D. 33.8DE PECULIO LEGATO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Seruo legato cum peculio et alienato uel manumisso uel mortuo legatum etiam peculii exstinguitur.
2 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.Nam quae accessionum locum optinent, exstinguuntur, cum principales res peremptae fuerint.
3 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.At si ancilla cum suis natis legata sit, etiam mortua ea uel alienata uel manumissa nati ad legatarium pertinebunt, quia duo legata sunt separata.
4 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale
pr.Sed et si cum uicariis suis legatus sit seruus, durat uicariorum legatum et mortuo eo aut alienato aut manumisso.
5 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Peculio legato constat heredem nomina peculiaria persequi posse, et insuper ipsum si quid debeat seruo, reddere legatario debere.
6 · Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum
pr.Si peculium legetur et sit in corporibus, puta fundi uel aedes, si quidem nihil sit, quod seruus domino uel conseruis liberisue domini debeat, integra corpora uindicabuntur: sin uero sit, quod domino uel supra scriptis personis debeatur, deminui singula corpora pro rata debebunt. et ita et Iulianus et Celsus putant.
1Et si fuerit legatum peculium non deducto aere alieno, uerendum, ne inutile legatum sit, quia quod adicitur contra naturam legati sit. sed puto uerum hanc adiectionem non uitiare legatum, sed nihil ei adicere: nec enim potest crescere uindicatio peculii per hanc adiectionem. plane si proponas legatarium nactum possessionem rerum, exceptione doli aduersus heredem uindicantem uti potest: habet enim in solidis rebus uoluntatem aeris alieni non deducendi. sed et si dominus remittere se seruo quod debet uel nihil sibi seruum debere significauerit, ualet haec adiectio, quia nuda uoluntate potest dominus seruo remittere quod ei debet.
2Uicario autem meo mihi legato an et uicarii mei peculium ad me pertineat, quaeritur. et putamus contineri legato uicarii eius peculium, nisi aduersa sit uoluntas testatoris.
3Si seruus et uicarius eius liberi esse iussi sint eisque peculia sua legata sint, uerba secundum uoluntatem testatoris exaudienda, tamquam de duobus separatisque peculiis testatore locuto: et secundum haec uicarius uicarii non communicabitur, nisi haec mens fuit testantis.
4Sicut autem aes alienum, hoc est quod debetur domino, minuit legatum peculium, ita per contrarium id quod dominus debet seruo augere debet. sed huic sententiae aduersatur rescriptum imperatoris nostri et patris eius, quod ita est: ‘cum peculium seruo legatur, non etiam id conceditur, ut petitionem habeat pecuniae, quam se in rationem domini impendisse dicit’. quid tamen si haec uoluntas fuit testatoris? cur non possit consequi? certe compensari debet hoc quod impendit cum eo quod domino debetur. an et quod dominus scripsisset se seruo debere, peculio legato cederet? Pegasus negat: idem Nerua: et cum Gnaeus Domitius filiae suae peculium quod eius esset legasset, et annuum, quod ei solitus erat dare, biennio non dedisset, sed in rationibus suis rettulisset filiae se debere quinquaginta, Atilicinus existimauit legato non cedere, quod uerum est, quia consonat rescripto.
5Non solum autem quod domino debetur peculio legato deducitur, sed et si quid heredi debitum fuit.
7 · Pomponius libro septimo ad Sabinum
pr.Si quis creditori suo adrogandum se dederit et agetur de peculio cum adrogatore, idem puto dicendum, quod de herede dicitur.
8 · Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum
pr.Denique Pegasus respondit, si statulibero, cui peculium legatum sit, heres interim crediderit, id ipso iure detrahi et corpora singula etiam per hoc aes alienum deminui.
1Proinde si pure libertatem accipiet et heres uel uiuo domino uel ante aditam hereditatem seruo crediderit, legatum peculii minuetur secundum Iuliani sententiam, licet dominus serui numquam fuerit.
2Qui Stichum et Pamphilum seruos habebat, testamento eos manumisit et unicuique peculium suum legauit. placet, quod alter alteri debet, de peculio eius decedere et alterius accedere legato.
3Item quaeritur, si seruo libertas data sit, si decem dedisset heredi, peculiumque ei legatum sit, an decem, quae dedisset heredi, debeant de peculio decedere. et est uerum quod Sabino placuit, hoc minus esse in peculio legato.
4Plus ait Sabinus, si statuliber seruum heredi uendiderit, perinde desinere eum in peculio esse, atque si extraneo uendidisset.
5His consequenter quaeritur, si seruus cum domino de libertate pactus fuerit et partem pecuniae dederit et ante quam residuum dederit dominus decesserit liberumque esse testamento iusserit cum peculio legato, an quod domino dederit in peculio sit imputandum. et ait Labeo de peculio decedere. plane si nondum dederat, sed, donec totum traderet, pro deposito apud eum fuerit, id in peculio esse placuit.
6Item si seruo peculium sit legatum et a debitore eius peculiari heres uetitus sit petere, uerum est hoc minus esse in legato peculio, hoc est detrahendum id quod debitori legatum est.
7Interdum etsi non sit legatum peculium, uelut legatum sic accipitur, id est in huiusmodi specie: quidam seruo libertatem, si rationes reddidisset, dederat, et si heredibus centum intulisset. imperator igitur noster cum patre rescripsit, peculium quidem non nisi legatum deberi: ‘uerum’, inquit, ‘si condicionibus praescriptis paruit seruus, testatorem uoluisse eum retinere peculium interpretamur’: uidelicet ex eo, quod ex peculio eum iusserat centum inferre.
8Utrum autem id demum peculium accipimus, quod mortis tempore fuit, an uero et quod postea accessit applicamus uel quod decessit detrahimus? et Iulianus alias accipiendum legatum peculii ait, si ipsi seruo legetur, alias, si alii: nam si ipsi, id tempus in legato spectandum, quo dies legati cedit: si uero extraneo, mortis tempus, sic tamen, ut incrementa ex rebus peculiaribus ad eum perueniant, ut puta partus ancillarum uel fetus pecorum: quod autem ex operis suis uel ex alia re accedit, id, si alii quam ipsi legetur peculium, non debebitur. hoc utrumque Iulianus secundum uoluntatem testatoris scribit: cum enim ipsi suum peculium legatur, uerisimile est eum omne augmentum ad ipsum pertinere uoluisse, cui patrimonium manumisso futurum est, cum alii, non: sic tamen, ut, si in alterius persona hoc eum sensisse appareat, idem dicas.
9 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Id quod seruo, qui in ipsius peculio est, debetur, non deducitur ex legato peculio, quamuis conseruus eius sit.
1Si conseruum suum uulnerauerit seruus et uiliorem fecerit, Marcellus non esse dubitandum deduci ex peculio, quod domino interesset (nam quid interest, conseruum uulneret an scindat aliquid uel frangat an subripiat? quo casu sine dubio minuitur peculium), sed non ultra simplum.
2Sed si se uulnerauit uel etiam occidit, nihil est deducendum hoc nomine: alioquin dicemus et si fugerit, deducendum id, quanto uilior sit factus propter fugam.
10 · Pomponius libro septimo ad Sabinum
pr.Si peculium seruo uel filio praelegare uelis, ne deducatur id quod tibi debebitur, specialiter ea quae in peculio erunt leganda sunt.
11 · Ulpianus libro uicesimo nono ad edictum
pr.Ei quoque, qui nihil in peculio habet, potest peculium legari: non enim tantum praesens, sed etiam futurum peculium legari potest.
12 · Iulianus libro trigesimo septimo digestorum
pr.Tunc inutile legatum peculii fit, cum seruus uiuo testatore decedit: ceterum si mortis tempore seruus uixerit, peculium legato cedet:
13 · Celsus libro nono decimo digestorum
pr.aliter atque si seruus uestitus legatus foret.
14 · Alfenus Uarus libro quinto digestorum
pr.Quidam in testamento ita scripserat: ‘Pamphilus seruus meus peculium suum cum moriar sibi habeto liberque esto’. consulebatur, rectene Pamphilo peculium legatum uideretur, quod prius quam liber esset peculium sibi habere iussus esset. respondit in coniunctionibus ordinem nullum esse neque quicquam interesse, utrum eorum primum diceretur aut scriberetur: quare recte peculium legatum uideri, ac si prius liber esse, deinde peculium sibi habere iussus est.
15 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum
pr.Seruo manumisso peculium legatum erat: alio capite omnes ancillas suas uxori legauerat: in peculio serui ancilla fuit. serui eam esse respondit neque referre, utri prius legatum esset.
16 · Africanus libro quinto quaestionum
pr.Stichus habet in peculio Pamphilum: hunc dominus noxali iudicio defendit et damnatus litis aestimationem soluit: deinde Stichum testamento manumisit eique peculium legauit: quaesitum est, an quod Pamphili nomine praestitum sit, ex peculio uel ipsius Pamphili uel Stichi deducendum sit. respondit Pamphili quidem de peculio utique deducendum, quantacumque ea summa esset, id est etiam si eum noxae dedere expedisset: quidquid enim pro capite serui praestitum sit, in eo debitorem eum domini constitui. quod si Pamphili peculium non sufficiat, tunc ex peculio Stichi non ultra pretium Pamphili deduci debere.
1Quaesitum est, si ex alia qua causa Pamphilus pecuniam domino debuisset nec ea ex peculio eius seruari posset, an usque ad pretium eius ex peculio Stichi possit deducere. negauit: neque enim simile id superiori esse. ibi enim propterea pretium uicarii deducendum, quod eo nomine ipse Stichus ob defensionem uicarii sui domino debitor constituatur, at in proposito quia Stichus nihil debeat, ex eius peculio nihil esse deducendum, sed ex Pamphili dumtaxat, qui certe ipse in suo peculio esse intellegi non potest.
17 · Iauolenus libro secundo ex Cassio
pr.Qui peculium serui legauerat, iudicium eo nomine acceperat, deinde decesserat. placuit non aliter peculium ex causa legati praestari, quam si de accepto iudicio heredi caueretur.
18 · Marcianus libro sexto institutionum
pr.Si seruo manumisso peculium legatum fuerit, in eum sine dubio creditoribus peculiariis actiones non competunt: sed non alias heres peculium praestare debet, nisi ei caueatur defensu iri aduersus creditores peculiarios.
19 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Cum dominus seruum uellet manumittere, professionem edi sibi peculii iussit atque ita seruus libertatem accepit. res peculii professioni subtractas non uideri manumisso tacite concessas apparuit.
1Testamento data libertate peculium legauerat eundemque postea manumiserat: libertus, ut et nominum peculii actiones ei praestarentur, ex testamento consequetur.
2Filius familias, cui pater peculium legauit, seruum peculii uiuo patre manumisit: seruus communis omnium heredum est exemptus peculio propter filii destinationem, quia id peculium ad legatarium pertinet, quod in ea causa moriente patre inueniatur:
20 · Marcianus libro septimo institutionum
pr.nihilque interest, ante legatus, deinde inutiliter manumissus sit an contra.
21 · Scaeuola libro octauo quaestionum
pr.Si Sticho manumisso peculium legatum sit et Titio seruus peculiaris, quantum peculio detractum erit ob id quod domino debetur, tantum ei accedere, cui uicarius legatus est, Iulianus ait.
22 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Dominus seruum testamento manumiserat et ei peculium legauerat: is seruus mille nummos domino debuerat et eos heredi soluit. respondi omnes eas res deberi orcino, si pecuniam orcinus quam debuerat soluisset.
1Dominus seruum, qui cum eo uicarium communem habebat, testamento manumiserat et peculium ei legauerat, deinde ipsum uicarium, qui communis erat, nominatim et ipsi et libertae suae legauerat. respondi partem quartam libertae, reliquam partem quartam liberti futuram: quod et Trebatius.
23 · Scaeuola libro quinto decimo digestorum
pr.Dominus Sticho seruo suo, qui bona liberti eius gessit, cui pro parte dimidia testamento heres exstiterat, in quibus negotiis gestis et kalendaria fuerunt, testamento suo libertatem dederat, si rationem reddidisset, eique peculium suum per fideicommissum dedit: Stichus summas, quibus reliquatus erat tam ex kalendario quam ex uariis causis, reddidit manentibus debitoribus, pro quibus ipse pecuniam heredibus patroni refuderat, libertatemque adeptus decessit. quaesitum est, an heredibus Stichi aduersus nomina debitorum, pro quibus Stichus pecuniam heredibus patroni intulit, heredes patroni ex causa fideicommissi compellendi sint actiones praestare, cum nihil aliud a Sticho patrono debitum fuerit. respondit praestandum.
1Testamento codicillisue seruos manumisit et peculia legauit et de Sticho ita cauit: ‘Stichum seruum meum liberum esse uolo eique uolo dari decem aureos et quidquid ex ratione loculorum meorum habet: rationes autem heredibus meis dari uolo. his omnibus, quos hoc testamento manumisi, peculia sua concedi uolo’. quaesitum est, an, quod amplius rationi loculorum in diem mortis erogauit Stichus ex peculio suo, ab heredibus recipere debeat, cum ex consuetudine domus esset, ut quidquid amplius ex suo in ratione loculorum erogasset, dominica ratio ei deberet atque exsolueret. respondit secundum ea, quae propter consuetudinem proponerentur, id quoque peculio legato contineri, quod et dominica ratio deberet et solita erat reddere.
2Seruis libertates legataque dederat et condicionem ita scripserat: ‘ὅσους κατέλιπον ἐλευθέρους καὶ τὰ ληγάτα αὐτοῖς, τούτους βούλομαι εἶναι ἀνεξετάστουσ’. quaesitum est, an peculia quoque legata his uidebuntur. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri legata.
3Item quaesitum est, an ex isdem uerbis reliqua rationum quasi legata retinere possint, aut si res dominicas apud se habuerint, aut, si qui eorum coloni praediorum fuerunt, pensiones. respondit supra responsum.
24 · Ulpianus libro quadragesimo tertio ad Sabinum
pr.Si legatus fuerit seruus, peculium excipere non est necesse, quia non sequitur, nisi legetur.
25 · Celsus libro nono decimo digestorum
pr.Si seruus liber esse iussus sit eique peculium legatum sit, uicariorum eius uicarii legato continentur.
26 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.‘Titi fili, e medio praecipito sumito tibique habeto domum illam, item aureos centum’: alio deinde capite peculia filiis praelegauit. quaesitum est, an peculio praelegato et centum aurei et usurae eorum debentur, cum rationibus breuiariis in aere alieno et sortem et usuras inter ceteros creditores complexus sit. respondit, si id faenus nomine filii exercuisset et usuras ita, ut proponeretur, filio adscripsisset, id quoque peculio legato deberi.