D. 33.4DE DOTE PRAELEGATA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum
pr.Cum dos relegatur, uerum est id dotis legato inesse, quod actione de dote inerat.
1Et ideo si inter uirum et uxorem conuenerat, ut morte uiri soluto matrimonio filio communi interueniente dos apud mariti heredem remaneret, et maritus decedens dotem relegauerit, stari pacto non debet ob hoc quod dos relegata est. uerum et citra relegationem hoc probari debet: nam quod est admissum posse deteriorem condicionem dotis fieri interuenientibus liberis, totiens locum habet, quotiens ipsa in matrimonio decedit uel diuortium interuenit.
2Et uerum est commodum in dote relegata esse repraesentationis, quamuis annua die dos praestaretur:
3Est et illud, quod ob res donatas hodie post senatus consultum nulla fit exactio, si modo uoluntatem non mutauit testator.
4Impensae autem ipso iure dotem minuunt. sed quod diximus ipso iure dotem impensis minui, non ad singula corpora, sed ad uniuersitatem erit referendum.
5Adeo autem dotis actionem continet dotis relegatio, ut, si uiuus eam uxori (scilicet quibus licet casibus) soluerit, cesset legatum.
6Sed et si mancipia fuerint in dote non aestimata et haec demortua sint, legatum dotis in his euanescit.
7Sed et si dotem promiserit mulier neque dederit et decedens maritus uxori dotem praelegauerit, mulier nihil amplius quam liberationem habebit: nam et si quis ita legauerit ‘centum quae in arca habeo’ aut ‘quae ille apud me deposuit’, si nulla sint, nihil deberi constat, quia nulla corpora sint.
8Si quis uxori fundum Titianum his uerbis legasset: ‘is enim fundus propter illam ad me peruenit’, omnimodo debetur fundus: nam quidquid demonstratae rei additur satis demonstratae, frustra est.
9Celsus libro uicesimo digestorum scribit, si socer nurui dotem relegauit, si quidem ius actionis de dote uoluit relegare, nullius momenti esse legatum, quippe nupta est: sed si uoluit eam recipere dotalem pecuniam, inquit, utile erit legatum. si tamen haec dotem receperit, nihilo minus maritus dotis persecutionem habebit, siue heres institutus esset, familiae herciscundae iudicio, siue non, utili actione. ego puto, quoniam non hoc uoluit socer, ut bis dotem heres praestet, mulierem agentem ex testamento cauere debere defensu iri heredem aduersus maritum. ergo et maritus idem debebit cauere aduersus mulierem defensu iri, si prior agat.
10Per contrarium apud Iulianum libro trigesimo septimo quaeritur, si socer filio suo exheredato dotem nurus legasset: et ait agi quidem cum marito exheredato de dote non posse, uerumtamen ipsum dotem persecuturum ex causa legati: sed non alias eum legatum consecuturum, quam si cauerit heredes aduersus mulierem defensu iri. et differentiam facit inter eum, cui dos relegata est, et orcinum libertum, cui peculium legatum est: namque eum de peculio posse conueniri ait, heredem non posse, quia peculium desiit penes se habere: at dotis actio nihilo minus competit, etsi dotem desierit habere.
11Idem Iulianus quaerit, si dotem marito relegauerit socer, an dote soluta mulieri legatum mariti extinguatur. et dicit extingui, quia nihil esset iam, quod marito posset praestari.
12Idem quaerit, si dos alii legata esset eamque rogatus sit mulieri restituere, an lex Falcidia in legato locum haberet. et dicit habere: sed quod minus est in fideicommisso, mulierem dotis actione consecuturam. ego quaero, an commoda repraesentationis in hoc legato sic obseruentur atque si dos ipsi mulieri fuisset relegata. et puto habere.
13Idem Iulianus quaerit, si mulieri dos sit relegata eaque rogata dotem restituere, an Falcidia locum habeat. et negat habere, quoniam fideicommissum quoque negat ualere. quod si praeterea quid uxori legatum sit, putat ex residuo fideicommissum praestari: quod utique habita ratione Falcidiae mulieri praestabitur. sed et marito ex parte heredi instituto a socero dote praelegata legatum dotis Falcidiam passurum, uidelicet quia adhuc constante matrimonio indebita dos uidetur relegata, uerum quod Falcidia reccidit, in familiae herciscundae iudicio maritum praecepturum, quemadmodum totam dotem praeciperet, si non esset relegata.
14Mela scripsit, si fundus in dote sit et specialiter sit legatus, mox generaliter dos relegata, non bis, sed semel deberi fundum.
15Ibidem Mela coniungit, si fundus in dote fuit locatus a marito ad certum tempus, uxorem non alias fundum ex relegatione consequi, quam si cauerit se passuram colonum frui, dummodo ipsa pensiones percipiat.
2 · Ulpianus libro quinto disputationum
pr.Cum quis uxori suae dotem relegat fideique commissum ab ea relinquit, hoc fideicommissum ex commodo, quod ex relegatione mulier sentit, aestimabitur, et ita Celsus quoque libro uicesimo digestorum scripsit. quod si necessariae fuerunt impensae, quae ipso iure dotem minuunt, amplius dici potest, si tanta quantitas dotis, quam maritus accepit, ei relegata est, oportere dici etiam eam quantitatem posse fideicommissum erogare, quae ipso iure dotem minuit: esse enim mulierem legatariam nemo est qui dubitet. sed et si non dos, sed pro dote aliquid uxori fuerit legatum, adhuc quasi dos relegata accipitur. hoc amplius Iulianus scribsit, etsi non fuerit adiectum pro dote esse legatum, hoc tamen animo relictum, adhuc eius esse condicionis. uxor igitur si rogetur uel dotem uel quod pro dote legatum est uel quod in uicem dotis ei adscriptum est restituere, non cogetur nisi eatenus, quatenus diximus, restituere: et ideo heres instituta rogataque quantitatem hereditatis restituere id demum restituet, quod quantitatem dotis excedit idque quod ex repraesentationis commodo sentit. nam et si quis, cum a nuru dotem accepisset, filium suum heredem instituerit eumque rogauerit, quidquid ad eum ex hereditate peruenisset, restituere, mox morte uxoris dotem fuerit lucratus, id non restituet quod ex dote percepit, quia matrimonii causa id lucratus est, non ex patris iudicio.
1Mulier dotem promisit quadringentorum et dedit fundos duos in ducenta, praeterea nomina debitorum in residua ducenta: mox maritus eius decedens pro dote fundos ei duos non eos, quos in dotem acceperat, reliquit et praeterea duos illos dotales, quos aestimatos acceperat, reliquit fideique eius commisit, ut, quidquid ad se ex hereditate eius peruenisset, id restitueret Seio cum moreretur: quaerebatur, quantum esset in fideicommisso muliere defuncta. dicebam uxorem hanc, quae rogata est, quidquid ad se peruenerit ex testamento, restituere, in ea esse condicione, ut id demum restituere rogetur, quod deducta dotis quantitate ad eam peruenit: dotem enim recepisse eam magis quam accepisse, saluo eo, quod ex commodo repraesentationis ab ea fideicommitti potuit. proinde id quidem, quod pro dote maritus ei reliquit, non cogetur restituere, nisi plus fuit in eo quam in quantitate dotis: residuum uero, quod praeterea illi relictum est, cum fructibus cogetur restituere. habebit igitur praecipuam dotem cum suis fructibus: id uero, quod extrinsecus ei relictum est, cum fructibus, qui ad eam peruenerint, restituet.
3 · Iulianus libro trigesimo quarto digestorum
pr.Qui ita legat uxori suae: ‘Titiae amplius quam dotem aureos tot heres meus damnas esto dare’, manifestus est dotem quoque relegasse.
4 · Africanus libro quinto quaestionum
pr.Cum uolgari modo dies legatorum profertur, nihil eam rem ad dotis relegationem pertinere ait, quia suum diem habeat.
5 · Marcianus libro tertio regularum
pr.Dote relegata non est heres audiendus, si uelit ob donationes in mulierem factas solutionem differre uel ob impensas alias, quam quae ipso iure dotem minuunt: aliud est enim minorem esse factam dotem, quod per necessarias impensas accidit, aliud pignoris nomine retineri dotem ob ea, quae mulierem inuicem praestare aequum est.
6 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Cum scriptum esset: ‘quae pecunia propter uxorem meam ad me uenit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato’, quamuis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere Alfenus Uarus Seruium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit.
1Item ei, quae dotem nullam habebat, uir sic legauerat: ‘quanta pecunia dotis nomine’ et reliqua, ‘pro ea quinquaginta heres dato’. deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et Seruii auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si seruus alicui mortuus aut pro eo centum legata essent. quod uerum est, quia his uerbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata uidetur.
7 · Papinianus libro octauo decimo quaestionum
pr.Pater dotem a nuru acceptam filio exheredato legauit: heres patris opposita doli exceptione non ante soluere legatum cogendus est, quam ei cautum fuerit de indemnitate soluto matrimonio.
1Sed si, priusquam legatum filio solueretur, mulier dotem suam reciperauit, frustra filius de legato aget.
2Sed si lex Falcidia locum in legato dotis aduersus filium exheredatum habuerit et mulier solutionem ratam fecerit, propter eam quantitatem, quam heres retinuerit, utilis actio dotis ei dabitur. quod si ratum non habeat, defendi quidem debebit heres a uiro, qui se defensurum promisit: sed si totam litem uir solus subierit, actio iudicati, si cautum non erit, pro ea quantitate, quae iure Falcidiae petenda est, aduersus heredem dabitur.
3Sed si, priusquam legatum filio solueretur, mulier diuertit, quamquam ipsa nondum praecipere dotem possit, non ideo tamen actio filii differtur: quia tunc isdem diebus filio solui dotem responsum est, cum patri pro parte heres exstitit et ad praeceptionem dotis soluto matrimonio, postquam heres exstitit, admissus est.
4Si forte per errorem cautio defensionis omissa sit ex causa fideicommissi filius dotem acceperit, ut indebitum fideicommissum non repeteretur: cautionis enim praestandae necessitas solutionem moratur, non indebitum facit quod fuit debitum: sed non erit iniquum heredi subueniri.
5Quid ergo si patris heres soluendo non sit? nonne iuste mulieri dabitur aduersus uirum utilis actio dotis? cui dos perire non debet, quia non interposuit per errorem heres cautionem.
8 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Uir uxori, quae dotem in mancipiis habebat, pecuniam pro dote legauerat: uiuo uiro mancipiis mortuis uxor post uirum uita decessit. ad heredem eius actio legati recte transmittitur, quoniam mariti uoluntas seruanda est.
9 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.‘Uxori meae fundum Cornelianum et quae nuptura optulit aestimata in speciebus restitui uolo’. respondi non aestimatum praedium in dotem datum exceptum non uideri, sed uniuersa dote praelegata rerum aestimatarum pretium non relictum, uerum ipsas res, quales inuenirentur.
10 · Scaeuola libro octauo quaestionum
pr.Si Seiae pro dote centum fundus legatus sit idemque Maeuio: quod Maeuio Falcidia aufert, pro eo quasi concursus non fuerit, mulier plus uindicet, quia amplius sit in dote mulieris.
11 · Paulus libro septimo responsorum
pr.Seia cum nuberet Lucio Titio, dedit dotis nomine centum aureos et adhibuit Quintum Mucium, qui nihil numerauit, sed dotem stipulatus est, si morte mulieris solutum fuerit matrimonium. Seia moriens testamento suo ita cauit: ‘Lucio Titio marito meo, cui maximas gratias ago, dari uolo super dotem, quam ei dedi, tot aureos’. quaero, cum instituit Lucium Titium conuenire Quintus Mucius ex stipulatu actione, an repellere eum maritus possit ex uerbis testamenti. respondit, si Quintus Mucius mandante Seia non donationis causa stipulatus est, heredibus mulieris eum teneri et ideo Quintum Mucium exceptione repellendum esse. quod si donationis causa Seia stipulari permississet, uideri eum in eum casum, qui morte mulieris exstitit mortis causa stipulatum: et ideo fidei eius committi potuisse in eum casum dicendum fore.
12 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.Qui dotem in pecunia numerata et aestimatis rebus acceperat, uxori ita legauit: ‘Seiae uxori meae, si omnes res, quae tabulis dotalibus contineantur, heredi meo exhibuerit et tradiderit, summam dotis, quam mihi pro ea pater eius intulit, dari uolo: hoc amplius denarios decem’. quaesitum est, cum res in dotem datae plures ipso usu finitae essent nec moriente marito fuerant, an quasi sub impossibili condicione legatum datum debeatur. respondi uideri condicioni paritum, si quod ex rebus in dotem datis supererat, in potestatem heredis peruenit.
13 · Labeo libro primo pithanorum a Paulo epitomatorum
pr.Paulus: si filius familias, uxorem cum haberet, dotem ab ea acceperat, deinde pater familias factus dotem ei ut solet legauit: quamuis patri heres non erit, tamen id legatum debebitur.
14 · Scaeuola libro quinto decimo digestorum
pr.Theopompus testamento facto duas filias et filium aequis partibus instituit heredes et codicillis ita cauit: ‘τὴν θυγατέρα μου Κρισπίναν, ἣν ηὐχόμην ἐκδοῦναι, ᾧ ἂν οἱ φίλοι μου καὶ οἱ συγγενεῖς δοκιμάσωσι, προνοήσει ἐκδοθῆναι Πολλιανὸς εἰδώς μου τὴν γνώμην ἐπὶ τοῖς ἴσοις, ἐφ’ οἷς καὶ τὴν ἀδελφὴν αὐτῆς ἐξέδωκα’. Pollianus a marito puellae iuratus scripsit uoluisse patrem eandem quantitatem in dotem accipere etiam minorem filiam, quam maior accepisset. quaero, an eandem summam dotis nomine coheredes extra partem hereditatis minori filiae praestare debeant. respondit eum cuius notio est aestimaturum, ut eadem quantitas ex communi praecipua minori filiae dotis nomine detur.
15 · Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris
pr.Licet placeat pigneratas res uel in publicum obligatas heredem, qui dare iussus est, liberare debere, tamen si is qui tales res in dotem accepit dotem praelegauerit, non cogetur heres liberare eas, nisi aliud specialiter testator dixerit.
16 · Paulus libro secundo ad Uitellium
pr.Qui dotem a matre uxoris acceperat et stipulanti ei promiserat, testamento uxori dotem legauit. cum quaesitum esset, an uxor dotis summam consequi posset, respondit Scaeuola non uideri dari uxori, quod necesse sit matri reddi. alias sic respondit non uideri, nisi manifeste uxor docuisset eam testantis uoluntatem fuisse, ut onerare heredes duplici praestatione dotis uellet.
17 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.Uxori ita legauit: ‘uxor mea quidquid ei comparaui et quod mihi dedit e medio sibi sumat’: quaero, an dos praelegata uideatur. respondit uerbis quae proponerentur uideri et de dote legata loqui, nisi aliud testatorem uoluisse probaretur.
1‘Titiae uxori meae, quanta pecunia ad me inue stipulationem dotis eius nomine peruenit, quae dos est dotalibus duobus consignatis instrumentis centum aureorum’. quaesitum est, an utramque summam consequi possit. respondit nihil proponi, cur non possit.