IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 33

D. 33.1DE ANNUIS LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Cum in annos singulos quid legatum sit neque adscriptum, quo loco detur: quocumque loco petetur dari debet, sicuti ex stipulatu aut nomine facto petatur.

2 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.In annos singulos heres damnatus sinere me frui fundo si initio anni, quo colere deberem, moram fecerit, licet postea patiatur, quia cultura sim exclusus, tamen totius anni nomine mihi tenebitur: quemadmodum si diurnas operas Stichi dare damnatus non a mane sed a sexta diei hora det, totius diei nomine tenetur.

3 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum

pr.Si legatum sit relictum annua bima trima die, triginta forte, dena per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum ‘aequis pensionibus’.

1Proinde et si adiectum fuerit ‘pensionibus’, licet non sit insertum ‘aequis’, item si scriptum fuerit ‘aequis’, licet non sit adiectum ‘pensionibus’, dicendum erit aequas fieri.

2Sed si adiectum ‘pensionibus inaequis’, inaequales debebuntur: quae ergo debeantur, uideamus. et puto eas deberi (nisi specialiter testator electionem heredi dedit), quas uir bonus fuerit arbitratus, ut pro facultatibus defuncti et depositione patrimonii debeantur.

3Sed et si fuerit adiectum ‘uiri boni arbitratu’, hoc sequemur, ut pro positione patrimonii sine uexatione et incommodo heredis fiat.

4Quid si ita ‘pensionibus, quas putauerit legatarius?’ an totum petere possit, uideamus. et puto totum non petendum simul, sicut et in heredis electione. fieri enim pensiones debere testator uoluit, quantitates dumtaxat pensionum in arbitrio heredis aut legatarii contulit.

5Sed si ita sit legatum ‘heres meus Titio decem trima die dato’, utrum pensionibus an uero post triennium debeatur? et puto sic accipiendum, quasi pater familias de annua bima trima die sensisse proponatur.

6Si cui certa quantitas legetur et, quoad praestetur, in singulos annos certum aliquid uelut usuras iusserit testator praestari, legatum ualet: sed in usuris hactenus debet ualere, quatenus modum probabilem usurarum non excedit.

4 · Paulus libro sexagesimo secundo ad edictum

pr.Si in singulos annos alicui legatum sit, Sabinus, cuius sententia uera est, plura legata esse ait et primi anni purum, sequentium condicionale: uideri enim hanc inesse condicionem ‘si uiuat’ et ideo mortuo eo ad heredem legatum non transire.

5 · Modestinus libro decimo responsorum

pr.‘A uobis quoque, ceteri heredes, peto, ut uxori meae praestetis, quoad uiueret, annuos decem aureos’. uxor superuixit marito quinquennio et quattuor mensibus: quaero, an heredibus eius sexti anni legatum integrum debeatur. Modestinus respondit integri sexti anni legatum deberi.

6 · Modestinus libro undecimo responsorum

pr.Annuam pecuniam ad ludos ciuitati reliquit, quibus praesidere heredes uoluit: successores heredum negant se debere, quasi testator tamdiu praestari uoluisset, quamdiu praesiderent heredes: quaero igitur, an, cum praesidendi mentionem fecerit, ad tempus fideicommissum an perpetuo praestari uoluerit. Modestinus respondit fideicommissum quotannis in perpetuum rei publicae praestandum esse.

7 · Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium

pr.Quintus Mucius ait: si quis in testamento ita scripsit: ‘filii filiaeque meae ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet, eisque heres meus in annos singulos inque pueros puellasque singulas damnas esto dare cibarii nomine aureos decem’: si tutores eam pecuniam dare nolunt ei, apud quem pueri atque puellae sunt, nihil est, quod ex testamento agere possit: nam ea res eo pertinet, uti tutores sciant, quae uoluntas testatoris fuit, uti possint eam pecuniam sine periculo dare. Pomponius. in testamentis quaedam scribuntur, quae ad auctoritatem dumtaxat scribentis referuntur nec obligationem pariunt. haec autem talia sunt. si te heredem solum instituam et scribam, uti monumentum mihi certa pecunia facias: nullam enim obligationem ea scriptura recipit, sed ad auctoritatem meam conseruandam poteris, si uelis, facere. aliter atque si coherede tibi dato idem scripsero: nam siue te solum damnauero, uti monumentum facias, coheres tuus agere tecum poterit familiae herciscundae, uti facias, quoniam interest illius: quin etiam si utrique iussi estis hoc facere, inuicem actionem habebitis. ad auctoritatem scribentis hoc quoque pertinet, cum quis iussit in municipio imagines poni: nam si non honoris municipii gratia id fecisset, sed sua, actio eo nomine nulli competit. itaque haec Quinti Mucii scriptura: ‘liberi mei ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet’ nullam obligationem parit, sed ad auctoritatem defuncti conseruandam id pertinebit, ut ubi iusserit ibi sint. nec tamen semper uoluntas eius aut iussum conseruari debet, ueluti si praetor doctus sit non expedire pupillum eo morari, ubi pater iusserit, propter uitium, quod pater forte ignorauit in eis personis esse, apud quas morari iussit. si autem pro cibariis eorum in annos singulos aurei decem relicti sint, siue hoc sermone significantur, apud quos morari mater pupillos uoluerit, siue ita acceperimus hunc sermonem, ut ipsis filiis id legatum debeatur, utile erit: et magis enim est, ut prouidentia filiorum suorum hoc fecisse uideatur. et in omnibus, ubi auctoritas sola testatoris est, neque omnimodo spernenda neque omnimodo obseruanda est. sed interuentu iudicis haec omnia debent, si non ad turpem causam feruntur, ad effectum perduci.

8 · Gaius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr.In singulos annos relictum legatum simile est usui fructui, cum morte finiatur. sane capitis deminutione non finitur, cum usus fructus finiatur: et usus fructus ita legari potest: ‘Titio usum fructum fundi lego et quotiensque capite minutus erit, eundem usum fructum ei do’. illud certe amplius est in hoc legato, quod in ingressu cuiuslibet anni si decesserit legatarius, eius anni legatum heredi suo relinquit: quod in usu fructu non ita est, cum fructuarius, etiamsi maturis fructibus, nondum tamen perceptis decesserit, heredi suo eos fructus non relinquet.

9 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Fundus, quem pater familias libertis legatorum nomine, quae in annos singulos relinquit, pignus esse uoluit, ex causa fideicommissi rei seruandae gratia recte petetur. Paulus notat: hoc admittendum est et in aliis rebus hereditariis, ut et in eas legatarius mittatur.

10 · Papinianus libro octauo responsorum

pr.‘Seio amico fidelissimo, si uoluerit, sicut meis negotiis interueniebat, eodem modo filiorum meorum interuenire, annuos senos aureos et habitationem qua utitur praestari uolo’. non ideo minus annua Seio pro parte hereditaria uiuentis filiae deberi placuit, quod ex tribus filiis Titiae duo aliis heredibus institutis uita decesserunt, cum tam labor quam pecunia diuisionem reciperent.

1‘Medico Sempronio quae uiua praestabam, dari uolo’: ea uidentur relicta, quae certam formam erogationis annuae, non incertam liberalitatis uoluntatem habuerunt.

2‘Uxori praeter id, quod a me uiuo annui nomine accipiebat, aureos centum dari uolo’: annuum uidetur et semel centum aureos reliquisse.

3‘Libertis dari uolo quae uiua praestabam’: et habitatio praestabitur: sumptus iumentorum non debebitur, quem actori domina praestare solita fuit utilitatis suae causa: ideo nec sumptum medicamentorum medicus libertus recte petet, quem ut patronam eiusque familiam curaret, acceptabat.

11 · Paulus libro uicesimo primo quaestionum

pr.Cum in annos singulos legatur, plura legata esse placet et per singula legata ius capiendi inspicietur. idem in seruo inspiciendum est ex persona dominorum.

12 · Paulus libro tertio decimo responsorum

pr.Gaius Seius praedia diuersis pagis Maeuiae et Seiae legauit et ita cauit: ‘praestari autem uolo ex praediis Potitianis praediis Lutatianis annua harundinis milia trecena et salicis mundae annua librarum singula milia’: quaero, an id legatum defuncta legataria exstinctum sit. Paulus respondit seruitutem iure constitutam non uideri neque in personam neque in rem: sed fideicommissi petitionem competisse ei, cui praedia Lutatiana legata sunt, et ideo, cum annua legata fuerint, mortua legataria finitum legatum uideri.

13 · Scaeuola libro quarto responsorum

pr.Maeuia nepotem ex Maeuio puberem heredem instituit et Lucio Titio ita legauit: ‘Lucio Titio uiro bono, cuius obsequio gratias ago, dari uolo annuos quamdiu uiuat aureos decem, si rebus nepotis mei interueniat omnemque administrationem rerum nepotis mei ad sollicitudinem suam reuocauerit’. quaero, cum Lucius Titius aliquo tempore Maeuii negotia gesserit et per eum non stet, quo minus gerat, Publius autem Maeuius nollet eum administrare, an fideicommissum praestari debeat. respondi, si non propter fraudem aliamue quam iustam causam improbandae operae causa remotus esset a negotiis, quae administrare secundum defuncti uoluntatem uellet, percepturum legatum.

1Uxore herede scripta ita cauit: ‘libertis meis omnibus alimentorum nomine singulis annuos denarios duodecim ab herede dari uolo, si ab uxore mea non recesserint’. quaero, cum pater familias sua uoluntate de ciuitate difficile profectus sit, ea autem adsidue proficiscatur, an liberti cum ea proficisci debeant. respondi non posse absolute responderi, cum multa oriri possint, quae pro bono sint aestimanda: ideoque huiusmodi uarietas uiri boni arbitrio dirimenda est. item quaeritur, cum proficiscens eis nihil amplius optulerit ac per hoc eam secuti non sint, an legatum debeatur. respondit et hoc ex longinquis breuibusque excursionibus et modo legati aestimandum esse.

14 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr.Si cui annuum fuerit relictum sine adiectione summae, nihil uideri huic adscriptum Mela ait: sed est uerior Neruae sententia, quod testator praestare solitus fuerat, id uideri relictum: si minus, ex dignitate personae statui oportebit.

15 · Ualens libro septimo fideicommissorum

pr.Iauolenus eum, qui rogatus post decem annos restituere pecuniam ante diem restituerat, respondit, si propter capientis personam, quod rem familiarem tueri non posset, in diem fideicommissum relictum probetur et perdituro ei id heres ante diem restituisset, nullo modo liberatum esse: quod si tempus heredis causa prorogatum esset, ut commodum medii temporis ipse sentiret, liberatum eum intellegi: nam et plus eum praestitisse quam debuisset.

16 · Paulus libro tertio ad Neratium

pr.Seruus post decem annos liber esse iussus est legatumque ei ex die mortis domini in annos singulos relictum est. eorum quidem annorum, quibus iam liber erit, legatum debebitur: interim autem heres ei alimenta praestare compellitur.

17 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Legatum ita est: ‘Attiae, donec nubat, quinquaginta damnas esto heres meus dare’ neque adscriptum est ‘in annos singulos’. Labeo Trebatius praesens legatum deberi putat, sed rectius dicetur id legatum in annos singulos deberi.

1‘Uini Falerni, quod domi nasceretur, quotannis in annos singulos binos culeos heres meus Attio dato’. etiam pro eo anno, quo nihil uini natum est, deberi duos culeos, si modo ex uindemia ceterorum annorum dari possit.

18 · Scaeuola libro quarto decimo digestorum

pr.Codicillis testamento confirmatis fundum libertis legauit eumque alienari uetuit, sed pertinere uoluit et ad filios libertorum uel ex his natos: deinde haec uerba adiecit: ‘a quibus praestari uolo heredi ex reditu eius fundi decem per annos singulos usque ad annos triginta quinque a die mortis meae’. quaesitum est, cum heres a Titio institutus intra trigesimum quintum annum aetatis decesserit, an residui temporis fideicommissum ex uerbis supra scriptis heredis quoque heredi debeatur. respondit deberi, nisi ostendatur a libertis testatorem ad heredis trigesimum quintum annum respexisse.

1Sticho alumno suo centum et menstruos decem et annuos centum dari uoluit et Semproniam, quam heredem ex triente instituerat, rogauit in haec uerba: ‘fidei tuae committo, Sempronia soror, uti legata, quae alumnis meis reliqui, ex medio recipias et apud te habeas, quoad usque commendatos habeas’. quaesitum est, cum Sempronia, cuius fidei commissum sit, abstinuerat se hereditate antequam secundum uoluntatem defuncti perciperet pecuniam alumnis relictam, an Sticho de legatis actio etiam ante uicesimum quintum annum competat. respondit competere.

19 · Scaeuola libro septimo decimo digestorum

pr.Titia herede Seia scripta usum fructum fundi Maeuio legauit eiusque fidei commisit in haec uerba: ‘a te, Maeui, ex reditu fundi speratiani praestari uolo Arrio Pamphilo et Arrio Sticho ex die mortis meae annuos sescentos quotannis, quoad uiuent’. quaesitum est, cum Maeuius annua alimenta praestiterit, post mortem autem eius fundus ad heredem Titiae pleno iure redierit, an alimenta ex fideicommisso Pamphilo et Sticho debeantur. respondi nihil proponi, cur debeant praestari ab heredibus Titiae, cum ab usufructuario alimenta relicta sunt. idem quaesiit, an ab heredibus Maeuii legatarii praestanda sint. respondit nihil ab herede legatarii, nisi testatorem manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei parandae sufficeret.

1Qui Marco homini docto certa annua praestabat, testamento cauit: ‘domina sanctissima, scio te de amicis meis curaturam, ne quid his desit: uerum tamen et Marco dari octingenta’: quaesitum est, an Marcus praestitis sibi ex causa legati octingentis annua quoque consequi debeat. respondit nihil proponi, cur non secundum ea, quae in consultatione collata essent, debeantur.

2‘Lucio Titio auri pondo tria, quae uiua praestabam’. quaero, cum testatrix quadraginta Titio, quoad uiueret, salarii nomine certam summam et amplius festorum dierum nomine certum pondus argenti aut pro eo pretium praestiterit, an eadem ex causa legati uel fideicommissi ab heredibus eius Titio praestari debeant. respondit nihil proponi, cur praestanda non sunt.

20 · Scaeuola libro octauo decimo digestorum

pr.Annua his uerbis legauit: ‘si morarentur cum matre mea, quam heredem ex parte institui’: quaesitum est, an mortua matre condicio adposita defecisse uideatur ac per hoc neque cibaria neque uestiaria his debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi.

1Attia fideicommissum his uerbis reliquit: ‘quisquis mihi heres erit, fidei eius committo, uti det ex reditu cenaculi mei et horrei post obitum sacerdoti et hierophylaco et libertis, qui in illo templo erunt, denaria decem die nundinarum, quas ibi posui’. quaero, utrum his dumtaxat, qui eo tempore quo legabatur in rebus humanis et in eo officio fuerint, debitum sit, an etiam his qui in loco eorum successerunt. respondit secundum ea quae proponerentur ministerium nominatorum designatum, ceterum datum templo. item quaero, utrum uno dumtaxat anno decem fideicommissi nomine debeantur an etiam in perpetuum decem annua praestanda sint. respondit in perpetuum.

21 · Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum

pr.Liberto suo ita legauit: ‘praestari uolo Philoni, usque dum uiuet, quinquagesimam omnis reditus, quae praediis a colonis uel emptoribus fructus ex consuetudine domus meae praestantur’. heredes praedia uendiderunt, ex quorum reditu quinquagesima relicta est: quaesitum est, an pretii usurae, quae ex consuetudine in prouincia praestarentur, quinquagesima debeatur. respondit reditus dumtaxat quinquagesimas legatas, licet praedia uendita sunt.

1A liberto, cui fundum legauerat ferentem annua sexaginta, per fideicommissum dederat Pamphilae annua dena: quaesitum est, si lex Falcidia liberto legatum minuerit, an Pamphilae quoque annuum fideicommissum minutum uideatur, cum ex reditu legata sint, qui largitur, etiamsi Falcidia partem dimidiam fundi abstulerit, annuam Pamphilae praestationem. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi si alia mens testatoris probaretur.

2Filium ex dodrante, uxorem ex quadrante instituit heredes et filii fidei commisit, ut nouercae restitueret hereditatem: ab ea autem petit, ut infirmitatem filii commendatam haberet eique menstruos aureos denos praestaret, donec ad uicesimum quintum annum aetatis peruenerit, cum autem implesset eam aetatem, partem dimidiam hereditatis ei restitueret. filius deducta dodrantis parte quarta, ex qua institutus erat, nouercae hereditatem restituit et postea impleuit uicesimum quintum annum aetatis. quaesitum est, cum nouerca uniuersae hereditatis haberet dodrantem semunciam et sicilicum, an eius partem dimidiam priuigno suo restitueret. respondit secundum ea quae proponerentur tantum restituendum, quantum cum eo, quod Falcidiae nomine filius deduxisset, semissem faceret. idem quaesiit, an, quod infirmitati filii pater consulere uoluerit, fructus quoque medii temporis nouerca ei restituere deberet. respondit secundum ea quae proponerentur debere.

3Lucius Titius testamento patriae suae ciuitati Sebastenorum centum legauit, uti alternis annis ex usuris eiusdem certamina sub nomine ipsius celebrarentur, et adiecit haec uerba: ‘quod si condicione supra scripta recipere legatam sibi pecuniam ciuitas Sebastenorum noluerit, nullo modo heredes meos obligatos ei esse uolo, sed habere sibi pecuniam’. postea praeses prouinciae ex nominibus debitorum hereditariorum elegit idonea nomina et in causam legati rei publicae adiudicauit, post cuius sententiam res publica a plerisque adiudicatis sibi pecunias percepit. quaesitum est, an, si res publica condicionibus testamento adscriptis postea non paruerit, legatum ad filios heredes pertineat. respondit rem publicam uoluntati testatoris parere compellendam ac, nisi faciat, in his quidem summis, quae per numerationem uel nouationem solutae sunt, utili repetitione heredes adiuuandos: ab his uero nominibus, quae neque soluerunt rei publicae neque nouatione abscesserunt a pristina obligatione, non prohibendos, quo minus debitum petant.

4Largius Eurippianus consuluit alumno certam pecuniam patronum testamento legasse deque ea re testamento ita cauisse: ‘pecuniam, quam Titio liberto et alumno meo legaui, esse uolo penes Publium Maeuium usque ad annum uicesimum quintum aetatis eius proque ea computari cum eo usuras quadrantes: quantum autem in sumptum ei statuendum sit, tu, publi Maeui, cum patris affectum ei praestare debeas, aestimabis’. quaesitum est, an heredes a Publio Maeuio satis accipere debuerint soluentes eam pecuniam. respondit, cum testamento nulla exigendae satisdationis commemoratio fiat, satis habuisse heredes secundum uoluntatem defuncti Publio Maeuio pecuniam numerare: et ideo nec Titius alumnus uel heredes eius audiri debeant aduersus heredes patroni agentes, quod satis non exegerunt: ex ea enim numeratione etiam a Titio ac proinde etiam ab heredibus eius liberatos esse supra scriptos heredes, nisi uiuente testatore Publius Maeuius soluendo esse desierit: tunc enim cautio ab eo exigenda est.

5Pater duos filios aequis ex partibus instituit heredes, maiorem et minorem, qui etiam impubes erat, et in partem eius certa praedia reliquit et, cum quattuordecim annos impleuerit, certam pecuniam ei legauit idque fratris eius fidei commisit, a quo petit in haec uerba: ‘a te peto, Sei, ut ab annis duodecim aetatis ad studia liberalia fratris tui inferas matri eius annua tot usque ad annos quattuordecim: eo amplius tributa fratris tui pro censu eius dependas, donec bona restituas: et ad te reditus praediorum illorum pertineant, quoad perueniat frater tuus ad annos quattuordecim’. quaesitum est, defuncto maiore fratre herede alio relicto utrum omnis condicio percipiendi reditus fundorum, anniuersaria praestetur alia, quae praestaturus esset, si uiueret, Seius, ad heredem eius transierint, an uero id omne protinus ad pupillum et tutores transferri debeat. respondit: secundum ea quae proponerentur intellegitur testator quasi cum tutore locutus, ut tempore, quo tutela restituenda est, haec, quae pro annuis praestari iussisset percipiendisque fructibus, finiantur: sed cum maior frater morte praeuentus est, omnia, quae relicta sunt, ad pupillum et tutores eius confestim post mortem fratris transisse.

22 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum

pr.‘Filiae meae, quotienscumque uidua erit, in annos singulos centum heres meus dato’: quaeritur, si filia minus annui temporis uidua fuisset, numquid minus ei centum deberentur. respondit sibi uideri, tametsi totus annus nondum fuisset, tamen deberi.

23 · Marcianus libro sexto institutionum

pr.Cum quidam decurionibus diuisiones dari uoluisset die natalis sui, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt non esse uerisimile testatorem de uno anno sensisse, sed de perpetuo legato.

24 · Marcianus libro octauo institutionum

pr.Cum erat certa pecunia, id est centum, rei publicae Sardianorum relicta per quadriennium certaminis Chrysanthiani, diui Seuerus et Antoninus rescribserunt uideri perpetuam pensitationem reliquisse testatorem per quadriennium, non in primum quadriennium.

25 · Ualens libro secundo fideicommissorum

pr.Filio familias, quoad in potestate patris sit, in annos singulos dena dari possunt.