IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 33

D. 33.6DE TRITICO UINO UEL OLEO LEGATO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum

pr.Uino legato acetum quoque continetur, quod pater familias uini numero habuit.

2 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Cum alii penum, alii uinum legatum esset, excepto uino omne penum ad alium legatarium pertinebit.

1Si centum amphorae quas uelles tibi legatae sint, ex testamento agendo consequi potes, ut degustare tibi liceat: aut, quanti interfuerit licere tibi degustare, ad exhibendum agere potes.

3 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.Si cui uinum sit legatum centum amphorarum, cum nullum uinum reliquisset, uinum heredem empturum et praestaturum, non acetum, quod uini numero fuit.

1Si uinum legatum sit, uideamus, an cum uasis debeatur. et Celsus inquit uino legato, etiamsi non sit legatum cum uasis, uasa quoque legata uideri, non quia pars sunt uini uasa, quemadmodum emblemata argenti ( scyphorum forte uel speculi), sed quia credibile est mentem testantis eam esse, ut uoluerit accessioni esse uino amphoras: et sic, inquit, loquimur habere nos amphoras mille, ad mensuram uini referentes. in doliis non puto uerum, ut uino legato et dolia debeantur, maxime si depressa in cella uinaria fuerint aut ea sunt, quae per magnitudinem difficile mouentur. in cuppis autem siue cuppulis puto admittendum et ea deberi, nisi pari modo immobiles in agro uelut instrumentum agri erant. uino legato utres non debebuntur: nec culleos quidem deberi dico.

4 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Cum certum pondus olei non adiecta qualitate legatur, non solet quaeri, cuius generis oleo uti solitus fuerit testator aut cuius generis oleum istius regionis homines in usu habeant: et ideo liberum est heredi, cuius uellet generis oleum legatario soluere.

5 · Iulianus libro quinto decimo digestorum

pr.Cum certus numerus amphorarum uini legatus esset ex eo, quod in fundo Semproniano natum esset, et minus natum esset, non amplius deberi placuit et quasi taxationis uicem optinere haec uerba ‘quod natum erit’.

6 · Proculus libro quinto epistularum

pr.Cui uinum heres dare damnatus est, quod in amphoris et cadis diffusum est dari debet, etiamsi uasorum mentio facta non est. item quamuis cum uasis cadis legatum est, tamen id quoque, quod in doliis, legatum esse uidetur, sicuti, si seruos omnes cum peculio cuiusque eorum legasset, etiam eos, quibus peculii nihil esset, legasse uideretur.

7 · Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

pr.Quidam heredem damnauerat dare uxori suae uinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare uoluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant: Labeo id probat idque uerum est.

1‘Lucio Titio tritici modios centum, qui singuli pondo centum pendeant, heres dato’. Ofilius nihil legatum esse, quod et Labeo probat, quoniam eiusmodi triticum in rerum natura non esset: quod uerum puto.

8 · Pomponius libro sexto epistularum

pr.Si heres damnatus sit dare uinum, quod in doliis esset, et per legatarium stetit, quo minus accipiat, periculose heredem facturum, si id uinum effundet: sed legatarium petentem uinum ab herede doli mali exceptione placuit summoueri, si non praestet id, quod propter moram eius damnum passus sit heres.

9 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.Si quis uinum legauerit, omne continetur, quod ex uinea natum uinum permansit. sed si mulsum sit factum, uini appellatione non continebitur proprie, nisi forte pater familias etiam de hoc sensit. certe zythum, quod in quibusdam prouinciis ex tritico uel ex hordeo uel ex pane conficitur, non continebitur: simili modo nec camum nec ceruesia continebitur nec hydromeli. quid conditum? nec hoc puto, nisi alia mens testantis fuit. oenomeli plane id est dulcissimum uinum continebitur: et passum, nisi contraria sit mens, continebitur: defrutum non continebitur, quod potius conditurae loco fuit. acinaticium plane uino continebitur. cydoneum et si qua alia sunt, quae non ex uinea fiunt, uini appellatione non continebuntur. item acetum uini appellatione non continebitur. haec omnia ita demum uini nomine non continentur, si modo uini numero a testatore non sunt habita: alioquin Sabinus scribit omnia uini appellatione contineri, quae uini numero pater familias habuit: igitur et acetum, quod uini numero pater familias habuit, et zythum et camum et cetera, quae pro hominum affectione atque usu uini numero habebuntur. quod si totum uinum, quod pater familias habuit, coacuit, non exstinguitur legatum.

1Si acetum quis legauerit, non continebitur legato acetum quod uini numero testator habuit: embamma autem continebitur, quia aceti numero fuit.

2Item si quis uinum quod habuit legauit, deinde hoc coacuit, licet postea in aceti locum translatum sit a patre familias, uino legato continebitur, quia id, quod testamenti facti tempore uinum fuit, demonstratum est: et est hoc uerum, nisi uoluntas aduersetur.

3Uino autem paterno legato id demum legatum uidetur, quod testator uini numero habuit, non quod pater. item si peculiare uinum legatum sit, id continebitur, quod serui habuerunt. cur tam diuerse? quod paternum uinum iam coepit usus ipsius testatoris esse, at peculiare in usu seruorum remansit.

4Item si uinum uetus sit legatum,

10 · Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr.ex usu testatoris legatum aestimabitur, id est quot annorum uino pro uetere utebatur. quod si non appareat,

11 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.uetus accipietur, quod non est nouum: id est et anni prioris uinum appellatione ueteris continebitur:

12 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.nam aliter obseruantibus quis finis aut quod initium ueteris uini sumeretur?

13 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.‘Ex eo uino quod in illo fundo nascetur, heres meus amphoras decem quotannis in annos singulos dato’. quo anno natum non fuisset, ex superiore anno eius fundi eum numerum amphorarum heredem daturum Sabinus existimat. quae sententia, si uoluntas non aduersetur, mihi quoque placet.

14 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Uino legato ea demum uasa sequuntur, quae ita diffusa sunt, ut non ad perpetuum usum uasa reseruarentur, ueluti amphorae et cadi.

15 · Proculus libro secundo epistularum

pr.Uinum cum uasis legauit. negat Trebatius quod in doliis sit deberi et sensum testatoris alium putat esse, uerborum alium: ceterum dolia in uasis uinariis non essent. ego et si dolia in uasis uinariis non sunt, tamen non concederem Trebatio uinum quod in doliis esset, id est quod in uasis non esset, non esse legatum. illud uerum esse puto, cui uinum cum uasis legatum erit, ei amphoras cados, in quibus uina diffusa seruamus, legatos esse: uinum enim in amphoras et cados hac mente diffundimus, ut in his sit, donec usus causa probetur, et scilicet id uendimus cum his amphoris et cadis: in dolia autem alia mente coicimus, scilicet ut ex his postea uel in amphoras et cados diffundamus uel sine ipsis doliis ueneat.

16 · Proculus libro tertio ex posterioribus Labeonis

pr.Qui uinum Surrentinum in urnalibus habebat diffusum, is tibi uinum legauerat in amphoris omne. illud quoque uinum, quod in urnalibus fuisset, legatum esse Labeo et Trebatius responderunt.

1Cui dulcia legata essent, si nihil aliud testamento significetur, omnia haec esse legata: mulsum passum defrutum et similes potiones, item uuas ficos palmas caricas.

2Quod si ita esset legatum: ‘uinum amphorarium aminaeum Graecum et dulcia omnia’, nihil inter dulcia, nisi quod potionis fuisset, legatum putat Labeo ex collatione uini amphorarii: quod non improbo.