IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 32

D. 32DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Si incertus quis sit, captiuus sit an a latrunculis obsessus, testamentum facere non potest. sed et si sui iuris sit ignarus putetque se per errorem, quia a latronibus captus est, seruum esse uelut hostium, uel legatus qui nihil se a captiuo differre putat, non posse fideicommittere certum est, quia nec testari potest, qui, an liceat sibi testari, dubitat.

1Sed si filius familias uel seruus fideicommissum reliquerit, non ualet: si tamen manumissi decessisse proponantur, constanter dicemus fideicommissum relictum uideri, quasi nunc datum, cum mors contingit, uidelicet si durauerit uoluntas post manumissionem. haec utique nemo credet in testamentis nos esse probaturos, quia nihil in testamento ualet, quotiens ipsum testamentum non ualet, sed si alias fideicommissum quis reliquerit.

2Hi, quibus aqua et igni interdictum est, item deportati fideicommissum relinquere non possunt, quia nec testamenti faciendi ius habent, cum sint ἀπόλιδες.

3Deportatos autem eos accipere debemus, quibus princeps insulas adnotauit uel de quibus deportandis scripsit: ceterum prius quam factum praesidis comprobet, nondum amississe quis ciuitatem uidetur. proinde si ante decessisset, ciuis decessisse uidetur et fideicommissum, quod ante reliquerat, quam sententiam pateretur, ualebit: sed et si post sententiam, antequam imperator comprobet, ualebit quod factum est, quia certum statum usque adhuc habuit.

4A praefectis uero praetorio uel eo, qui uice praefectis ex mandatis principis cognoscet, item a praefecto urbis deportatos (quia ei quoque epistula diui Seueri et imperatoris nostri ius deportandi datum est) statim amittere ciuitatem et ideo nec testamenti faciendi ius nec fideicommittendi constat habere.

5Si quis plane in insulam deportatus codicillos ibi fecerit et indulgentia imperatoris restitutus isdem codicillis durantibus decesserit, potest defendi fideicommissum ualere, si modo in eadem uoluntate durauit.

6Sciendum est autem eorum fidei committi quem posse, ad quos aliquid peruenturum est morte eius, uel dum eis datur uel dum eis non adimitur.

7Nec tantum proximi bonorum possessoris, uerum inferioris quoque fidei committere possumus.

8Sed et eius, qui nondum natus est, fidei committi posse, si modo natus nobis successurus sit.

9Illud certe indubitate dicitur, si quis intestatus decedens ab eo, qui primo gradu ei succedere potuit, fideicommissum reliquerit, si illo repudiante ad sequentem gradum deuoluta sit successio, eum fideicommissum non debere: et ita imperator noster rescripsit.

10Sed et si a patrono sit relictum et aliquis ex liberis eius mortuo eo admissus sit ad bonorum possessionem, idem erit dicendum.

2 · Gaius libro primo fideicommissorum

pr.Ex filio praeterito, licet suus heres erit, fideicommissum relinqui non potest.

3 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Si mulier dotem stipulata fuerit et accepto tulit marito in hoc dotem, ut fideicommissum det, dicendum est fideicommissum deberi: percepisse enim aliquid a muliere uidetur. haec ita, si mortis causa donatura mulier marito fecit acceptum. sed et si mortis causa auxerit marito dotem uel in matrimonium eius mortis causa redierit, potest dici fideicommissum ab eo deberi.

1Iulianus scribit, si seruus mihi legatus sit eumque manumittere rogatus sim, fideicommissum a me relinqui non posse, scilicet si pure roget: nam si sub condicione uel in diem, propter fructum medii temporis posse me obligari nec Iulianus dubitaret.

2Si rem quis debeat ex stipulatu ei cui rem legauerit, fidei committere eius non poterit, licet ex legato commodum sentire uideatur, quod dominium nanciscitur statim nec exspectat ex stipulatu actionem: fortassis quis dicat et sumptum litis, quem sustineret, si ex stipulatione litigaret, eum lucrari. sed nequaquam dicendum est huius fidei committi posse.

3Sed si habenti tibi proprietatem usum fructum mortis causa cessero, potest dici fideicommittere me posse. nec quemquam moueat, quod usus fructus solet morte exstingui: nam medii potius temporis, quo uiuat qui donauit, commodum cogitemus.

4Si autem pignus debitoris liberauero mortis causa et eius fidei commissero, non potest ualere fideicommissum.

4 · Paulus libro quarto sententiarum

pr.A patre uel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur, ab emancipato filio uel seruo manumisso utilibus actionibus postulatur: penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet.

5 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Si fuerit municipio legatum relictum, ab his qui rem publicam gerunt fideicommissum dari potest.

1Si quis non ab herede uel legatario, sed ab heredis uel legatarii herede fideicommissum reliquerit, hoc ualere benignum est.

6 · Paulus libro primo fideicommissorum

pr.Sed et si sic fideicommissum dedero ab herede meo: ‘te rogo, Luci Titi, ut ab herede tuo petas dari Maeuio decem aureos’, utile erit fideicommissum, scilicet ut mortuo Titio ab herede eius peti possit: idque et Iulianus respondit.

1Sic autem fideicommissum dari non poterit: ‘si Stichus Seii factus iussu eius hereditatem adierit, rogo det’, quoniam qui fortuito, non iudicio testatoris consequitur hereditatem uel legatum, non debet onerari, nec recipiendum est, ut, cui nihil dederis, eum rogando obliges.

7 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Si deportati seruo fideicommissum fuerit adscriptum, ad fiscum pertinere dicendum est, nisi si eum deportatus uiuo testatore alienauerit uel fuerit restitutus: tunc enim ad ipsum debebit pertinere.

1Si miles deportato fideicommissum reliquerit, uerius est, quod et Marcellus probat, capere eum posse.

2Si quis creditori suo legauerit id quod debet, fidei committi eius non poterit, nisi commodum aliquod ex legato consequatur, forte exceptionis timore uel si quod in diem debitum fuit uel sub condicione.

8 · Paulus libro primo fideicommissorum

pr.Si legatarius, a quo fideicommissum datum est, petierit legatum, id tantum, quod per iudicem exegerit, praestare fideicommissario cogetur uel, si non exegerit, actione cedere: ad eum enim litis periculum spectare iniquum est, si non culpa legatarii lis perierit.

1Seruo heredis fideicommissum utiliter non relinquitur, nisi fidei eius commiserit, ut seruum manumittat.

2Cum ita petisset testator, ut, quidquid ex bonis eius ad patrem peruenisset, filiae suae ita restitueret, ut eo amplius haberet, quam ex bonis patris habitura esset, diuus Pius rescripsit manifestum esse de eo tempore sensisse testatorem, quod post mortem patris futurum esset.

9 · Maecianus libro primo fideicommissorum

pr.Si ita fuerit fideicommissum relictum: ‘ad quemcumque ex testamento meo uel ab intestato’ uel ita: ‘ad quemcumque quoquo iure bona mea perueniant’: hac oratione et eius, qui postea natus erit inue familiam uenerit et eius, qui postea cognatus esse coeperit, fidei commissum uidetur: eius quoque, quae nondum nupta erit, sed postea eo casu, quo ex edicto ad uxorem bona mariti intestati solent pertinere.

10 · Ualens libro secundo fideicommissorum

pr.Si tibi et ei, qui ex tribus liberis meis in funus meum uenerit, centum aureos legauero, non minuitur in tua persona legatum, si nemo uenit.

11 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr.Fideicommissa quocumque sermone relinqui possunt, non solum Latina uel Graeca, sed etiam Punica uel Gallicana uel alterius cuiuscumque gentis.

1Quotiens quis exemplum testamenti praeparat et prius decedat quam testetur, non ualent quasi ex codicillis quae in exemplo scripta sunt, licet uerba fideicommissi scriptura habeat: et ita diuum Pium decreuisse Maecianus scribit.

2Si ita quis scripserit: ‘illum tibi commendo’, diuus Pius rescripsit fideicommissum non deberi: aliud est enim personam commendare, aliud uoluntatem suam fideicommittentis heredibus insinuare.

3Cum esset quis rogatus restituere portionem accepta certa quantitate, responsum est ultro petere ipsum fideicommissum ab herede posse. sed utrum, si uolet, praecipiet restituetque portionem, an uero et si noluerit, cogatur accepta quantitate portionem restituere, propriae est deliberationis. et sane cum quis rogatur accepta certa quantitate portionem restituere, duplex est fideicommissum, unum, ut possit petere quantitatem paratus portione cedere, aliud, ut et si non petet, tamen cogatur fideicommissario restituere parato praestare quantitatem.

4Si quis ita scripserit: ‘sufficiunt tibi uineae uel fundus’, fideicommissum est, quoniam et illud fideicommissum esse arbitramur: ‘contentus esto illa re’.

5Sic fideicommissum relictum: ‘nisi heres meus noluerit, illi decem dari uolo’ quasi condicionale fideicommissum est et primam uoluntatem exigit: ideoque post primam uoluntatem non erit arbitrium heredis dicendi noluisse.

6Hoc autem ‘cum uoluerit’ tractum habet, quamdiu uiuat is, a quo fideicommissum relictum est: uerum si antequam dederit, decesserit, heres eius praestat. sed et si fideicommissarius, antequam heres constituat, decesserit, ad heredem suum nihil transtulisse uidetur: condicionale enim esse legatum nemini dubium est et pendente condicione legati uideri decessisse fideicommissarium.

7Quamquam autem fideicommissum ita relictum non debeatur ‘si uolueris’, tamen si ita adscriptum fuerit: ‘si fueris arbitratus’ ‘si putaueris’ ‘si aestimaueris’ ‘si utile tibi fuerit uisum’ uel ‘uidebitur’, debebitur: non enim plenum arbitrium uoluntatis heredi dedit, sed quasi uiro bono commissum relictum.

8Proinde si ita sit fideicommissum relictum: ‘illi, si te meruerit’, omnimodo fideicommissum debebitur, si modo meritum quasi apud uirum bonum collocare fideicommissarius potuit: et si ita sit ‘si te non offenderit’, aeque debebitur: nec poterit heres causari non esse meritum, si alius uir bonus et non infestus meritum potuit admittere.

9Haec uerba: ‘te, fili, rogo, ut praedia, quae ad te peruenerint, pro tua diligentia diligas et curam eorum agas, ut possint ad filios tuos peruenire’, licet non satis exprimunt fideicommissum, sed magis consilium quam necessitatem relinquendi, tamen ea praedia in nepotibus post mortem patris eorum uim fideicommissi uidentur continere.

10Si filio a patre herede instituto fideicommissum relictum fuerit, etsi uerbis non sit ita relictum ‘cum pater moreretur’, sed intellegi hoc possit, puta quia sic relictum est ‘ut relinquat filio’ uel ‘uolo eum habere’ uel ‘uolo ad eum pertinere’, defendetur in id tempus fideicommissum relictum, quo sui iuris filius efficitur.

11Si cui ita fuerit fideicommissum relictum: ‘si morte patris sui iuris fuerit effectus’ et emancipatione sui iuris factus sit, non uideri defecisse condicionem: sed et cum mors patri contingat quasi exstante condicione ad fideicommissum admittetur.

12Si rem suam testator legauerit eamque necessitate urguente alienauerit, fideicommissum peti posse, nisi probetur adimere ei testatorem uoluisse: probationem autem mutatae uoluntatis ab heredibus exigendam.

13Ergo et si nomen quis debitoris exegerit, quod per fideicommissum reliquit, non tamen hoc animo, quasi uellet extinguere fideicommissum, poterit dici deberi: nisi forte inter haec interest: hic enim extinguitur ipsa constantia debiti, ibi res durat, tametsi alienata sit. cum tamen quidam nomen debitoris exegisset et pro deposito pecuniam habuisset, putaui fideicommissi petitionem superesse, maxime quia non ipse exegerat, sed debitor ultro pecuniam optulerat, quam offerente ipso non potuit non accipere. paulatim igitur admittemus, etsi ex hac parte pecuniae rem comparauerit, quam non hoc animo exegit, ut fideicommissarium priuaret fideicommisso, posse adhuc fideicommissi petitionem superesse.

14Si quis illicite aedificasset, id est hoc quod dirui constitutiones iubent, an fideicommissum relinquere ex eo quid possit, uideamus. et puto posse: cum enim dirui necesse sit, nulla dubitatio est, quin senatus consultum impedimento non sit.

15Si heres rogatus sit certam summam usuris certis faenori dare, utile est fideicommissum: sed Maecianus putat non alias cogendum credere, quam idonee ei caueatur: sed ego procliuior sum, ut putem cautionem non exigendam.

16Si seruo alieno militia relinquatur, an domino quaeratur legatum, quaeritur. et aut scit seruum esse, et dico aestimationem deberi: aut ignorauit, et denegari fideicommissi persecutio debet, quia, si scisset seruum, non reliquisset.

17Ex his apparet, cum per fideicommissum aliquid relinquitur, ipsum praestandum quod relictum est: cum uero ipsum praestari non potest, aestimationem esse praestandam.

18Si quis decem alicui per fideicommissum reliquerit et, si perdidisset id quod testamento relictum est, rursus ei reliquerit, quaerebatur, an sequens fideicommissum ualeat uel an exigere heres debeat cautionem salua fore decem, ne cogatur ad praestationem, et an, si saepius perdidisset, saepius ei sarciretur fideicommissum. diuus Pius rescripsit neque cautionem exigendam et non amplius quam semel, postquam perdidisset, praestandum: non enim onerandus est heres, ut in infinitum, quotiens perdiderit, restituere ei tantundem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata eius legata uideantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpserit exsoluto et posteriore fideicommisso.

19Item si quis certam quantitatem cui reliquerit et addiderit facilius hanc summam posse compensari, cum debitor sit fideicommissarius ex causa hereditatis Gaii Seii, nec uelit ille hereditatem adire Gaii Seii, sed petat fideicommissum: imperator noster contra uoluntatem eum testantis petere fideicommissum rescripsit, cum in fideicommissis praecipue spectanda seruandaque sit testatoris uoluntas.

20Plerumque euenit multorum interesse id quod relinquitur, uerum testatorem uni uoluisse honorem habitum, et est haec sententia Marcelli uerissima.

21Sic euenit, ut interdum si pluribus testator honorem habere uoluit et de pluribus sensit, quamuis unum legatum sit, tamen ad persecutionem eius plures admittantur. ut puta si decem fuerunt eiusdem rei stipulandi et heres uel fideicommissarius rogatus est, ut eis solueret: hic enim si omnium interest et de omnibus sensit testator, fideicommissum relictum omnes petere potuerunt. sed utrum in partem agent an in solidum, uideamus: et credo, prout cuiusque interest, consequentur: unus igitur qui occupat agendo totum consequitur ita, ut caueat defensu iri aduersus ceteros fideicommissarios eum qui soluit, siue socii sunt siue non.

22Interdum alterius nomen scribitur in testamento, alteri uero fideicommissi petitio uel legati competit, ut puta si fidei heredis committatur, ut ipse publicum pro Titio praestet, fideicommissum hoc uel legatum non publicanus petit, licet ei sit adscriptum, sed ipse petere poterit, pro quo legatum relictum est. multum autem interesse arbitror, cui uoluit prospectum cuiusque contemplatione testator fecerit. plerumque autem intellegendum est priuati causa hoc fecisse, licet emolumentum publicano quaeratur.

23Si in opere ciuitatis faciendo aliquid relictum sit, unumquemque heredem in solidum teneri diuus Marcus et Lucius Uerus Proculae rescripserunt: tempus tamen coheredi praestituerunt, intra quod mittat ad opus faciendum, post quod solam Proculam uoluerunt facere imputaturam coheredi sumptum pro parte eius.

24Ergo et in statua et in seruitute ceterisque, quae diuisionem non recipiunt, idem diuus Marcus rescripsit.

25Si quis opus facere iussus paratus sit pecuniam dare rei publicae, ut ipsa faciat, cum testator per ipsum id fieri uoluerit, non audietur: et ita diuus Marcus rescripsit.

12 · Ualens libro primo fideicommissorum

pr.‘Stichus liber esto: et ut eum heres artificium doceat, unde se tueri possit, peto’. Pegasus inutile fideicommissum esse ait, quia genus artificii adiectum non esset: sed praetor aut arbiter ex uoluntate defuncti et aetate et condicione et natura ingenioque eius, cui relictum erit, statuet, quod potissimum artificium heres docere eum sumptibus suis debeat.

13 · Maecianus libro secundo fideicommissorum

pr.Si sic locutus erit testator: ‘heres meus illi fundum dato: Seio hoc amplius decem’, non erit dubitandum, quin Seius et fundi partem et decem ex testamento percipere debeat.

14 · Gaius libro primo fideicommissorum

pr.Non dubium est, quin, si uxori legatum sit ‘si non nupserit’ idque alii restituere rogata sit, cogenda est, si nupserit, restituere.

1Heres quoque, cui iurisiurandi condicio remittitur, legatum et fideicommissum debet.

2Sed si cui legatum relictum est, ut alienam rem redimat uel praestet, si redimere non possit, quod dominus non uendat uel immodico pretio uendat, iustam aestimationem inferat.

15 · Maecianus libro secundo fideicommissorum

pr.Hae res testatoris legatae quae in profundo esse dicuntur, quandoque apparuerint, praestantur.

16 · Pomponius libro primo fideicommissorum

pr.Saepe legatum plenius restituetur fideicommissario quam esset relictum, ueluti si alluuione ager auctus esset uel etiam insulae natae.

17 · Maecianus libro secundo fideicommissorum

pr.Etiam ea quae futura sunt legari possunt, ut insula uel in mare uel in fluminibus enata:

1seruitus quoque seruo praedium habenti recte legatur.

18 · Pomponius libro primo fideicommissorum

pr.Si iure testamento facto fideicommissum tibi reliquero, deinde postea aliud fecero non iure, in quo fideicommissum relictum tibi uel aliud quam quod priore testamento uel omnino non sit relictum, uidendum est, mens mea haec fuerit facientis postea testamentum, ut nolim ratum tibi sit priore testamento relictum, quia nuda uoluntate fideicommissa infirmarentur. sed uix id optinere potest, fortassis ideo, quod ita demum a priore testamento uelim recedi, si posterius ualiturum sit et nunc ex posteriore testamento fideicommissum ei non debetur, etiamsi idem heredes utroque testamento instituti ex priore exstiterunt.

19 · Ualens libro quinto fideicommissorum

pr.Si tibi legatum est uel fideicommissum relictum, uti quid facias, etiamsi non interest heredis id fieri, negandam tibi actionem, si non caueas heredi futurum, quod defunctus uoluit, Nerua et Atilicinus recte putauerunt.

20 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum

pr.Si res mihi per fideicommissum relicta eadem tibi legata uel per fideicommissum relicta sit non communicandi animo, sed utrique in solidum, ambigendum non est, si alteri sit soluta, alterum nullum quidem ius in ipsam rem habere, sed actionem de pretio integram eum habere.

21 · Paulus libro quarto sententiarum

pr.Nutu etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superueniens morbus ei impedimento sit.

1Fideicommissum relictum et apud eum, cui relictum est, ex causa lucratiua inuentum extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari uoluit.

2Columnis aedium uel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari uoluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri possunt.

22 · Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum

pr.Si quis in principio testamenti adscripserit: ‘cui bis legauero, semel deberi uolo’, postea eodem testamento uel codicillis sciens saepe eidem legauerit, suprema uoluntas potior habetur: nemo enim eam sibi potest legem dicere, ut a priore ei recedere non liceat. sed hoc ita locum habebit, si specialiter dixerit prioris uoluntatis sibi paenituisse et uoluisse, ut legatarius plura legata accipiat.

1Miles in eum ex militari delicto capitali dicta sententia, permittente eo in ipsa sententia qui damnauit, sicut testamenti faciendi ita fideicommissi relinquendi potestatem consequitur.

2Mortis damnum per fideicommissum serui relicti, antequam mora fiat, fideicommissarius solus patitur, licet alienus relinquatur.

23 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Ex imperfecto testamento legata uel fideicommissa imperatorem uindicare inuerecundum est: decet enim tantae maiestati eas seruare leges, quibus ipse solutus esse uidetur.

24 · Neratius libro secundo responsorum

pr.Creditori ita potest legari, ne indebitum ab eo repeteretur.

25 · Paulus libro primo ad Neratium

pr.‘Ille aut ille heres Seio centum dato’: potest Seius ab utro uelit petere.

1Cum in uerbis nulla ambiguitas est, non debet admitti uoluntatis quaestio.

26 · Paulus libro secundo ad Neratium

pr.Is qui fideicommissum debet post moram non tantum fructus, sed etiam omne damnum, quo adfectus est fideicommissarius, praestare cogitur.

27 · Paulus libro secundo decretorum

pr.Paula callinico ex parte herede instituto filiae eiusdem Iuuentianae, cum in familia nupsisset, decem testamento legauit: deinde post tempus codicillis factis centum eidem callinico reliquerat non adiecto ‘hoc amplius’. pronuntiauit utramque summam deberi, maxime cum in codicillis filiae callinici nihil legatum fuisset.

1Pompeius Hermippus filium Hermippum ex dodrante, filiam Titianam ex quadrante heredes instituerat et praedia certa singulis praelegauerat: praeterea, si sine liberis Hermippus moreretur, aliam possessionem filiae dari iusserat: post testamentum factis codicillis filiae certa praedia dederat eamque his contentam esse uoluit pro omni hereditate et his, quae in testamento reliquerat: Hermippi bona ad fiscum peruenerant: Titiana soror fideicommissum petebat. quaerebatur, utrum pro hereditate tantum an et pro his, quae post mortem frater rogatus erat restituere, pater eam uoluisset accipere ea quae codicillis reliquerat. mihi ab omni uoluntate recessum uidebatur. placuit humanius interpretari ea sola, quae uiuente fratre acceptura erat, adempta uideri, non etiam quae post mortem eius reliquerat, si sine liberis decederet, et ita pronuntiauit.

2Iulianus Seuerus decedens institutis quibusdam heredibus alumno suo quinquaginta legauerat eaque a Iulio Mauro colono suo ex pensionibus fundi debitis ab eo praestari uoluerat eidemque mauro quaedam legauerat: cum de hereditate fiscus quaestionem mouisset, iussu procuratoris Maurus pecuniam fisco soluerat: postea heres scriptus optinuerat fiscum: alumno autem mortuo heres eius fideicommissum ab herede Mauri petebat. placuit imperatori non uideri eius fidei commissum, sed demonstratum, unde accipere posset: et ideo heres Seueri haec praestare debet.

28 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Tertullianum

pr.Si fidei meae committatur ut quod mihi relictum fuerit supra quod capere possum, alii restituam, posse me id capere constat.

29 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Qui concubinam habebat, ei uestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legauit: ‘uestem, quae eius causa empta parata esset’. Cascellius Trebatius negant ei deberi prioris concubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore. Labeo id non probat, quia in eiusmodi legato non ius uxorium sequendum, sed uerborum interpretatio esset facienda idemque uel in filia uel in qualibet alia persona iuris esset. Labeonis sententia uera est.

1Cum ita legatum esset, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat quantulam unus heres, si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam partem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Seruius Ofilius minimam, quia cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret. Labeo hoc probat idque uerum est.

2Cum ita legatum esset: ‘quanta pecunia ex hereditate Titii ad me peruenit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato’, id legatum putat Labeo, quod acceptum in tabulis suis ex ea hereditate testator rettulisset: ceterum negat cauendum heredi a legatario, si quid forte postea eius hereditatis nomine heres damnatus esset. ego contra puto, quia non potest uideri peruenisse ad heredem, quod eius hereditatis nomine praestaturus esset: idem Alfenus Uarus Seruio placuisse scribit, quod et uerum est.

3Si heres tibi seruo generaliter legato Stichum tradiderit isque a te euictus fuisset, posse te ex testamento agere Labeo scribit, quia non uidetur heres dedisse, quod ita dederat, ut habere non possis: et hoc uerum puto. sed hoc amplius ait debere te, priusquam iudicium accipiatur, denuntiare heredi: nam si aliter feceris, agenti ex testamento opponetur tibi doli mali exceptio.

4‘si Stichus et Dama serui mei in potestate mea erunt cum moriar, tum Stichus et Dama liberi sunto et fundum illum sibi habento’. si alterum ex his post testamentum factum dominus alienasset uel manumississet, neutrum liberum futurum Labeo putat: sed Tubero eum, qui remansisset in potestate, liberum futurum et legatum habiturum putat. Tuberonis sententiam uoluntati defuncti magis puto conuenire.

30 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Qui quattuor pocula oleaginea habebat, ita legauit: pocula oleaginea paria duo. respondi unum par legatum esse, quia non ita esset: bina paria neque ita: poculorum paria duo: idem et Trebatius.

1Qui hortos publicos a re publica conductos habebat, eorum hortorum fructus usque ad lustrum, quo conducti essent, Aufidio legauerat et heredem eam conductionem eorum hortorum ei dare damnauerat sinereque uti eum et frui. respondi heredem teneri sinere frui: hoc amplius heredem mercedem quoque hortorum rei publicae praestaturum.

2Cum testamento scriptum esset: ‘Sticho seruo meo heres quinque dato et, si Stichus heredi meo biennium seruierit, liber esto’, post biennium legatum deberi existimo, quia in id tempus et libertas et legatum referri deberet: quod et Trebatius respondit.

3Si fundum mihi uendere certo pretio damnatus es, nullum fructum eius rei ea uenditione excipere tibi liberum erit, quia id pretium ad totam causam fundi pertinet.

4Qui fundum mandatu meo in societate mihi et sibi emerat, deinde eum finibus diuiserat et priusquam mihi traderet, ita eum tibi legauerat ‘fundum meum illi do’. negaui amplius partem deberi, quia uerisimile non esset ita testatum esse patrem familias, ut mandati heres eius damnaretur.

5‘Uxori meae, dum cum filio meo Capuae erit, heres meus ducenta dato’: filius a matre migrauit. si ambo Capuae habitassent, legatum matri debitu iri putaui, quamuis una non habitassent: sin autem in aliud municipium transissent, unius anni tantummodo debitu iri, quo una habitassent quantolibet tempore: Trebatius ait. uideamus, an his uerbis ‘dum cum filio Capuae erit’ non condicio significetur, sed ea scriptura pro superuacuo debet haberi: quod non probo. sin autem per mulierem mora non est, quo minus cum filio habitet, legata ei deberi.

6Si aedes alienas ut dares damnatus sis neque eas ulla condicione emere possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, quanti aedes sint, ut pretio soluto heres liberetur. idemque iuris est et si potuisses emere, non emeres.

31 · Labeo libro primo pithanorum a Paulo epitomatorum

pr.Si cui aedes legatae sint, is omne habebit id aedificium, quod solum earum aedium erit. Paulus: hoc tunc demum falsum est, cum dominus aedium binarum aliquid conclaue, quod supra concamarationem alterarum aedium esset, in usum alterarum conuertit atque ita his usus fuerit: namque eo modo alteris aedibus id accedet, alteris decedet.

32 · Scaeuola libro quarto decimo digestorum

pr.Sextiam filiam ex quadrante, ex reliquis Seium et Marcium sororis filios scripsit heredes: Sextiam substituit Marcio et Marcium Sextiae, dedit autem per praeceptionem Marcio certas species: Marcius partem hereditatis, ex qua scriptus erat, omisit et eo intestato defuncto bona eius ad fratrem legitimum Seium deuoluta sunt. quaesitum est, an Sextia ex substitutione etiam haec, quae praelegata Marcio erant, iure substitutionis a legitimo herede defuncti sibi uindicare possit. respondit secundum ea quae proponerentur Sextiam in legatis, quae Marcio data sunt, substitutam non esse.

33 · Scaeuola libro quinto decimo digestorum

pr.Uxori suae inter cetera ita legauit: ‘et domus eam partem, in qua morari consueuimus’. quaesitum est, cum tam testamenti faciundi tempore quam mortis totam domum in usu habuerit nec quicquam ex ea locatum, an ea tantummodo uidetur legasse cubicula, in quibus dormire consueuerat. respondit eam omnem partem, in qua morari cum familia sua consueuisset.

1Uxori suae inter cetera ita legauit: ‘uxori meae quidquid uiuus dedi donaui usibusue eius conparaui, concedi uolo’: quaero, an quod post testamentum factum ei donatum est, id quoque concessum uideatur. respondit uerba quae proponerentur nihil pro futuro tempore significare.

2Cum Seius pro uxore centum aureos creditori soluerit et ornamentum pignori positum luerit, postea autem testamento facto uxori suae legauit, quidquid ad eum inue stipulatum eius concessit et hoc amplius uicenos aureos annuos: quaesitum est, an hos centum aureos heredes uiri ab uxore uel ab heredibus eius repetant. respondit, si donationis causa creditori soluisset, teneri heredes ex causa fideicommissi, si repetant, atque etiam petentes exceptione summoueri: quod praesumptum esse debet, nisi contrarium ab herede approbetur.

34 · Scaeuola libro sexto decimo digestorum

pr.Nomen debitoris in haec uerba legauit: ‘Titio hoc amplius dari uolo decem aureos, quos mihi heredes Gaii Seii debent, aduersus quos ei actionem mandari uolo eique eorundem pignora tradi’. quaero, utrum heredes tantum decem dare debeant an in omne debitum, hoc est in usuras debeant mandare. respondit uideri uniuersam eius nominis obligationem legatam. item quaero, cum ignorante matre familias actores in prouincia adiectis sorti usuris decem stipulati sint, an ex causa fideicommissi supra scripti etiam incrementum huius debiti ad Titium pertineat. respondit pertinere.

1Filio ex parte heredi scripto praeceptionem dedit inter cetera his uerbis: ‘Titio filio meo nomina ex calendario, quae elegerit filius meus sibi, uiginti dare damnas sunto sine dolo malo’: eidem filio uiuus omnium rerum suarum administrationem permisit: qui post testamentum factum ante mortem patris annis decem, quibus procurabat patri, contra ueterem consuetudinem patris, qua calendarium exercebatur, nouos debitores amplarum pecuniarum fecit et in priores, quos pater exiguarum fortunarum habebat, maius creditum contulit ad hoc, ut uiginti nominibus prope omnis substantia kalendarii esset. quaesitum est, an huic filio eorum nominum, quae ipse fecit, praeceptio permittenda est. respondit ex his electionem habere, quae testamenti tempore testator in kalendario habuit.

2Uni ex heredibus per praeceptionem reliquit ea, quae ex patrimonio uiri sui Arethonis ei supererant, eiusque fidei commissit haec eadem restituere pronepoti, cum erit annis sedecim, in quibus haec uerba adiecit: ‘item rogo, uti reliquum aes alienum, quod ex bonis Arethonis debetur, omnibus creditoribus ex reditibus eorum bonorum soluas reddas satisque facias’. quaesitum est, an, si probauerit heres non sufficere reditum bonorum ad totius debiti exsolutionem, nihilo minus tamen ipse debet adgnoscere onus aeris alieni. respondit manifeste proponi ex reditibus bonorum eorum iussum aes alienum exsoluere, non de proprio.

3Pater filio et filia heredibus institutis cum singulis certa praedia et kalendaria praelegasset, ita cauit: ‘a te autem, fili carissime, peto, quaecumque legaui, praestari uolo, et si quid euenerit aeris alieni, si quod in tempus pro mutuo acceperam et debuero, a te solui uolo, ut quod sorori tuae reliqui, integrum ad eam pertineat’. quaesitum est, an quod ex quacumque causa debuit pater, a filio sit praestandum. respondit posse filiam ex fideicommisso consequi ut leuaretur, quo magis integrum, quod testator dedisset, ad eam peruenisset.

35 · Scaeuola libro septimo decimo digestorum

pr.Patronus liberto statim tribum emi petierat: libertus diu moram ab herede patroni passus est et decedens heredem reliquit clarissimum uirum: quaesitum est, an tribus aestimatio heredi eius debeatur. respondit deberi. idem quaesiit, an et commoda et principales liberalitates, quas libertus ex eadem tribu usque in diem mortis suae consecuturus fuisset, si ei ea tribus secundum uoluntatem patroni sui tunc comparata esset, an uero usurae aestimationis heredi eius debeantur. respondi, quidquid ipse consecuturus esset, id ad heredem suum transmittere.

1Sempronio ita legauit: ‘Sempronius sumito praedia mea omnia, quae sunt usque ad praedium, quod uocatur Gaas, finibus Galatiae, sub cura uilici Primi, ita ut haec omnia instructa sunt’. quaesitum est, cum in eodem confinio praediorum unum sit praedium non Galatiae, sed Cappadociae finibus, sub cura tamen eiusdem uilici, an etiam id praedium cum ceteris ad Sempronium pertineat. respondit et hoc deberi.

2Libertis, quos nominauerat, ita legauit: ‘fundum Trebatianum, qui est in regione Atellata, item fundum Satrianum, qui est in regione Niphana, cum taberna dari uolo’. quaesitum est, cum inter fundos, quos supra legauit, sit quidem fundus uocabulo Satrianus, in regione tamen Niphana non sit, an ex causa fideicommissi libertis debeatur. respondit, si nullus esset Satrianus in regione Niphana et de eo sensisse testatorem certum sit, qui alibi esset, non idcirco minus deberi, quia in regione designanda lapsus esset.

3Codicillis confirmatis ita cauit: ‘Tiburtibus municipibus meis amantissimisque scitis balineum Iulianum iunctum domui meae, ita ut publice sumptu heredum meorum et diligentia decem mensibus totius anni praebeatur gratis’. quaesitum est, an et sumptus refectionibus necessarios heredes praestare debeant. respondit secundum ea quae proponerentur uideri testatorem super calefactionis et praebitionis onus de his quoque sensisse, qui ad cottidianam tutelam pertineant, quibus balineae aut instruuntur aut denique inter solitas cessationum uices parari purgarique, ut habiles ad lauandum fierent, sint solitae.

36 · Apud Scaeuolam libro octauo decimo digestorum Claudius notat

pr.Nec fideicommissa ab intestato data debentur ab eo, cuius de inofficioso testamento constitisset, quia crederetur quasi furiosus testamentum facere non potuisse, ideoque nec aliud quid pertinens ad suprema eius iudicia ualet.

37 · Scaeuola libro octauo decimo digestorum

pr.Cum quis decedens Seiae matri fundum, qui proprius matris erat, legauerat, ab ea petierat, ut eundem cum moreretur Flauiae Albinae coniugi suae restitueret. post mortem testatoris mater apud magistratum professa est nihil se aduersus uoluntatem filii sui facturam paratamque se fundum Flauiae Albinae tradere, si sibi annua bina praestarentur redituum nomine: sed neque possessionem tradidit neque annua bina accepit. quaesitum est, an iure fundum alii uendere possit. respondit, si de legati iure fideique commissi quaereretur, secundum ea quae proponerentur nec ualuisse, quod matri suum legabatur, neque onus fideicommissi processisse, si modo nihil praeterea mater cepisset.

1Qui testamento heredem scripserat, Maeuio ducenta legauit et fidei eius commisit, ut centum daret Glauce, Tyche Elpidi autem quinquaginta: postea Maeuius uolente testatore litteras emisit ad eas secundum uoluntatem testatoris restituturum: postea testator fecit codicillos, quibus et hoc praecepit, ut praeter hos codicillos si quid aliud prolatum esset, non ualeat. quaesitum est, an Maeuius, qui ducenta accepit, quia mutauit uoluntatem de ea epistula testator, a mulieribus conueniri ex causa fideicommissi possit. respondit secundum ea quae proponuntur frustra Maeuium conueniri, siue ducenta siue praedium pro his accepit.

2Seiam et Maeuium libertos suos aequis partibus heredes scripsit: Maeuio substituit Sempronium pupillum suum: deinde codicillos per fideicommissum confirmauit, quibus ita cauit: ‘Lucius Titius Seiae heredi suae, quam pro parte dimidia institui, salutem. Maeuium libertum meum, quem in testamento pro parte dimidia heredem institui, eam partem hereditatis ueto accipere, cuius in locum partemue eius Publium Sempronium dominum meum heredem esse uolo’, et Maeuio, ad quem hereditatis portionem noluit peruenire, cum hoc elogio fideicommissum reliquit: ‘Maeuio liberto meo de me nihil merito dari uolo lagynos uini uetusti centum quinquaginta’. quaesitum est, cum uoluntas testatoris haec fuerit,, ut omnimodo perueniat portio hereditatis ad Sempronium pupillum, an fideicommissum ex uerbis supra scriptis ualere intellegatur et a quo Sempronius petere possit, cum ad certam personam codicillos scripserit. respondit posse fideicommissum a Maeuio peti.

3Pater emancipato filio bona sua uniuersa exceptis duobus seruis non mortis causa donauit et stipulatus est a filio in haec uerba: ‘quae tibi mancipia quaeque praedia donationis causa tradidi cessi, per te non fieri doloue malo neque per eum ad quem ea res pertinebit, quo minus ea mancipia quaeque ex his adgnata erunt eaque praedia cum instrumento, cum ego uolam uel cum morieris, quaequae eorum exstabunt neque dolo malo aut fraude factoue tuo eiusque ad quem ea res pertinebit in rerum natura aut in potestate esse desissent, si uiuam mihi aut cui ego uolam reddantur restituantur, stipulatus est Lucius Titius pater, spopondit Lucius Titius filius’. idem pater decedens epistulam fideicommissariam ad filium suum scripsit in haec uerba: ‘Lucio Titio filio suo salutem. certus de tua pietate fidei tuae committo, uti des praestes illi et illi certam pecuniam: et lucrionem seruum meum liberum esse uolo’. quaesitum est, cum filius patris nec bonorum possessionem acceperit nec ei heres exstiterit, an ex epistula fideicommissa et libertatem praestare debeat. respondit, etsi neque hereditatem adisset neque bonorum possessionem petisset et nihil ex hereditate possideret, tamen nihilo minus et ex stipulatu ab heredibus patris et fideicommisso ab his quorum interest quasi debitorem conueniri posse, maxime post constitutionem diui Pii, quae hoc induxit.

4Nuptura duobus filiis suis, quos ex priore marito habebat, mandauit, ut uiginti, quae doti dabat, stipularentur in omnem casum, quo solui posset matrimonium, ut etiam alterutri ex his tota dos soluatur: constante matrimonio uno ex filiis mortuo uxor per epistulam petit a superstite filio, uti quandoque partem dimidiam dumtaxat dotis exigeret et ea contentus erit, alteram autem partem apud maritum eius remanere concedat. quaesitum est postea in matrimonio muliere defuncta, an maritus, si de tota dote conueniatur a filio, doli mali exceptione se tueri possit et an ultro ex causa fideicommissi actio ei competit, ut de parte obligationis accepto ei feratur. respondit et exceptionem utilem fore et ultro ex fideicommisso peti posse. idem quaerit, an de reliqua dimidia parte mandati actio utilis sit heredibus mulieris aduersus filium eius. respondit secundum ea quae proponerentur, maxime post litteras ad filium scriptas non fore utilem. Claudius: quoniam in his expressit, ut contentus esset partis dimidiae dotis. quibus uerbis satis fideicommissum filio relinqui placuit.

5Codicillis ita scripsit: ‘Βούλομαι πάντα τὰ ὑποτεταγμένα κύρια εἶναι. Μαξίμῳ τῷ κυρίῳ μου δηνάρια μύρια πεντακισχίλια, ἅτινα ἔλαβον παρακαταθήκην παρὰ τοῦ θείου αὐτοῦ Ἰουλίου Μαξίμου, ἵνα αὐτῷ ἀνδρωθέντι ἀποδώσω, ἃ γίνονται σὺν τόκῳ τρὶς μύρια, ἀποδοθῆναι αὐτῷ βούλομαι· οὕτω γὰρ τῷ θείῳ αὐτοῦ ὤμοσα’. quaesitum est, an ad depositam pecuniam petendam sufficiant uerba codicillorum, cum hanc solam nec aliam ullam probationem habeat. respondi: ex his quae proponerentur, scilicet cum iusiurandum dedisse super hoc testator adfirmauit, credenda est scriptura.

6Titia honestissima femina cum negotiis suis opera Callimachi semper uteretur, qui ex testamento capere non poterat, testamento facto manu sua ita cauit: ‘Τιτία διεθέμην καὶ βούλομαι δοθῆναι Καλλιμάχῳ μισθοῦ χάριν δηνάρια μύρια’: quaero, an haec pecunia ex causa mercedis ab heredibus Titiae exigi possit. respondi non idcirco quod scriptum est exigi posse in fraudem legis relictum.

7Ex his uerbis testamenti: ‘omnibus, quos quasue manumisi manumiseroue siue his tabulis siue quibuscumque aliis, filios filiasue suos omnes concedi uolo’ quaesitum est, an his, quos uiuus manumississet, debeantur filii. respondit his quoque, quos quasue ante testamentum factum manumississet, filios filiasue ex causa fideicommissi praestari oportere.

38 · Scaeuola libro nono decimo digestorum

pr.Pater filium heredem praedia alienare seu pignori ponere prohibuerat, sed conseruari liberis ex iustis nuptiis et ceteris cognatis fideicommiserat: filius praedia, quae pater obligata reliquerat, dimisso hereditario creditore nummis noui creditoris, a priore in sequentem creditorem pignoris hypothecaeue nomine transtulit: quaesitum est, an pignus recte contractum esset. respondit secundum ea quae proponerentur recte contractum. idem quaesiit, cum filius praedia hereditaria, ut dimitteret hereditarios creditores, distraxisset, an emptores, qui fideicommissum ignorauerunt, bene emerint. respondi secundum ea quae proponerentur recte contractum, si non erat aliud in hereditate, unde debitum exsoluisset.

1Duobus libertis Sticho et Erote heredibus institutis ita cauit: ‘fundum Cornelianum de nomine meorum exire ueto’: unus ex heredibus Stichus ancillam Arescusam testamento liberam esse iussit eique partem suam fundi legauit: quaero, an Eros et ceteri conliberti Stichi ex causa fideicommissi eius fundi partem ab herede Stichi petere possint. respondit non contineri.

2Filiam suam heredem scripserat et ita cauerat: ‘ueto autem aedificium de nomine meo exire, sed ad uernas meos, quos hoc testamento nominaui, pertinere uolo’: quaesitum est, defuncta herede et legatariis uernis an ad unum libertum qui remansit totum fideicommissum pertineret. respondit ad eum, qui ex uernis superesset, secundum ea quae proponerentur uirilem partem pertinere.

3Fundum a filio, quoad uixerit, uetuit uenundari donari pignerari et haec uerba adiecit: ‘quod si aduersus uoluntatem meam facere uoluerit, fundum Titianum ad fiscum pertinere: ita enim fiet, ut fundus Titianus de nomine uestro numquam exeat’. quaesitum est, cum uiuus filius eum fundum secundum uoluntatem patris retinuerit, an defuncto eo non ad heredes scriptos a filio, sed ad eos, qui de familia sunt, pertineat. respondit hoc ex uoluntate defuncti colligi posse filium quoad uiueret alienare uel pignerare non posse, testamenti autem factionem et in eo fundo in extraneos etiam heredes habiturum.

4Iulius Agrippa primipilaris testamento suo cauit, ne ullo modo reliquias eius et praedium suburbanum aut domum maiorem heres eius pigneraret aut ullo modo alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam neptem primipilaris, quae easdem res diu possedit et decedens extraneos instituit heredes. quaesitum est, an ea praedia extraneus heres haberet an uero ad Iuliam Domnam, quae habuit patruum maiorem Iulium Agrippam, pertinerent. respondi, cum hoc nudum praeceptum est, nihil proponi contra uoluntatem defuncti factum, quo minus ad heredes pertinerent.

5Quindecim libertis, quos nominauerat, praediolum cum taberna legauerat et adiecerat haec uerba: ‘sibique eos habere possidere uolo ea lege et condicione, ne quis eorum partem suam uendere donareue aliudue quid facere alii uelit: quod si aduersus ea quid factum erit, tunc eas portiones praediumue cum taberna ad rem publicam Tusculanorum pertinere uolo’. quidam ex his libertis uendiderunt partes suas duobus conlibertis suis ex eodem corpore, emptores autem defuncti Gaium Seium extraneum heredem reliquerunt: quaesitum est, partes quae uenierunt utrum ad Gaium Seium an ad superstites collibertos suos, qui partes suas non uendiderunt, pertinerent. respondit secundum ea quae proponerentur ad Gaium Seium pertinere. idem quaesiit, an partes uenditae ad rem publicam Tusculanorum pertinerent. respondi non pertinere. Claudius: quia non possidentis persona, qui nunc extraneus est, respicienda est, sed emptorum, qui secundum uoluntatem defunctae ex illis fuerunt, quibus permiserat testatrix uenundari, nec condicio exstitit dati fideicommissi Tusculanis.

6Fidei commissit eius, cui duo milia legauit, in haec uerba: ‘a te, Petroni, peto, uti ea duo milia solidorum reddas collegio cuiusdam templi’. quaesitum est, cum id collegium postea dissolutum sit, utrum legatum ad Petronium pertineat an uero apud heredem remanere debeat. respondit Petronium iure petere, utique si per eum non stetit parere defuncti uoluntati.

7Mater filios heredes scripserat et adiecit: ‘praedia, quae ad eos ex bonis meis peruentura sunt, nulla ex causa abalienent, sed conseruent successioni suae deque ea re inuicem sibi cauerent’: ex his uerbis quaesitum est, an praedia per fideicommissum relicta uideantur. respondit nihil de fideicommisso proponi.

8Ex parte dimidia heredi instituto per praeceptionem fundum legauit et ab eo ita petit: ‘peto, uti uelis coheredem tibi recipere in fundo Iuliano meo, quem hoc amplius te praecipere iussi, Clodium uerum nepotem meum, cognatum tuum’: quaesitum est, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti debeatur. respondit deberi.

39 · Scaeuola libro uicesimo digestorum

pr.‘Pamphilo liberto hoc amplius, quam codicillis reliqui, dari uolo centum. scio omnia, quae tibi, Pamphile, relinquo, ad filios meos peruentura, cum affectionem tuam circa eos bene perspectam habeo’. quaero, an uerbis supra scriptis Pamphili fidei commissit, ut post mortem filiis defuncti centum restituat. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri quidem, quantum ad uerba testatoris pertinet, fidei commissum Pamphili, ut centum restitueret: sed cum sententiam defuncti a liberto decipi satis inhumanum est, centum ei relictos filiis testatoris debere restitui, quia in simili specie et imperator noster diuus Marcus hoc constituit.

1Propositum est non habentem liberos nec cognatos in discrimine uitae constitutum per infirmitatem arcessitis amicis Gaio Seio contubernali dixisse, quod uellet ei relinquere praedia quae nominasset, eaque dicta in testationem Gaium Seium redegisse etiam ipso testatore interrogato, an ea dixisset, et responso eius tali μάλιστα inserto: quaesitum est, an praedia, quae destinata essent, ex causa fideicommissi ad Gaium Seium pertinerent. respondit super hoc nec dubitandum esse, quin fideicommissum ualet.

2Duas filias aequis ex partibus heredes fecerat: alteri fundum praelegauerat et ab ea petierat, ut sorori suae uiginti daret: ab eadem filia petit, ut partem dimidiam fundi eidem sorori restitueret: quaesitum est, an uiginti praestari non deberent. respondi non esse praestanda.

40 · Scaeuola libro uicesimo primo digestorum

pr.Post emancipationem patris suscepta a patruo ut legitimo herede petierat, ut partem hereditatis auunculo suo daret et agros duos: ad utrumque autem ut proximum cognatum successio eius pertinuit per bonorum possessionem. quaesitum est, cum in parte hereditatis fideicommissum non constiterit, quam suo iure per bonorum possessionem auunculus habiturus est, an nihilo minus in partem agrorum consistat, ut Titius partes agrorum duas, id est unam, quam suo iure per bonorum possessionem habeat, alteram uero partem ex causa fideicommissi petere debeat. respondit posse petere. idem quaesiit, si ab eodem patruo fideicommissum aliis quoque dederit, utrum in solidum, an uero pro parte ab eo praestanda sint. respondit in solidum praestari.

1Seiam ex dodrante, Maeuium ex quadrante instituit heredes, fidei Seiae commisit in haec uerba: ‘a te peto tuaeque fidei committo, quidquid ex hereditate mea ad te peruenerit, restituas filio tuo retentis tibi hortis meis’. quaesitum est, cum generali capite fideicommississet ‘quisquis heres esset’ de omnibus, ut praestarent quod cuique legasset praestari fieriue iussisset, an, cum dodrantem hereditatis restituerit, hortos in assem uindicare Seia debet. respondit etiam coheredis fidei commissum uideri, ut quadrantem, quem in his hortis haberet, Seiae redderet.

41 · Scaeuola libro uicesimo secundo digestorum

pr.Uxorem et filium communem heredes instituit et uxoris fidei commisit in haec uerba: ‘peto a te, domina uxor, ne ex fundo Titiano partem tibi uindices, cum scias me uniuersam emptionem eius fundi fecisse, sed beneficio affectionis et pietatis, quam tibi debui, eandem emptionem, cum nummis meis comparassem, tecum communicasse’: quaesitum est, an eum fundum in solidum filii esse uoluerit. respondit eum, de quo quaereretur, perinde rationem in fundo haberi uoluisse ac si uniuersus hereditarius esset, ut pro dimidia parte et uxor et filius agrum ut hereditarium habeant.

1In testamento ita scriptum fuit: ‘domum meam cum horto applicito libertis meis concedi uolo’ et alio capite: ‘Fortunio liberto meo ex domu mea, quam libertis dedi, diaetam, in qua habitabam, item cellarium iunctum eidem diaetae ab herede meo concedi uolo’. quaesitum est, an heres testatoris oneratus uideatur in praestando legato Fortunio, quamuis domus uniuersa libertis sit praelegata. respondit non esse oneratum.

2Codicillis confirmatis ita cauit: ‘omnibus autem libertis meis et quos uiuus et quos his codicillis manumissi uel postea manumisero, contubernales suas, item filios filias lego, nisi si quos quasue ad uxorem meam testamento pertinere uolui uel ei nominatim legaui legauero’. idem postea petiit ab heredibus suis, ut regionem Umbriae Tusciae Piceno coheredes uxori suae restituerent cum omnibus, quae ibi erunt, et mancipiis rusticis uel urbanis et actoribus exceptis manumissis. quaesitum est, cum Eros et Stichus serui in diem uitae testatoris in Umbria in Piceno actum administrauerint, sint autem Damae, quem testator uiuus manumiserat, filii naturales, utrum eidem Damae ex uerbis codicilli ab heredibus praestandi sint, an uero ad Seiam uxorem ex uerbis epistulae pertineant. respondit ex codicillis ad patrem eos naturalem pietatis intuitu pertinere.

3Felicissimo et Felicissimae, quibus libertatem dederat, fundum Gargilianum legauit cum casa, et alio capite Titio filio, quem ex parte quarta heredem scripserat, praelegauerat in haec uerba: ‘Titi fili, hoc amplius de medio sumito legata mea, quae mihi tam pater tuus praesens quam Coelius Iustus frater patris reliquerunt’. quaesitum est, cum fundus Gargilianus testatrici a marito eius, id est a patre Titii filii legatus sit, cui fundus ex causa fideicommissi debeatur, utrum Titio filio tantum an Felicissimo et Felicissimae an tribus. respondit non esse uerisimile eam, quae nihil aliud Felicissimo et Felicissimae nisi haec quae specialiter legauit, ad filium, cui et hereditatis suae partem reliquit, legatum generali sermone transferre uoluisse.

4Testamento pueros ita legauerat: ‘Publio Maeuio dominulo meo ab heredibus meis dari uolo pueros quinque ex meis dumtaxat intra annos septem’: post annos complures, quam fecit testamentum, moritur. quaesitum est, cuius aetatis Maeuio mancipia debeantur, utrumne quae testamenti facti tempore intra septem annos fuerunt an quae mortis tempore intra eam aetatem inueniantur. respondit eam uideri aetatem designatam, quae esset, cum a testatore relinquerentur.

5Concubinae inter cetera his uerbis legauerat: ‘fundum in Appia cum uilico suo et contubernali eius et filiis dari uolo’: quaesitum est, an nepotes quoque uilici et contubernalis eius testator ad concubinam pertinere uoluit. respondit nihil proponi, cur non deberentur.

6Legauerat per fideicommissum Maeuiis ita: ‘et quidquid in patria Gadibus possideo’: quaesitum est, an, si quam suburbanam adiacentem possessionem haberet, haec quoque ex causa fideicommissi Maeuiis debeatur. respondit posse ad hanc quoque uerborum significationem extendi. item quaesitum est, an, si calendarii, quod in patria sua uel intra fines eius defunctus exercuit, instrumenta in domo, quam in patria sua habebat, reliquit, an id quoque kalendarium propter uerba supra scripta Maeuiis ex causa fideicommissi deberetur. respondit non deberi. item quaesitum est, an pecunia, quae in arca domi Gadibus inuenta esset, uel ex diuersis nominibus exacta et ibi deposita, ex fideicommisso debeatur. respondit supra responsum.

7Testamento, quo filium et uxorem heredes instituerat, filiae per fideicommissum centum, cum in familia nuberet, legauit et adiecit ita: ‘fidei tuae, filia, committo, ut, cum in familia nubas et quotienscumque nubes, patiaris ex dote tua, quam dabis, partem dimidiam stipulari fratrem tuum et Seiam matrem tuam pro partibus dimidiis dari sibi, si in matrimonio eius cui nubes siue diuortio facto, priusquam dos tua reddatur eoue nomine satisfactum erit, morieris nullo filio filiaue ex eo relicto’. pater uirginem filiam nuptum collocauit eiusque nomine dotem dedit et post diuortium eandem recepit et alii in matrimonium cum dote dedit et stipulatus est eam dotem sibi aut filiae suae reddi: manente filia in matrimonio secundo mortuus est eodem testamento relicto eique heredes exstiterunt filius et uxor: postea marito defuncto puella dote recepta nupsit alii praesentibus et consentientibus fratre et matre, quae etiam dotem eius auxit, et neuter eorum stipulati sunt dotem: mox matri filius et filia heredes exstiterunt: deinde in matrimonio filia decessit marito herede relicto. quaesitum est, cum puella non ex causa legati pecuniam in dotem ab heredibus patris acceperat, sed mortuo secundo marito mater familias facta dotem reciperauerat, an heres eius ex causa fideicommissi fratri defunctae teneatur in eam pecuniam, quam percipere posset, si dotem stipulatus esset. respondit secundum ea quae proponerentur non teneri.

8Eius heres uel legatarius rogatus est, ut quendam adoptet, his uerbis adiectis: ‘si alias fecerit, exheres esto’ uel ‘perdat legatum’. quaesitum est, si non adoptauerit, an ei qui adoptatus non est actio quaedam ex fideicommisso competit. respondit fideicommissum, quo quis rogatur ut adoptet, ratum non esse.

9‘Agri plagam, quae est in regione illa, Maeuiis Publio et Gaio transcribi uolo, pretio facto uiri boni arbitratu et hereditati illato, duplae euictione expromissa reliquis heredibus, ita ut sub poena centum promittant eam agri plagam partemue eius ad Seium posterosue eius non peruenturam quaqua ratione’. quaesitum est, an legatum ualeat, cum Publius emere uelit, Gaius nolit. respondit eum, qui fideicommissum praestari sibi uelit, posse partem dimidiam eius agri qui legatus est petere, quamuis alter persequi nolit. item quaesitum est, cautio, quae interponi debeat, secundum uoluntatem, pro quota parte cuique heredum praestanda sit. respondit pro ea portione, quae ex fideicommisso praestatur.

10Sorori legauit homines quos nominauit testamento eiusque fidei commissit, ut eadem mancipia filiis suis cum obiret restitueret. quaesitum est, adgnata ex his an defuncti filii heredibus restituenda sint post mortem legatariae an remaneant apud heredes eius. respondit ea, quae postea adgnata essent, uerbis fideicommissi non contineri.

11Pater naturalis filiae suae ex testamento mariti eius fideicommissi debitor, cum ea mulier alii nuberet, non mandatu mulieris dotem marito eius dedit et sibi reddi eam stipulatus est, si sine liberis filia moreretur: mulier filiam suscepit: quaesitum est, an fideicommissum a patre exigere possit. respondit, si nec ratam habuisset dotem datam, superesse fideicommissi petitionem. idem quaesiit, an si pater accepto facere stipulationem uelit, mulieri persecutio fideicommissorum deneganda sit. respondit supra responsum, eumque patrem, de quo quaereretur, si ita dedisset, ut mulier ratum haberet, posse condicere.

12Seium maritum scripsit heredem eique substituit Appiam alumnam fideique heredis commisit, ut post mortem suam hereditatem eidem alumnae restitueret aut, si quid ante contigisset alumnae, tunc Ualeriano fratris filio restitueret eandem hereditatem. quaesitum est, si Seius uiuus, quidquid ad eum ex hereditate peruenisset, alumnae restituisset, an secundum uoluntatem defunctae id fecisse uideretur: praesertim cum haec idem substituta esset. respondit, si uiuo Seio Appia decessisset, non esse liberatum a fideicommisso Ualeriano relicto.

13Scaeuola respondit: cum heres scriptus rogatus esset, cum uolet, alii restituere hereditatem, interim non est compellendus ad fideicommissum. Claudius: post mortem enim utique creditur datum.

14Heredis scripti fidei commisserat, ut Seiae uxori uniuersam restitueret hereditatem et uxoris fidei commisit in haec uerba: ‘a te, Seia, peto, ut quidquid ad te ex hereditate mea peruenerit, exceptis his, si qua tibi supra legaui, reliquum omne reddas restituas Maeuiae infanti dulcissimae. a qua Seia satis exigi ueto, cum sciam eam potius rem aucturam quam detrimento futuram’. quaesitum est, an statim Maeuia fideicommissum a Seia petere possit. respondit nihil proponi, cur non possit.

42 · Scaeuola libro trigesimo tertio digestorum

pr.Titius heredes instituit Seiam uxorem ex parte duodecima, Maeuiam ex reliquis partibus et de monumento quod sibi exstrui uolebat, ita cauit: ‘corpus meum uxori meae uolo tradi sepeliendum in fundo illo et monumentum exstrui usque ad quadringentos aureos’. quaero, cum in duodecima parte non amplius quam centum quinquaginta aurei ex bonis mariti ad uxorem perueniant, an hac scriptura ab ea sola monumentum sibi testator exstrui uoluerit. respondi ab utraque herede monumentum pro hereditariis portionibus instruendum.

43 · Celsus libro quinto decimo digestorum

pr.Si filiae pater dotem arbitratu tutorum dari iussisset, Tubero perinde hoc habendum ait ac si uiri boni arbitratu legatum sit. Labeo quaerit, quemadmodum apparet, quantam dotem cuiusque filiae boni uiri arbitratu constitui oportet: ait id non esse difficile ex dignitate, ex facultatibus, ex numero liberorum testamentum facientis aestimare.

44 · Pomponius libro secundo ad Sabinum

pr.Si fundus legatus sit cum his quae ibi erunt, quae ad tempus ibi sunt non uidentur legata: et ideo pecuniae, quae faenerandi causa ibi fuerunt, non sunt legatae.

45 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum

pr.Hoc legatum ‘uxoris causa parata’ generale est et continet tam uestem quam argentum aurum ornamenta ceteraque, quae uxoris gratia parantur. sed quae uideantur uxoris causa parari? Sabinus libris ad Uitellium ita scripsit: quod in usu frequentissime uersatur, ut in legatis uxoris adiciatur ‘quod eius causa parata sint’, hanc interpretationem optinuit, quod magis uxoris causa quam communis promiscuique usus causa paratum foret. neque interesse uisum est, ante ductam uxorem id pater familias parauisset an postea an etiam ex his rebus quibus ipse uti soleret uxori aliquid adsignauisset, dum id mulieris usibus proprie adtributum esset.

46 · Paulus libro secundo ad Uitellium

pr.Ea tamen adiectio legatum alias exiguius, alias plenius efficit. augetur, cum sic scriptum est: ‘quaeque eius causa parata sunt’: id enim significat et si quid praeter ea quae dicta sunt eius causa paratum est: minuitur detracta coniunctione, quia ex omnibus supra comprehensis ea sola definiuntur, quae eius causa parata sunt.

47 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum

pr.Si quid earum rerum ante comparauit quam uxorem duxit, si id ei ut uteretur tradidit, perinde est, quasi postea parauisset. ex eo autem legato ea pertinent ad uxorem, quae eius causa empta comparata quaeque retenta sunt: in quibus etiam quae prioris uxoris quaeque filiae neptis uel nurus fuerunt continentur.

1Inter emptum et paratum quid interest, quaeritur: et responsum est in empto paratum inesse, in parato non continuo emptum contineri: ueluti si quis quae prioris uxoris causa emisset, posteriori uxori tradidisset, eas res eum posterioris uxoris causa parauisse, non emisse constat. ideoque quamuis maritus posterioris uxoris causa nihil emerit, tamen tradendo quae prior habuerit, eius causa parata sunt. etsi ei adsignata non sunt, legato cedunt: at quae prioris uxoris causa parata sunt, ita posteriori debentur, si ei adsignata sint, quia non est ita de posteriore uxore cogitatum, cum compararentur.

48 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Nam ne id quidem quod traditum est, si postea ademptum sit, legato cedet.

49 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum

pr.Item legato continentur mancipia, puta lecticarii, qui solam matrem familias portabant. item iumenta uel lectica uel sella uel burdones. item mancipia alia, puellae fortassis, quas sibi comatas mulieres exornant.

1Sed et si forte uirilia ei quaedam donauerit, quodammodo eius causa parata uidebuntur.

2Proinde et si quaedam promiscui usus sint, solitus tamen fuerit ab ea quasi usum mutuari, dicendum erit ipsius causa uideri parata.

3Item interest, ipsius causa parata sint ei legata an ipsius causa empta: paratis enim omnia continentur, quae ipsius usibus fuerunt destinata, empta uero ea sola, quae propter eam empta fecit maritus. unde non continebuntur emptis solis legatis, quae alia ratione pater familias adquisita ei destinauit: utroque autem legato continebuntur et quae maritus emi mandauerat uel quae emerat, necdum autem ei adsignauerat, adsignaturus si uixisset.

4Parui autem refert, uxori an concubinae quis leget, quae eius causa empta parata sunt: sane enim nisi dignitate nihil interest.

5Si uxori aurum, quod eius causa paratum est, legatum sit et postea sit conflatum, materia tamen maneat, ea ei debetur.

6Sed ut legatum ualeat, mortis tempore uxorem esse debere Proculus scribsit et uerum est: separatio enim dissoluit legatum.

7Hoc legatum et filio et filiae relinqui potest: ‘quae eius gratia parata sunt’, et seruo seruaeque: et continebuntur quae ipsi sunt adtributa uel destinata.

50 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.Cum filio familias ita legatur: ‘cum is in tutelam suam peruenerit’, pubertatis tempus significatur. et sane si impuberi filio familias legatum sit, plerumque sentiendum est, quod Sabinus ait, ut non et pater familias fiat, sed ut pubes. ceterum si mater, quae suspectam habuit mariti a quo diuorterat uitam, filio suo quamuis impuberi leget, non uidetur sensisse de eo tempore, quo pubes est, sed eo, quo et pubes et pater familias est (nam et si pubes fuit, multo magis dicemus de patre familias eam sensisse), ac si dixisset ‘in suam tutelam et in suam potestatem’.

1Quod si quis patri familias impuberi leget, cum suae tutelae sit, de pubertate sensit, interdum et de uiginti quinque annis, si mens testantis appareat. nam si iam puberi, minori tamen uiginti quinque annis legauit, procul dubio anni uiginti quinque erunt praestituti.

2Item si furioso uel prodigo uel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur.

3Ex his et huiusmodi apparet uoluntatis quaestionem Sabinum interpretatum: et utique non dubitaret, si puberi et multo magis maiori uiginti quinque annis ita sit legatum, de sua potestate testatorem sensisse.

4Sic autem haec scriptura uaria est et uoluntatis habet quaestionem, ut illa quoque, si quis ita scripserit ‘cum sui iuris fuerit factus’ nam aliter alias accipiatur: et plerumque potestatis liberationem continet, plerumque pubertatem uel uicesimum quintum annum.

5Ego quidem et si quis iam puberi, minori tamen uiginti quinque annis sic legauerit ‘cum ad pubertatem peruenerit’, puto de aetate eum sensisse, quae caret in integrum restitutione.

6Idem et si quis ‘cum suae aetatis fuerit factus’, utrum de pubertate an de uiginti quinque annis sensum sit, disputari de uoluntate potest, non minus quam si ita adscripserit ‘cum iustae aetatis sit factus’ uel ‘cum maturae aetatis’ uel ‘cum adoleuerit’.

51 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Si filiae familias ita legatum sit ‘cum in tutelam suam peruenerit’, tunc debebitur, cum uiripotens facta fuerit.

52 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum

pr.Librorum appellatione continentur omnia uolumina, siue in charta siue in membrana sint siue in quauis alia materia: sed et si in philyra aut in tilia (ut nonnulli conficiunt) aut in quo alio corio, idem erit dicendum. quod si in codicibus sint membraneis uel chartaceis uel etiam eboreis uel alterius materiae uel in ceratis codicillis, an debeantur, uideamus. et Gaius Cassius scribit deberi et membranas libris legatis: consequenter igitur cetera quoque debebuntur, si non aduersetur uoluntas testatoris.

1Si cui centum libri sint legati, centum uolumina ei dabimus, non centum, quae quis ingenio suo metitus est, qui ad libri scripturam sufficerent: ut puta cum haberet Homerum totum in uno uolumine, non quadraginta octo libros computamus, sed unum Homeri uolumen pro libro accipiendum est.

2Si Homeri corpus sit legatum et non sit plenum, quantaecumquae rhapsodiae inueniantur, debentur.

3Libris autem legatis bibliothecas non contineri Sabinus scribit: idem et Cassius: ait enim membranas quae scriptae sint contineri, deinde adiecit neque armaria neque scrinia neque cetera, in quibus libri conduntur, deberi.

4Quod tamen Cassius de membranis puris scripsit, uerum est: nam nec chartae purae debentur libris legatis nec chartis legatis libri debebuntur, nisi forte et hic nos urserit uoluntas: ut puta si quis forte chartas sic reliquerit ‘chartas meas uniuersas’, qui nihil aliud quam libros habebat, studiosus studioso: nemo enim dubitabit libros deberi: nam et in usu plerique libros chartas appellant. quid ergo, si quis chartas legauerit puras? membranae non continebuntur neque ceterae ad scribendum materiae, sed nec coepti scribi libri.

5Unde non male quaeritur, si libri legati sint, an contineantur nondum perscripti. et non puto contineri, non magis quam uestis appellatione nondum detexta continetur. sed perscripti libri nondum malleati uel ornati continebuntur: proinde et nondum conglutinati uel emendati continebuntur: sed et membranae nondum consutae continebuntur.

6Chartis legatis neque papyrum ad chartas paratum neque chartae nondum perfectae continebuntur.

7Sed si bibliothecam legauerit, utrum armarium solum uel armaria continebuntur an uero libri quoque contineantur, quaeritur. et eleganter Nerua ait interesse id quod testator senserit: nam et locum significari bibliothecam eo: alias armarium, sicuti dicimus ‘eboream bibliothecam emit’: alias libros, sicuti dicimus ‘bibliothecam emisse’.

7aQuod igitur scribit Sabinus libros bibliothecam non sequi, non per omnia uerum est: nam interdum armaria quoque debentur, quae plerique bibliothecas appellant. plane si mihi proponas adhaerentia esse membro armaria uel adfixa, sine dubio non debebuntur, cum aedificii portio sint.

8Quod in bibliotheca tractauimus, idem Pomponius libro sexto ex Sabino in dactyliotheca legata tractat: et ait anulos quoque contineri, non solum thecam, quae anulorum causa parata sit: hoc autem ex eo coniectat, quod ita proponitur quis legasse: ‘dactyliothecam meam et si quos praeterea anulos habeo’ et ita Labeonem quoque existimasse ait.

9Sunt tamen quaedam, quae omnimodo legatum sequuntur: ut lectum legatum contineat et fulctra et armariis et loculis claustra et claues cedunt.

53 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Argento legato constat arculas ad legatarium non pertinere.

1Item anulis legatis dactyliothecae non cedunt.

54 · Pomponius libro septimo ad Sabinum

pr.Si pure tibi legauero, deinde postea scripsero ita: ‘hoc amplius si nauis ex Asia uenerit, heres meus ei fundum dato’, uerius est eo uerbo ‘amplius’ superiora repeti, sicuti dicimus ‘Lucius Titius plebi quina milia dedit, hoc amplius Seius uiscerationem’, quina quoque milia Seium dedisse intellegimus et ‘Titius accepit quinque, Seius hoc amplius fundum’, Seium quinque quoque accepisse intellegimus.

55 · Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum

pr.Ligni appellatio nomen generale est, sed sic separatur, ut sit aliquid materia, aliquid lignum. materia est, quae ad aedificandum fulciendum necessaria est, lignum, quidquid conburendi causa paratum est. sed utrum ita demum, si concisum sit an et si non sit? et Quintus Mucius libro secundo refert, si cui ligna legata essent, quae in fundo erant, arbores quidem materiae causa succisas non deberi: nec adiecit, si non comburendi gratia succisae sunt, ad eum pertinere, sed sic intellegi consequens est.

1Ofilius quoque libro quinto iuris partiti ita scripsit, cui ligna legata sunt, ad eum omnia ligna pertinere, quae alio nomine non appellantur, ueluti uirgae carbones nuclei oliuarum, quibus ad nullam aliam rem nisi ad comburendum possit uti: sed et balani uel si qui alii nuclei.

2Idem libro secundo negat arbores nondum concisas, nisi quae minutatim conciduntur, uideri ei legatas, cui ligna legata sunt. ego autem arbitror hoc quoque ligni appellatione contineri, quod nondum minutatim fuit concisum, si iam concidendo fuit destinatum. proinde si siluam huic rei habebat destinatam, silua quidem non cedet, deiectae autem arbores lignorum appellatione continebuntur, nisi aliud testator sensit.

3Lignis autem legatis quod comburendi causa paratum est continetur, siue ad balnei calefactionem siue diaetarum hypocaustarum siue ad calcem uel ad aliam rem coquendam solebat uti.

4Ofilius libro quinto iuris partiti scripsit nec sarmenta ligni appellatione contineri: sed si uoluntas non refragatur, et uirgulae et gremia et sarmenta et superamenta materiarum et uitium stirpes atque radices continebuntur.

5Lignorum appellatione in quibusdam regionibus, ut in Aegypto, ubi harundine pro ligno utuntur, et harundines et papyrum comburitur et herbulae quaedam uel spinae uel uepres continebuntur. quid mirum? cum ξύλον hoc et naues ξυληγὰς appellant, quae haec ἀπὸ τῶν ἑλῶν deducunt.

6In quibusdam prouinciis et editu bubum ad hanc rem utuntur.

7Si lignum sit paratum ad carbones coquendas atque conficiendas, ait Ofilius libro quinto iuris partiti carbonum appellatione huiusmodi materiam non contineri: sed an lignorum? et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia haec testator habuit. sed et Titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur.

8Sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem.

9Ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uoluntas.

10De pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.

56 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Pali et perticae in numero materiae redigendi sunt, et ideo lignorum appellatione non continentur.

57 · Pomponius libro trigesimo ad Sabinum

pr.Seruius respondit, cui omnis materia legata sit, ei nec arcam nec armarium legatum esse.

58 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Cum uxori suae quis ea, quae eius causa parata sunt, legasset, dehinc uiuus purpuras comparasset in prouincia necdum tamen aduexisset, rescriptum est ad mulierem purpuras pertinere.

59 · Iulianus libro trigesimo quarto digestorum

pr.Qui chirographum legat, non tantum de tabulis cogitat, sed etiam de actionibus, quarum probatio tabulis continetur: appellatione enim chirographi uti nos pro ipsis actionibus palam est, cum uenditis chirographis intellegimus nomen uenisse. quin etiam si nomen quis legauerit, id quod in actionibus est legatum intellegitur.

60 · Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Cum quaereretur, agni legati quatenus uiderentur, quidam aiebant agnum dumtaxat sex mensum esse: sed uerius est eos legatos esse, qui minores anniculis essent.

1Seruis et ancillis urbanis legatis agasonem mulionem legato non contineri respondi: eos enim solos in eo numero haberi, quos pater familias circum se ipse sui cultus causa haberet.

2Lana lino purpura uxori legatis, quae eius causa parata essent, cum multam lanam et omnis generis reliquisset, quaerebatur, an omnis deberetur. respondit, si nihil ex ea destinasset ad usum uxoris, sed omnis commixta esset, non dissimilem esse deliberationem, cum penus legata esset et multas res quae penus essent reliquisset, ex quibus pater familias uendere solitus esset. nam si uina diffudisset habiturus usioni ipse et heres eius, tamen omne in penu existimari. sed cum probaretur eum qui testamentum fecisset partem penus uendere solitum esse, constitutum esse, ut ex eo, quod ad annum opus esset, heredes legatario darent. sic mihi placet et in lana fieri, ut ex ea quod ad usum annuum mulieri satis esset, ea sumeret: non enim deducto eo, quod ad uiri usum opus esset, reliquum uxori legatum esse, sed quod uxoris causa paratum esset.

3Praediis legatis et quae eorum praediorum colendorum causa empta parataque essent, neque topiarium neque saltuarium legatum uideri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi et custodiendi fundi magis quam colendi paratum esse: asinum machinarium legatum uideri: item oues, quae stercorandi fundi causa pararentur: item opilionem, si eius generis oues curaret.

61 · Alfenus libro octauo digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Textoribus omnibus, qui sui essent cum moreretur, legatis quaesitum est, an et is, quem postea ex his ostiarium fecisset, legato contineretur. respondit contineri: non enim ad aliud artificium, sed ad alium usum transductum esse.

62 · Iulianus libro singulari de ambiguitatibus

pr.Qui duos mulos habebat ita legauit: ‘mulos duos, qui mei erunt cum moriar, heres dato’: idem nullos mulos, sed duas mulas reliquerat. respondit Seruius deberi legatum, quia mulorum appellatione etiam mulae continentur, quemadmodum appellatione seruorum etiam seruae plerumque continentur. id autem eo ueniet, quod semper sexus masculinus etiam femininum sexum continet.

63 · Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

pr.In repetendis legatis haec uerba quae adici solent ‘item dare damnas esto’ et ad condiciones et ad dies legatorum easdem repetendas referri Sabinus respondit.

64 · Africanus libro sexto quaestionum

pr.Qui filium et nepotem heredem instituerat, certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent nepoti per fideicommissum dederat excepto kalendario: mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones debitorum erant, pecunia numerata inuenta est. plerisque uidebatur uix uerosimile esse, ut testator de pecunia numerata sensisset. ego autem illud dignum animaduersione existimabam, cum quis kalendarium praestari alicui uoluerit, utrumne nomina dumtaxat debitorum praestari uoluisse intellegendus est an uero etiam pecuniam, si qua ab his exacta, eidem tamen kalendario destinata fuerit. et magis puto, quemadmodum, si exactae pecuniae et rursus collocatae essent, permutatio nominum non peremeret uel minueret fideicommissum, ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc kalendario, id est nominibus faciendis destinatae essent, eidem fideicommisso cedere debeant. quin etiam illud quoque putem defendi posse, ut non modo a debitoribus exactae pecuniae, sed quacumque de causa redactae, eidem tamen rationi fuerint destinatae fideicommisso cedant.

65 · Marcianus libro septimo institutionum

pr.Legatis seruis exceptis negotiatoribus Labeo scripsit eos legato exceptos uideri, qui praepositi essent negotii exercendi causa, ueluti qui ad emendum locandum conducendum praepositi essent: cubicularios autem uel obsonatores uel eos, qui piscatoribus praepositi sunt, non uideri negotiationis appellatione contineri: et puto ueram esse Labeonis sententiam.

1Si ex officio quis ad artificium transierit, quidam recte putant legatum exstingui, quia officium artificio mutatur: non idem e contrario cum lecticarius cocus postea factus est.

2Si unus seruus plura artificia sciat et alii coci legati fuerunt, alii textores, alii lecticarii, ei cedere seruum dicendum est, cui legati sunt in quo artificio plerumque uersabatur.

3Ornatricibus legatis Celsus scribsit eas, quae duos tantum menses apud magistrum fuerunt, legato non cedere, alii et has cedere, ne necesse sit nullam cedere, cum omnes adhuc discere possint et omne artificium incrementum recipit: quod magis optinere debet, quia humanae naturae congruum est.

4Pecoribus legatis Cassius scripsit quadrupedes contineri, quae gregatim pascuntur. et sues autem pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus in Odyssia ait, δήεις τόν γε σύεσσι παρήμενον· αἳ δὲ νέμονται πὰρ Κόρακος πέτρῃ ἐπί τε κρήνῃ Ἀρεθούσῃ.

5Iumentis legatis boues non continentur nec contra.

6Equis autem legatis et equae continentur.

7Ouibus legatis agni non continentur: quamdiu autem agnorum loco sunt, ex usu cuiusque loci sumendum est: nam in quibusdam locis ouium numero esse uidentur, cum ad tonsuram uenerint.

66 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Auibus legatis anseres phasiani et gallinae et auiaria debebuntur: phasianarii autem et pastores anserum non continentur, nisi id testator expressit.

67 · Marcianus libro septimo institutionum

pr.Qui saltum aestiuum legauit et hoc amplius etiam eas res legauerit, quae ibi esse solent, non uidetur de illis pecoribus sensisse, quae hieme in hibernis aut aestate in aestiuis esse solent, sed de illis sensit, quae perpetuo ibi sunt.

68 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Iunianio respondit testatorem adiciendo ‘praedium Seianum omne’ eam quoque partem fundi supra scripti quasi ad se pertinentem uideri per fideicommissum reliquisse, quam ex causa pignoris nactus est, saluo scilicet iure debitoris.

1Ex his uerbis: ‘curate agros attendere, et ita fiet, ut filius meus filios uestros uobis condonet’, fideicommissum peti non posse.

2Seruos communes a Seia ita relictos ‘si mei erunt cum moriar’ non deberi, si modo hoc sensit testatrix, ut ita deberentur, si in solidum eius fuissent.

3Praediis cum his enthecis, quae in ea possessione sunt, relictis mancipia quoque praediorum, cum illic testamenti facti tempore fuerunt, cedent: sed et quae postea accesserunt, si modo hoc testator manifeste expressit.

69 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Non aliter a significatione uerborum recedi oportet, quam cum manifestum est aliud sensisse testatorem.

1Titius codicillis suis ita cauit: ‘Publio Maeuio omnes iuuenes, quos in ministerio habeo, dari uolo’: quaero, a qua aetate iuuenes et in quam intellegi debeant. Marcellus respondit, quos uerbis quae proponerentur demonstrare uoluerit testator, ad notionem eius, qui de ea re cogniturus esset, pertinere: non enim in causa testamentorum ad definitionem utique descendendum est, cum plerumque abusiue loquantur nec propriis nominibus ac uocabulis semper utantur. ceterum existimari posset iuuenis, qui adulescentis excessit aetatem, quoad incipiat inter seniores numerari.

70 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum

pr.Si cui lana legetur, id legatum uidetur quod tinctum non est, sed αὐτοφυές:

1Siue autem facta est siue infecta, lanae appellatione continetur.

2Quaesitum est, utrum lanae appellatione ea sola contineatur quae neta non est an et ea quae neta est, ut puta stamen et subtemen: et Sabinus et netam contineri putat, cuius sententia utimur.

3Lanae appellationem eatenus extendi placet, quoad ad telam peruenisset.

4Et sciendum sucidam quoque contineri et lotam, si modo tincta non sit.

5Lanae appellatione tomentum non continebitur.

6Sed nec ea lana, ex qua quis quasi uestimentum fecerit ualetudinis uel deliciarum gratia, continebitur.

7Ne ea quidem, quae fomentationis gratia parata sunt uel medicinae, lanarum appellatione continentur.

8Sed et pelles lanatae contineantur? et hoc lanae cedere manifestum est.

9Lana legata etiam leporinam lanam et anserinam et caprinam credo contineri et de ligno, quam ἐριόξυλον appellant.

10Linum autem lana legata utique non continebitur.

11Lino autem legato tam factum quam infectum continetur quodque netum quodque in tela est, quod est nondum detextum. ergo aliud in lino quam in lana est. et quidem si tinctum linum sit, credo lino continebitur.

12Uersicoloribus uidendum est. et constabat apud ueteres lanae appellatione uersicoloria non contineri, sed ea omnia uideri legata, quae tincta sunt, et neta, quae neque detexta neque contexta sunt. proinde quaeritur, an purpura appellatione uersicolorum contineatur. et ego arbitror ea, quae tincta non sunt, uersicoloribus non adnumerari et ideo neque album neque naturaliter nigrum contineri nec alterius coloris naturalis: purpuram autem et coccum, quoniam nihil natiui coloris sunt, contineri arbitror, nisi aliud sensit testator.

13Purpurae autem appellatione omnis generis purpuram contineri puto: sed coccum non continebitur, fucinum et ianthinum continebitur. purpurae appellatione etiam subtemen factum contineri nemo dubitat: lana tinguendae purpurae causa destinata non continebitur.

71 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum

pr.Cum suae ancillae siue serui in testamento scribuntur, hi designari uidentur, quos pater familias suorum numero habuit.

72 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Eadem in omnibus rebus, quas suas quis legauerit, dicenda sunt.

73 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum

pr.Suos autem seruos uel ancillas eos accipimus, qui sunt pleno iure testantis: inter quos fructuarii non continebuntur.

1Sed qui bona fide testatori seruiunt, suorum appellatione magis est ut contineantur, si modo suorum appellatione eos quos suorum numero habuit uoluit contineri.

2Eos uero, quos quis pignori hypothecaeue dedit, sine dubio inter suos legasse uidebitur debitor: creditor nequaquam.

3Proinde si quis seruos habuit proprios, sed quorum operas locabat uel pistorias uel histrionicas uel alias similes, an seruorum appellatione etiam hos legasse uideatur? quod et praesumi oportet, nisi contraria uoluntas testatoris appareat.

4Eum, qui uenaliciariam uitam exercebat, puto suorum numero non facile contineri uelle eiusmodi mancipia, nisi euidens uoluntas fuit etiam de his sentientis: nam quos quis ideo comparauit, ut ilico distraheret, mercis magis loco quam suorum habuisse credendus est.

5Uicarios autem seruorum suorum numero non contineri Pomponius libro quinto scribit.

74 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Si quis suos seruos legauit, communes quoque continentur et in quibus usus fructus alienus fuit.

75 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum

pr.Nummis indistincte legatis hoc receptum est, ut exiguiores legati uideantur, si neque ex consuetudine patris familiae neque ex regionis, unde fuit, neque ex contextu testamenti possit apparere.

76 · Ulpianus libro secundo ad edictum

pr.Chartis legatis nemo dicet scriptas et libros iam factos legato cedere. hoc idem et in tabulis est.

77 · Iauolenus libro primo ex Plautio

pr.Cum in substitutione legata repetuntur, libertates etiam continentur.

78 · Paulus libro secundo ad Uitellium

pr.Quaesitum est Stichum seruum ex eo fundo ante annum mortis testatoris abductum et disciplinae traditum, postea in eum fundum non reuersum an deberetur. responsum est, si studendi causa mississet, non quo de fundo eum aliorsum transferret, deberi.

1‘Maeui fili, quod iam tibi maximam partem facultatium dederim, contentus esse debes fundo Semproniano cum suis inhabitantibus, id est familia, et quae ibi erunt’. quaesitum est de nominibus debitorum et nummis. eadem epistulam talem emisit: ‘argentum omne et supellectilem, quodcumque habeo, tibi dono et quidquid in praedio Semproniano habeo’. an supellex, quae in aliis praediis uel domibus esset, ad Maeuium pertineret? et an serui, quos ex eo fundo aliis legauit? responsum est nomina et nummos non uideri deberi, nisi manifeste de his quoque legandis uoluntas defunctae adprobaretur. seruos ex isdem fundis aliis datos deminuisse filii legatum. de argento et suppellectili quae alibi esset eum cuius notio est aestimaturum, ut id optineat, quod testatori placuisse a legatario adprobabitur.

2Praedia quidam reliquit adiectis uerbis: ‘uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt cum moriar’: quaesitum est de mancipiis, quae in his praediis morata fuerunt uel operis rustici causa uel alterius officii, ceterisque rebus, quae ibi fuerunt in diem mortis, an ad legatarium pertinerent. respondit ea omnia, de quibus quaereretur, legata uideri.

3‘peto, ut fundum meum Campanianum Genesiae alumnae meae adscribatis ducentorum aureorum ita uti est’. quaeritur, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fuerint, debeantur. respondit reliqua quidem colonorum non legata: cetera uero uideri illis uerbis ‘ita uti est’ data.

4Illud fortasse quaesiturus sit aliquis, cur argenti appellatione etiam factum argentum comprehendetur, cum, si marmor legatum esset, nihil praeter rudem materiam demonstratum uideri posset. cuius haec ratio traditur, quippe ea, quae talis naturae sint, ut saepius in sua redigi possint initia, ea materiae potentia uicta numquam uires eius effugiant.

5Coccum quod proprio nomine appellatur quin uersicoloribus cederet, nemo dubitauit. quin minus porro coracinum aut hysginum aut melinum suo nomine quam coccum purpuraue designatur?

6Cum uir ita legasset: ‘quae uxoris causa parata sunt, ei do lego’, ego apud praetorem fideicommissarium petebam etiam res aestimatas, quarum pretium in dotem erat, nec optinui, quasi testator non sensisset de his rebus. atquin si in usum eius datae sint, nihil interest, ab ipsa an ab alio comparatae sunt. postea apud Aburnium Ualentem inueni ita relatum: mulier res aestimatas in dotem dederat ac deinde maritus ei legauerat his uerbis: ‘quae eius causa comparata emptaque essent’. dixit emptorum paratorumque appellatione non contineri ea, quae in dotem data essent, nisi si maritus eas res, posteaquam ipsius factae essent, in uxoris usum conuertisset.

7Rebus quae in fundo sunt legatis accedunt etiam ea, quae tunc non sunt, si esse solent: nec quae casu ibi fuerunt, legata existimantur.

79 · Celsus libro nono digestorum

pr.Si chorus aut familia legetur, perinde est quasi singuli homines legati sint.

1His uerbis: ‘quae ibi mobilia mea erunt, do lego’ nummos ibi repositos, ut mutui darentur, non esse legatos Proculus ait: at eos quos praesidii causa repositos habet, ut quidam bellis ciuilibus factitassent, eos legato contineri. et audisse se rusticos senes ita dicentes pecuniam sine peculio fragilem esse, peculium appellantes, quod praesidii causa seponeretur.

2Area legata si inaedificata medio tempore fuerit ac rursus area sit, quamquam tunc peti non poterat, nunc tamen debetur.

3Seruus quoque legatus si interim manumittatur et postea seruus factus sit, peti potest.

80 · Celsus libro trigesimo quinto digestorum

pr.Coniunctim heredes institui aut coniunctim legari hoc est: totam hereditatem et tota legata singulis data esse, partes autem concursu fieri.

81 · Modestinus libro nono differentiarum

pr.Seruis legatis etiam ancillas quidam deberi recte putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat: ancillis uero legatis masculos non deberi nemo dubitat. sed pueris legatis etiam puellae debentur: id non aeque in puellis pueros contineri dicendum est.

1Mulieribus uero legatis etiam uirgines debentur, sicuti uiris legatis etiam pueros deberi respondetur.

2Pecudibus autem legatis et boues et cetera iumenta continentur.

3Armento autem legato etiam boues contineri conuenit, non etiam greges ouium et caprarum.

4Ouibus legatis neque agnos neque arietes contineri quidam recte existimant.

5Ouium uero grege legato et arietes et agnos deberi nemo dubitat.

82 · Modestinus libro nono regularum

pr.Seruus, qui in fundo morari solitus erat, si fugerit, licet post mortem testatoris adprehendatur, fundo legato, ut instructus est, etiam ipse legato cedit.

83 · Modestinus libro decimo responsorum

pr.Quod his uerbis relictum est: ‘quidquid ex hereditate bonisue meis ad te peruenerit, cum morieris, restituas’, fructus, quos heres uiuus percepit, item quae fructuum uice sunt non uenire placuisse: nec enim quicquam proponi, ex quo de his quoque restituendis testatricem rogasse probari potest.

1Idem. testator, qui libertis fideicommissum relinquebat, substitutione inter eos facta expressit, ut post mortem extremi ad posteros eorum pertineret: quaero, cum nemo alius sit nisi libertus eius qui extremo mortuus est, an is ad fideicommissum admitti debeat. respondit: posterorum appellatione liberos tantummodo, non etiam libertos eorum, quibus fideicommissum relictum est, fideicommisso contineri nequaquam incertum est.

84 · Iauolenus libro secundo ex Cassio

pr.Cui quae Romae essent legata sunt, ei etiam quae custodiae causa in horreis extra urbem reposita sunt, debentur.

85 · Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

pr.Nuper constitutum est a principe, ut et non adiecto hoc ‘meum’ si quis corpus alicui leget et ita sentiat, ut ita demum praestetur, si suum sit, ita ualere legatum, ut appareat magis sententiam legantis, non hoc uerbum ‘meum’ respiciendum esse. et ideo elegans est illa distinctio, ut, quotiens certum corpus legatur, ad praesens tempus adiectum hoc uerbum ‘meum’ non faciat condicionem, si uero incertum corpus legetur, ueluti ita ‘uina mea’ ‘uestem meam’, uideatur pro condicione hoc uerbum esse ‘mea’, ut ea demum, quae illius sint, uideantur legata. quod non puto fortiter posse defendi, sed potius et hic uestem uel uinum, quod suorum numero habuerit, hoc legatum esse: sic enim responsum est etiam quod coacuerit uinum legato cedere, si id uini numero testator habuisset. plane in mortis tempore collatum hunc sermonem ‘uestem, quae mea erit’ sine dubio pro condicione accipiendum puto: sed et ‘Stichum qui meus erit’ puto pro condicione accipiendum nec interesse, utrum ita ‘qui meus erit’ an ita ‘si meus erit’: utrubique condicionem eam esse. Labeo tamen scribit etiam in futurum tempus collatum hunc sermonem ‘qui meus erit’ pro demonstratione accipiendum, sed alio iure utimur.

86 · Proculus libro quinto epistularum

pr.Si ita legatum est ‘domum quaeque mea ibi erunt, cum moriar’, nummos ad diem exactos a debitoribus, ut aliis nominibus collocarentur, non puto legatos esse et Labeonis distinctionem ualde probo, qui scripsit nec quod casu abesset, minus esse legatum nec quod casu ibi sit, magis esse legatum.

87 · Paulus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Et fideicommissum et mortis causa donatio appellatione legati continetur.

88 · Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Lana legata uestem, quae ex ea facta sit, deberi non placet.

1Sed et materia legata nauis armariumue ex ea factum non uindicetur.

2Naue autem legata dissoluta neque materia neque nauis debetur.

3Massa autem legata scyphi ex ea facti exigi possunt.

89 · Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Re coniuncti uidentur, non etiam uerbis, cum duobus separatim eadem res legatur. item uerbis, non etiam re: ‘Titio et Seio fundum aequis partibus do lego’, quoniam semper partes habent legatarii. praefertur igitur omnimodo ceteris, qui et re et uerbis coniunctus est. quod si re tantum coniunctus sit, constat non esse potiorem. si uero uerbis quidem coniunctus sit, re autem non, quaestionis est, an coniunctus potior sit: et magis est, ut et ipse praeferatur.

90 · Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Nominatim legatum accipiendum est, quod a quo legatum sit intellegitur, licet nomen pronuntiatum non sit.

91 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Praediis per praeceptionem filiae datis cum reliquis actorum et colonorum ea reliqua uidentur legata, quae de reditu praediorum in eadem causa manserunt: alioquin pecuniam a colonis exactam et in kalendarium in eadem regione uersam reliquis non contineri neque colonorum neque actorum facile constabit, tametsi nominatim actores ad filiam pertinere uoluit.

1Ex his uerbis: ‘Lucio Titio praedia mea illa cum praetorio, sicut a me in diem mortis meae possessa sunt, do’ instrumentum rusticum et omnia, quae ibi fuerunt, quo dominus fuisset instructior, deberi conuenit: colonorum reliqua non debentur.

2Pater filio tabernam purpurariam cum seruis institoribus et purpuris, quae in diem mortis eius ibi fuerunt, legauit. neque pretia purpurae condita neque debita neque reliqua legato contineri placuit.

3‘Titio Seiana praedia, sicuti comparata sunt, do lego’. cum essent Gabiniana quoque simul uno pretio comparata, non sufficere solum argumentum emptionis respondi, sed inspiciendum, an litteris et rationibus appellatione Seianorum Gabiniana quoque continentur et utriusque possessionis confusi reditus titulo Seianorum accepto lati essent.

4Balneas legatae domus esse portionem constabat: quod si eas publice praebuit, ita domus esse portionem balneas, si per domum quoque intrinsecus adirentur et in usu patris familiae uel uxoris nonnumquam fuerunt et mercedes eius inter ceteras meritoriorum domus rationibus accepto ferebantur et uno pretio comparatae uel instructae communi coniunctu fuissent.

5Qui domum possidebat, hortum uicinum aedibus comparauit ac postea domum legauit. si hortum domus causa comparauit, ut amoeniorem domum ac salubriorem possideret, aditumque in eum per domum habuit et aedium hortus additamentum fuit, domus legato continebitur.

6Appellatione domus insulam quoque iniunctam domui uideri, si uno pretio cum domu fuisset comparata et utriusque pensiones similiter accepto latas rationibus ostenderetur.

92 · Paulus libro tertio decimo responsorum

pr.‘Si mihi Maeuia et Negidia filiae meae heredes erunt, tunc Maeuia e medio sumito praecipito sibique habeto fundos meos illum et illum cum casulis et custodibus omnium horum fundorum et cum his omnibus agris, qui ad coniunctionem cuiusque eorum fundorum emptione uel quolibet alio casu optigerint, item cum omnibus mancipiis pecoribus iumentis ceterisque uniuersis speciebus, quae in isdem fundis quoue eorum cum moriar erunt, uti optimi maximique sunt utique eos in diem mortis meae possedi et, ut plenius dicam, ita uti cluduntur’. in fundo autem uno ex his, qui praelegati sunt, tabularium est, in quo sunt et complurium mancipiorum emptiones, sed et fundorum et uariorum contractuum instrumenta, praeterea et nomina debitorum: quaero, an instrumenta communia sint. respondi secundum ea quae proponuntur instrumenta emptionum, item debitorum, quae in fundo praelegato remanserunt, non uideri legato contineri.

1His uerbis domibus legatis: ‘fidei heredum meorum committo, uti sinant eum habere domus meas, in quibus habito, nullo omnino excepto cum omni instrumento et repositis omnibus’ non uideri testatorem de pecunia numerata aut instrumentis debitorum sensisse.

93 · Scaeuola libro tertio responsorum

pr.Lucius Titius testamento suo cauit, ne ullo modo praedium suburbanum aut domum heres alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam, quae easdem res diu possedit et decedens extraneos heredes instituit: quaesitum est, an praedia pertinerent ad Iuliam, quae Lucium Titium testatorem patruum maiorem habuit. respondit nihil proponi contra uoluntatem defuncti factum, quo minus ad heredem pertinerent, cum hoc nudum praeceptum est.

1‘Semproniae mulieri meae reddi iubeo ab heredibus meis centum aureos, quos mutuos acceperam’. quaesitum est, si hanc pecuniam ut debitam Sempronia petens uicta sit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.

2Quidam praedia legauit libertis adiectis his uerbis: ‘uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt, cum moriar’: quaesitum est, an mancipia, quae in his praediis morata in diem mortis patris familias fuerunt operis rustici causa uel alterius officii, ceteraeque res, quae ibi fuerunt, ad legatarios pertineant. respondit pertinere.

3Quaesitum est, an, quod heredes fratribus rogati essent restituere, etiam ad sorores pertineret. respondit pertinere, nisi aliud sensisse testatorem probetur.

4Collegio fabrorum fundum cum siluis, quae ei cedere solent, uti optimus maximusque esset, legauit. quaero, an ea quoque, quae in diem mortis ibi fuissent, id est faenum pabulum palea, item machina, uasa uinaria, id est cuppae et dolia, quae in cella defixa sunt, item granaria legata essent. respondit non recte peti, quod legatum non esset.

5Ex parte dimidia heredi instituto per praeceptionem fundum legauit et ab eo ita petit: ‘peto, uti uelis coheredem tibi recipere in fundo Iuliano meo, quem amplius te recipere iussi, Clodium uerum nepotem meum, cognatum tuum’. quaero, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti deberetur. respondit deberi.

94 · Ualens libro secundo fideicommissorum

pr.Is, qui complures libertos relinquebat, tribus ex his fundum legauerat et petierat, ut curarent, ne de nomine suo exiret. quaerebatur, ex tribus qui primus moriebatur utrum utrique uel alteri ex his, qui sibi in legato coniuncti essent, relinquere partem suam deberet, an possit uel alii conliberto suo eam relinquere. placuit, etsi uoluntatis quaestio esset, satis illum facturum etsi alii reliquisset. quod si nulli dedisset, occupantis an omnium conlibertorum et num eorum tantum, quibus pariter legatum esset, petitio fideicommissi esset, dubitabatur. et Iulianus recte omnibus debere putauit.

95 · Maecianus libro secundo fideicommissorum

pr.‘Quisquis mihi heres erit, damnas esto dare fideique eius committo, uti det, quantas summas dictauero dedero’. Aristo res quoque corporales contineri ait, ut praedia mancipia uestem argentum, quia et hoc uerbum ‘quantas’ non ad numeratam dumtaxat pecuniam referri ex dotis relegatione et stipulationibus emptae hereditatis apparet et ‘summae’ appellatio similiter accipi deberet, ut in his argumentis quae relata essent ostenditur. uoluntatem praeterea defuncti, quae maxime in fideicommissis ualeret, ei sententiae suffragari: neque enim post eam praefationem adiecturum testatorem fuisse res corporales, si dumtaxat pecuniam numeratam praestari uoluisset.

96 · Gaius libro secundo fideicommissorum

pr.Si Titius ex parte heres rogatus sit Maeuio hereditatem restituere et rursus Titio coheres eius rogatus sit partem suam aut partis partem restituere, an hanc quoque partem, quam a coherede ex fideicommisso recipit, Titius restituere Maeuio debeat, diuus Antoninus consultus rescribsit non debere restituere, quia hereditatis appellatione neque legata neque fideicommissa continentur.

97 · Paulus libro secundo decretorum

pr.Hosidius quidam instituta filia Ualeriana herede actori suo Antiocho data libertate praedia certa et peculium et reliqua relegauerat tam sua quam colonorum: legatarius proferebat manu patris familiae reliquatum et tam suo quam colonorum nomine: item in eadem scriptura adiectum in hunc modum: ‘item quorum rationem reddere debeat’, scilicet quae in condito habuerat pater familias frumenti uini et ceterarum rerum: quae et ipsa libertus petebat et ex reliquis esse dicebat: et apud praesidem optinuerat. ex diuerso cum diceretur reliqua colonorum ab eo non peti nec propria, diuersam autem causam esse eorum, quae in condito essent, imperator interrogauit partem legatarii: ‘quaerendi causa pone’, inquit, ‘in condito centiens aureorum esse, quae in usum sumi solerent: diceres totum, quod esset relictum in arca, deberi?’ et placuit recte appellasse. a parte legatarii suggestum est quaedam a colonis post mortem patris familias exacta. respondit hoc, quod post mortem exactum fuisset, reddendum esse legatario.

98 · Paulus libro singulari de forma testamenti

pr.Si plures gradus sint heredum et scriptum sit ‘heres meus dato’, ad omnes gradus hic sermo pertinet, sicuti haec uerba ‘quisquis mihi heres erit’. itaque si quis uelit non omnes heredes legatorum praestatione onerare, sed aliquos ex his, nominatim damnare debet.

99 · Paulus libro singulari de instrumenti significatione

pr.Seruis urbanis legatis quidam urbana mancipia non loco, sed opere separant, ut, licet in praediis rusticis sint, tamen si opus rusticum non faciant, urbani uidentur. dicendum autem est, quod urbani intellegendi sunt, quos pater familias inter urbanos adnumerare solitus sit: quod maxime ex libellis familiae, item cibariis deprehendi poterit.

1Uenatores et aucupes utrum in urbanis an in rusticis contineantur, potest dubitari: sed dicendum est, ubi pater familias moraretur et hos alebat, ibi eos numerari.

2Muliones de urbano ministerio sunt, nisi propter opus rurestre testator eos destinatos habebat.

3Eum, qui natus est ex ancilla urbana et missus in uillam nutriendus, interim in neutris esse quidam putant: uideamus, ne in urbanis esse intellegatur, quod magis placet.

4Seruis lecticariis legatis si idem lecticarius sit et cocus, accedet legato.

5Si alii uernae, alii cursores legati sunt, si quidam et uernae et cursores sint, cursoribus cedent: semper enim species generi derogat. si in specie aut in genere utrique sint, plerumque communicabuntur.

100 · Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

pr.‘Heres meus damnas esto Lucio Titio Stichum seruum meum reddere’ uel ita: ‘illum seruum meum illi reddito’. Cascellius ait deberi neque id Labeo improbat, quia qui reddere iubetur, simul et dare iubetur.

1Duae statuae marmoreae cuidam nominatim, item omne marmor erat legatum: nullam statuam marmoream praeter duas Cascellius putat deberi: Ofilius Trebatius contra. Labeo Cascellii sententiam probat, quod uerum puto, quia duas statuas legando potest uideri non putasse in marmore se statuas legare.

2‘Uxori meae uestem, mundum muliebrem, ornamenta omnia, aurum argentum quod eius causa factum paratumque esset omne do lego’. Trebatius haec uerba ‘quod eius causa factum paratumque est’, ad aurum et argentum dumtaxat referri putat, Proculus ad omnia, quod et uerum est.

3Cui Corinthia uasa legata essent, ἐν βάσεις quoque eorum uasorum collocandorum causa paratas deberi Trebatius respondit. Labeo autem id non probat, si eas βάσεις testator numero uasorum habuit. Proculus uero recte ait, si aeneae quidem sint, non autem Corinthiae, non deberi.

4Cui testudinea legata essent, ei lectos testudineos pedibus inargentatos deberi Labeo Trebatius responderunt, quod uerum est.

101 · Scaeuola libro sexto decimo digestorum

pr.Qui habebat in prouincia, ex qua oriundus erat, propria praedia et alia pignori sibi data ob debita, codicillis ita scripsit: ‘τῇ γλυκυτάτῃ μου πατρίδι βούλομαι εἰς τὰ μέρη αὐτῆς δοθῆναι ἀφορίζω αὐτῇ χωρία πάντα, ὅσα ἐν Συρίᾳ κέκτημαι, σὺν πᾶσιν τοῖς ἐνοῦσιν βοσκήμασιν δούλοις καρποῖς ἀποθέτοις κα- τασκευαῖς πάσαισ’. quaesitum est, an etiam praedia, quae pignori habuit testator, patriae suae reliquisse uideatur. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri relicta, si modo in proprium patrimonium (quod fere cessante debitore fit) non sint redacta.

1‘Peto fundum meum ita, uti est, alumnae meae dari’. quaesitum est, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fundo fuerint, debeantur. respondit reliqua quidem colonorum non esse legata, cetera uero uideri illis uerbis ‘ita uti est’ data.

102 · Scaeuola libro septimo decimo digestorum

pr.His uerbis legauit: ‘uxori meae lateralia mea uiatoria et quidquid in his conditum erit, quae membranulis mea manu scriptis continebuntur nec ea sint exacta cum moriar, licet in rationes meas translata sint et cautiones ad actorem meum transtulerim’. hic chirographa debitorum et pecuniam, cum esset profecturus in urbem, in lateralibus condidit et chirographis exactis quam pecunia erogata reuersus in patriam post biennium alia chirographa praediorum, quae postea comparauerat, et pecuniam in lateralia condidit. quaesitum est, an ea tantum uideatur nomina ei legasse, quae postea reuersus in hisdem lateralibus condidit. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi quae mortis tempore in his lateralibus essent et membranis manu eius scriptis continerentur. idem quaesiit, an, cum emptiones praediorum in hisdem lateralibus condiderat, praedia quoque legato cedant. respondit non quidem manifeste apparere, quid de praediis sensisset, uerum si ea mente emptiones ibi haberet, ut his legatariae datis proprietas praediorum praestaretur, posse defendi praedia quoque deberi.

1Pater familias ita legauit: ‘lances numero duas leues, quas de sigillaribus emi, dari uolo’: is de sigillaribus leues quidem non emerat, lances autem emptas habebat, et dictauerat testamentum ante triduum quam moreretur: quaesitum est, an hae lances, quas emptas de sigillaribus habuit, legato cederent, cum nullas alias de sigillaribus emerit nec legauerit. respondit secundum ea quae proponerentur deberi eas, quas de sigillaribus emisset.

2Alumno praecepit militiam his uerbis: ‘Sempronio alumno meo illud et illud: et, cum per aetatem licebit, militiam illam cum introitu comparari uolo: huic quoque omnia integra’. quaesitum est, si Sempronius eam militiam sibi comparauerit, an pretium eius, sed et id, quod pro introitu erogari solet, ex causa fideicommissi ab heredibus consequi possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse.

3Idem testator liberto militiam his uerbis legauit: ‘Seio liberto meo militiam do lego illam’, quam militiam et testator habuit: quaesitum est, an onera omnia et introitus militiae ab herede sint danda. respondit danda.

103 · Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum

pr.Si pater exheredato filio substituit heredem extraneum, deinde ille extraneus hunc filium heredem instituit et heres factus intra pubertatem decedat, puto a substituto ei filio omnino legata praestari non debere, quia non directo, sed per successionem ad filium hereditas patris peruenit.

1Plus ego in fratre, qui, cum heres exstitisset patri, exheredatum fratrem heredem instituit, accepi substitutum eius legatum non debere ac ne quidem si intestato fratri successerit, quia non principaliter, sed per successionem bona fratris ad eum peruenerunt.

2Si filius ex uncia heres institutus sit et ab eo legata data sint, habeat et substitutum, deinde commisso edicto per alium filium accepit partis dimidiae bonorum possessionem: substitutus eius utrum ex uncia legata praestat an uero ex semisse? et uerius est ex semisse sed ex uncia omnibus ex reliquis liberis et parentibus.

3Contra quoque si ex dodrante institutus commisso edicto semissem acceperit bonorum possessionem, ex semisse tantum legata substitutus debebit: quo modo enim augentur ubi amplius est in bonorum possessione, sic et ubi minus est, deducitur.