D. 33.2DE USU ET USU FRUCTU ET REDITU ET HABITATIONE ET OPERIS PER LEGATUM UEL FIDEICOMMISSUM DATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Nec usus nec usus fructus itineris actus uiae aquaeductus legari potest, quia seruitus seruitutis esse non potest: nec erit utile ex senatus consulto, quo cauetur, ut omnium quae in bonis sint usus fructus legari possit, quia id neque ex bonis neque extra bona sit. sed incerti actio erit cum herede, ut legatario, quamdiu uixerit, eundi agendi ducendi facultatem praestet aut ea seruitus constituatur sub hac cautione, ut, si decesserit legatarius uel capite deminutus ex magna causa fuerit, restituatur.
2 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum
pr.Hominis operae legatae capitis deminutione uel non utendo non amittuntur. et quoniam ex operis mercedem percipere legatarius potest, etiam operas eius ipse locare poterit, quas si prohibeat heres capi, tenebitur. idem est et si seruus se locauerit. et quia legatarius fructuarius non est, ad heredem suum operarum legatum transmittit: sed seruo usu capto legatum perit.
3 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Hominis quoque liberi operae legari possunt, sicut locari et in stipulationem deduci.
4 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Si pure proprietas legata erit, ea ad legatarium perueniet, quamuis fructuarius heres sit institutus.
5 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Usum fructum ‘cum moriar’ inutiliter stipulor: idem est in legato, quia et constitutus usus fructus morte intercidere solet.
6 · Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Si usus fructus mihi in biennium continuum a morte testatoris legatus sit et per heredem steterit, quo minus eum mihi daret, praeterito biennio nihilo minus tenetur (quemadmodum teneretur, si res legata in rerum natura esse desisset, quam quis deberet, moratusque esset in ea danda), ut peti quidem iam usus fructus qui legatus sit non possit, quia alius futurus sit quam qui legatus fuerit, sed aestimatio eius bima dumtaxat facienda sit.
7 · Ulpianus libro uicesimo sexto ad edictum
pr.Operae testamento relictae quando cedere debeant, utrum ex quo petit eas legatarius an ex quo adita hereditas est? et cui pereant dies, quibus aeger seruus fuit? et puto ex die petitionis eas cedere: quare si post petitas aeger esse seruus coeperit, legatario peribunt.
8 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris
pr.Si usus fructus municipibus legatus erit, quaeritur, quousque in eo usu fructu tuendi sint: nam si quis eos perpetuo tuetur, nulla utilitas erit nudae proprietatis semper abscedente usu fructu. unde centum annos obseruandos esse constat, qui finis uitae longissimus esset.
9 · Ulpianus libro octauo disputationum
pr.Si ab eo, cui legatus esset usus fructus, fideicommissum fuerit relictum, licet usus fructus ad legatarium non peruenerit, heres tamen, penes quem usus fructus remanet, fideicommissum praestat. quod et in militis testamento erit dicendum, si legatarius, a quo fideicommissum relictum est, repudiauerit legatum uel uiuo testatore decesserit.
10 · Iulianus libro septuagesimo octauo digestorum
pr.Si Titio fundus et eiusdem fundi usus fructus legatus fuerit, erit in potestate eius, fundum an usum fructum uindicare malit. et si fundum elegerit, necessario plenam proprietatem habebit, licet usum fructum a se reppulerit: si uero usum fructum habere maluerit et proprietatem fundi reppulerit, solum usum fructum habebit.
11 · Iulianus libro primo ex Minicio
pr.Habitationis legatum in singulos annos ab initio anni deberi constat.
12 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum
pr.Heres in fundo, cuius usus fructus legatus est, uillam posuit: eam inuito fructuario demolire non potest, nihilo magis quam si, quam arborem posuisset, ex fundo is euellere uellet: sed si antequam usufructuarius prohibuerit, demolierit, impune facturum.
13 · Paulus libro tertio decimo ad Plautium
pr.Cum usus fructus alternis annis legatur, non unum, sed plura legata sunt. aliud est in seruitute aquae et uiae: uiae enim seruitus una est, quia natura sui habet intermissionem.
14 · Celsus libro octauo decimo digestorum
pr.Duos separatim uti frui sinere damnatus heres communiter uti frui passus est: quaerebatur, an utrique ex testamento teneretur. dixi teneri, si testator utrumque solidum habere uoluit: nam ipsius onus est, ut solidum singulis legatum praestaret: qua parte igitur alterum uti frui sineret heres, ea parte eum non sinere alterum uti frui, ideoque per aestimationem unicuique quod deest replere debet.
15 · Marcellus libro tertio decimo digestorum
pr.‘Damnas esto heres Titium sinere in illa domo habitare, quoad uiuet’: unum uidetur esse legatum.
1Qui duos fundos habebat, unum legauit et alterius fundi usum fructum alii legauit: quaero, si fructuarius ad fundum aliunde uiam non habeat quam per illum fundum qui legatus est, an fructuario seruitus debeatur. respondit, quemadmodum, si in hereditate esset fundus, per quem fructuario potest praestari uia, secundum uoluntatem defuncti uidetur id exigere ab herede, ita et in hac specie non aliter concedendum esse legatario fundum uindicare, nisi prius ius transeundi usufructuario praestet, ut haec forma in agris seruetur, quae uiuo testatore optinuerit, siue donec usus fructus permanet siue dum ad suam proprietatem redierit.
16 · Modestinus libro nono responsorum
pr.Legatum ciuitati relictum est, ut ex reditibus quotannis in ea ciuitate memoriae conseruandae defuncti gratia spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet: quaero, quid de legato existimes. respondit, cum testator spectaculum edi uoluerit in ciuitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinauerit, lucro heredum cedere: igitur adhibitis heredibus et primoribus ciuitatis dispiciendum est, in quam rem conuerti debeat fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur.
17 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.Quidam praedia rei publicae legauit, de quorum reditu quotannis ludos edi uoluit, et adiecit: ‘quae legata peto, decuriones, et rogo, ne in aliam speciem aut alios usus conuertere uelitis’. res publica per quadriennium continuum ludos non edidit: quaero, an reditus, quos quadriennio res publica percepit, heredibus restituere debeat uel compensare in aliam speciem legati ex eodem testamento. respondit et inuitis heredibus possessione adprehensa perceptos fructus restituendos esse et non erogatum secundum defuncti uoluntatem in alia quae deberentur compensari.
18 · Modestinus libro nono responsorum
pr.Qui plures habebat libertos, testamento suo dixit se habitationem relinquere iis quos codicillis designasset: cum nullos postea designauerit, quaero, an omnes admitti debeant. respondit, si patronus, qui se designaturum personas libertorum pollicitus est, nullum postea designauit, legatum habitationis perfectum esse non uidetur, non existente cui datum intellegi possit.
19 · Modestinus libro singulari de heurematicis
pr.Si alii fundum, alii usum fructum eiusdem fundi testator legauerit: si eo proposito fecit, ut alter nudam proprietatem haberet, errore labitur. nam detracto usu fructu proprietatem eum legare oportet eo modo: ‘Titio fundum detracto usu fructu lego: uel Seio eiusdem fundi usum fructum heres dato’. quod nisi fecerit, usus fructus inter eos communicabitur, quod interdum plus ualet scriptura quam peractum sit.
20 · Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium
pr.Si seruum sub condicione liberum esse iubeam et usum fructum eius tibi legauero, ualet legatum.
21 · Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Titio usus fructus Stichi aut, si nauis ex Asia uenerit, decem legata sunt. non petet usum fructum, antequam condicio decem existat uel deficiat, ne potestas heredi utrum uelit dandi auferatur.
22 · Ulpianus libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.‘Patrimonii mei reditum omnibus annis uxori meae dari uolo’. Aristo respondit ad heredem uxoris non transire, quia aut usui fructui simile esset aut huic legato ‘in annos singulos’.
23 · Iunius Mauricianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Licet testatori repetere legatum usus fructus, ut etiam post capitis deminutionem deberetur et hoc nuper imperator Antoninus ad libellum rescripsit. tunc tantum esse huic constitutioni locum, cum in annos singulos relegaretur.
24 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Uxori fructu bonorum legato faenus quoque sortium, quas defunctus collocauit, post impletam ex senatus consulto cautionem praestabitur. igitur usuras nominum in hereditate relictorum ante cautionem interpositam debitas uelut sortes in cautionem deduci necesse est. non idem seruabitur nominibus ab herede factis: tunc enim sortes dumtaxat legatario dabuntur aut, quod propter moram usuras quoque reddi placuit, super his non cauebitur.
1‘Scorpum seruum meum Semproniae concubinae meae seruire uolo’. non uidetur proprietas serui relicta, sed usus fructus.
25 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.Qui fructus praediorum uxori reliquit, post mortem eius praedia cum reditibus ad heredes suos redire uoluit, imperitia lapsus. nullum fideicommissum dominus neque proprietatis neque fructus ad eos reuerti dedit: etenim reditus futuri, non praeteriti temporis demonstrati uidebantur.
26 · Paulus libro decimo quaestionum
pr.Sempronius Attalus ab herede suo fundum in Italiam Gaio post decennium deducto usu fructu dari iussit: quaero, cum medio hoc decennii spatio heres uita functus sit, an post tempus decennii plenus fundus ad legatarium pertineat. mouet enim me, quod dies legati huius siue fideicommissi cesserit ac per hoc et ad heredem legatarii pertinere potuerit, et ideo quasi circa debitum iam legatum mortuo herede usus fructus exstinctus sit nec ad heredem heredis pertinere possit. respondi: dies quidem fideicommissi uel legati cedit statim, cum post tempus certum heres dare rogatur siue iubetur: sed usus fructus nondum est heredis, nisi cum dominium deducto usu fructu praestitit, et ideo capitis deminutione uel morte perire non potest quod nondum habuit. idem euenit, si proprietas deducto usu fructu sub condicione legata sit et pendente condicione heres decesserit: tunc enim ab heredis herede incipit usus fructus, qui ex persona eius finietur. sed his casibus de sententia testatoris quaerendum est, qui utique de eo usu fructu detrahendo sensit, qui coniunctus esset heredis personae: quo extincto solidam proprietatem ad legatarium uoluit pertinere nec plus transmitti ad successorem suum, qui nondum habere coepit usum fructum, quam si iam habere coepisset.
1Si fundus duobus, alii usus fructus legatus sit, non trientes in usu fructu, sed semisses constituuntur: idemque est ex contrario, si duo sint fructuarii et alii proprietas legata est. et inter eos tantum adcrescendi ius est.
27 · Scaeuola libro primo responsorum
pr.Uxori maritus per fideicommissum usum fructum et alia et dotem praelegauit: heredes usum fructum ei concesserunt: post biennium illicitum matrimonium fuisse pronuntiatum est: quaesitum est, an id, quod praeterito tempore possedit, ab ea repeti possit. respondit id, quod fructus nomine percepisset, repeti posse.
28 · Paulus libro tertio decimo responsorum
pr.Quaero, si usus fructus fundi legatus est et eidem fundo indictiones temporariae indictae sint, quid iuris sit. Paulus respondit idem iuris esse et in his speciebus quae postea indicuntur, quod in uectigalibus dependendis responsum est: ideoque hoc onus ad fructuarium pertinet.
29 · Gaius libro primo fideicommissorum
pr.Si quis usum fructum legatum sibi alii restituere rogatus sit eumque in fundum induxerit fruendi causa: licet iure ciuili morte et capitis deminutione ex persona legatarii pereat usus fructus, quod huic ipso iure adquisitus est, tamen praetor iurisdictione sua id agere debet, ut idem seruetur, quod futurum esset, si ei, cui ex fideicommisso restitutus esset, legati iure adquisitus fuisset.
30 · Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
pr.Cui usus fructus legatus esset, donec ei totius dotis satisfieret, cum ei heres pro sua parte satis dedisset, quamuis reliqui satis non darent, tamen pro ea parte usum fructum desinere habere mulierem ait Labeo: idem fieri et si per mulierem mora fieret, quo minus satis acciperet.
1Colono suo dominus usum fructum fundi, quem is colebat, legauerat: agat colonus cum herede ita, ut iudex cogat heredem ex locationis actione eum liberare.
31 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum
pr.Is qui fundum tecum communem habebat usum fructum fundi uxori legauerat: post mortem eius tecum heres arbitrum communi diuidundo petierat. Blaesus ait Trebatium respondisse, si arbiter certis regionibus fundum diuisisset, eius partis, quae tibi optigerit, usum fructum mulieri nulla ex parte deberi, sed eius, quod heredi optigisset, totius usum fructum eam habituram. ego hoc falsum puto: nam cum ante arbitrum communi diuidundo coniunctus pro indiuiso ex parte dimidia totius fundi usus fructus mulieris fuisset, non potuisse arbitrum inter alios iudicando alterius ius mutare: quod et receptum est.
32 · Scaeuola libro quinto decimo digestorum
pr.Generali capite praeposito quidam in testamento suo ita adiecit: ‘Felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi Uestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede meo, sed potius concordaueris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim uobis expedit’: quaesitum est, an uiuente herede exigere possit felix fundi proprietatem. respondit nihil proponi, cur Felici proprietas fundi legata uideretur.
1Filios ex Seio et filiam ex alio marito heredes instituit aequis portionibus et matri ita legauerat: ‘Aeliae Dorcadi matri meae dari uolo, quoad uiuat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his uiuet, pertineat’. filii post aditam hereditatem decesserant: quaesitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum ad solam filiam an uero pro portione hereditatis pertineret. respondit ad eos redire, apud quos proprietas esset. Claudius: non credidit ipsum usum fructum in uicem portionum hereditariarum post mortem auiae inter ipsos datum, eo magis, quod aequis partibus heredes erant scripti.
2Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quae in his domibus erant, excepto argento legauerat, item usum fructum fundorum et salinarum: quaesitum est, an lanae cuiusque coloris mercis causa paratae, item purpurae, quae in domibus erat, usus fructus ei deberetur. respondit excepto argento et his, quae mercis causa comparata sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere.
3Idem quaesiit, cum in salinis, quarum usus fructus legatus esset, salis inuentus sit non minimus modus, an ad uxorem ex causa fideicommissi usus fructus pertineat. respondit de his legandis, quae uenalia ibi essent, non sensisse testatorem.
4Idem quaesiit, cum eodem testamento ita cauerit: ‘a te peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi praestari uolo in annum quintum decimum, contenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumue meorum inferatur’, an recessum uideatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex usu fructu, quam annuos quadringentos. respondit satis id, quod quaereretur, aperte uerba quae proponerentur declarare.
5Lucius Titius testamento suo Publio Maeuio fundum Tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus Titiae praestaret: Publius Maeuius uillam uetustate corruptam cogendis et conseruandis fructibus necessariam aedificauit: quaero, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere debeat. respondit, si prius, quam usum fructum praestaret, necessario aedificauit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur.
6Duas filias et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datae usum fructum legauit in haec uerba: ‘hoc amplius Publia Clementiana praecipiet sibi quartae partis hereditatis meae, ex qua Iulium Iustum filium meum heredem institui: petoque a te, Publia Clementiana, uti fratrem tuum Iulium Iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et conualescat’. quaesitum est, cum filius in eodem furore in diem mortis suae perseuerans decesserit, an usus fructus interciderit. respondit uerbis quae proponerentur perseuerare legatum, nisi manifestissime probetur aliud testatorem sensisse.
7Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem praestare aut ea praedia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris uoluntatem traditos locauit: et quaesitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an uero ad heredem Seiae testatricis pertineant. respondit nihil proponi, cur ad heredem Seiae pertineant.
8Usum fructum tertiae partis bonorum suorum uni ex heredibus legauerat: quaesitum est, an pecuniae, quae ex rebus diuisis secundum aestimationem effecta est, tertia praestanda sit. respondit heredis esse electionem, utrum rerum an aestimationis usum fructum praestare uellet.
9Item quaesitum est, tributa praeterea, quae uel pro praediis aut mouentibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex quantitate, ut reliquae dumtaxat pecuniae, si hoc heres elegerit, reddi debeat. respondit reliquae pecuniae tertiam praestandam.
33 · Scaeuola libro septimo decimo digestorum
pr.‘Sempronio ea, quae uiuus praestabam, dari uolo’: is etiam habitabat in testatoris domo, quae uni ex heredibus praelegata erat: quaesitum est, an habitatio quoque debeatur. respondit nihil proponi, cur non debeatur.
1Ex his uerbis testamenti: ‘libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quae uiuus praestabam dari uolo’ quaesitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis habitabant, etiam habitatio relicta uideatur. respondit uideri.
2Codicillis ita scripsit: ‘Negidium Titium Dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, senescere patiamini’: quaero, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quae eis specialiter legata sunt, sine controuersia consecuti sunt. respondit uerbis quae proponerentur id petitum, ut ad eum modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur.
34 · Scaeuola libro octauo decimo digestorum
pr.Codicillis fideicommissa in haec uerba dedit: ‘libertis libertabusque meis et quos in codicillis manumisi fundum, ubi me humari uolui, dari uolo, ut qui ab his decesserit, portio eius reliquis adcrescat, ita ut ad nouissimum pertineat: post cuius nouissimi decessum ad rem publicam Arelatensium pertinere uolo. hoc amplius libertis libertabusque meis habitationes in domo, quamdiu uiuent: Pactiae et Trophimae diaetas omnes, quibus uti consueuit: habitet quam domum post mortem eorum ad rem publicam pertinere uolo’. quaesitum est, rei publicae fideicommissum utrum ab herede an a libertis datum sit. respondit secundum ea quae proponerentur posse ita uerba accipi, ut eius legatarii, qui nouissimus decederet, fidei commissum uideatur. idem quaesiit defunctis quibusdam ex libertis, quibus habitatio relicta erat, an portiones domus, in quibus hi habitauerant, iam ad rem publicam pertineant. respondit, quoad aliquis eorum uiuat, fideicommissum rei publicae non deberi.
1Qui Semproniam ex parte decima et Maeuiam ex parte decima, alumnum ex reliquis partibus instituerat heredes, curatorem alumno dedit, cum iure facere putaret: et curatoris fidei commisit, ne pateretur fundum uenire, sed cum Sempronia et Maeuia nutricibus suis frueretur reditu eius: et ima parte testamenti ita adiecit: ‘omnem uoluntatem meam fidei heredum meorum committo’. quaesitum est, an tertias partes usus fructus fundi nutrices ex fideicommisso petere possint, quamuis curator ei receptus sit, quem iure dare non poterit alumno. respondit secundum ea quae proponerentur utiliter fideicommisso uoluntatem suam confirmasse: id igitur cuique dedisse, ut et nutrices una cum alumno reditu fundi uterentur.
35 · Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum
pr.Uxori usum fructum uillae legauit in quinquennium a die mortis suae, deinde haec uerba adiecit: ‘et peracto quinquennio, cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari uolo’. quaesitum est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an uero impleto quinquennio competat, quia ‘peracto quinquennio’ testator proprietatem legauerat. respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere.
36 · Scaeuola libro quinto uicesimo digestorum
pr.Sticho testamento manumisso fundi usus fructus erat legatus et, cum is uti fruique desisset, fidei heredum testator commisit, uti eum fundum darent Lucio Titio: sed Stichus testamento suo eiusdem fundi proprietatem nepotibus suis legauit et heredes Stichi ex testamento eius legatariis nepotibus eum fundum tradiderunt. quaesitum est, cum nepotes legatarii ignorauerint condicionem fundi supra scripti priore testamento datam et plus quam tempore statuto possederint, an eum fundum sibi adquisierint. respondit secundum ea quae proponerentur legatarios sibi adquisisse.
1Idem quaesiit, si aliquo casu legatariis auferri possit, an repetitionem ab heredibus Stichi eius nepotes habere possint. respondit supra quidem de adquisitione responsum: uerum si ex alia causa adquisitio cessasset, uideri Stichum, si post mortem eorum, quibus proprietas legata esset, testamentum fecisset, potius quod habere se crederet, quam quod onerare heredes uellet, legasse.
37 · Scaeuola libro trigesimo tertio digestorum
pr.‘uxori meae usum fructum lego bonorum meorum, usque dum filia mea annos impleat octodecim’: quaesitum est, an praediorum tam rusticorum quam urbanorum et mancipiorum et supellectilis itemque calendarii usus fructus ad uxorem pertineat. respondit secundum ea quae proponerentur omnium pertinere.
38 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.‘Fundi Aebutiani reditus uxori meae quoad uiuat dari uolo’: quaero, an possit tutor heredis fundum uendere et legatario offerre quantitatem annuam, quam uiuo patre familias ex locatione fundi redigere consueuerat. respondit posse. item quaero, an habitare impune prohiberi possit. respondit non esse obstrictum heredem ad habitationem praestandam. item quaero, an compellendus sit heres reficere praedium. respondit, si heredis facto minores reditus facti essent, legatarium recte desiderare, quod ob eam rem deminutum sit. item quaero, quo distat hoc legatum ab usu fructu. respondit ex his, quae supra responsa essent, intellegi differentiam.
39 · Scaeuola libro sexto responsorum
pr.Filios heredes instituit, uxori uestem mundum muliebrem lanam linum et alias res legauit et adiecit: ‘proprietatem autem eorum, quae supra scripta sunt, reuerti uolo ad filias meas quaeue ex his tunc uiuent’: quaesitum est, utrum usus fructus an proprietas earum rerum data sit. respondit proprietatem legatam uideri.
40 · Alfenus Uarus libro octauo digestorum a Paulo epitomatorum
pr.‘Illi cum illo habitationem lego’: perinde est, ac si ita ‘illi et illi’ legasset.
41 · Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
pr.Cum ita legatum esset: ‘fructus annuos fundi Corneliani Publio Maeuio do lego’, perinde putat accipiendum esse Labeo, ac si usus fructus fundi similiter esset legatus, quia haec mens fuisse testatoris uideatur.
42 · Iauolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis
pr.In fructu id esse intellegitur, quod ad usum hominis inductum est: neque enim maturitas naturalis hic spectanda est, sed id tempus, quo magis colono dominoue eum fructum tollere expedit. itaque cum olea immatura plus habeat reditus, quam si matura legatur, non potest uideri, si immatura lecta est, in fructu non esse.
43 · Uenuleius libro decimo actionum
pr.Nihil interest, utrum bonorum quis an rerum tertiae partis usum fructum legauerit: nam si bonorum usus fructus legabitur, etiam aes alienum ex bonis deducetur, et quod in actionibus erit, computabitur. at si certarum rerum usus fructus legatus erit, non idem obseruabitur.