, ex die mortis an uero ex eo tempore, quo templum explicitum fuerit, percipere serui debeant legatum. respondit officio iudicis heredem compellendum seruis relicta praestare, donec templum exstrueretur.

18 · Scaeuola libro uicesimo digestorum

pr.Libertis, quos testamento manumiserat, alimentorum nomine menstruos decem legauerat, deinde codicillis generaliter omnibus libertis menstruos septem et annuos uestiarii nomine denos legauit: quaesitum est, an et ex testamento et ex codicillis libertis fideicommissum heredes praestare debeant. respondit nihil proponi, cur non ea, quae codicillis data proponerentur, praestari deberent: nam ab his, quae testamento cibariorum nomine legata essent, recessum est propter ea, quae codicillis relicta sunt.

1Manumissis testamento cibaria annua, si cum matre morabuntur, per fideicommissum dedit: mater filio triennio superuixit neque cibaria neque uestiaria eis praestitit, cum in petitione fideicommissi liberti cessarent: sed et filia posteaquam matri heres exstitit, quoad uixit annis quattuordecim interpellata de isdem soluendis non est. quaesitum est, an post mortem filiae a nouissimo herede petere possint et tam praeteriti temporis quam futuri id, quod cibariorum nomine et uestiarii relictum est. respondit, si condicio exstitisset, nihil proponi, cur non possent.

2Ab heredibus Stichum manumitti uoluit eique, si cum Seio moraretur, cibaria et uestiaria praestari a Seio: deinde haec uerba adiecit: ‘te autem, Sei, peto, ut, cum ad annum uicesimum quintum perueneris, militiam ei compares, si tamen te ante non reliquerit’. quaesitum est, Sticho statim libertatem consecuto, prius autem defuncto Seio quam ad annum uicesimum quintum perueniret, an ab his, ad quos bona Seii peruenerunt, militia Sticho comparari debet? et si placet deberi, utrum statim militia comparanda sit an eo tempore, quo Seius annum uicesimum quintum expleturus fuisset, si superuixisset? respondit, cum placeat comparandam, non ante deberi, quam id tempus cessisset.

3Postumis heredibus institutis et patre et matre, et substitutione facta actores manumisit et peculia eis legauit et annua et certis libertis suis legata et aliis exteris plura: deinde post testamentum factum nata filia codicillis ita cauit: ‘si quid testamento, quod ante hoc tempus feci, legaui cui dari uolui, peto ab his, uti tertiam partem petinae filiae meae reddant’: secundis autem tabulis facta pupillari substitutione impuberibus libertis, quibus a parentibus libertates dedit, eo amplius alterum tantum, quantum in nummo praeter cibaria et uestiaria dari uoluit. quaesitum est, cum superuixisset filia testamento aperto et codicillis, postea autem decesserit et fideicommissum datum ei de restituenda parte tertia ad heredes suos transmiserat, an etiam cibariorum et uestiariorum tertiae partes ei per fideicommissum datae esse uideantur. respondit non uideri.

4Idem quaesiit, an eorum, quae codicillis per fideicommissum relicta sunt, tertiae partes ad filiam pertinere deberent. respondit non deberi. idem quaesiit, an alterum tantum a substitutione legatum deducta tertia parte quantitatis legatorum testamento datorum computari debeat, ut duae partes quantitatis debeantur, praeter codicillos, quibus tertiam partem codicillis legatorum ad filiam suam pertinere uoluit. respondit integrum ex tabulis substitutionis deberi.

5Cibaria et uestiaria per fideicommissum dederat et ita adiecerat: ‘quos libertos meos, ubi corpus meum positum fuerit, ibi eos morari iubeo, ut per absentiam filiarum mearum ad sarcofagum meum memoriam meam quotannis celebrent’. quaesitum est, uni ex libertis, qui a die mortis neque ad heredes accesserit neque ad sepulchrum morari uoluerit, an alimenta praestanda sint. respondit non praestanda.

19 · Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum

pr.Testamento ita cautum fuit: ‘libertis meis cibaria quaeque alia praestabam ab heredibus meis praestari uolo’: unus ex libertis ex uoluntate patroni negotii sui gratia quadriennio ante diem mortis afuit: ex hac causa cibaria, quae ante acceperat, mortis tempore non accepit: cui tamen liberto eodem testamento patronus, sicut et aliis, quos uiuus manumiserat, legatum quinque dederat. quaesitum est, an isti quoque cibaria et reliqua, quae ceteris libertis legata sunt, debeantur. respondit: cur non?

20 · Scaeuola libro tertio responsorum

pr.‘Stichus nutricis meae nepos liber esto: cui decem aureos annuos dari uolo’. qui deinde interpositis nominibus eidem Sticho contubernalem eius et liberos legauit hisque, quae uiuus praestabat: deinde alio capite libertis omnibus quae uiuus praestabat dari iussit. quaero, an Stichus praeter suum legatum et alimenta percipere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non posse.

1Item cum alimenta libertis utriusque sexus reliquerit a re publica et ex praediis, quae ei legauit, dari uoluisset, quaero, Stichi contubernali et liberis utrum ab herede instituto an a re publica diaria et uestiaria, quae uiuus dabat, praestari deberent. respondit posse benigna uoluntatis interpretatione dici his quoque a re publica praestanda.

2Titia usum fructum fundi legauit Maeuio eiusque fidei commisit, ut ex reditu fundi praestaret Pamphilae et Sticho annuos centenos nummos quoad uiuent: quaero, an mortuo Maeuio heres alimenta debeat. respondit nihil proponi, cur debeant praestari ab herede Titiae: sed nec ab herede legatarii, nisi id testator manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei praestandae sufficeret.

3Mater filio herede instituto per fideicommissum libertatem Pamphilo seruo dedit: eidem cibariorum nomine legauit quinos aureos et uestiarii in singulos annos quinquagenos, si cum filio eius moretur: quaero, filio defuncto an alimenta debentur. respondit, si condicioni paruisset, deberi et post mortem.

21 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr.Diariis uel cibariis relictis neque habitationem neque uestiarium neque calciarium deberi palam est, quoniam de cibo tantum testator sensit.

22 · Ualens libro primo fideicommissorum

pr.Cum alimenta per fideicommissum relicta sunt non adiecta quantitate, ante omnia inspiciendum est, quae defunctus solitus fuerat ei praestare, deinde quid ceteris eiusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit, tum ex facultatibus defuncti et caritate eius, cui fideicommissum datum erit, modus statui debebit.

1Qui fratris sui libertis alimenta debebat, his testamento uineas cum hac adiectione reliquerat ‘ut habeant, unde se pascant’. si pro alimentis uineas reliquisset, non aliter eis ex fideicommissi causa eas praestari debere, quam si testamenti obligatione heredes liberassent: aut, si id omissum fuisset et postea ex testamento agerent, doli mali exceptione tutum heredem futurum, scilicet si non minus ualent uineae quam alimentorum aestimatio. illam autem adiectionem ‘ut habeant unde se pascant’ magis ad causam praelegandi quam ad usum fructum constituendum pertinere.

23 · Paulus libro quarto ad Neratium

pr.Rogatus es, ut quendam educes: ad uictum necessaria ei praestare cogendus es. Paulus: cur plenius est alimentorum legatum, ubi dictum est et uestiarium et habitationem contineri? immo ambo exaequanda sunt.