D. 31DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro nono ad Sabinum
pr.In arbitrium alterius conferri legatum ueluti condicio potest: quid enim interest, ‘si Titius in Capitolium ascenderit’ mihi legetur an ‘si uoluerit?’
1Sed cum ita legatum sit pupillo siue pupillae ‘arbitrio tutorum’, neque condicio inest legato neque mora, cum placeat in testamentis legatum in alterius arbitrium collatum pro uiri boni arbitrio accipi. quae enim mora est in boni uiri arbitrio, quod iniectum legato uelut certam quantitatem exprimit, pro uiribus uidelicet patrimonii?
2 · Paulus libro septuagesimo quinto ad edictum
pr.Quotiens nominatim plures res in legato exprimuntur, plura legata sunt: si autem supellex aut argentum aut peculium aut instrumentum legatum sit, unum legatum est.
3 · Paulus libro quarto ad Plautium
pr.Si ita legetur: ‘heres dare damnas esto, si in Capitolium non ascenderit’, utile legatum est, quamuis in potestate eius sit ascendere uel non ascendere.
4 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Neminem eiusdem rei legatae sibi partem uelle, partem nolle uerius est.
5 · Paulus libro septimo quaestionum
pr.Sed duobus legatis relictis unum quidem repudiare, alterum uero amplecti posse respondetur.
1Sed si unum ex legatis onus habet, et hoc repellatur, non idem dicendum est: pone eum, cui decem et Stichus legatus est, rogatum seruum manumittere: si Falcidia locum habet, ex decem utriusque legati quarta deducetur. igitur repudiato seruo non euitabitur onus deductionis, sed legatarius ex pecunia duas quartas relinquet.
6 · Paulus libro singulari ad legem Falcidiam
pr.Grege autem legato non potest quaedam sperni, quaedam uindicari, quia non plura, sed unum legatum est. idemque dicemus peculio legato aut ueste aut argento et similibus.
7 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.Si Titio et ei qui capere non potest decem legata sint, quia duobus heres dare damnatur et unus capere non potest, quinque sola Titio dantur.
8 · Paulus libro nono ad Plautium
pr.Si quis seruum heredis uel alienum legauerit et is fugisset, cautiones interponendae sunt de reducendo eo: sed si quidem uiuo testatore fugerit, expensis legatarii reducitur, si post mortem, sumptibus heredis.
1Si ita legetur: ‘Sempronio decem aut, si noluerit, hominem Stichum lego’, hoc casu duo legata sunt, sed uni contentus esse debet.
2Si quis legauerit ex illo dolio amphoras decem, etsi non decem, sed pauciores inueniri possint, non exstinguitur legatum, sed hoc tantummodo accipit, quod inuenitur.
3Si inter duos dubitetur de eodem legato, cui potius dari oportet, ut puta si Titio relictum est et duo eiusdem nominis amici testatoris ueniant et legatum petant et heres soluere paratus sit, deinde ambo defendere heredem parati sint, eligere debere heredem, cui soluat, ut ab eo defendatur.
4Certam pecuniam legatam si et legatarius et substituti legatarii peterent et heres soluere paratus sit, si ambo defendere heredem parati sint, eligere debet heres cui soluat, ut ab eo defendatur: et, si neutrius manifesta calumnia uideatur, ei potius soluendum, cui primum legatum est.
5Si cui certam partem hereditatis legauero, diuus Hadrianus rescripsit, ut neque pretia manumissorum neque funeris impensa deduceretur.
9 · Modestinus libro nono regularum
pr.Cum autem pars bonorum ita legatur: ‘bonorum meorum, quae sunt cum moriar’, dos et manumissorum pretia e medio deducenda sunt.
10 · Iauolenus libro primo ex Plautio
pr.Cum fundus nominatim legatus sit, si quid ei post testamentum factum adiectum est, id quoque legato cedit, etiamsi illa uerba adiecta non sint ‘qui meus erit’, si modo testator eam partem non separatim possedit, sed uniuersitati prioris fundi adiunxit.
11 · Pomponius libro septimo ex Plautio
pr.Statuliberum ab herede ne tunc quidem, cum dubia sit eius ex testamento libertas, legatum sine libertate accipere posse Labeo ait, quia seruus eius esset: sed si heres eandem condicionem legato inserat, quae libertati a testatore datae praeposita fuerit, ualet legatum: nam et si, cum moreretur heres, seruus liber esse iussus esset, recte sine libertate ei ab herede legari posse constitit, quia superuacuum sit ei libertatem dare, quam ex testamento heredis capturus non sit, sed ex testatoris habet.
1‘Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus uolet, Titio dato, dum, utrum uelit dare, eo die, quo testamentum meum recitatum erit, dicat’. si non dixerit heres, Pamphilum an Stichum dare malit, perinde obligatum eum esse puto, ac si Stichum aut Pamphilum dare damnatus esset, utrum legatarius elegerit. si dixerit se Stichum dare uelle, Sticho mortuo liberari eum: si ante diem legati cedentem alter mortuus fuerit, alter qui supererit in obligatione manebit. cum autem semel dixerit heres, utrum dare uelit, mutare sententiam non poterit. et ita et Iuliano placuit.
12 · Paulus libro secundo ad Uitellium
pr.Si pecunia legata in bonis legantis non sit, soluendo tamen hereditas sit, heres pecuniam legatam dare compellitur siue de suo siue ex uenditione rerum hereditariarum siue unde uoluerit.
1Quod ita legatum est: ‘heres cum morietur Lucio Titio dato decem’, cum incerta die legatum est, ad heredes legatarii non pertinet, si uiuo herede decesserit.
13 · Pomponius libro septimo ex Plautio
pr.Qui duos reos eiusdem pecuniae habet Titium atque Maeuium, ita legauit: ‘quod mihi Titius debet, Maeuio heres meus dato. quod Maeuius debet, Seio dato’. his uerbis onerat heredem: nam cum actiones suas heres Maeuio praestiterit aduersus Titium, uidetur Maeuius facto eius liberatus esse et idcirco Seio heres tenebitur.
1Si is qui unum reum habebat quod is sibi deberet duobus in solidum separatim legasset, oneratur heres duobus satisfacere uni actione cedendo, alteri pecuniam soluendo.
14 · Paulus libro quarto ad Uitellium
pr.Si idem seruus et legatus et liber esse iussus sit, fauor libertatis praeualet: sin autem et in posteriore scriptura legatus est et euidens ademptio libertatis ostenditur, legatum propter defuncti uoluntatem praeualebit.
1Seruo alieno herede instituto post mortem domini eius cui adquisita hereditas et libertatem fideicommissariam dari posse constat.
15 · Celsus libro sexto digestorum
pr.Si quis duobus heredibus institutis ita legauerit: ‘Stichum aut decem heredes danto’, non potest alter heredum quinque, alter partem Stichi dare, sed necesse est utrumque aut Stichum totum aut decem soluere.
16 · Celsus libro sexto decimo digestorum
pr.Si Titio aut Seio, utri heres uellet, legatum relictum est, heres alteri dando ab utroque liberatur: si neutri dat, uterque perinde petere potest atque si ipsi soli legatum foret: nam ut stipulando duo rei constitui possunt, ita et testamento potest id fieri.
17 · Marcellus libro decimo digestorum
pr.Si quis Titio decem legauerit et rogauerit, ut ea restituat Maeuio, Maeuiusque fuerit mortuus, Titii commodo cedit, non heredis, nisi dumtaxat ut ministrum Titium elegit. idem est et si ponas usum fructum legatum.
1Si heres damnatus esset decem uni ex libertis dare et non constituerit cui daret, heres omnibus eadem decem praestare cogendus est.
18 · Celsus libro septimo decimo digestorum
pr.Heredem meum ita tibi obligare possum, ut si, quandoque ego moriar, tuus seruus Stichus non erit, dare eum tibi damnas sit.
19 · Celsus libro octauo decimo digestorum
pr.Si is, cui legatus sit Stichus aut Pamphilus, cum Stichum sibi legatum putaret, uindicauerit, amplius mutandae uindicationis ius non habet: tamquam si damnatus heres alterutrum dare Stichum dederit, cum ignoret sibi permissum uel Pamphilum dare, nihil repetere possit.
20 · Celsus libro nono decimo digestorum
pr.Et Proculo placebat et a patre sic accepi, quod seruo communi legatum sit, si alter dominorum omitteret, alteri non adcrescere: non enim coniunctim, sed partes legatas: nam ambo si uindicarent, eam quemque legati partem habiturum, quam in seruo haberet.
21 · Celsus libro uicesimo digestorum
pr.Cum quidam uxori suae dotem reddidisset, quadraginta ei legare uoluisset et quamquam sciret dotem redditam, hoc tamen praetextu usus esset, quasi dotis reddendae nomine eam summam legaret, existimo deberi quadraginta: etenim reddendi uerbum quamquam significationem habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem.
22 · Celsus libro uicesimo primo digestorum
pr.Lucius Titius in testamento suo Publio Maeuio militiam suam reliquit siue pecuniam eius quaecumque redigi ex uenditione eius potuerit, cum suis commodis: sed cum superuixit testamento Lucius Titius, militiam uendidit et pretium exegit et dedit ei, cui illam militiam uel pretium eius testamento dari uoluerit: post mortem Lucii Titii iterum Publius Maeuius uel militiam uel pretium eius ab heredibus Lucii Titii exigebat. Celsus: existimo pretium militiae praestari non oportere, nisi legatarius ostenderit testatorem et post factam solutionem iterum eum pretium militiae accipere uoluisse. quod si non totum pretium militiae, sed partem uiuus testator legatario dedit, reliqui superesse exactionem, nisi heres et ab hoc decessisse testatorem ostenderit. onus enim probandi mutatam esse defuncti uoluntatem ad eum pertinet, qui fideicommissum recusat.
23 · Marcellus libro tertio decimo digestorum
pr.‘Lucio Titio fundum Seianum uel usum fructum fundi Seiani lego’. potest legatarius uel fundum uindicare uel fructum, quod facere non potest is cui tantum fundus legatus est.
24 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum
pr.Cum quidam ita fideicommissum reliquisset: ‘rogo restituas libertis meis, quibus uoles’, Marcellus putauit posse heredem et indignum praeferre. at si ita: ‘his quos dignos putaueris’, petere posse ait eos qui non offenderint. idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti uideri quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur ‘quibus uoles’ nec ulli offerat. plane si ceteri defuncti sunt, superstiti dandum uel heredi eius, si prius quam peteret decessit. Scaeuola autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur non et qui decesserunt, ad heredem transmiserunt, utique si uno petente iam eligere non potest, cui det? uidetur enim Marcellus, cum fideicommissum ita relinquitur ‘ex libertis cui uolueris’, arbitrari, nisi offerat cui heres uelit et statim offerat sine aliquo scilicet interuallo, statim competere omnibus petitionem: cum igitur omnibus competat, merito notatus est, cur superstiti soli putet dandum, nisi forte antequam iustum tempus praetereat, quo potuit eligere cui potius offerat, ceteri decesserint.
25 · Marcellus libro quinto decimo digestorum
pr.Si tamen quibusdam absentibus praesentes petent, cum praesenti die relictum sit fideicommissum, causa cognita statuendum est explorandumque, an et alii sint petituri.
26 · Marcellus libro sexto decimo digestorum
pr.Is, cuius in seruo proprietas erat, fructuario herede instituto alicui eum seruum legauit. non potest heres doli mali exceptione uti, si legatarius uindicare seruum uellet non relicto heredi usu fructu.
27 · Celsus libro trigesimo quarto digestorum
pr.Si illud aut illud legatum sit, unum legatum est. si sub contrariis condicionibus aliud atque aliud legatum est, unum legatum esse arbitramur. neque refert et heredum et eorum quibus legatum est diuersas personas esse, ueluti si ita legatum est: ‘si Nerua consul factus erit, Titius heres Attio fundum, si non erit Nerua consul factus, Seius heres Maeuio centum dato’.
28 · Marcellus libro uicesimo nono digestorum
pr.Cum patronus ex debita parte institutus fideicommissum relictum ab eo praestare non cogitur: si omiserit institutionem, qui eam partem uindicant utrum eodem modo retinere an uero praestare debeant fideicommissum? et magis est deberi fideicommissum, quoniam quod illius personae praestaretur, hoc nequaquam ad alium pertinere deberet.
29 · Celsus libro trigesimo sexto digestorum
pr.Pater meus referebat, cum esset in consilio Duceni Ueri consulis, itum in sententiam suam, ut, cum Otacilius Catulus filia ex asse herede instituta liberto ducenta legasset petissetque ab eo, ut ea concubinae ipsius daret, et libertus uiuo testatore decessisset et quod ei relictum erat apud filiam remansisset, cogeretur filia id fideicommissum concubinae reddere.
1Quod alicuius heredis nominatim fidei committitur, potest uideri ita demum dari uoluisse, si ille exstitisset heres.
2Si filio heredi pars eius, a quo nominatim legatum est, adcrescit, non praestabit legatum, quod iure antiquo capit.
30 · Celsus libro trigesimo septimo digestorum
pr.Quidam in testamento ita scripsit: ‘rei publicae Grauiscanorum lego in tutelam uiae reficiendae, quae est in colonia eorum usque ad uiam Aureliam’: quaesitum est, an hoc legatum ualeat. Iuuentius Celsus respondit: propemodum quidem inperfecta est haec scriptura in tutelam Aureliae uiae, quia summa adscripta non est: potest tamen uideri tanta summa legata, quanta ei rei sufficeret: si modo non apparet aliam fuisse defuncti uoluntatem aut ex magnitudine eius pecuniae aut ex mediocritate facultatium, quam testatrix reliquit: tunc enim officio iudicis secundum aestimationem patrimonii et legati quantitas definiri potest.
31 · Modestinus libro primo regularum
pr.Si quis quos non poterit manumittere legauit, ut manumitterentur, nec legatum nec libertas ualet.
32 · Modestinus libro nono regularum
pr.Omnia, quae testamentis sine die uel condicione adscribuntur, ex die aditae hereditatis praestentur.
1Fundum ante condicionem conpletam ab herede non traditum, sed a legatario detentum heres uindicare cum fructibus poterit.
2Cum ita legatur: ‘illi hoc amplius fundum illum cum omnibus rebus, quae in eodem fundo erunt’, mancipia quoque continentur.
3Cum ita legatur: ‘quidquid in horreo meo erit’ et is cui legatum est ex rebus non legatis ignorante eo ampliandi legati sui gratia in horreum intulerit, quod illatum est non uidetur esse legatum.
4Quod a legatario petitum erat, ut alii restitueret, si legatarius decedat, heres quoque eius id quod legatum est praestare debebit.
5Species nominatim legatae si non repperiantur nec dolo heredis deesse probentur, peti ex eodem testamento non possunt.
6In fideicommisso quod familiae relinquitur hi ad petitionem eius admitti possunt, qui nominati sunt, aut post omnes eos exstinctos qui ex nomine defuncti fuerint eo tempore, quo testator moreretur, et qui ex his primo gradu procreati sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores uoluntatem suam extenderit.
33 · Modestinus libro nono responsorum
pr.Respondit: legatorum petitio aduersus heredes pro partibus hereditariis competit nec pro his qui soluendo non sunt onerari coheredes oportet.
1Qui plures heredes instituit, testamento a quibusdam nominatim reliquit legata, postea codicillos ad omnes heredes scripsit: quaero, quae legata debeant. Modestinus respondit: cum manifeste testator testamento expresserit, a quibus heredibus legata praestari uellet, licet codicillos ad omnes scripserit, apparet tamen ea quae codicillis dedit ab his praestanda esse, quos munere fungi debere testamento suo ostendit testator.
34 · Modestinus libro decimo responsorum
pr.Titia cum testamento facto decederet heredibus institutis Maeuia et Sempronio filiis suis ex aequis partibus, petit a Maeuia, ut Stichum seruum suum manumitteret, in haec uerba: ‘a te autem, Maeuia filia carissima, peto, ut Stichum seruum tuum manumittas, cum in ministerio tuo tot capita seruorum tibi his codicillis legauero’, nec legauit. quaero, quid his uerbis relictum uideatur, cum, ut supra cautum est, duobus heredibus institutis defunctam testatricem et mancipia hereditaria duarum personarum fuisse, et codicillis nihil relictum sit de praestandis mancipiis nec possit utile fideicommissum putari, quod datum non sit, cum legasse se dixerit nec adiecerit legati speciem nec ab herede uti praestarentur mancipia petierit. Modestinus respondit ex uerbis consultationi insertis Maeuiam neque legati neque fideicommissi petitionem habere neque libertatem seruo suo dare compelli.
1Lucius Titius in testamento suo ita cauit: ‘Ὀκταβιάνῃ Στρατονίκῃ τῇ γλυκυτάτῃ μου θυγατρὶ χαίρειν. Βούλομαι αὐτὴν παρ’ ἑαυτῆς λαβεῖν χωρίον Γάζαν σὺν ταῖς ἐνθήκαις αὐτοῦ πάσαις. Ὀκταβιάνῳ Ἀλεξάνδρῳ τῷ γλυκυτάτῳ μου υἱῷ. Ἐξαίρετον βούλομαι αὐτὸν παρ’ ἑαυτοῦ λαβεῖν σύγκτησιν ἀγωνόφορον Κομιάνην σὺν αἷς ἔχει ἐνθήκαις πάσαισ’. quaero, an huiusmodi scriptura integrum praedium singulis datum esse uideatur an uero partem hereditariam dumtaxat contineat, cum inutiliter a semet ipso quemque eorum quam habebat partem accipere uoluit. Modestinus respondit non sic interpretandam scripturam de qua quaeritur, ut fideicommissum inutile fiat. item quaero, si integrum praedium relictum esse uideatur, an pretium portionis fratri et coheredi soluendum sit, ut hoc ipso, quod a semet ipso accipere praecepit, pretio illato integrum habere eum uoluerit. item respondit ad solutionem pretii fideicommissarium minime compellendum.
2Lucia Titia intestata moriens a filiis suis per fideicommissum alieno seruo domum reliquit: post mortem filii eius idem qui heredes cum diuiserunt hereditatem matris, diuiserunt etiam domum, in qua diuisione dominus serui fideicommissarii quasi testis adfuit: quaero, an fideicommissi persecutionem adquisitam sibi per seruum eo, quod interfuit diuisioni, amisisse uideatur. Modestinus respondit fideicommissum ipso iure amissum non esse, quod ne repudiari quidem potest: sed nec per doli exceptionem summouetur, nisi euidenter apparuerit omittendi fideicommissi causa hoc eum fecisse.
3Gaius Seius cum domum suam haberet et in praetorio uxoris suae transtulisset, quasdam res de domo sua in eodem praetorio transtulit ibique post multos dies decedens testamento uxorem suam heredem et alios complures reliquit. quo testamento significauit uerba, quae infra scripta sunt: ‘in primis sciant heredes mei nullam pecuniam esse penes uxorem meam, sed nec aliud quicquam: ideoque hoc nomine eam inquietari nolo’. quaero, an ea, quae uiuo eo in praetorio uxoris eius translata sunt, communi hereditati uindicari possint et an secundum uerba testamenti praescribi coheredibus possit a parte uxoris defuncti. Modestinus respondit, si ea, quae in domum seu praetorium uxoris defunctus transtulit, praecipua ad eam pertinere uoluit, nihil proponi, cur uoluntate ipsius standum non sit. necesse igitur habet mulier talem uoluntatem fuisse testatoris ostendere. quod nisi fecerit, in hereditate mariti et haec remanere oportet.
4Si ea condicione liberto fideicommissum relictum est, ne a filiis eius recederet, et per tutores factum est, quo minus condicionem impleret, iniquum est eum, cum sit inculpatus, emolumento fideicommissi carere.
5Qui inuita filia de dote egerat, decessit eadem illa exheredata, filio herede instituto et ab eo fideicommissum filiae dotis nomine reliquit: quaero, quantum a fratre mulier consequi debeat. Modestinus respondit: quod in primis est non esse consumptam de dote actionem mulieri, cum patri suo non consenserit, utique non ignoras. sic enim res explicatur, ut, si quidem maior quantitas in dote fuit, illius petitione sit tantummodo mulier contenta: quod si in summa dotis nomine legata amplius sit quam in dote principali, compensatio fiat usque ad eandem summam quae concurrit et id tantummodo, quod excedit in sequenti summa, ex testamento consequatur: non est enim uerisimile patrem duplici praestatione dotis filium eundemque heredem onerare uoluisse, praeterea cum putauerit se efficaciter licet non consentiente filia instituisse aduersus generum de dote actionem.
6Lucius Titius relictis duobus filiis suis heredibus diuersi sexus institutis addidit caput generale, uti legata et libertates ab his heredibus suis praestarentur: quadam tamen parte testamenti a filio petit, ut omne onus legatorum in se sustineret, in hunc modum: ‘ea quaecumque in legatis reliqui uel dari praecepi, ab Attiano filio meo et herede dari praestarique iubebo’, deinde subiecit in praeceptione relinquenda filiae suae haec uerba: ‘Paulinae filiae meae dulcissimae si quid me uiuo dedi comparaui, sibi habere iubeo: cuius rei quaestionem fieri ueto. et peto a te, filia carissima, ne uelis irasci, quod ampliorem substantiam fratri tuo reliquerim, quem scis magna onera sustentaturum et legata quae supra feci praestaturum’. quaero, an ex his extremis uerbis, quibus cum filia sua in testamento pater locutus est, effectum uideatur, ut hereditariis actionibus id est omnibus filium suum onerauerit, an uero iam solum propter onus legatorum locutus esse uideatur, petitiones autem hereditariae in utrumque heredem creditoribus dari debeant. Modestinus respondit, ut actiones creditorum filius solus excipiat, iussisse testatorem non proponi.
7Titia cum nuberet Gaio Seio, dedit in dotem praedia et quasdam alias res, postea decedens codicillis ita cauit: ‘Γάιον Σέιον τὸν ἄνδρα μου παρακατατίθεμαί σοι, ὦ θύγατερ. ᾧ βούλομαι δοθῆναι εἰς βίου χρῆσιν καὶ ἐπικαρπίαν μετοχὴν κώμης Νακλήνων, ἣν ἔφθασα δεδωκυῖα εἰς προῖκα, σὺν σώμασι τοῖς ἐμφερομένοις τῇ προικί, καὶ κατὰ μηδὲν ἐνοχληθῆναι αὐτὸν περὶ τῆς προικόσ· ἔσται γὰρ μετὰ τὴν τελευτὴν αὐτοῦ σὰ καὶ τῶν τέκνων σου’: praeterea alia multa huic eidem marito legauit, ut quamdiu uiueret haberet. quaero, an propter haec, quae codicillis ei extra dotem relicta sunt, possit post mortem Gaii Seii ex causa fideicommissi petitio filiae et heredi Titiae competere et earum rerum nomine, quas in dotem Gaius Seius accepit. Modestinus respondit: licet non ea uerba proponuntur, ex quibus filia testatricis fideicommissum a Gaio Seio, postquam praestiterit quae testamento legata sunt, petere possit, tamen nihil prohibet propter uoluntatem testatricis post mortem Gaii Seii fideicommissum peti.
35 · Modestinus libro sexto decimo responsorum
pr.Respondit legatis uxori quae usus eius causa parata sunt, eos seruos ad eam non pertinere, qui non proprii ipsius, sed communis usus causa parati sunt.
36 · Modestinus libro tertio pandectarum
pr.Legatum est donatio testamento relicta.
37 · Iauolenus libro primo ex Cassio
pr.Qui testamento inutiliter manumissus est legari eodem testamento potest, quia totiens efficacior est libertas legato, quotiens utiliter data est.
38 · Iauolenus libro secundo ex Cassio
pr.Quod seruus legatus ante aditam hereditatem adquisiit, hereditati adquirit.
39 · Iauolenus libro tertio ex Cassio
pr.Si areae legatae post testamentum factum aedificium impositum est, utrumque debebitur et solum et superficium.
40 · Iauolenus libro primo epistularum
pr.Si duobus seruis meis eadem res legata est et alterius serui nomine ad me eam pertinere nolo, totum ad me pertinebit, quia partem alterius serui per alterum seruum adquiro, perinde ac si meo et alterius seruo esset legatum.
41 · Iauolenus libro septimo epistularum
pr.‘Maeuio fundi partem dimidiam, Seio partem dimidiam lego: eundem fundum Titio lego’. si Seius decesserit, pars eius utrique adcrescit, quia cum separatim et partes fundi et totus legatus sit, necesse est, ut ea pars quae cessat pro portione legati cuique eorum, quibus fundus separatim legatus est, adcrescat.
1A me herede uxori meae ita legatum est: ‘quidquid propter Titiam ad Seium dotis nomine peruenit, tantam pecuniam Seius heres meus Titiae det’: quaero, an deductiones inpensarum fieri possint, quae fierent, si de dote ageretur. respondit: non dubito, quin uxori suae quod ita legatum est: ‘a te heres peto, quidquid ad te peruenisset, ut tantum ei dares’, tota dos sine ratione deductionis impensarum mulieri debeatur. non autem idem ius seruari debet ex testamento extranei, quod seruatur in testamento uiri, qui dotem uxori relegauit. haec enim taxationis loco habenda est ‘quidquid ad te peruenit’: illic autem, ubi uir uxori relegat, id uidetur legare, quod in iudicio dotis mulier consecutura fuerit.
42 · Iauolenus libro undecimo epistularum
pr.Cum ei, qui partem capiebat, legatum esset, ut alii restitueret, placuit solidum capere posse.
43 · Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium
pr.Si ita relictum fuerit: ‘quantum heres meus habebit, tantum Tithaso dari uolo’, pro eo est, quasi ita sit scriptum: ‘quantum omnes heredes habebunt’.
1Quod si ita fuerit: ‘quantum unus heres habebit, tantum Tithaso heredes meos dare uolo’, minor pars erit accipienda, quae uenit in legato.
2Pegasus solitus fuerat distinguere, si in diem fideicommissum relictum sit, ueluti post annos decem, interesse, cuius causa tempus dilatum sit, utrumne heredis, quo casu heredem fructum retinere debere, an legatarii, ueluti si in tempus pubertatis ei qui impubes sit fideicommissum relictum sit, tunc enim fructus praestandos et antecedentis temporis. et haec ita intellegenda sunt, si non nominatim adiectum est, ut cum incremento heres fideicommissum praestet.
3Si ita scriptum sit: ‘decem aut quindecim heres dato’, pro eo est ac si decem sola legata sint: aut si ita sit: ‘post annum aut post biennium, quam ego decessero, heres dato’, post biennium uidetur legatum, quia heredis esset potestas in eligendo.
44 · Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium
pr.Si pluribus heredibus institutis ita scriptum sit: ‘heres meus damnas esto dare aureos quinque’, non quilibet heres, sed omnes uidebuntur damnati, ut una quinque dent.
1Si ita legatum fuerit: ‘Lucius Titius heres meus Tithaso quinque aureos dare damnas esto’, deinde alio loco ita: ‘Publius Maeuius heres meus Tithaso quinque aureos damnas esto dare’, nisi Titius ostenderit adimendi causa a Publio legatum esse relictum, quinos aureos ab utroque accipiet.
45 · Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium
pr.Si ita sit scriptum: ‘filiabus meis centum aureos do’, an et masculini generis et feminini liberis legatum uideatur? nam si ita scriptum esset: ‘filiis meis hosce tutores do’, responsum est etiam filiabus tutores datos esse. quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine etiam masculi contineantur: exemplo enim pessimum est feminino uocabulo etiam masculos contineri.
1Si sub condicione uel ex die certa nobis legatum sit, ante condicionem uel diem certum repudiare non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies ueniet uel condicio exsistat.
2Si pater filiae suae testamento aureos tot heredem dare iusserit, ubi ea nupsisset, si filia nupta sit, cum testamentum fit, sed absente patre et ignorante, nihilo minus legatum debetur: si enim hoc pater non ignorabat, uidetur de aliis nuptiis sensisse.
46 · Proculus libro quinto epistularum
pr.Si scripsisset qui legabat: ‘quidquid mihi Lucium Titium dare facere oportet, Sempronio lego’ nec adiecit ‘praesens in diemue’, non dubitarem, quantum ad uerborum significationem attineret, quin ea pecunia comprehensa non esset, cuius dies moriente eo, qui testamentum fecisset, nondum uenisset. adiciendo autem haec uerba ‘praesens in diemue’ aperte mihi uidetur ostendisse eam quoque pecuniam legare uoluisse.
47 · Proculus libro sexto epistularum
pr.Sempronius Proculus nepoti suo salutem. binae tabulae testamenti eodem tempore exemplarii causa scriptae (ut uolgo fieri solet) eiusdem patris familias proferuntur: in alteris centum, in alteris quinquaginta aurei legati sunt Titio: quaeris, utrum et quinquaginta aureos an centum dumtaxat habiturus sit. Proculus respondit: in hoc casu magis heredi parcendum est ideoque utrumque legatum nullo modo debetur, sed tantummodo quinquaginta aurei.
48 · Proculus libro octauo epistularum
pr.Licinnius Lucusta Proculo suo salutem. cum faciat condicionem in releganda dote, ut, si mallet uxor mancipia quae in dotem dederit quam pecuniam numeratam, recipere, si ea mancipia uxor malit, numquid etiam ea mancipia, quae postea ex his mancipiis nata sunt, uxori debeantur, quaero. Proculus Lucustae suo salutem. si uxor mallet mancipia quam dotem accipere, ipsa mancipia, quae aestimata in dotem dedit, non etiam partus mancipiorum ei debebuntur.
1Bonorum possessione dementis curatori data legata a curatore, qui furiosum defendit, peti poterunt: sed qui petent, cauere debebunt, si hereditas euicta fuerit, quod legatorum nomine datum sit redditu iri.
49 · Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Mortuo boue qui legatus est neque corium neque caro debetur.
1Si Titio frumentaria tessera legata sit et is decesserit, quidam putant exstingui legatum: sed hoc non est uerum, nam cui tessera uel militia legatur, aestimatio uidetur legata.
2Labeo refert agrum, cuius commercium non habes, legari tibi posse Trebatium respondisse, quod merito Priscus Fulcinius falsum esse aiebat.
3Sed Proculus ait, si quis heredem suum eum fundum, cuius commercium is heres non habeat, dare iusserat ei, qui eius commercium habeat, putat heredem obligatum esse, quod uerius est, uel in ipsam rem, si haec in bonis testatoris fuerit, uel si non est, in eius aestimationem.
4Si testator dari quid iussisset aut opus fieri aut munus dari, pro portione sua eos praestare, quibus pars hereditatis adcresceret, aeque atque cetera legata, placet.
50 · Marcellus libro uicesimo octauo digestorum
pr.Ut heredibus substitui potest, ita etiam legatariis. uideamus, an idem fieri possit et cum mortis causa donabitur, ut id promittat ille alteri, si ipse capere non poterit: quod magis est, quia in posterioris quoque persona donatio confertur.
1Si Titius mihi Stichum aut decem debeat et legauero tibi Stichum quem mihi debet, placet exstingui legatum decem solutis: et si diuersis alii decem, alii Stichus legatus fuerit, ex euentu solutionis legatum ualet.
2Cum ita legatum est: ‘quantam pecuniam heres meus a Titio exegerit, tantam Maeuio dato’, si sub condicione legatum est, antequam exacta pecunia sit, legatarius agere non potest: quod si statim dies legati cedit, ut Publicius recte putat, legatarius agere potest, ut actiones praestentur.
51 · Ulpianus libro octauo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si ita quis testamento suo cauisset: ‘illi quantum plurimum per legem accipere potest dari uolo’, utique tunc, cum quando capere potuerit, uidetur ei relictum. sed et si dixerit: ‘quam maximam partem dare possum, damnas esto heres meus ei dare’, idem erit dicendum.
1Is cui in tempus liberorum tertia pars relicta est, utique non poterit adoptando tertiam partem consequi.
52 · Terentius Clemens libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr.Non oportet prius de condicione cuiusquam quaeri, quam hereditas legatumue ad eum pertineat.
53 · Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam
pr.Cum ab uno herede mulieri pro dote compensandi animo legatum esset eaque dotem suam ferre quam legatum maluit, utrum in omnes heredes, an in eum solum, a quo legatum est, actio ei de dote dari debeat, quaeritur. Iulianus in eum primum, a quo legatum sit, actionem dandam putat: nam cum aut suo iure aut iudicio mariti contenta esse debeat, aequum esse eum, a quo ei maritus aliquid pro dote legauerat, usque ad quantitatem legati onus huius aeris alieni sustinere reliqua parte dotis ab heredibus ei praestanda.
1Eadem erunt dicenda, si heres instituta pro dote omiserit hereditatem, ut in substitutum actio detur: et hoc uerum est.
2Sed de legatis et legis Falcidiae ratione belle dubitatur, utrum is, in quem solum dotis actio detur, legata integra ex persona sua debeat, perinde ac si omnes heredes dotem praestarent, an dotem totam in aere alieno computare, quia in eum solum actio eius detur: quod sane magis rationem habere uidetur.
54 · Terentius Clemens libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si cui fundus centum dignus legatus fuerit, si centum heredi uel cuilibet alii dederit, uberrimum uidetur esse legatum: nam alias interest legatarii fundum potius habere quam centum: saepe enim confines fundos etiam supra iustam aestimationem interest nostra adquirere.
55 · Gaius libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si Titio et mihi eadem res legata fuerit et is die cedente legati decesserit me herede relicto et uel ex mea propria causa uel ex hereditaria legatum repudiauero, magis placere uideo partem defecisse.
1Si eo herede instituto, qui uel nihil uel non totum capere potest, seruo hereditario legatum fuerit, tractantibus nobis de capacitate uidendum est, utrum heredis an defuncti persona an neutrius spectari debeat. et post multas uarietates placet, ut, quia nullus est dominus, in cuius persona de capacitate quaeri possit, sine ullo impedimento adquiratur legatum hereditati atque ob id omnimodo ad eum pertineat, quicumque postea heres exstiterit, secundum quod accipere potest: reliqua autem pars ad eos, qui iure uocantur, uenit.
56 · Gaius libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Quod principi relictum est, qui ante, quam dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione diui Antonini successori eius debetur.
57 · Iunius Mauricianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si Augustae legaueris et ea inter homines esse desierit, deficit quod ei relictum est, sicuti diuus Hadrianus in Plotinae et proxime imperator Antoninus in Faustinae Augustae persona constituit, cum ea ante inter homines esse desiit, quam testator decederet.
58 · Gaius libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si cui res legata fuerit et omnino aliqua ex parte uoluerit suam esse, totam adquirit.
59 · Terentius Clemens libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si mihi pure, seruo meo uel pure uel sub condicione eadem res legata est egoque legatum quod mihi datum est repudiem, deinde condicione exsistente id, quod seruo meo legatum est, uellem ad me pertinere, partem legati deficere responsum est: nisi si quis dubitet, an exsistente condicione, si seruus uiuat, omnimodo legatum meum fiat, quod semel ad me pertinere uoluerim: quod aequius esse uidetur. idem est et si duobus seruis meis eadem res legetur.
60 · Ulpianus libro sexto decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Iulianus ait, si a filio herede legatum sit Seio fideique eius commissum fuerit sub condicione ut Titio daret, et Titius pendente condicione decesserit, fideicommissum deficiens apud Seium manet, non ad filium heredem pertinet, quia in fideicommissis potiorem causam habere eum, cuius fides electa sit, senatus uoluit.
61 · Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si Titio et Maeuio heredibus institutis qui quadringenta relinquebat a Titio ducenta legauerit et, quisquis heres esset, centum, neque Maeuius hereditatem adierit, trecenta Titius debebit.
1Iulianus quidem ait, si alter ex legitimis heredibus repudiasset portionem, cum essent ab eo fideicommissa relicta, coheredem eius non esse cogendum fideicommissa praestare: portionem enim ad coheredem sine onere pertinere. sed post rescriptum Seueri, quo fideicommissa ab instituto relicta a substitutis debentur, et hic quasi substitutus cum suo onere consequetur adcrescentem portionem.
62 · Licinnius Rufinus libro quarto regularum
pr.Si alienus seruus heres institutus fuerit, a domino eius fideicommissum relinqui potest. sed ita hoc fideicommissum dominus praestare debet, si per seruum factus sit heres: quod si ante, quam iussu eius adiretur hereditas, seruus manumissus fuerit et suo arbitrio adierit hereditatem, dominus id debiturus non est, quia heres factus non est, nec seruus, quia rogatus non est. itaque utilis actio hoc casu competit, ut is, ad quem emolumentum hereditatis peruenerit, et fideicommissum praestare compellatur.
63 · Callistratus libro quarto edicti monitorii
pr.Si heres rem, legatam ignorans, in funus consumpsit, ad exhibendum actione non tenebitur, quia nec possidet nec dolo malo fecit quo minus possideret. sed per in factum actionem legatario consulitur, ut indemnitas ei ab herede praestetur.
64 · Papinianus libro quinto decimo quaestionum
pr.Cum proponebatur in scriptura fideicommissi, quod pluribus sub condicione fuerat relictum, per errorem omissam mutuam substitutionem, quam testator in secundis tabulis, cum eosdem substitueret, expressit: diui Marcus et Commodus imperatores rescripserunt uoluntatem manifestam uideri mutuae factae substitutionis. etenim in causa fideicommissi utcumque precaria uoluntas quaereretur, coniectura potuit admitti.
65 · Papinianus libro sexto decimo quaestionum
pr.Peculium legatum augeri et minui potest, si res peculii postea esse incipiant aut desinant. idem in familia erit, siue uniuersam familiam suam siue certam (ueluti urbanam aut rusticam) legauerit ac postea seruorum officia uel ministeria mutauerit. eadem sunt lecticariis aut pedisequis legatis.
1Quadrigae legatum equo postea mortuo perire quidam ita credunt, si equus ille decessit qui demonstrabat quadrigam: sed si medio tempore deminuta suppleatur, ad legatarium pertinebit.
2Titio Stichus legatus post mortem Titii libertatem accepit: et legatum adita hereditate et libertas post mortem Titii competit. idemque est et si moriente Titio liber esse iussus est.
3Si tamen Titio ex parte herede instituto seruus legatus sit et post mortem eius liber esse iussus sit, siue adierit hereditatem Titius siue non adierit post cuius mortem libertas ei data est, defuncto eo libertas competit.
66 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum
pr.Maeuius fundum mihi ac Titio sub condicione legauit, heres autem eius eundem sub eadem condicione mihi legauit. uerendum esse Iulianus ait, ne existente condicione pars eadem ex utroque testamento mihi debeatur. uoluntatis tamen quaestio erit: nam incredibile uidetur id egisse heredem, ut eadem portio bis eidem debeatur, sed uerisimile est de altera parte eum cogitasse. sane constitutio principis, qua placuit eidem saepe legatum corpus non onerare heredem, ad unum testamentum pertinet. debitor autem non semper quod debet iure legat, sed ita, si plus sit in specie legati: si enim idem sub eadem condicione relinquitur, quod emolumentum legati futurum est?
1Duorum testamentis pars fundi, quae Maeuii est, Titio legata est: non ineleganter probatum est ab uno herede soluta parte fundi, quae Maeuii fuit, ex alio testamento liberationem optingere, neque postea parte alienata reuocari actionem semel extinctam.
2Sed si pars fundi simpliciter, non quae Maeuii fuit, legetur, solutio prior non peremit alteram actionem, atque etiam hanc eandem partem aliquo modo suam factam poterit alter heres soluere: neque plures in uno fundo dominium iuris intellectu, non diuisione corporis optinent.
3Non idem respondetur, cum duobus testamentis generatim homo legatur: nam qui soluente altero legatarii factus est quamuis postea sit alienatus, ab altero herede idem solui non poterit: eademque ratio stipulationis est. hominis enim legatum orationis compendio singulos homines continet utque ab initio non consistit in his qui legatarii fuerunt, ita frustra soluitur cuius dominium postea legatarius adeptus est, tametsi dominus esse desinit.
4In fundo legato si heres sepelierit, aestimatio referenda erit ad totum pretium fundi, quo potuit ante sepulturam aestimari: quare si fuerit solutus, actionem adhuc ex testamento propter locum alienatum durare rationis est.
5Eum, qui ab uno ex heredibus, qui solus oneratus fuerat, litis aestimationem legatae rei abstulit, postea codicillis apertis ab omnibus heredibus eiusdem rei relictae dixi dominium non quaerere: eum enim, qui pluribus speciebus iuris uteretur, non saepius eandem rem eidem legare, sed loqui saepius.
6Fundo legato si usus fructus alienus sit, nihilo minus petendus est ab herede: usus fructus enim etsi in iure, non in parte consistit, emolumentum tamen rei continet: enimuero fundo relicto ob reliquas praestationes, quae legatum sequuntur, agetur, uerbi gratia si fundus pignori datus uel aliena possessio sit. non idem placuit de ceteris seruitutibus. sin autem res mea legetur mihi, legatum propter istas causas non ualebit.
7A municipibus heredibus scriptis detracto usu fructu legari proprietas potest, quia non utendo possunt usum fructum amittere.
67 · Papinianus libro nono decimo quaestionum
pr.Unum ex familia propter fideicommissum a se cum moreretur relictum heres eligere debet: ei quem elegit frustra testamento suo legat quod, posteaquam electus est, ex alio testamento petere potest. utrum ergo non constitit quod datur, quasi creditori relictum, an, quamdiu potest mutari uoluntas, non recte creditori comparabitur? siue tamen durat electio, fuisse uidetur creditor, siue mutetur, ex neutro testamento petitio competit.
1Si de Falcidia quaeratur, perinde omnia seruabuntur ac si nominatim ei, qui postea electus est, primo testamento fideicommissum relictum fuisset: non enim facultas necessariae electionis propriae liberalitatis beneficium est: quid est enim, quod de suo uideatur reliquisse, qui quod relinquit omnimodo reddere debuit?
2Itaque si, cum forte tres ex familia essent eius, qui fideicommissum reliquit, eodem uel dispari gradu, satis erit uni reliquisse: nam postquam paritum est uoluntati, ceteri condicione deficiunt.
3Sed si uno ex familia herede instituto ille fundus extraneo relictus est, perinde fideicommissum ex illo testamento petetur, ac si nemo de familia heredi heres exstitisset. uerum is, qui heres scriptus est, ratione doli exceptionis ceteris fideicommissum petentibus facere partem intellegitur: nam quae ratio ceteros admittit, eadem tacitam inducit pensationem.
4Si duos de familia non aequis portionibus heredes scribserit et partem forte quartam extero eiusdem fundi legauerit, pro his quidem portionibus, quas iure hereditario retinent, fideicommissum non petetur, non magis quam si alteri fundum praelegasset: pro altera uero parte, quae in exterum collata est, uirilem qui sunt de familia petent admissa propter heredes uirilium portionum pensatione.
5Sed et si fundum heres uni ex familia reliquerit eiusque fidei commisserit, ut eum extero restituat, quaesitum est, an hoc fideicommissum peti possit. dixi ita demum peti posse, si fundi pretium efficiat. sed si quidem ille prior testator ita fideicommissum reliquisset: ‘rogo fundum cui uoles aut quibus uoles ex familia relinquas’, rem in expedito fore: quod si talia uerba fuissent: ‘peto non fundus de familia exeat’, heredis heredem propter sequens fideicommissum, quod in exterum collatum est, oneratum intellegi, petituris deinceps ceteris ex primo testamento fideicommissum post mortem uidelicet eius qui primo electus est.
6Et ideo si electo uno fideicommissum in exterum non conferatur, non alias ei qui electus est fideicommissum praestandum erit, quam interpositis cautionibus: ‘fundum, cum morietur, si non in familia cum effectu relinqueretur, restitui’.
7‘rogo, fundum cum morieris restituas ex libertis cui uoles’. quod ad uerba attinet, ipsius erit electio nec petere quisquam poterit, quamdiu praeferri alius potest: defuncto eo prius quam eligat petent omnes. itaque eueniet, ut quod uni datum est uiuis pluribus unus petere non possit, sed omnes petant quod non omnibus datum est, et ita demum petere possit unus, si solus moriente eo superfuit.
8Si rem tuam, quam existimabam meam, te herede instituto Titio legem, non est Neratii Prisci sententiae nec constitutioni locus, qua cauetur non cogendum praestare legatum heredem: nam succursum est heredibus, ne cogerentur redimere, quod testator suum existimans reliquit: sunt enim magis in legandis suis rebus quam in alienis comparandis et onerandis heredibus faciliores uoluntates: quod in hac specie non euenit, cum dominium rei sit apud heredem.
9Si omissa fideicommissi uerba sint et cetera quae leguntur cum his, quae scribi debuerunt, congruant, recte datum et minus scriptum exemplo institutionis legatorumque intellegetur: quam sententiam optimus quoque imperator noster Seuerus secutus est.
10Item Marcus imperator rescripsit uerba, quibus testator ita cauerat ‘non dubitare se, quodcumque uxor eius cepisset, liberis suis reddituram’, pro fideicommisso accipienda. quod rescriptum summam habet utilitatem, ne scilicet honor bene transacti matrimonii, fides etiam communium liberorum decipiat patrem, qui melius de matre praesumpserat: et ideo princeps prouidentissimus et iuris religiosissimus cum fideicommissi uerba cessare animaduerteret, eum sermonem pro fideicommisso rescripsit accipiendum.
68 · Paulus libro undecimo quaestionum
pr.Sequens quaestio est, an etiam quae uiuus per donationem in uxorem contulit in fideicommissi petitionem ueniant. respondi ea extra causam bonorum defuncti computari debere et propterea fideicommisso non contineri, quia ea habitura esset etiam alio herede exsistente. plane nominatim maritus uxoris fidei committere potest, ut et ea restituat.
69 · Papinianus libro nono decimo quaestionum
pr.‘Peto, Luci Titi, contentus sis centum aureis’. fideicommissum ualere placuit idque rescriptum est. quid ergo si, cum heredem ex parte instituisset, ita locutus est: ‘peto pro parte tua contentus sis, Luci Titi, centum aureis?’ petere poterunt coheredes partem hereditatis, retinente siue praecipiente quo contentum esse uoluit defunctus. sine dubio facilius est hoc probare, quam probari potuit illud, cum ibi fideicommissum petatur ab his, cum quibus non est testator locutus. idem dicemus, si, cum ex asse scripsisset heredem, eius gratia, qui legitimus heres futurus esset, ita loquatur: ‘peto pro hereditate, quam tibi reliqui, quae ad fratrem meum iure legitimo rediret, contentus sis centum aureis’.
1Praedium, quod nomine familiae relinquitur, si non uoluntaria facta sit alienatio, sed bona heredis ueneant, tamdiu emptor retinere debet, quamdiu debitor haberet bonis non uenditis, post mortem eius non habiturus quod exter heres praestare cogeretur.
2Mater filio impubere herede instituto tutorem eidem adscripsit eiusque fidei commissit, ut, si filius suus intra quattuordecim annos decessisset, restitueret hereditatem Sempronio. non ideo minus fideicommissum recte datum intellegi debet, quia tutorem dare mater non potuit. nam et si pater non iure facto testamento tutoris fidei commisserit, aeque praestabitur, quemadmodum si iure testamentum factum fuisset: sufficit enim, ut ab impubere datum fideicommissum uideatur, ab eo dari, quem is qui dabat tutorem dederat uel etiam tutorem fore arbitrabatur. idem in curatore impuberis uel minoris annis debet probari. nec interest, tutor recte datus uiuo patre moriatur uel aliquo priuilegio excusetur uel tutor esse non possit propter aetatem, cui tutor fuerat datus: quibus certe casibus fideicommissum non intercidit, quod a pupillo datum uidetur. hac denique ratione placuit a tutore, qui nihil accepit, fideicommissum pupillo relinqui non posse, quoniam quod ab eo relinquitur extero, non ipsius proprio, sed pupilli iure debeatur.
3Fratre herede instituto petit, ne domus alienaretur, sed ut in familia relinqueretur. si non paruerit heres uoluntati, sed domum alienauerit uel extero herede instituto decesserit, omnes fideicommissum petent qui in familia fuerunt. quid ergo si non sint eiusdem gradus? ita res temperari debet, ut proximus quisque primo loco uideatur inuitatus. nec tamen ideo sequentium causa propter superiores in posterum laedi debet, sed ita proximus quisque admittendus est, si paratus sit cauere se familiae domum restituturum. quod si cautio non fuerit ab eo, qui primo loco admissus est, desiderata, nulla quidem eo nomine nascetur condictio, sed si domus ad exterum quandoque peruenerit, fideicommissi petitio familiae competit. cautionem autem ratione doli mali exceptionis puto iuste desiderari,, quamuis nemo alius ulterior ex familia supersit.
4Si quidam sint postea emancipati, tractari potest, an hi quoque recte fideicommissum petant. et puto recte petituros, quoniam familiae appellatione personae quoque hae demonstratae intelleguntur.
70 · Papinianus libro uicesimo quaestionum
pr.Imperator Antoninus rescripsit legatarium, si nihil ex legato accepit, ei cui debet fideicommissum actionibus suis posse cedere nec id cogendum soluere. quid ergo si non totum, sed partem legati relicti restituere rogatus abstineat eo? utrum actionibus suis in totum cogetur cedere, an uero non nisi ad eam quantitatem, quae fideicommisso continetur? quod ratio suadet. sed et si legatum perceperit, non amplius ex causa fideicommissi cogendus erit soluere, quam recepit.
1Si centum legatis duplum restituere rogatus sit, ad summam legati uidebitur constituisse: si autem post tempus fideicommissum relictum sit, usurarum dumtaxat additamentum admittetur. nec mutanda sententia erit, quod forte legato percepto magnum emolumentum ex aliquo negotio consecutus est aut poenam stipulationis imminentem euasit. haec ita, si quantitas cum quantitate conferatur. enimuero si pecunia accepta rogatus sit rem propriam, quamquam maioris pretii est, restituere, non est audiendus legatarius, legato percepto si uelit computare: non enim aequitas hoc probare patitur, si quod legatorum nomine perceperit legatarius offerat.
2Cum quidam filio suo ex parte herede instituto patruum eius coheredem ei dedisset et ab eo petisset, ut filium suum pro uirili portione filiis suis coheredem faceret: si quidem minus esset in uirili portione, quam fratris hereditas habuit, nihil amplius peti posse, quod si plus, etiam fructuum, quos patruus percepit uel, cum percipere potuerit, dolo non cepit, habendam esse rationem responsum est, non secus quam si centum milibus legatis rogetur post tempus maiorem quantitatem restituere.
3Cum autem rogatus, quidquid ex hereditate supererit, post mortem suam restituere de pretio rerum uenditarum alias comparat, deminuisse quae uendidit non uidetur,
71 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.sed quod inde comparatum est, uice permutati dominii restitueretur.
72 · Papinianus libro uicesimo quaestionum
pr.Idem seruandum erit et si proprios creditores ex ea pecunia dimiserit: non enim absumitur, quod in corpore patrimonii retinetur.
73 · Papinianus libro uicesimo tertio quaestionum
pr.Si quod ex Pamphila nascetur legatum mihi fuerit et ego Pamphilam emam eaque apud me sit enixa, ratione summa responsum est non ex causa lucratiua partum intellegi meum factum ideoque petendum ex testamento, tamquam istum emissem, ut scilicet pretii contributione facta consequar tantum, quanti puerum deducta matris aestimatione constitisse mihi iudex in causa legati datus aestimauerit.
74 · Papinianus libro uicesimo septimo quaestionum
pr.‘Titio centum aureos heres praesens dato’: deinde protulit diem legatorum. non est uerum, quod Alfenus rettulit, centum praesenti deberi, quia diem proprium habuerunt.
75 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Miles ad sororem epistulam, quam post mortem suam aperiri mandauit, talem scripsit: ‘scire te uolo donare me tibi aureos octingentos’. fideicommissum deberi sorori constitit nec aliud probandum in cuiuslibet suprema uoluntate: placet enim consistere fideicommissum et si defunctus cum eo loquatur, quem precario remuneratur.
1Pro parte heres institutus, cui praeceptiones erant relictae, post diem legatorum cedentem ante aditam hereditatem uita decessit. partem hereditatis ad coheredes substitutos pertinere placuit, praeceptionum autem portiones, quae pro parte coheredum constiterunt, ad heredes eius transmitti.
76 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Cum filius diuisis tribunalibus actionem inofficiosi testamenti matris pertulisset atque ita uariae sententiae iudicum exstitissent, heredem, qui filium uicerat, pro partibus, quas aliis coheredibus abstulit filius, non habiturum praeceptiones sibi datas, non magis quam ceteros legatarios actiones, constitit. sed libertates ex testamento competere placuit, cum pro parte filius de testamento matris litigasset. quod non erit trahendum ad seruitutes, quae pro parte minui non possunt: plane petetur integra seruitus ab eo qui filium uicit, partis autem aestimatio praestabitur: aut si paratus erit filius pretio accepto seruitutem praebere, doli summouebitur exceptione legatarius, si non offerat partis aestimationem, exemplo scilicet legis Falcidiae.
1‘Lucio Sempronio lego omnem hereditatem Publii Maeuii’. Sempronius ea demum onera suscipiet, quae Maeuianae hereditatis fuerunt et in diem mortis eius, qui heres Maeuii exstitit, perseuerauerunt, sicut uice mutua praestabuntur actiones, quae praestari potuerunt.
2Dominus herede fructuario scripto fundum sub condicione legauit. uoluntatis ratio non patitur, ut heres ex causa fructus emolumentum retineat: diuersum in ceteris praediorum seruitutibus, quas heres habuit, responsum est: quoniam fructus portionis instar optinet.
3‘Heres meus Titio dato, quod ex testamento Sempronii debetur mihi’. cum iure nouationis, quam legatarius idemque testator ante fecerat, legatum ex testamento non debeatur, placuit falsam demonstrationem legatario non obesse, nec in totum falsum uideri, quod ueritatis primordio adiuuaretur.
4Seruus pure manumissus, cui libertas propter impedimentum iuris post aditam hereditatem non competit, quod status eius extrinsecus suspenditur (forte propter adulterii quaestionem), ex eodem testamento neque legata neque fideicommissa pure data sperare potest, quia dies inutiliter cedit.
5Pater cum filia pro semisse herede instituta sic testamento locutus fuerat: ‘peto, cum morieris, licet alios quoque filios susceperis, Sempronio nepoti meo plus tribuas in honorem nominis mei’. necessitas quidem restituendi nepotibus uiriles partes praecedere uidebatur, sed moderandae portionis, quam maiorem in unius nepotis personam conferri uoluit, arbitrium filiae datum.
6Non iure tutori dato mater legauit: si consentiat, ut decreto praetoris confirmetur, et praetor non idoneum existimet, actio legati non denegabitur.
7Qui Mucianam cautionem alicuius non faciendi causa interposuit, si postea fecerit, fructus quoque legatorum (quos principio promitti necesse est) restituere debet.
8Uariis actionibus legatorum simul legatarius uti non potest, quia legatum datum in partes diuidi non potest: non enim ea mente datum est legatariis pluribus actionibus uti, sed ut laxior eis agendi facultas sit, ex una, interim quae fuerat electa, legatum petere.
9Repetendorum legatorum facultas ex eo testamento solutorum danda est, quod irritum esse post defuncti memoriam damnatam apparuit, modo si iam legatis solutis crimen perduellionis illatum est.
77 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.Cum pater filios eorumque matrem heredes instituisset, ita scripsit: ‘peto a te, filia, ut acceptis ex hereditate mea in portionem tuam centum aureis et praedio Tusculano partem hereditatis restituas matri tuae’. respondi praedium quidem hereditarium iudicio diuisionis de communi filiam habituram, pecuniam autem de parte sua retenturam.
1Eorum, quibus mortis causa donatum est, fidei committi quoquo tempore potest: quod fideicommissum heredes salua Falcidiae ratione, quam in his quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, praestabunt. si pars donationis fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere Falcidiae fungetur. si tamen alimenta praestari uoluit, collationis totum onus in residuo donationis esse respondendum erit ex defuncti uoluntate, qui de maiore pecunia praestari non dubie uoluit integra.
2Mater filiis suis uulgo conceptis dotem suam mortis causa donando stipulari permisit: cum aliis heredibus institutis petisset a filiis uiro dotem restitui, totum uiro fideicommissum dotis deberi, si Falcidiae ratio non interuenerit: ideo retentionem dotis uirum habere placuit: alioquin Falcidiae partem heredibus a filiis ex stipulatu cum uiro agentibus ex dote esse per in factum actionem reddendam.
3Surdo et muto, qui legatum accipit, ut cum morietur restituat, recte mandatur: nam et ignorantes adstringuntur fideicommisso, quibus ignorantibus emolumentum ex testamento quaeritur.
4Hereditatem filius cum moreretur filiis suis uel cui ex his uoluisset restituere fuerat rogatus: quo interea in insulam deportato eligendi facultatem non esse poena peremptam placuit nec fideicommissi condicionem ante mortem filii heredis exsistere: uiriles autem inter eos fieri, qui eo tempore uixerint, cum de aliis eligendi potestas non fuerit.
5Qui dotale praedium contra legem Iuliam uendidit, uxori legatum dedit et emptoris fidei commissit, ut amplius ei pretium restituat. emptorem fideicommissi non teneri constabat: si tamen accepto legato mulier uenditionem irritam faceret, eam oblato pretio doli placuit exceptione summoueri.
6Maeuio debitori suo reus stipulandi mandauit, ut Titio, cui mortis causa donabat, pecuniam debitam solueret. cum sciens dominum uita decessisse Maeuius pecuniam dedisset, non esse liberationem secutam constitit nec, si Maeuius soluendo non esset, in Titium actionem solidi uel iure Falcidiae dandam esse, quia mortis causa cepisse non uideretur. diuersum probandum foret, si Maeuius ignorans dominum uita decessisse pecuniam errore labsus dedisset: tunc enim portio iure Falcidiae reuocaretur.
7Cum pater fideicommissum praediorum ex testamento matris filiae deberet, eandem pro parte ita heredem instituit, ut hereditatem fideicommisso conpensaret, eademque praedia filio exheredato dari uoluit. quamquam filia patris hereditatem suscipere noluisset, fideicommissum tamen ab heredibus esse filio praestandum, ad quos hereditatis portio quam accepit filia redierat, placuit: quod si alium filiae substituisset, eum oportere filio fideicommissum reddere.
8Euictis praediis, quae pater, qui se dominum esse crediderit, uerbis fideicommissi filio reliquit, nulla cum fratribus et coheredibus actio erit: si tamen inter filios diuisionem fecit, arbiter coniectura uoluntatis non patietur eum partes coheredibus praelegatas restituere, nisi parati fuerint et ipsi patris iudicium fratri conseruari.
9Pater certam pecuniam exheredatae filiae uerbis fideicommissi reliquit eamque nupturae dotis nomine dari uoluit filio dotem stipulante. cum filius minorem dotem dedisset, superfluum esse filiae reddendum constabat. diuortio quoque secuto fideicommissum filiam recte petituram, ut actio stipulationis sibi praestaretur, quoniam uerisimile non erat patrem interponi stipulationem uoluisse, quo filia post primas nuptias indotata constitueretur: ceterum si postea nuberet, ad secundas nuptias cautionem extendi non oportere.
10A filia pater petierat, ut cui uellet ex liberis suis praedia cum moreretur restitueret: uni ex liberis praedia fideicommissi uiua donauit. non esse electionem propter incertum diem fideicommissi certae donationis uidebatur: nam in eum destinatio dirigi potest, qui fideicommissum inter ceteros habiturus est remota matris electione.
11‘Fidei heredum meorum committo, ne fundum Tusculanum alienent et ne de familia nominis mei exeat’. secundum uoluntatem eos quoque inuitatos intellegendum est, quibus heredes extranei fideicommissam libertatem reddiderunt.
12‘Fidei tuae committo, uxor, ut restituas filiae meae, cum morieris, quidquid ad te quoquo nomine de bonis meis peruenerit’. etiam ea, quae postea codicillis uxori dedit, fideicommisso continebuntur, nam ordo scripturae non impedit causam iuris ac uoluntatis: sed dos praelegata retinebitur, quoniam reddi potius uidetur quam dari.
13‘Uolo praedia dari libertis meis: quod si quis eorum sine liberis uita decesserit, partes eorum ad reliquos pertinere uolo’. collibertum patris eundemque filium ex uoluntate substitutionem excludere placuit.
14Curatoris sui frustra fidei commisisse uidebatur, ut heredi fratri negotiorum gestorum rationem redderet: quamquam igitur testamento cautum esset, ut, cum ad statum suum frater peruenisset, ei demum solueretur, tamen sub curatore alio fratrem agentem recte placuit actionem inferre, cum illis uerbis fratri potius consultum uideretur quam solutio quae iuste fieri potuit dilata.
15Ab instituto extraneo praedia libertis cum moreretur uerbis fideicommissi reliquerat et petierat, ne ex nomine familiae alienarentur. substitutum ea praedia debere ex defuncti uoluntate respondi, sed utrum confestim an sub eadem condicione, uoluntatis esse quaestionem: sed coniectura ex uoluntate testatoris capienda mors instituti exspectanda est.
16Mensae negotium ex causa fideicommissi cum indemnitate heredum per cautionem susceptum emptioni simile uidetur et ideo non erit quaerendum, an plus in aere alieno sit quam in quaestu.
17Pater filiae mancipia, quae nubenti dedit, uerbis fideicommissi praestari uoluit: partus susceptos, etsi matres ante testamentum mortuae fuissent, ex causa fideicommissi praestandos respondi. nec aliud in uxore confirmatis donationibus pridem obseruatum est.
18Hereditatem post mortem suam rogati restituere nominum periculo, quae per diuisionem optigerunt inter coheredes interpositis delegationibus, non adstringuntur, non magis quam praediorum, cum permutatio rerum discernens communionem interuenit.
19‘Filia mea praecipiat sibique habeat uolo rem matris suae’. fructus, quos medio tempore pater percipiet nec in separato habuit, sed absumpsit uel in suum patrimonium conuertit, non uidentur filiae relicti.
20‘dulcissimis fratribus meis, auunculis autem tuis quaecumque mihi supersunt in Pamphylia Lycia uel ubicumque de maternis bonis concedi uolo, ne quam cum his controuersiam habeas’. omnia corpora maternae hereditatis, quae in eadem causa dominii manserunt, ad uoluntatem fideicommissi pertinent: ex isdem igitur facultatibus percepta pecunia et in corpus proprii patrimonii uersa, item iure diuisionis res propriae factae non praestabuntur, cum discordiis propinquorum sedandis prospexerit, quas materia communionis solet excitare.
21Pater pluribus filiis heredibus institutis moriens claues et anulum custodiae causa maiori natu filiae tradidit et libertum eidem filiae, qui praesens erat, res quas sub cura sua habuit adsignare iussit. commune filiorum negotium gestum intellegebatur nec ob eam rem apud arbitrum diuisionis praecipuam causam filiae fore.
22Cum inperfecta scriptura inuenitur, ita demum uerbum legati uel fideicommissi, quod praecedit uel sequitur, ad communionem adsumitur, si dicto scriptum congruat.
23Filius matrem heredem scripserat et fideicommissa tabulis data cum iurisiurandi religione praestari rogauerat. cum testamentum nullo iure factum esset, nihilo minus matrem legitimam heredem cogendam praestare fideicommissa respondi: nam enixae uoluntatis preces ad omnem successionis speciem porrectae uidebantur.
24‘Mando filiae meae pro salute sollicitus ipsius, ut, quoad liberos tollat, testamentum non faciat: ita enim poterit sine periculo uiuere’. fideicommissariam hereditatem sorori coheredi non uideri relictam apparuit, quod non de pecunia sua testari, sed optentu consilii derogare iuri testamentum fieri prohibendo uoluit.
25‘rogo, filia, bona tua quandoque distribuas liberis tuis, ut quisque de te meruerit’. uidetur omnibus liberis, etsi non aequaliter promeruerint, fideicommissum relictum, quibus matris electione cessante sufficiet, si non offenderint: eos autem, quos mater elegerit, fore potiores, si soli promeruissent, existimaui: quod si neminem elegerit, eos solos non admitti, qui offenderunt.
26Donationis praediorum epistulam ignorante filio mater in aede sacra uerbis fideicommissi non subnixam deposuit et litteras tales ad aedituum misit: ‘instrumentum uoluntatis meae post mortem meam filio meo tradi uolo’. cum pluribus heredibus intestato diem suum obisset, intellegi fideicommissum filio relictum respondi: non enim quaeri oportet, cum quo de supremis quis loquatur, sed in quem uoluntatis intentio dirigatur.
27Libertis praedium reliquit ac petit, ne id alienarent utque in familia libertorum retinerent. si excepto uno ceteri partes suas uendiderint, qui non uendidit ceterorum partes, quibus non dedit alienandi uoluntatem, integras petet: eos enim ad fideicommissum uidetur inuitasse, qui iudicio paruerunt: alioquin perabsurdum erit uice mutua petitionem induci, scilicet ut ab altero partem alienatam quis petat, cum partem suam alienando perdiderit. sed hoc ita procedere potest, si pariter alienauerint: ceterum prout quisque prior alienauerit, partem posterioribus non faciet: qui uero tardius uendidit, ei qui non uendidit in superiorum partibus fecisse partem intellegitur. at si nemo uendiderit et nouissimus sine liberis uita decesserit, fideicommissi petitio non supererit.
28Cum inter libertos ad praedii legatum liberta quoque fuisset admissa, quod patronus petit, ut de nomine familiae non exiret, heredem libertae filium partem praedii, quam mater accepit, retinere uisum est.
29Cum existimaret ad solam consobrinam suam bona peruentura, codicillis ab ea factis pluribus fideicommissa reliquerat. iure successionis ad duos eiusdem gradus possessione deuoluta rationibus aequitatis et perpetui edicti exemplo pro parte dimidia mulierem releuandam respondi: sed libertates ab ea praestandas, quas intercidere damni causa durum uidebatur.
30Pater, qui filio semissem dederat et sororibus eius impuberibus quadrantes, quibus fratrem tutorem dedit, ita fuerat locutus: ‘fili, contentus eris pro tuo semisse aureis ducentis et uos, filiae, pro uestris quadrantibus centenis aureis’. uice mutua liberis fideicommissum hereditatis reliquisse non uidebatur, sed aestimationem (ut a parentibus frugi fieri solet) patrimonii sui fecisse, nec idcirco fratrem iudicio tutelae bonae fidei rationes quandoque praescriptione demonstratae quantitatis exclusurum.
31Titio fratri suo Maeuius hereditatem Seii, a quo heres institutus erat, post mortem suam restituere rogatus eodem Titio herede scripto petit, ut moriens Titius tam suam quam Seii hereditatem Sempronio restitueret. cum ex fructibus medio tempore perceptis fideicommissi debitam quantitatem Titius percepisset, aeris alieni loco non esse deducendum fideicommissum respondi, quoniam ratione conpensationis percepisse debitum uidebatur. plane si ea lege Maeuius Titium heredem instituat, ne fideicommissum ex testamento Seii retineat, Falcidiam compensationi sufficere, sed iniquitate occurrere. prudentius autem fecerit, si ex testamento fratris hereditatem repudiauerit et intestati possessionem acceperit: nec uidebitur dolo fecisse, cum fraudem excluserit.
32‘A te peto, marite, si quid liberorum habueris, illis praedia relinquas uel, si non habueris, tuis siue meis propinquis aut etiam libertis nostris’. non esse datam electionem, sed ordinem scripturae factam substitutioni respondi.
33Uicos ciuitati relictos, qui proprios fines habebant, ex causa fideicommissi non ideo minus deberi placuit, quod testator fines eorum significaturum et certaminis formam, quam celebrari singulis annis uoluit, alia scriptura se declaraturum promisit ac postea morte praeuentus non fecit.
78 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Qui solidum fideicommissum frustra petebat herede Falcidiam obiciente, si partem interim solui sibi desiderauerit neque acceperit, in eam moram passus intellegitur.
1Cum post mortem emptoris uenditionem rei publicae praediorum optimus maximusque princeps noster Seuerus Augustus rescindi heredibus pretio restituto iussisset, de pecunia legatario, cui praedium emptor ex ea possessione legauerat, coniectura uoluntatis pro modo aestimationis partem soluendam esse respondi.
2Etiam res publica fideicommissi post moram usuras praestare cogitur, sed damnum, si quod ex ea re fuerit secutum, ab his sarciendum erit, qui post dictam sententiam iudicatum soluere supersederunt. nec aliud seruabitur in litis sumptibus, si ratio litigandi non fuit: ignauiam etenim praetendentes audiri non oportere. quod in tutoribus quoque probatur.
3Praedium pater de familia liberorum alienari uerbis fideicommissi prohibuit. supremus ex liberis, qui fideicommissum petere potuit, non idcirco minus actionem in bonis suis reliquisse uisus est, quod heredem extrarium sine liberis decedens habuit.
4Si creditor ab eo qui testamentum fecit domum acceptam iure pignoris uendidit, contra emptorem fideicommissi causa, tametsi uoluntatem defuncti non ignorauit, nihil decernetur.
79 · Papinianus libro undecimo responsorum
pr.Quae fideicommissa moriens libertis uiri debuit, eorundem praediorum suis quoque libertis fructum reliquit: iuris ignoratione lapsi qui petere praedia ex mariti testamento debuerunt, secundum fideicommissum inter ceteros longo tempore perceperunt. non ideo peremptam uideri petitionem prioris fideicommissi constitit.
80 · Papinianus libro primo definitionum
pr.Legatum ita dominium rei legatarii facit, ut hereditas heredis res singulas. quod eo pertinet, ut, si pure res relicta sit et legatarius non repudiauit defuncti uoluntatem, recta uia dominium, quod hereditatis fuit, ad legatarium transeat numquam factum heredis.
81 · Paulus libro nono quaestionum
pr.Si quis testamento facto a filiis suis, quos heredes instituisset, fideicommissa reliquisset non ut a legitimis heredibus, sed ut a scriptis, et testamentum aliquo casu irritum factum sit, filii ab intestato uenientes fideicommissa ex testamento praestare compelli non possunt.
82 · Paulus libro decimo quaestionum
pr.Debitor decem legauit creditori, quae ei post annum sub pignore debebat. non, ut quidam putant, medii temporis tantum commodum ex testamento debetur, sed tota decem peti possunt: nec tollitur petitio, si interim annus superuenerit: nam sufficit, quod utiliter dies cessit. quod si uiuo testatore annus superueniat, dicendum erit inutile effici legatum, quamquam constiterit ab initio. sic et in dote praelegata responsum est totam eam ex testamento peti posse. alioquin secundum illam sententiam si interusurium tantum est in legato, quid dicemus, si fundus legatus sit ex die debitus? nam nec pecunia peti potest, quae non est legata, nec pars fundi facile inueniretur, quae possit pro commodo peti.
1Si Primo et Secundo et Tertio heredibus institutis sic legata dentur: ‘si mihi Primus heres non erit, Secundus Titio decem dato: si Secundus mihi heres non erit, Primus Seio fundum Tusculanum dato’, utrisque omittentibus hereditatem Primo et Secundo quaerebatur, substituti, quos eis dederat, an et cui legata praestare debent? ab utroque substituto legata debentur.
2Seruo alieno posse rem domini legari Ualens scribit: item id quod domino eius pure debetur. cum enim seruo alieno aliquid in testamento damus, domini persona ad hoc tantum inspicitur, ut sit cum eo testamenti factio, ceterum ex persona serui constitit legatum. et ideo rectissime Iulianus definit id demum seruo alieno legari posse, quod ipse liber factus capere posset. calumniosa est enim illa adnotatio posse legari seruo et quamdiu seruiat: nam et hoc legatum ex persona serui uires accipit: alioquin et illud adnotaremus esse quosdam seruos, qui, licet libertatem consequi non possunt, attamen legatum et hereditatem possunt adquirere domino. ex illo igitur praecepto, quod dicimus serui inspici personam in testamentis, dictum est seruo hereditario legari posse. ita non mirum, si res domini et quod ei debetur seruo eius pure legari possit, quamuis domino eius non possent haec utiliter legari.
83 · Paulus libro undecimo quaestionum
pr.Latinus Largus. proxime ex facto incidit species talis. libertinus patronum ex semisse heredem instituit et filiam suam ex alio semisse: fidei commissit filiae, ut quibusdam ancillis patroni restitueret, cum hae manumissae essent, et, si eadem filia heres non esset, substituit ei easdem ancillas. quoniam filia non uoluit heres exsistere, ancillae iussu domini, id est patroni adierunt defuncti hereditatem. post aliquantum temporis ab eo manumissae quaerebant, an fideicommissum petere ab eodem patrono possint. rogo ergo, quid de hoc existimes rescribas. respondi nec repetitum uideri in hunc casum fideicommissum, sed alterutrum datum uel fideicommissum uel ipsam hereditatem. melius autem dici in eundem casum substitutas uideri, in quem casum fideicommissum meruerunt, et ideo ad substitutionem eas uocari. cum enim seruo alieno fideicommissum ab uno ex heredibus sub condicione libertatis fuerit datum idemque seruus ei heredi substituatur, licet pure substitutio facta sit, tamen sub eadem condicione substitui uidetur, sub qua fideicommissum meruit.
84 · Paulus libro uicesimo primo quaestionum
pr.Si quis seruo suo fideicommissam libertatem reliquit et aliud quid adscripsit: quidam dicunt, quia placebat ab herede eum manumitti debere, futurum esse, ut non admittatur ad fideicommissum: sed hoc iniquum est. in huiusmodi enim persona utriusque quodammodo dies cessit et libertatis et pecuniae petendae, adeo ut putem, si mora fiat praestandae libertati, etiam fideicommisso moram uideri factam et usurarum onus accedere: nam et cetera quae medio tempore adquisiit domino, dum moratur praestare libertatem, eidem restitui oportere rectissime responsum est.
85 · Paulus libro quarto responsorum
pr.Creditorem, cui res pignoris iure obligata a debitore legata esset, non prohiberi pecuniam creditam petere, si uoluntas testatoris compensare uolentis euidenter non ostenderetur.
86 · Paulus libro tertio decimo responsorum
pr.‘Gaius Seius pronepos meus heres mihi esto ex semisse bonorum meorum excepta domu mea et paterna, in quibus habito, cum omnibus quae ibi sunt: quae omnia scias ad portionem hereditatis, quam tibi dedi, non pertinere’. quaero, cum sit in his domibus argentum nomina debitorum supellex mancipia, an haec omnia, quae illic inueniuntur, ad alios heredes institutos debeant pertinere. Paulus respondi nomina debitorum non contineri, sed omnium esse communia, in ceteris uero nullum pronepoti locum esse.
1Titius cum fratris filio fundos et urbana praedia legaret, in his et fundum Seianum legauit, quem ipse pater familias quoad uiueret uno quidem nomine uniuersum habuit, sed quo facilius conductorem inueniret, per duas partes locabat, ita ut ex qualitate loci superiorem partem Seianum superiorem, inferiorem autem partem Seianum inferiorem appellaret. quaero, an is fundus totus ad fratris filium pertineat. Paulus respondit, si testator fundum Seianum uno nomine uniuersum possedit, quamuis eundem diuisis partibus locauerat, uniuersum eum ex causa fideicommissi praestari oportere, nisi si heres, de qua parte testator senserit, euidenter probauerit.
87 · Paulus libro quarto decimo responsorum
pr.Titia Seio tesseram frumentariam comparari uoluit post diem trigesimum a morte ipsius. quaero, cum Seius uiua testatrice tesseram frumentariam ex causa lucratiua habere coepit nec possit id quod habet petere, an ei actio competat. Paulus respondit ei, de quo quaeritur, pretium tesserae praestandum, quoniam tale fideicommissum magis in quantitate quam in corpore consistit.
1Usuras fideicommissi post impletos annos uiginti quinque puellae, ex quo mora facta est, deberi respondi. quamuis enim constitutum sit, ut minoribus uiginti quinque annis usurae omnimodo praestentur, tamen non pro mora hoc habendum est, quam sufficit semel interuenisse, ut perpetuo debeantur.
2Seia libertis suis fundum legauit fideique eorum ita commisit: ‘fidei autem uestrae, Uere et Sapide, committo, ne eum fundum uendatis eumque qui ex uobis ultimus decesserit, cum morietur, restituat Symphoro liberto meo et successori et Beryllo et Sapido, quos infra manumisi, quiue ex his tunc superuiuent’. quaero, cum nec in prima parte testamenti, qua fundum praelegauit, eos substituit, in secunda tamen adiecerit uerbum ‘qui ultimus decesserit’, an pars unius defuncti ad alterum pertineret. Paulus respondit testatricem uideri in eo fideicommisso, de quo quaeritur, duos gradus substitutionis fecisse, unum ut is, qui ex duobus prior morietur, alteri restitueret, alterum ut nouissimus his restitueret, quos nominatim postea enumerauit.
3Imperator Alexander Augustus Claudiano Iuliano praefecto urbi. ‘si liquet tibi, Iuliane carissime, auiam interuertendae inofficiosi querellae patrimonium suum donationibus in nepotem factis exinanisse, ratio deposcit id, quod donatum est, pro dimidia parte reuocari’.
4Lucius Titius cum haberet quinque liberos, uniuersos emancipauit et in unum filium Gaium Seium amplissimas facultates donationibus contulit et modicum sibi residuum seruauit et uniuersos liberos cum uxore scripsit heredes: in eodem testamento duas possessiones, quas retinuerat, eidem Gaio Seio praelegauit et ab eo petit, ut ex reditibus praediorum, quae uiuus ei donauerat, Maeuiae filiae tot aureos daret, item alteri fratri alios tot: conuentus a Maeuia sorore sua legem Falcidiam implorat. quaero, cum sanctissimus imperator, ut supra scriptum est, contra uoluntatem donantis ea quae donata sunt reuocari praeceperit, an Gaius Seius compellendus sit secundum uoluntatem patris ex donationibus fideicommissum praestare heredi sororis. Paulus respondit post litteras imperatoris nostri dubitari non oportere, quin in hac quoque specie, de qua quaeritur, subueniendum sit liberis, quorum portio in unum filium donationibus collatis imminuta est, praesertim cum imperator noster contra uoluntatem patris subuenerit, in proposita autem causa etiam uoluntas patris pro his qui fideicommissum petunt intercedit. sed si Falcidia lex intercedat, fideicommissa in solidum esse praestanda propter immodicarum donationum rationem.
88 · Scaeuola libro tertio responsorum
pr.Lucius Titius testamento ita cauit: ‘si quid cuique liberorum meorum dedi aut donaui aut in usum concessi aut sibi adquisiit aut ei ab aliquo datum aut relictum est, id sibi praecipiat sumat habeat’. filii nomine kalendarium fecerat. postea sententia dicta est et placuit id, quod sub nomine ipsius filii in kalendario remanserat, ei deberi, non etiam id, quod exactum in rationes suas pater conuertisset. quaero, si id, quod exegisset pater ex nominibus filii ante testamentum factum, iterum post testamentum factum in nomen filii conuertisset, an ad filium secundum sententiam pertineret. respondi id, quod ex eadem causa exactum in eandem causam redisset, deberi.
1‘A te peto, Titi, fideique tuae committo, uti curam condendi corporis mei suscipias, et pro hoc tot aureos e medio praecipito’. quaero, an, si Lucius Titius minus quam decem aureos erogauerit, reliqua summa heredibus proficiat. respondi secundum ea quae proponerentur heredum commodo proficere.
2Quae marito heres exstiterat, ita testamento cauit: ‘Maeui et Semproni filii dulcissimi, praecipitote omne, quidquid ex hereditate bonisue Titii domini mei, patris uestri ad me peruenit mortis eius tempore, ita tamen, ut omne onus eiusdem hereditatis tam in praeteritum quam in futurum, nec non etiam si quid post mortem Titii domini mei, adgnoscatis’. quaero, an si quid soluisset post mortem mariti, cum ipsa fructus cepisset dedisset, ad onus eorum pertineret. respondi secundum ea quae proponerentur ea dumtaxat onera legatariis imposuisse, quae superessent.
3‘Quisquis mihi heres heredesue erunt, hoc amplius Lucius Eutychus, quam quod eum heredem institui, e media hereditate sumito sibique habeto una cum Pamphilo, quem liberum esse iubeo, instrumentum tabernae ferrariae, ita ut negotium exerceatis’. Lucius Eutychus uiua testatrice decessit, pars hereditatis eius ad coheredem pertinuit: quaero, an Pamphilus eodem testamento manumissus ad petitionem partis instrumenti admitti possit, licet taberna, ut uoluit testatrix, exerceri non possit. respondi admitti.
4Sempronia substituta heredi instituto legata accepit, si heres non esset: mouit contra institutum actionem, quod dolo eius factum esse dicebat, quo minus testatrix uolens primo loco scribere eam heredem testamentum mutaret, nec optinuit: quaero, an legati persecutionem saluam haberet. respondi secundum ea quae proponerentur saluam habere.
5Testator legata ante quinquennium uetuit peti praestarique, sed heres quaedam sua sponte ante quinquennium soluit: quaesitum est, an eius, quod ante diem exsistentem solutum est, repraesentationem in reliqua solutione legati reputare possit. respondi non propterea minus relictum deberi, quod aliquid ante diem sit solutum.
6Lucius Titius testamento ita cauit: ‘praediolum meum dari uolo libertis libertabusque meis et quos hoc testamento manumisi et Seiae alumnae meae, ita ne de nomine familiae meae exeat, donec ad unum proprietas perueniat’. quaero, an Seia in communione cum libertis habeat portionem an uero sibi partem dimidiam eius praedioli uindicare possit. respondi perspicuam esse testantis uoluntatem omnes ad uiriles partes uocantis.
7Impuberem filium heredem instituit: uxori dotem praelegauit, item ornamenta et seruos et aureos decem: et si inpubes decessisset, substituit, a quibus ita legauit: ‘quaecumque primis tabulis dedi, eadem omnia ab heredibus quoque heredis mei in duplum dari uolo’. quaeritur, an ex substitutione, impubere mortuo, dos quoque iterum debeatur. respondi non uideri de dotis legato duplicando testatorem sensisse. item quaero, cum corpora legata etiam nunc ex lucratiua causa possideantur, an a substitutis peti possint. respondi non posse.
8‘Ciuibus meis do lego chirographum Gaii Seii’: postea codicillis uetuit a Seio exigi et ab herede petit, ut ex alterius debitoris debito, quem codicillis nominauit, eandem summam rei publicae daret. quaesitum est, si posterior idoneus non esset, an integram quantitatem heredes praestare debeant. respondi heredes rei publicae aduersus eum dumtaxat debitorem, qui nouissimis codicillis, ut proponitur, designatus est, actionem praestare debere.
9Filiam ex asse instituit heredem eique substituit nepotem suum et ita cauit: ‘si, quod abominor, neque filia mea neque nepos meus heredes mei erunt, tunc portionem meam partis dimidiae fundi illius ad libertos meos pertinere uolo’. quaeritur, cum ante testatorem et filia et nepos decesserunt et intestati bona pertinuerunt ad pronepotem eius, an fideicommissum ad libertos pertineret. respondi secundum ea quae proponerentur, si nullus alius heres institutus substitutusque esset quam filia et nepos, uideri legitimorum fidei commissum esse, ut praestaretur.
10‘Quisquis mihi heres erit, sciat debere me Demetrio patruo meo denaria tria et deposita apud me a Seleuco patruo meo denaria tria, quae etiam protinus reddi et solui eis iubeo’: quaesitum est, an, si non deberentur, actio esset. respondi, si non deberentur, nullam quasi ex debito actionem esse, sed ex fideicommisso.
11Lucius Titius damam et Pamphilum libertos suos ante biennium mortis suae de domu dimisit et cibaria quae dabat praestare desiit: mox facto testamento ita legauit: ‘quisquis mihi heres erit, omnibus libertis meis, quos hoc testamento manumisi et quos ante habui quosque ut manumittantur petii, alimentorum nomine in menses singulos certam pecuniam dato’. quaesitum est, an damae et Pamphilo fideicommissum debeatur. respondi secundum ea quae proponerentur ita deberi, si hi qui petent manifeste docerent eo animo circa se patronum, cum testamentum faceret, esse coepisse, ut his quoque legatum dari uellet: alioquin nihil ipsis praestetur.
12Damae et Pamphilo, quos testamento manumiserat, fundum dedit ita, ut post mortem suam filiis suis restituerent: eodem testamento petiit ab heredibus suis, ut Pamphilam manumitterent, quae Pamphila filia naturalis erat Pamphili: idem Pamphilus post diem legati sui cedentem testamento heredem instituit Maeuium eiusque fidei commissit, ut hereditatem suam, id est fundi supra scripti partem dimidiam, quam solam in bonis ex testamento patronae suae habebat, Pamphilae filiae suae, cum primum libera fuisset, restitueret. quaero Pamphila manumissa, utrum ex testamento superiore patris sui patronae eam partem petere possit, an uero ex testamento patris naturalis ex causa fideicommissi habita ratione legis Falcidiae. respondi ex his quae proponerentur probari Pamphilam dumtaxat ex testamento superiore fideicommissum petere posse. Claudius. quia creditur appellatione filiorum et naturales liberos, id est in seruitute susceptos contineri.
13Scaeuola. codicillis Gaio Seio centum legauit eiusque fidei commisit, ut ancillae testatoris ea daret: quaero, an utile fideicommissum sit, quod legatarius ancillae testatoris dare iussus est. respondi non esse. item, si utile non est, an legatarius heredi, cuius ancilla est, restituere compellatur. respondi non compelli: sed nec ipsum legatarium legatum petere posse.
14Insulam libertis utriusque sexus legauit ita, ut ex reditu eius masculi duplum, feminae simplum percipiant, eamque alienari uetuit: ex consensu omnium ab herede uenumdata est: quaero, an et ex pretio insulae duplum mares, simplum feminae caperent. respondi ob pretium nullam fideicommissi persecutionem esse, nisi ea mente uenditioni consenserunt, ut similiter ex pretio mares quidem duplum, feminae autem simplum consequantur.
15Instituto filio herede et ex eo nepotibus emancipatis testator ita cauit: ‘βούλομαι δὲ τὰς ἐμὰς οἰκίας μὴ πωλεῖσθαι ὑπὸ τῶν κληρονόμων μου μηδὲ δανείζεσθαι κατ’ αὐτῶν, ἀλλὰ μένειν αὐτὰς ἀκεραίας αὐτοῖς καὶ υἱοῖς καὶ ἐκγόνοις εἰς τὸν ἅπαντα χρόνον. ἐὰν δέ τις βουληθῇ αὐτῶν πωλῆσαι τὸ μέρος αὐτοῦ ἢ δανείσασθαι κατ’ αὐτοῦ, ἐξουσίαν ἐχέτω πωλῆσαι τῷ συγκληρονόμῳ αὐτοῦ καὶ δανείζεσθαι παρ’ αὐτοῦ. ἐὰν δέ τις παρὰ ταῦτα ποιήσῃ, ἔσται τὸ χρηματιζόμενον ἄχρηστον καὶ ἄκυρον’. quaeritur, cum filius defuncti mutuam pecuniam a Flauia Dionysia acceperit et locatis aedibus pro parte sua pensiones sibi debitas creditrici delegauerit, an condicio testamenti exstitisse uideatur, ut filiis suis fideicommissi nomine teneatur. respondi secundum ea quae proponerentur non exstitisse.
16Matre et uxore heredibus institutis ita cauit: ‘a te, uxor carissima, peto, ne quid post mortem tuam fratribus tuis relinquas: habes filios sororum tuarum, quibus relinquas. scis unum fratrem tuum filium nostrum occidisse, dum ei rapinam facit: sed et alius mihi deteriora fecit’. quaero, cum uxor intestata decessit et legitima eius hereditas ad fratrem pertineat, an sororis filii fideicommissum ab eo petere possunt. respondi posse defendi fideicommissum deberi.
17‘Lucius Titius hoc meum testamentum scripsi sine ullo iuris perito, rationem animi mei potius secutus quam nimiam et miseram diligentiam: et si minus aliquid legitime minusue perite fecero, pro iure legitimo haberi debet hominis sani uoluntas’: deinde heredes instituit. quaesitum est intestati eius bonorum possessione petita, an portiones adscriptae ex causa fideicommissi peti possunt. respondi secundum ea quae proponerentur posse.
89 · Scaeuola libro quarto responsorum
pr.Testamento filium et uxorem suam heredes instituit: postea epistulam scripsisse dicitur, qua et quidquid in peculio habuit filius, ei donauit et adiecit praecipua haec eum suique iuris et post mortem suam habere uelle. quaero, cum testamento significauerit, si quid obsignatum recepisset, id uice codicillorum ualeret, epistula autem non sit obsignata, an quae epistula continentur ad filium pertineant. respondi, si fides epistulae relictae constaret, deberi, quae in ea dare se uelle significauit.
1Qui indiuisam cum fratre suo rem habebat, filias suas heredes instituit et ita cauit: ‘propter res uniuersas quae mihi cum illo fratre meo patruo uestro communes sunt, quas aestimationis constiterit esse uniuersas duo milium aureorum, fidei uestrae committo, uti pro portione uestra mille aureos a Lucretio Pacato patruo uestro accipiatis’: huic testamento quinquennio superuixit et abunde patrimonium reliquit: quaesitum est, an heredes Lucretii Pacati secundum uerba supra scripta offerentes mille aureos fideicommissum consequantur. respondi secundum ea quae proponerentur non facere uoluntatem, ut uniuersa datis millenis aureis restituerentur, sed aestimationis, quae mortis tempore in rebus fuerat, oblationem debere fieri.
2Seio, quem heredi substituerat, ita legauit: ‘Seio, si mihi heres non erit, et uxori eius Marcellae argenti libras quindecim dari uolo’. quaero, cum Seius heres exstiterit, an Marcellae legati dimidia portio debeatur. respondi secundum ea quae proponerentur deberi.
3Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec uerba inseruit: ‘pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. primum autem rogo, sic inter uos agatis, ut me uiuo egistis itaque rogo, ut quidquid aut ego reliquero aut quod uos ipsae habetis, commune uobis sit’. filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaeritur, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri deberetur et quota. respondi secundum ea quae proponerentur dimidiam partem deberi, si modo uxor parata sit in commune bona sua conferre.
4Quattuor filios aequis partibus instituit et fundum per praeceptionem singulis legauit: filii, cum uniuersa bona patris obligata essent, mutua accepta pecunia hereditario creditori soluerunt et posteriori obligauerunt, qui, cum ei debitum non solueretur, praedia uniuersa lege pignoris uni ex heredibus uendidit: quaeritur, an, cum iste filius ex causa emptionis ea possideat, fratribus et coheredibus fideicommissi petitio esset an uero ea perempta esset, cum communiter uniuersa sequenti creditori obligauerint. respondi actionem quidem fideicommissi in personam competentem omnibus inuicem manere: non autem fideicommissum restituendum est, nisi prius debitum ab eis emptori eidemque coheredi persolueretur.
5Filiae fidei commissit in haec uerba: ‘peto a te, filia mea, ut dotalem cautionem post mortem meam mutes et ita renoues, ut fratres tui dotem stipularentur hoc casu, ut, si sine liberis uno pluribusue in matrimonio morieris, dos ad eos perueniat’. post mortem patris decessit maritus, antequam renouaretur cautio dotalis, et postea alii nupta decessit nullo liberorum relicto, uiuo adhuc Titio uno ex fratribus. quaesitum est, an Titius petitionem haberet rerum, quae in dotem fuerant. respondi posse fideicommissum ab heredibus sororis peti, si per eam stetit, quo minus dotem frater stipularetur.
6Filium et filiam heredes instituit et libertis legata dedit eorumque fidei commisit in haec uerba: ‘a uobis peto, ut quidquid uobis legaui, contenti sitis uiuentes, ut post uos filiis meis restituatis’. defuncta testatricis filia Maeuia libertus decessit herede instituto patronae filio ex parte debita, ex altera extraneo: quaesitum est, an adita hereditate patronae filius a coherede suo partem eorum, quae ex testamento matris ad Maeuium libertum peruenerant, petere potest. respondi eius, quod ei deberetur, si hereditatem non adisset, partem a coherede petere posse.
7Maritus uxorem ex asse heredem instituit, cuius post mortem codicillos aperiri testator praecepit: praedium hereditarium uxor infructuosum rationi suae existimans uendidit: emptor quaerit, an retractari haec uenditio possit post mortem mulieris ab his, quibus codicillis per fideicommissum hereditas data deprehenderetur an uero solum quantitas pretii ab herede uxoris fideicommissariis debeatur. respondi propter iustam ignorantiam tam mulieris quam emptoris heredem mulieris, ut fundus apud emptorem remaneat, fideicommissario pretium dare debere.