IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 33

D. 33.5DE OPTIONE UEL ELECTIONE LEGATA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro secundo ad Sabinum

pr.Diuus Pius Caecilio Proculo rescripsit eum, cui seruorum legata sit electio, tres posse eligere.

2 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum

pr.Quotiens serui electio uel optio datur, legatarius optabit quem uelit:

1Sed et homine generaliter legato arbitrium eligendi quem acciperet ad legatarium pertinet.

2Data igitur optione si quis optauerit alienum seruum uel hominem liberum, uidendum est, an consumpserit optionem: et puto non consumi.

3Eum, cui centum amphorarum electio data sit, acetum eligentem non consumere optionem, si id acetum elegerit, quod uini numero pater familias non habuit:

3 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.scilicet si ante exhibitionem, hoc est ante degustationem acetum elegerit.

4 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Scyphi electione data si non omnibus scyphis exhibitis legatarius elegisset, integram ei optionem manere placet (nisi ex his dumtaxat eligere uoluisset, cum sciret et alios esse):

5 · Africanus libro quinto quaestionum

pr.nec solum si fraude heredis, sed etiam si alia qualibet causa id euenerit.

6 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Mancipiorum electio legata est. ne uenditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet praetor, nisi intra tempus ab ipso praefinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. quid ergo si die praeterito, sed antequam uenderet heres, uindicare legatarius uelit? quia non est damnum subiturus heres, propter quod decernere praetor id solet. et quid si die praeterito, quem finierit praetor, heres aliquos ex seruis uel omnes manumiserit? nonne praetor eorum tuebitur libertatem? ergo totiens actio deneganda non est, si omnia in integro sint. idem est et si pignori aliquos ex his seruis heres dederit post diem uel uendiderit.

7 · Paulus libro decimo quaestionum

pr.Immo et si quosdam seruos distraxit, quosdam retinuit, non est audiendus legatarius, si uelit optare ex retentis ab herede, cum iam disposuerit familiam heres.

8 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Si tibi electio serui et mihi reliqui legati sunt, decernendum est a praetore, nisi intra certum tempus optaueris, petitionem tibi non datu iri.

1Si ex quattuor uiriolis duae, quas elegissem, mihi legatae sint, siue duae solae relictae sint siue ab initio duae solae fuerint, ualet legatum.

2Unius hominis mihi et tibi optio data est: cum ego optassem, si non mutassem uoluntatem, deinde tu eundem optaueris, utriusque nostrum seruum futurum: quod si ante decessissem uel furiosus factus essem, non futurum communem, quia non uideor consentire, qui sentire non possim: humanius autem erit, ut et in hoc casu quasi semel electione facta fiat communis.

3Si rerum depositarum electio mihi relicta sit, et ad exhibendum cum eo, apud quem depositae sint, agere potero et cum herede agere, ut is depositi agendo facultatem mihi eligendi praestet.

9 · Iulianus libro trigesimo secundo digestorum

pr.Cum ita legatur: ‘Titio Stichum do lego, si Pamphilum non elegerit: eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit’, simile est, atque si ita legatum fuisset: ‘Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum uolet, do lego’.

1Quaesitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio serui data esset uel seruus generaliter legatus esset, quid iuris esset. dixi commodius constitui eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem seruorum, non cogitare de Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui praesentem libertatem dederit: secundum quod si Stichum optauero uel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo.

2In eodem casu quaesitum est, si optione seruorum data, antequam optarem, condicio statutae libertatis defecisset, an Stichum optare possim. puto Mucianae sententiae adsentiendum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutae libertatis: quare siue uiuo testatore siue post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutae libertatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditae hereditatis tempore uires accipit. ideoque Stichum optare possum.

10 · Iulianus libro trigesimo quarto digestorum

pr.Si Pamphilo seruo Lucii Titii seruus generaliter legatus sit, deinde dominus Pamphili, postquam dies legati cesserit, eum manumississet: si quidem Titius seruum uindicauerit, exstinguitur Pamphili legatum, quia non esset in hereditate qui possit optari. si uero Titius legatum a se repudiasset, Pamphilum optare posse legatum constat: licet enim manumissione Pamphili duae personae constituerentur Titii et Pamphili, unius tamen rei legatum inter eas uertitur et Titio uindicante optio exstinguitur, repudiante Pamphilus optare potest.

11 · Iulianus libro trigesimo sexto digestorum

pr.Si Eros Seio legatus sit et Eroti fundus, deinde optio serui Maeuio data fuerit isque Erotem optauerit, fundus ad solum Seium pertinebit, quoniam aditae hereditatis tempore is solus erit, ad quem posset legatum pertinere. nam et cum seruo communi alter ex sociis legat, idcirco ad solum socium totum legatum pertinet, quoniam die legati cedente solus est, qui per eum seruum possit adquirere.

12 · Iulianus libro primo ex Minicio

pr.Seruo generaliter legato uerius est omnes heredes, si eis electio data est, eundem dare debere: si non consentiant heredes, ex testamento eos teneri.

13 · Paulus libro octauo ad Plautium

pr.Si optio serui data mihi fuerit et Sticho aliquid testator sine libertate legasset, tunc sequens legatum consistit, cum tota familia ad unum, id est Stichum recciderit, ut quasi pure legato utiliter sit legatum. nec aduersatur Catoniana, si uoluntarius heres institutus sit, quia potest ante aditam hereditatem, etiamsi statim decesserit, familia minui: quod si necessarius heres institutus sit, sequens legatum propter Catonianam inutile est.

1Pomponius scribit emptore hereditatis postulante, ut is, cui serui optio legata sit, optet, uidendum esse, an praetor ut id faciat cogere debeat legatarium, quemadmodum si heres institutus id postularet, quia potest per heredem id emptor consequi: et quare non possit, non uideo.

14 · Iauolenus libro secundo ex Cassio

pr.Si, cum optio serui ex uniuersa familia legata esset, heres aliquem priusquam optaretur manumisit, ad libertatem eum interim non perducit, seruum tamen quem ita manumiserit amittit, quia is aut electus legato cedit aut relictus tunc liber ostenditur.

15 · Iauolenus libro secundo epistularum

pr.Seruo sine libertate legaui, deinde optionem seruorum Maeuio dedi: is eundem seruum optauit: quaero, an id quoque quod legatum est ei deberetur. respondit: non puto legatum huius serui nomine ad dominum pertinere.

16 · Terentius Clemens libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Optione legata placet non posse ante aditam hereditatem optari et nihil agi, si optaretur.

17 · Terentius Clemens libro septimo decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Cum optio duorum seruorum Titio data sit, reliqui Maeuio legati sint, cessante primo in electione ‘reliquorum’ appellatione omnes ad Maeuium pertinent.

18 · Scaeuola libro tertio decimo quaestionum

pr.Homine legato Neratius ait nihil agi repudiato Pamphilo itaque eum ipsum eligi posse.

19 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.‘Illud aut illud, utrum elegerit legatarius’: nullo a legatario electo decedente eo post diem legati cedentem ad heredem transmitti placuit.

20 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Apud Aufidium libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: ‘uestimenta quae uolet triclinaria sumito sibique habeto’, si is dixisset quae uellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se uelle dixisset, mutare uoluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere.

21 · Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum

pr.Filium et uxorem heredes scripsit, filiam exheredauit et ei legatum dedit, cum in familia nuberet, centum et, cum in familia nupserit, his uerbis: ‘insuper arbitratu Semproniae matris eius mancipia decem, quae confestim post aditam hereditatem meam a Sempronia uxore mea eligi uolo: quae mancipia, cum in familiam nupserit, dari uolo. et si antequam nupserit, aliquod ex mancipiis decesserit, tunc in locum eius arbitratu Semproniae matris eius dari uolo, dum ad eam plenus numerus perueniat. quod si Sempronia mater eius non elegerit, tunc ipsa sibi quae uolet eligat’. quaesitum est, cum mater elegerit, an ea, quae ex his mancipiis ante nuptias adgnata sunt, ad puellam supra numerum decem mancipiorum pertineant. respondit, cum mancipiorum legatum in tempus nuptiarum testator transtulit, id quod medio tempore ancillae enixae sunt ad filiam non pertinere. idem quaesiit, ante nuptias eorundem mancipiorum fructus et usus an ad Semproniam matrem pertineant. respondit nihil proponi, cur ad matrem pro solido pertineant.

22 · Scaeuola libro septimo decimo digestorum

pr.Maritus uxori suae codicillis per fideicommissum dedit praedia, item lances quas elegerit quattuor: quaesitum est, an ex his lancibus, quae mortis tempore sint, eligere possit. respondit posse.