IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 30

D. 30DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexagesimo septimo ad edictum

pr.Per omnia exaequata sunt legata fideicommissis.

2 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Sciendum est eos demum fideicommissum posse relinquere, qui testandi ius habent.

3 · Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr.Haec uerba testatoris: ‘quisquis mihi ex supra scriptis heres erit’ aut ‘si heres erit Seius’ uel ‘si hereditatem adierit’ subiectum legatum uel fideicommissum non faciunt condicionale.

4 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum

pr.Si quis in fundi uocabulo errauit et Cornelianum pro Semproniano nominauit, debebitur Sempronianus: sed si in corpore errauit, non debebitur. quod si quis, cum uellet uestem legare, suppellectilem adscribsit, dum putat suppellectilis appellatione uestem contineri, Pomponius scribsit uestem non deberi, quemadmodum si quis putet auri appellatione electrum uel aurichalcum contineri uel, quod est stultius, uestis appellatione etiam argentum contineri. rerum enim uocabula immutabilia sunt, hominum mutabilia.

1Si quis heredes instituerit et ita legauerit: ‘quisquis mihi Gallicanarum rerum heres erit, damnas esto dare’, ab omnibus heredibus uideri legatum, quoniam ad omnes eos res Gallicanae pertinent.

5 · Paulus libro primo ad Sabinum

pr.Serui electione legata semel dumtaxat optare possumus.

1Labeo ait, cum certa res aut persona legatur ita: ‘qui meus erit cum moriar, heres dato’ et communis sit, totum deberi. Trebatium uero respondisse partem deberi Cassius scripsit, quod et uerius est.

2Cum fundus communis legatus sit non adiecta portione, sed ‘meum’ nominauerit, portionem deberi constat.

6 · Iulianus libro trigesimo tertio digestorum

pr.‘Stichum, qui meus erit cum moriar, heres meus dato’: magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare uoluisse patrem familias apparet eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta esset ‘Stichus qui meus est’, non ‘qui meus erit’. sed condicio talis accipi debet ‘quatenus meus erit’, ut, si totum alienauerit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, quae testatoris mortis tempore fuerit

7 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Legatum seruo delatum dominus potest repudiare.

8 · Pomponius libro secundo ad Sabinum

pr.Si ex toto fundo legato testator partem alienasset, reliquam dumtaxat partem deberi placet, quia etiam si adiecisset aliquid ei fundo, augmentum legatario cederet.

1Si ita scriptum sit: ‘Lucius Titius heres meus aut Maeuius heres meus decem Seio dato’, cum utro uelit, Seius aget, ut, si cum uno actum sit et solutum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissent. quid ergo si ab altero partem petierit? liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. idem erit et si alter partem soluisset.

2Si ita legatum sit: ‘lecticarios octo aut pro his in homines singulos certam pecuniam, utrum legatarius uolet’, non potest legatarius partem seruorum uindicare, pro parte nummos petere, quia unum in alterutra causa legatum sit, quemadmodum si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes legatum sit: ne aliter obseruantibus etiam uno homine legato diuisio concedatur. nec interest, diuisa ea summa an iuncta ponatur: et certe octo seruis aut pro omnibus certa pecunia legata non posse inuitum heredem partem pecuniae, partem mancipiorum debere.

9 · Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr.Id quod apud hostes est legari posse Octauenus scripsit et postliminii iure consistere.

10 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Iulianus nec a filio familias sine iussu patris optari posse nec ante aditam hereditatem putat, quod est uerum.

11 · Papinianus libro nono quaestionum

pr.Cum filio familias uel seruo alieno legatum uel hereditas datur, fidei committi patris uel domini potest ac tunc demum ex persona ipsorum fideicommissum uires capit, cum ipsis, per quos commodum hereditatis uel legati patri dominoue quaeritur, fideicommissum relinquitur. denique Iulianus non insuptili ratione motus patrem, cuius filius heres institutus est, extero quidem habita ratione legis Falcidiae restituere hereditatem respondit, quoniam ex persona filii teneretur, ipsi uero filio non admissa Falcidia, quoniam ex persona sua sibi filius obligari non posset ac pater non ut heres, sed ut pater rogari uidetur. et ideo si filio rogatus sit pater post mortem suam, quod ad se peruenit ex legato uel hereditate filio relictis, restituere isque uiuo patre decedat, omnimodo patrem id retenturum, quoniam fideicommissum ex persona patris uires acceperit.

12 · Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr.Si mihi et tibi eadem res legata fuerit, deinde die legati cedente heres tibi exstitero, liberum mihi esse Labeo ait, ex meo legato an ex eo, quod tibi heres sim, adquiram legatum: si uoluero, eam rem ex meo legato ad me pertinere, ut tota mea sit, ex hereditario legato petere eam posse.

1Proculus ait, si quis seruos quos Gadibus haberet eo testamento, quod Romae moriens fecerit, triduo quo mortuus fuerit heredem dare mihi damnauerit, ratum esse legatum et angustias temporis nihil legato nocere.

2Regula iuris ciuilis est, quae efficit, ut quibus ipsis legare possumus, eorum quoque seruis legare possumus.

3In legatis nouissimae scripturae ualent, quia mutari causa praecedentis legati uel die uel condicione uel in totum ademptione potest. sed si sub alia et alia condicione legatum ademptum est, nouissima ademptio spectanda est. interdum tamen in legatis non posterior, sed praecedens scriptura ualet: nam si ita scripsero: ‘quod Titio infra legauero, id neque do neque lego’, quod infra legatum erit, non ualebit. nam et eum sermonem, quo praesentia legata data in diem proferuntur, ad postea quoque scripta legata pertinere placuit. uoluntas ergo facit, quod in testamento scriptum ualeat.

13 · Pomponius libro quarto ad Sabinum

pr.Cum incertus homo legatus tibi esset, heres Stichum seruo tuo tradidit. Neratius respondit, si uoluntate domini tradidit uel ratum hoc dominus habuerit, perinde eum liberatum, atque si Stichus legatus esset.

14 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Si ita sit adscriptum: ‘si cui legauero bis, semel heres ei dato’ uel ‘ut semel debeatur’, et eidem duas quantitates adscripserit uel duos fundos, an utrumque debeatur? et ait Aristo unum uideri legatum: nam quod ademptum est, nec datum uideri secundum Celsi et Marcelli sententiam, quae uera est.

1Sed Papinianus libro nono decimo quaestionum ait etsi post legata saepius adscripta idem hoc subiecit semel praestari uelle et hoc ante impletum testamentum fecerit, ipso iure uideri cetera legata adempta. sed quo magis erit ademptum? non enim apparet. et ait posse dici exiguius esse praestandum.

15 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Qui quartam partem bonorum legare uoluit, dimidiam scripsit. Proculus recte ait posse defendi quartam legatam, quia inesset dimidiae. idem erit et si quinquaginta uoluit legare et centum scripta sint: quinquaginta enim debebuntur. sed et si plus legare uoluit et minus scripsit, ualebit legatum.

1Si quis unam summam filiabus legauerit, ut etiam de postuma sentiret, si ea non est nata, superstiti solidum debebitur.

16 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Si duobus res coniunctim legata sit, quamuis alter in rerum natura non fuerit, alteri solam partem deberi puto uerum esse.

1Heres adiecto ei nomine cuiusdam, qui heres non sit, dare damnatus totum legatum debet: nam et si duos ex heredibus suis nominatim quis damnasset et alter hereditatem non adisset, qui adisset totum deberet, si pars eius qui non adisset ad eum qui adisset peruenerit.

2Si Titio et postumis legatum sit, non nato postumo totum Titius uindicabit. sed et si testator Titio et postumis uiriles partes dari uoluisset uel etiam id expressisset, totum legatum Titio debetur non nato postumo.

17 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Qui filiabus legauit, si mentionem aliqua parte testamenti postumae fecit, uidetur in filiarum legato et de postuma sensisse.

1Si quis ita legauerit: ‘si qua filia mihi genitur, ei heres meus centum dato’, pluribus natis uidetur singulis tantundem legasse: quod ita accipiendum est, nisi euidens sit contraria sententia testatoris.

2Si uni ex heredibus fuerit legatum, hoc deberi ei officio iudicis familiae herciscundae manifestum est: sed et si abstinuerit se hereditate, consequi eum hoc legatum posse constat.

18 · Iulianus libro trigesimo primo digestorum

pr.Et quidem totum legatum petere potest, quamuis a semet ipso inutiliter ei legatum fuisset.

19 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Legata inutiliter data Papinianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam postea forte in codicillis factam: ‘hoc amplius ei heres meus dato’, et diuersum esse in illa scriptura: ‘quas pecunias legaui, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die heres meus dare damnas esto’: non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia sunt, sed ut diem utilibus prorogaret.

1Idem eodem loco et in substituto impuberis scribsit, ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum, substitutus hoc debeat, si ‘hoc amplius’ legatum ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit.

2In legato pluribus relicto si partes adiectae non sunt, aequae seruantur.

20 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Qui duos seruos haberet, unum ex his legasset, ut non intellegeretur quem legasset, legatarii est electio.

21 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Grege legato et quae postea accedunt ad legatarium pertinent.

22 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Si grege legato aliqua pecora uiuo testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem uideri: et si deminutum ex eo grege pecus esset et uel unus bos superesset, eum uindicari posse, quamuis grex desisset esse: quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit uindicari.

23 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Si quis bonorum partem legauerit, ut hodie fit, sine fructibus restituitur, nisi mora intercesserit heredis.

24 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Quod in rerum natura adhuc non sit, legari posse, ueluti ‘quidquid illa ancilla peperisset’, constitit: uel ita ‘ex uino quod in fundo meo natum est’ uel ‘fetus tantum dato’.

1Si usum fructum habeam eumque legauerim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est.

2Si quis post testamentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi Titiani destinaret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluuionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit.

3Quod si post testamentum factum ex fundo Titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, uidendum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi Titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura constituerentur.

4Et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse uideatur. si nauem legauero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina eadem manente nihilo minus recte a legatario uindicaretur.

25 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.A filio herede etiam pure patri legari potest nec interest, an die cedente legati in patris potestate sit: igitur et si iussu patris adita sit hereditas, imputabitur ei in Falcidiam.

26 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Non amplius legatorum nomine ad quemquam pertinere uidetur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa datum esset, superesset.

1Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit legatarii condicio.

2Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio debeatur, Sabinus quidem et Cassius aestimationem, Proculus et Nerua rerum partes esse legatas existimauerunt. sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, siue rerum partes siue aestimationem dare maluerit. in his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine damno diuidi possunt: sin autem uel naturaliter indiuisae sint uel sine damno diuisio earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est.

27 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Potest autem heres uel paucioribus uel in una re relictam partem legatario dare, in quam uel legatarius consenserit uel iudex aestimauerit, ne necesse haberet legatarius in omnibus rebus uindicare portionem.

28 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum

pr.Si creditori meo, tutus aduersus eum exceptione, id quod ei debeo legem, utile legatum est, quia remissa exceptio uidetur, sicut Aristo ait id quod honoraria actione mihi debetur si legetur mihi, legatum ualere, quia ciuilis mihi datur actio pro honoraria.

1Marcellus libro uicesimo octauo putat rem quam ex stipulatu mihi debes si legaueris, utile esse legatum, ut neque Falcidia hoc minuat:

29 · Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

pr.sin autem neque modo neque tempore neque condicione neque loco debitum differatur, inutile est legatum.

30 · Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum

pr.Talis scriptura: ‘quas pecunias legaui, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato’, ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur.

1Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur.

2Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an uero praesentia? et ait Seruius et Labeo praesens deberi. quamuis igitur superuacua sit haec adiectio, quantum ad uim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur.

3Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet.

4Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio.

5Cui congruit quod Trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum uiginti erit, uulgarem hanc clausulam cessare.

6Item si legetur pecunia quae in arca est uel uinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus.

7Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad uniuersa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque uerum est.

31 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Sed etiam ad ea, quae codicillis confirmatis postea legata fuerint, haec clausula pertinet.

32 · Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum

pr.Si quis a filio pupillo herede instituto, cum is in tutelam suam uenisset, pecuniam legauerit et a substituto herede legata repetierat, impubere filio mortuo secundus heres legatum non debebit. quod ita uerum esse tam Sextus quam Pomponius putant, si repetitio legatorum ad eum modum concepta sit ueluti: ‘quae a filio meo legaui quaeque eum dare iussi, si mihi heres esset, id heres meus isdem diebus dato’: sed si ita repetita fuerint: ‘quae a filio meo legaui, heres meus dato’, pure repetita uidebuntur legata et dumtaxat demonstratio eorum facta: igitur et hoc ipsum legatum de quo quaeritur praesens debebitur.

1Si quis plures Stichos habens Stichum legauerit, si non apparet, de quo Sticho sensit, quem elegerit debet praestare.

2Si parti ciuitatis aliquid sit relictum, quod ad ornatum uel conpendium rei publicae spectat, sine dubio debebitur.

33 · Paulus libro tertio regularum

pr.Si pluribus eadem res legata fuerit, si quidem coniunctim, etiamsi alter uindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem euidentissime apparuerit ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem conuolasse, solum posteriorem ad legatum peruenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro uirili portione ad legatum omnes uenire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus est utrumque eorum solidum accipere uoluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res adsignatur electione rei uel pretii seruanda ei, qui prior de legato siue fideicommisso litem contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire.

34 · Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum

pr.Plane ubi transferre uoluit legatum in nouissimum, priori non debebitur, tametsi nouissimus talis sit, in cuius persona legatum non constitit. at si coniuncti disiunctiue commixti sint, coniuncti unius personae potestate funguntur.

1Si eadem res saepius legetur in eodem testamento, amplius quam semel peti non potest sufficitque uel rem consequi uel rei aestimationem.

2Sed si duorum testamentis mihi eadem res legata sit, bis petere potero, ut ex altero testamento rem consequar, ex altero aestimationem.

3Sed si non corpus sit legatum, sed quantitas eadem in eodem testamento saepius, diuus Pius rescripsit tunc saepius praestandam summam, si euidentissimis probationibus ostendatur testatorem multiplicasse legatum uoluisse: idemque et in fideicommisso constituit. eiusque rei ratio euidens est, quod eadem res saepius praestari non potest, eadem summa uolente testatore multiplicari potest.

4Sed hoc ita erit accipiendum, si non certum corpus nummorum saepius sit relictum, ut puta centum, quae in arca habet, saepius legauit: tunc enim fundo legato esse comparandum credo.

5Sed si pondus auri uel argenti saepius sit relictum, Papinianus respondit magis summae legato comparandum, merito, quoniam non species certa relicta uideatur.

6Proinde et si quid aliud est quod pondere numero mensura continetur saepius relictum, idem erit dicendum, id est saepius deberi, si hoc testator uoluerit.

7Quod si rem emissem mihi legatam, usque ad pretium quod mihi abest competet mihi ex testamento actio.

8Et multo magis hoc dicendum est, si duobus testamentis mihi eadem res legata sit, sed alter me restituere rogauerit uel ipsam rem uel aliud pro ea, aut si sub condicione legasset dandi quid pro ea: nam hactenus mihi abesse res uidetur, quatenus sum praestaturus.

9Si coniunctim res legetur, constat partes ab initio fieri. nec solum hi partem faciunt, in quorum persona constitit legatum, uerum hi quoque, in quorum persona non constitit legatum, ut puta si Titio et seruo proprio sine libertate.

10Sed si in pupillari testamento alii eandem legauerit, quam mihi in suo testamento legauit, Iulianus scribit concursu partes nos habere: interim igitur partem habebit is, cui in suo testamento legauit.

11Si duobus sit legata, quorum alter heres institutus sit, a semet ipso ei legatum inutiliter uidetur, ideoque quod ei a se legatum est ad collegatarium pertinebit.

12Inde dicitur, si duo sint heredes, unus ex uncia, alter ex undecim unciis, et eis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim partes in fundo habiturum, coheredem unciam.

13Plane si alter ex legatariis heres extiterit heredi, a quo legatum erat relictum, non ideo minus partem collegatario faciet: retinet enim pro parte legatum.

14Si ita Titio legetur: ‘fundum Seianum uel usum fructum eius sibi habeto’, duo esse legata et arbitrio eius esse, an uelit usum fructum uindicare.

15Sed et si quis ita leget Titio: ‘fundum do lego, ut eum pro parte habeat’, mihi uidetur posse dici partem habiturum: uideri enim fundi appellatione non totum fundum, sed partem appellasse: nam et pars fundi fundus recte appellatur.

35 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Si heres alienum hominem dare damnatus sit et hic a domino manumissus sit, nihil ex hoc legato debetur.

36 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.‘Titiae textores meos omnes, praeterquam quos hoc testamento alii legaui, lego. Plotiae uernas meos omnes, praeterquam quos alii legaui, lego’. cum essent quidam et uernae idem et textores, Labeo ait, quoniam nec quos Titiae textores non legauerit, aliter apparere possit, quam si cognitum fuerit, quos eorum Plotiae legauerit, nec quos Plotiae uernas non legauerit, possit, neutrius legato exceptos esse eos de quibus quaeritur et ideo communes ambobus esse: hoc enim iuris est et si neutrius legati nomine quicquam esset exceptum.

1Quod si hoc modo esset legatum ‘textores omnes praeter uernas’ et rursus ‘uernas omnes praeter textores’, qui et uerna et textor esset, neutri fuisse legatum.

2Nihil distat, utrum ita legetur ‘Titio et Maeuio’ an ita ‘Titio cum Maeuio’: utrubique enim coniunctim legatum uidetur.

3Si alteri Stichum heres dederit, quem duobus dare damnatus fuerat, et antequam interpellaretur ab altero Stichus mortuus est, heres non tenetur, quia nihil per eum factum intellegitur.

37 · Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum

pr.Legato generaliter relicto, ueluti hominis, Gaius Cassius scribit id esse obseruandum, ne optimus uel pessimus accipiatur: quae sententia rescripto imperatoris nostri et diui Seueri iuuatur, qui rescripserunt homine legato actorem non posse eligi.

1Si de certo fundo sensit testator nec appareat de quo cogitauit, electio heredis erit, quem uelit dare: aut si appareat, ipse fundus uindicabitur. sed et si lancem legauerit nec appareat quam, aeque electio est heredis, quam uelit dare.

38 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Legatarius pro parte adquirere, pro parte repudiare legatum non potest: heredes eius possunt, ut alter eorum partem suam adquirat, alter repudiet.

1Si legatum nobis relictum constituerimus nolle ad nos pertinere, pro eo erit, quasi nec legatum quidem sit: et ideo dicimus nec confusas seruitutes, si forte praedium mihi legatum praedio meo debuerit seruitutes, et integra furti actio manebit, si seruus legatus sit ei, cuius nomine furti agere poterit legatarius.

39 · Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum

pr.Cum seruus legatus in fuga esset uel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita Iulianus scribit. nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, Africanus libro uicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestandum, quod et ego arbitror sequendum.

1Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis seruorum uel uecturis iumentorum uel naulis nauium dicendum. quod in fructibus dicitur, hoc et in pensionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit. in usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum aestimabit et statuet. ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interierit, aestimatio eius praestatur. item partus ancillarum et, si seruus fuerit legatus, et hereditas uel legatum uel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet.

2Si Titius a me rem emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium recepero, uidetur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non consistere. sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem uindicare potero quam tradidi. sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex uendito quidem me acturum, ut pretium exsequar, ex testamento uero, ut rem quam uendidi et tradidi recipiam. idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum tradideram, ex testamento me agentem liberationem consequi.

3Idem Iulianus scribit, si fundum testator, quem ab alio emerat, mihi legauit, heredem cogendum mihi actionem ex empto praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit uel defuncto uel heredi.

4Si quis alicui legauerit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat. et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit.

5Heres cogitur legati praedii soluere uectigal praeteritum uel tributum uel solarium uel cloacarium uel pro aquae forma.

6Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres diceret minorem legatum, legatarius maiorem: uolgo fatebitur utique minorem eum legasse, si maiorem non potuerit docere legatarius.

7Constat etiam res alienas legari posse, utique si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit.

8Si uero Sallustianos hortos, qui sunt Augusti, uel fundum Albanum, qui principalibus usibus deseruit, legauerit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere,

9Item campum Martium aut forum Romanum uel aedem sacram legari non posse constat.

10Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant.

40 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr.Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto aestimationem deberi.

41 · Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum

pr.Cetera igitur praeter haec uideamus. et quidem corpora legari omnia et iura et seruitutes possunt.

1Sed ea quae aedibus iuncta sunt legari non possunt, quia haec legari non posse senatus censuit Auiola et Pansa consulibus.

2Tractari tamen poterit, si quando marmora uel columnae fuerint separatae ab aedibus, an legatum conualescat. et si quidem ab initio non constitit legatum, ex post facto non conualescet, quemadmodum nec res mea legata mihi, si post testamentum factum fuerit alienata, quia uires ab initio legatum non habuit. sed si sub condicione legetur, poterit legatum ualere, si exsistentis condicionis tempore mea non sit uel aedibus iuncta non sit, secundum eos, qui et emi rem meam sub condicione et promitti mihi stipulanti et legari aiunt. purum igitur legatum Catoniana regula impediet, condicionale non, quia ad condicionalia Catoniana non pertinet.

3Item quaeri potest, si quis binas aedes habens alteras legauerit et ex alteris aliquid iunctum ei cui aedes legauit, an legatum ualebit? mouet quaestionem, quod ex senatus consulto et constitutionibus licet nobis ab aedibus nostris in alias aedes transferre possessoribus earum futuris, id est non distracturis: et ita imperator noster et diuus Seuerus rescripserunt. numquid ergo et legari possit ei, cui aliam domum legem? sed negandum erit, quia cui legatum est non est possessor futurus.

4Si duobus domum legauerit Sempronianam et ex ea alteri eorum marmora ad exstructionem domus Seianae quam ei legauerat, non male agitabitur, an ualeat, quia dominus est utriusque legatarius. et quid si quis domum deductis marmoribus legauerit, quae uoluit heredem habere ad exstruendam domum, quam retinebat in hereditate? sed melius dicetur in utroque detractionem non ualere: legatum tamen ualebit, ut aestimatio eorum praestetur.

5Sed si quis ad opus rei publicae faciendum legauit, puto ualere legatum: nam et Papinianus libro undecimo responsorum refert imperatorem nostrum et diuum Seuerum constituisse eos, qui rei publicae ad opus promiserint, posse detrahere ex aedibus suis urbanis atque rusticis et id ad opus uti, quia hi quoque non promercii causa id haberent. sed uideamus, utrum ei soli ciuitati legari possit, in cuius territorio est, an et de alia ciuitate in aliam transferre possit. et puto non esse permittendum, quamquam constitutum sit, ut de domu, quam aliquis habet, ei permittatur in domum alterius ciuitatis transferre.

6Hoc senatus consultum non tantum ad urbem, sed et ad alias ciuitates pertinet.

7Sed et diuorum fratrum est rescriptum ad libellum Procliani et Epitynchani ob debitum publicum desiderantium ut sibi distrahere permittatur, quod eis ius distrahendi denegauerunt.

8Hoc senatus consultum non tantum ad aedes, sed et ad balinea uel aliud quod aedificium uel porticus sine aedibus uel tabernas uel popinas extenditur.

9Item hoc prohibetur haec legari, quod non alias praestari potest, quam ut aedibus detrahatur subducatur, id est marmora, uel columnae. idem et in tegulis et in tignis et ostiis senatus censuit: sed et in bibliothecis parietibus inhaerentibus.

10Sed si cancelli sint uel uela, legari poterunt, non tamen fistulae uel castelli.

11Sed automataria aut siquis canthari, per quos aquae saliunt, poterunt legari, maxime si impositicii sint.

12Quid ergo in statuis dicendum? si quidem inhaerent parietibus, non licebit, si uero alias exsistant, dubitari potest: uerum mens senatus plenius accipienda est, ut si qua ibi fuerunt perpetua, quasi portio aedium distrahi non possint.

13Proinde dicendum est nec tabulas adfixas et parietibus adiunctas uel singula sigilla adaequata legari posse.

14Sed si parauit quaedam testator quasi translaturus in aliam domum et haec legauit, dubitari poterit, an ualeat: et puto ualere.

15Sed si ea quae legauit aedibus iunxit, extinctum erit legatum.

16Sed si heres ea iunxit, puto non exstingui,

42 · Ulpianus libro secundo fideicommissorum

pr.siue scit, siue ignorauit.

43 · Ulpianus libro uicesimo primo ad Sabinum

pr.Senatus enim ea, quae non sunt aedium, legari permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem praestabit. sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamuis ut non uendat, detraxit, sed ut exsoluat.

1Marcellus etiam scribit, si maritus diaetam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum impedimento. ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum haec legare, quae detrahere potest.

2Legatum in aliena uoluntate poni potest, in heredis non potest.

3Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad liberationem uinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit.

44 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum

pr.Seruum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si uiuo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in seruo peculiari habuisse.

1Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legauerit, postea cognouerit et uoluerit ad se pertinere, legatum ualebit, quia, ubi legatarius non repudiauit, retro ipsius fuisse uidetur, ex quo hereditas adita est: si uero repudiauerit, retro uidetur res repudiata fuisse heredis.

2Si pocula quis legauit et massa facta est uel contra, item si lana legetur et uestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto ueram, si modo non mutauerit testator uoluntatem.

3Sed et si lancem legauit et massam fecit, mox poculum, debebitur poculum, durante scilicet uoluntate.

4Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutauit uoluntatem.

5Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est uenditio: nam cum chirographa ueneunt, nomen uenisse uidetur.

6Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones aduersus debitorem cedantur.

7Si idem seruus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: uel si is sit seruus, qui in perpetuam seruitutem uenierit, idem erit: uel si seruus sit forte pignori datus.

8Si statuliberum heres legauerit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem. etenim aestimationem ueram praestabit: ipsum uero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi.

9Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redimere aditum et praestare.

45 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Si a substituto pupilli ancillas tibi legassem easque tu a pupillo emisses et antequam scires tibi legatas esse alienaueris, utile legatum esse Neratius et Aristo et Ofilius probant.

1Heres generaliter dare damnatus sanum eum esse promittere non debet, sed furtis et noxiis solutum esse promittere debebit, quia ita dare debet, ut eum habere liceat: sanitas autem serui ad proprietatem eius nihil pertinet: sed ob id, quod furtum fecit seruus aut noxam nocuit, euenit, quo minus eum habere domino liceat, sicuti ob id, quod obligatus est fundus, accidere possit, ut eum habere domino non liceat.

2Si uero certus homo legatus est, talis dari debet, qualis est.

46 · Pomponius libro nono epistularum

pr.Quae de legato dicta sunt, eadem transferre licebit ad eum, qui uel Stichum uel hominem dari promiserit.

47 · Ulpianus libro uicesimo secundo ad Sabinum

pr.Cum res legata est, si quidem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare. sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestandam, ubi relicta est, nisi alibi testator uoluit: nam si alibi uoluit, ibi praestanda est, ubi testator uoluit uel ubi uerisimile est eum uoluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis. sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit.

1Sed si id petatur quod pondere numero mensura continetur, si quidem certum corpus legatum est, ueluti frumentum ex illo horreo uel uinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin uero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur.

2Itaque si Stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla interuenit, cauere heres debet de restitutione serui, non aestimationem praestare. sed et si alienus seruus in fuga sit sine culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa admitti potest: cauebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio praestetur: quod et in seruo ab hostibus capto constat.

3Sed si Stichus aut Pamphilus legetur et alter ex his uel in fuga sit uel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut absentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario. qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestandum, fortassis uel mortui pretium. sed si ambo sint in fuga, non ita cauendum, ut, ‘si in potestate ambo redirent’, sed ‘si uel alter’, et ‘uel ipsum uel absentis aestimationem praestandam’.

4Item si res aliena uel hereditaria sine culpa heredis perierit uel non compareat, nihil amplius quam cauere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est.

5Culpa autem qualiter sit aestimanda, uideamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, uerum etiam quae leuis est? an numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? quod uerius est.

6Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non deberi: quod ita uerum est, si non post moram factam id euenerit: potuit enim eum acceptum legatarius uendere.

48 · Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr.Si heredis seruus rem legatam ignorante domino subtraxisset et uendidisset, Atilicinus in factum dandam actionem, ut uel noxae seruum dederet dominus uel ex peculio praestaret, quod ex uenditione eius rei haberet.

1Si unus ex heredibus seruum legatum occidisset, omnino mihi non placet coheredem teneri, cuius culpa factum non sit, ne res in rerum natura sit.

49 · Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum

pr.Si cui legetur, cum quattuordecim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleuerit: et ita imperatorem decreuisse Marcellus scripsit.

1Ergo cum esset sic relictum: ‘cum ad quartum decimum annum peruenisset, annua bima trima die’, et decem et septem annorum mortis tempore inueniatur, praesens legatum erit. proinde si quindecim annorum, consequenter dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses desint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. haec ita, si putans minorem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legauit: si uero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus.

2Hoc autem legatum et condicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit completus, postea in diem.

3Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inueniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi euidens alia mens probaretur testatoris aliud sentientis.

4Si Titio decem quae ego debeo legauero et rogauero eadem creditori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non ualet, quia nihil eius interest, heres uero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solui, ne eum conueniat: ergo propter hoc ualebit legatum.

5Sed si testator decem mihi sub fideiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solui mihi, quam ipsum conuentum mandati actionem intendere: nec interest, soluendo sit nec ne.

6Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum ualeret. et ait creditoris quidem nihil interesse, uerum debitorem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conueniri a fideiussoris herede non poterit.

7Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori soluat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium soluere.

8Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum ‘fundum uendere’, non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut uendat uero pretio.

9Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti uendere, quanti damnatus est.

50 · Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum

pr.Si seruus plurium sit, pro dominii portione legatum ei relictum adquiret.

1Si hereditatis iudex contra heredem pronuntiauerit non agentem causam uel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis. quid ergo, si per iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen prouocauit? iniuria ei facta non nocebit legatariis, ut et Sabinus significat. si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis teneatur, uideamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, numquid legatariis teneatur? nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per gratiam. respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus.

2Si quis ante quaestionem de familia habitam adierit hereditatem uel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio aduersus fiscum locum habet. quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? ex necessitate redundabit onus legatorum ad heredem. sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas abiudicetur et oneribus careret, uel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo eius, qui collusorie de hereditate litigauit.

3Si numerus nummorum legatus sit neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua uersatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas uel caritas et necessitudo, item earum quae praecedunt uel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda.

51 · Papinianus libro quarto quaestionum

pr.Sed si certos nummos (ueluti quos in arca habet) aut certam lancem legauit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum uel rei legatae continentur neque permutationem recipiunt et exemplo cuiuslibet corporis aestimanda sunt.

52 · Paulus libro quarto ad Sabinum

pr.Si cui serui omnes cum peculio legati sint, etiam hi serui debentur, qui nullum peculium habent.

1Si a filio inpubere sub condicione legatum sit et filius heres exstitit, deinde mortuus est, potest dici patrem familias, qui a filio sub condicione legauit, a substituto pure repetit, statim uoluisse a substituto dari, si filius pendente condicione decessisset.

53 · Ulpianus libro uicesimo quinto ad Sabinum

pr.Quid ergo, si maiorem quantitatem a substituto reliquit? quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod uero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur.

1Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legauerat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur.

2Si quis duos heredes scripserit et damnauerit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio uel seruo meo esset eodem testamento legatum, sine dubio ualeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit.

3Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri.

4Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? et puto teneri.

5Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet uel cetera λείψανα, sed ut praestet pretium, quanti esset, si uiueret.

6Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere.

7Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset uel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an uero teneatur, ut pretium loci praestet? et si quidem ipse pater familias illo inferri uoluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legauit uel alio inferri uoluit uel pretium loci legatario offerri.

8Item si seruum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur uel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio.

9Seruus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur.

54 · Pomponius libro octauo ad Sabinum

pr.Turpia legata, quae denotandi magis legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro non scriptis habentur.

1Si Titiae legatum relictum est, si arbitratu Seii nupsisset, et uiuo testatore Seius decessisset et ea nupsisset, legatum ei deberi.

2Sed et si serui mors impedisset manumissionem, cum tibi legatum esset, si eum manumisisses, nihilo minus debetur tibi legatum, quia per te non stetit, quo minus perueniat ad libertatem.

3Si pars heredum nominata sit in legando, uiriles partes heredes debent, si uero omnes, hereditarias.

55 · Pomponius libro nono ad Sabinum

pr.Nemo potest in testamento suo cauere, ne leges in suo testamento locum habeant, quia nec tempore aut loco aut condicione finiri obligatio heredis legatorum nomine potest.

56 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Si legati serui nomine stipuletur legatarius fugitiuum eum non esse praestari, nihil ueniet in eam stipulationem, quia qualis sit, talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur.

57 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad Sabinum

pr.Si res obligata per fideicommissum fuerit relicta, si quidem scit eam testator obligatam, ab herede luenda est, nisi si animo alio fuerit: si nesciat, a fideicommissario (nisi si uel hanc uel aliam rem relicturus fuisset, si scisset obligatam), uel potest aliquid esse superfluum exsoluto aere alieno. quod si testator eo animo fuit, ut, quamquam liberandorum praediorum onus ad heredes suos pertinere noluerit, non tamen aperte utique de his liberandis senserit, poterit fideicommissarius per doli exceptionem a creditoribus, qui hypothecaria secum agerent, consequi, ut actiones sibi exhiberentur: quod quamquam suo tempore non fecerit, tamen per iurisdictionem praesidis prouinciae id ei praestabitur.

58 · Papinianus libro nono responsorum

pr.Domus hereditarias exustas et heredis nummis exstructas ex causa fideicommissi post mortem heredis restituendas uiri boni arbitratu sumptuum rationibus deductis et aedificiorum aetatibus examinatis respondi,

59 · Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum

pr.si modo nulla culpa eius incendium contigisset.

60 · Iulianus libro trigesimo nono digestorum

pr.Quod si nulla retentione facta domum tradidisset, incerti condictio ei competet, quasi plus debito soluerit.

61 · Papinianus libro nono responsorum

pr.Sumptus autem in reficienda domu necessarios a legatario factos petenti ei legatum, cuius postea condicio exstitit, non esse reputandos existimaui.

62 · Paulus libro quadragesimo primo ad edictum

pr.Si ancilla cum liberis legata sit, et ancilla sola, si non sint liberi, et liberi soli, si non sit ancilla, debentur.

63 · Celsus libro septimo decimo digestorum

pr.Si ancillas omnes et quod ex his natum erit testator legauerit, una mortua Seruius partum eius negat deberi, quia accessionis loco legatus sit: quod falsum puto et nec uerbis nec uoluntati defuncti accommodata haec sententia est.

64 · Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale

pr.Captatoriae scripturae simili modo neque in hereditatibus neque in legatis ualent.

65 · Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris

pr.Si ita legatum sit: ‘Seio seruos decem do praeter eos decem, quos Titio legaui’, si quidem decem tantum inueniantur in hereditate, inutile est legatum, si uero ampliores, post eos, quos Titius elegit, in ceteris ualet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus sunt, in tantos, quanti inueniantur.

1‘Illi, si uolet, Stichum do’: condicionale est legatum et non aliter ad heredem transit, quam si legatarius uoluerit, quamuis alias quod sine adiectione ‘si uolet’ legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite contineatur, aliud, si uerbis exprimatur.

2Si domus fuerit legata, licet particulatim ita refecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificauerit, dicemus interire legatum, nisi aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum.

66 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale

pr.Etsi aequo pretio emere uel uendere iusserit heredem suum testator, adhuc utile legatum est. quid enim si legatarius, a quo emere fundum heres iussus est, cum ex necessitate eum fundum uenderet, nullum inueniret emptorem ? uel ex diuerso quid si legatarii magni interesset eum fundum emere nec aliter heres uenditurus esset, quam si testator iussisset ?.

67 · Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris

pr.Seruus uni ex heredibus legatus si quid in hereditate malitiose fecisse dicatur (forte rationes interleuisse), non aliter adiudicandus est, quam ex eo uolentibus coheredibus quaestio habeatur. idem est et si extraneo fuerit legatus.

1Si ex pluribus heredibus ex disparibus partibus institutis duobus eadem res legata sit, heredes non pro hereditaria portione, sed pro uirili id legatum habere debent.

68 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale

pr.Si post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne,

1sed si seruo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo exsistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad heredem eius, a quo libertatem consequitur.

2Si pure legatus seruus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione ualet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. et ideo si pendente condicione libertatis legatarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum.

3Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem uenturam certum est. ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si seruus Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum Titium certum est.

69 · Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris

pr.Seruo legato legari posse receptum est, quod adita hereditate statim seruus adquiritur legatario, deinde sequetur legatum.

1Si seruum sub condicione legatum heres alienauerit, deinde condicio exstiterit, potest nihilo minus a legatario uindicari nec extinguitur legatum.

2Si testator quosdam ex heredibus iusserit aes alienum soluere, non creditores habebunt aduersus eos actionem, sed coheredes, quorum interest hoc fieri. nec solum hoc casu alius habet actionem, quam cui testator dari iussit, sed alio quoque, ueluti si filiae nomine genero aut sponso dotem dari iusserit: non enim gener aut sponsus, sed filia habet actionem, cuius maxime interest indotatam non esse.

3Si fundus qui legatus est seruitutem debeat impositam, qualis est, dari debet: quod si ita legatus sit ‘uti optimus maximusque’, liber praestandus est.

4Seruus, qui in negotio fuerit, legatus non ante tradi debet quam rationes explicet, et si ad iudicium itum sit, iudicis eaedem partes esse debent.

5Si res quae legata est an in rerum natura sit dubitetur, forte si dubium sit, an homo legatus uiuat, placuit agi quidem ex testamento posse, sed officio iudicis contineri, ut cautio interponeretur, qua heres caueret eam rem persecuturum et, si nactus sit, legatario restituturum.

70 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale

pr.Si seruus Titii furtum mihi fecerit, deinde Titius herede me instituto seruum tibi legauerit, non est iniquum talem seruum tibi tradi, qualis apud Titium fuit, id est ut me indemnem praestes furti nomine, quod is fecerit apud Titium.

1Nam et si fundus, qui meo fundo seruiebat, tibi legatus fuerit, non aliter a me tibi praestari debeat, quam ut pristinam seruitutem recipiam.

2Nec dissimile est ei qui mandato alicuius seruum emit uel ei qui seruum redhibet, qui omnes non aliter restituere seruum coguntur, quam ut ratio habeatur furti, quod ab eo seruo factum fuerit uel antequam negotium contraheretur uel postea.

3Quare et si post aditam hereditatem seruus legatus heredi furtum fecerit, ita praestari debebit, ut ob hoc delictum quasi litis aestimatio a legatario sufferatur heredi.

71 · Ulpianus libro quinquagesimo primo ad edictum

pr.Si domus alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam uellent domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis derisorium est quam utile legatum.

1De euictione an cauere debeat is, qui seruum praestat ex causa legati, uideamus. et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio praestita res legata euincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, officio iudicis cautio necessaria est, ut sit ex stipulatu actio.

2In pecunia legata confitenti heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad suscipiendum iudicium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem obseruare oportebit.

3Qui confitetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, audiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam uendere uel immensum pretium eius rei petere adfirmet, aut si seruum hereditarium neget se debere praestare, forte patrem suum uel matrem uel fratres naturales: aequissimum est enim concedi ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare.

4Cum alicui poculum legatum esset uelletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non impetrauit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in hominibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probauimus.

5Si fundus municipum uectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, uideamus. et Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit, quamuis fundus uectigalis municipum sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legauit habet, ualere legatum.

6Sed et si non municipibus, sed alii fundum uectigalem legauerit, non uideri proprietatem rei legatam, sed id ius in uectigalibus fundis habemus.

72 · Paulus libro quadragesimo octauo ad edictum

pr.Si quis legauerit fundum Cornelianum exceptis uineis, quae mortis eius tempore erunt, si nullae uineae erunt, legato nihil decedit.

73 · Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris

pr.Si heres iussus sit facere, ut Lucius centum habeat, cogendus est heres centum dare, quia nemo facere potest, ut ego habeam centum, nisi mihi dederit.

1Uicis legata perinde licere capere atque ciuitatibus rescripto imperatoris nostri significatur.

74 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Licet imperator noster cum patre rescripserit uideri uoluntate testatoris repetita a substituto, quae ab instituto fuerant relicta, tamen hoc ita erit accipiendum, si non fuit euidens diuersa uoluntas: quae ex multis colligetur, an quis ab herede legatum uel fideicommissum relictum noluerit a substituto deberi. quid enim si aliam rem reliquit a substituto ei fideicommissario uel legatario, quam ab instituto non reliquerat? uel quid si certa causa fuit, cur ab instituto relinqueret, quae in substituto cessaret? uel quid si substituit ex parte fideicommissarium, cui ab instituto reliquerat fideicommissum? in obscura igitur uoluntate locum habere rescriptum dicendum est.

75 · Ulpianus libro quinto disputationum

pr.Si sic legatum uel fidei commissum sit relictum ‘si aestimauerit heres’ ‘si comprobauerit’ ‘si iustum putauerit’, et legatum et fideicommissum debebitur, quoniam quasi uiro potius bono ei commissum est, non in meram uoluntatem heredis collatum.

1Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius debeat, sciendum est nullum esse legatum. et quidem si quantitas non sit adiecta, euidenti ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid ego Titio debeo ei legauero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem quae Titio debeo legauero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit.

2Quod si addiderit: ‘decem quae mihi Titius debet lego’, sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam condicionem siue causam multum interest. proinde et si Titio decem, quae mihi Seius debet, legauero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si uiuus exegissem, exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones aduersus eum heres meus dumtaxat praestare cogeretur.

3Si quis ita stipulatus: ‘Stichum aut decem, utrum ego uelim’ legauerit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem habituro, utrum Stichum an decem persequi malit.

4Proinde si Stichum legauerit, cum ille ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario aduersus heredem competit, ut scripsit Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur. secundum quod erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est.

76 · Iulianus libro trigesimo quarto digestorum

pr.Quod si quis Stichum aut Pamphilum stipulatus Sempronio Stichum legasset, Maeuio Pamphilum, oneratus heres intellegitur, ut necesse habeat alteri actionem suam, alteri aestimationem Stichi aut Pamphili dare.

77 · Ulpianus libro quinto disputationum

pr.Si pecunia fuit deposita apud aliquem eiusque fidei commissum, ut eam pecuniam praestet, fideicommissum ex rescripto diui Pii debebitur, quasi uideatur heres rogatus remittere id debitori: nam si conueniatur debitor ab herede, doli exceptione uti potest: quae res utile fideicommissum facit. quod cum ita se habet, ab omni debitore fideicommissum relinqui potest.

78 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.Fideicommissum, quod a legatario relinquitur, ita demum ab eo debetur, si ad legatarium legatum peruenerit.

79 · Iulianus libro quinto digestorum

pr.Si quis testamento suo Titio et Seio decem dari iusserit, nullam haec uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse uideatur, qui decem dixit.

80 · Apud Iulianum libro trigesimo secundo digestorum Marcellus notat

pr.Is, qui sola triginta reliquerat, Titio triginta legauit, Seio uiginti, Maeuio decem. Massurius Sabinus probat Titium quindecim, Seium decem, Maeuium quinque consecuturos, ita tamen, ut ex his pro rata portionis Falcidiae satisfiat.

81 · Iulianus libro trigesimo secundo digestorum

pr.Si fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem condicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres legauerat, exstitisset, dominium a priore legatario non discedit.

1Si seruo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam seruus communis quasi duo serui sunt.

2‘Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego’. quaesitum est, quid iuris esset. respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumississet, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere.

3Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significat aut solum quoque, cui aedificium superpositum est. si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus uindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut sibi habitare in uilla liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. si uero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta uilla uindicari debebit et seruitus ipso iure uillae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legauerit ita, ut alteri seruiret. sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest.

4Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legauerit: ‘quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, seruos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos uicenis aureis’, intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in seruis uindicare posse. adiectio autem illa ‘quos aestimo singulos uicenis aureis’ non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim uerum pretium seruorum in aestimationem deducetur.

5‘Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit’. si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum uindicare potest.

6Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legauerit et heres Titii legatum non repudiauerit, Stichum Seius uindicabit.

7Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legauerit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: siue uindicauerit Titius legatum siue repudiauerit, quamuis filius impubes decesserit, a substituto uindicare non poterit. hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essent. quare et si pure a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia seruabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum ualebit.

8His uerbis ‘Lucio et Titio eorumue cui fundum do lego’ utiliter legatur et, si utrique uixerint, utrique, si alter, alteri debebitur.

9Cum statuliber sub condicione legatus est et pendente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut statuta libertas tunc peremit legatum, cum uires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius.

10A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem peruenerit, ab eo cui legatus fuerat uindicabitur: mortuo uero pupillo libertas competit. longe magis hoc seruari conueniet, si idem seruus sub condicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit.

82 · Iulianus libro trigesimo tertio digestorum

pr.Non quocumque modo si legatarii res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, quo auelli non possit. ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per traditionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum sit a me dominium. nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub condicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucratiua, nihilo minus exsistente condicione ex stipulatu agere potero.

1Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem usu adquisierim et ea antequam euinceretur mihi legata sit, deinde postea euincatur, recte ex testamento petam eam mihi dari oportere.

2Fundus mihi legatus est: proprietatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea uenditor capite minutus est et usus fructus ad me pertinere coepit. si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare debebit, quantum mihi aberit.

3Marcellus. idem erit et si partem redemero, pars mihi legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo.

4Iulianus. quod si legatum mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me peperit, non possum uideri partum ex causa lucratiua habere, quia matrem eius mercatus sum: argumentum rei est, quod euicto eo actio ex empto competit.

5Qui Gaium et Lucium eiusdem pecuniae reos habebat si ita legauerit: ‘quod mihi Gaius debet, id heres meus Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maeuio damnas esto dare’, eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones suas, alteri litis aestimationem praestare. si tamen uiuus testator Gaio acceptum fecit, necesse est, ut Sempronii et Maeuii legatum inutile sit.

6Cum mihi Stichus aut Pamphilus legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus legati fuissent et Stichus ex causa lucratiua meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum petere possem.

83 · Marcellus libro tertio decimo digestorum

pr.Titius Stichi partem tibi legauit: eiusdem Stichi partem Seius tibi legauit: ex utriusque testamento consequeris.

84 · Iulianus libro trigesimo tertio digestorum

pr.Huiusmodi legatum: ‘si Titius heredi meo cauerit centum Maeuio se daturum, et heres meus Titio centum dato’, utile legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur.

1Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: ‘si Titius heredi meo cauerit se in municipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas esto’.

2Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari iusserit Maeuio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maeuio praesenti die legauerit et Maeuius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fundum petere uelit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit.

3Si cui homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere uolebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit.

4Aedes, quibus heredis aedes seruiebant, legatae sunt traditae legatario non imposita seruitute. dixi posse legatarium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debilitatum ab herede seruum acceperit, recte ex testamento agere.

5Qui seruum testamento sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento egerit et seruum acceperit, actione ex uendito absolui debet, quia hoc iudicium fidei bonae est et continet in se doli mali exceptionem. quod si pretio soluto ex testamento agere instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum reciperaret, si homo euictus fuisset. quod si iudicio ex empto actum fuerit et tunc actor compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolui heredem oportebit, quam si pretium restituerit et hominem actoris fecerit.

6Cum pater pro filia sua dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: conuenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint.

7Si ita cui legatum esset: ‘si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato’, huiusmodi condicio hanc uim habet ‘si heredem meum debito liberauerit’. quare et, si tabulae exstabunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur inplesse condicionem, si heredem liberauerit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an postea uel mortuo testatore.

8Si Titio et Maeuio legatus fuerit Stichus, qui Titii erat, debebitur pars Stichi Maeuio: nam Titius, quamuis ad legatum non admittatur, partem faciet.

9‘Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus uolet, Titio dato’. si dixerit heres Stichum se uelle dare, Sticho mortuo liberabitur. cum autem semel dixerit heres, utrum dare uelit, mutare sententiam non poterit.

10Legatum est ita: ‘fundum Cornelianum et mancipia, quae in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato’. ancilla, quae in eo fundo esse consueuerat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an uel ipsa uel partus eius legato cedat. respondi: ancilla quamuis in fuga sit, legata uidetur et, licet fugitiua erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic consequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo editus fuisset.

11Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde Pamphilum testator Titio donauit, Stichus in obligatione remanet.

12Quibus ita legatum fuerit: ‘Titio et Maeuio singulos seruos do lego’, constat eos non concursuros in eundem seruum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: ‘Titio seruum do lego: Maeuio alterum seruum do lego’.

13Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti uellet, decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul uenientes, nisi consenserint, non possunt: quare quamdiu alter rem uindicare uult, alter in personam agere non potest. sed si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem uel sua sponte debent uel iudice imminente.

85 · Paulus libro undecimo ad Plautium

pr.Duobus coniunctim fundus erat legatus: alter ex his partis aestimationem per actionem personalem abstulit. alter si fundum totum uindicare uelit, exceptione doli pro parte dimidia repellitur, quia defunctus semel ad eos legatum peruenire uoluit.

86 · Iulianus libro trigesimo quarto digestorum

pr.Si tibi homo, quem pignori dederas, legatus ab alio fuerit, actionem ex testamento habebis aduersus heredem, ut pignus luatur.

1Si testamento Stichus ab uno herede legatus fuerit Maeuio et eidem codicillis idem Stichus ab omnibus heredibus et antequam codicilli aperirentur Maeuius litis aestimationem consecutus fuerit, ipso iure uindicari ex codicillis non potest, quia testator semel legatum ad eum peruenire uoluit.

2Cum seruus legatur, et ipsius serui status et omnium, quae personam eius attingunt, in suspenso est. nam si legatarius reppulerit a se legatum, numquam eius fuisse uidebitur: si non reppulerit, ex die aditae hereditatis eius intellegetur. secundum hanc regulam et de iure eorum, quae per traditionem seruus acceperit aut stipulatus fuerit, deque his, quae legata ei uel donata fuerunt, statuetur, ut uel heredis uel legatarii seruus singula gessisse existimetur.

3Si fundus ab omnibus heredibus legatus sit, qui unius heredis esset, is quidem cuius fundus esset non amplius quam partem suam praestabit, ceteri in reliquas partes tenebuntur.

4Ualet legatum, si superficies legata sit ei, cuius in solo fuerit, licet is dominus soli sit: nam consequetur, ut hac seruitute liberetur et superficiem lucrifaciat.

87 · Papinianus libro octauo decimo quaestionum

pr.Filio pater, quem in potestate retinuit, heredi pro parte instituto legatum quoque relinquit. durissima sententia est existimantium denegandum ei legati petitionem, si patris abstinuerit hereditate: non enim impugnatur iudicium ab eo, qui iustis rationibus noluit negotiis hereditariis implicari.

88 · Marcianus libro sexto institutionum

pr.Sed si non alias uoluit pater habere eum legatum, nisi hereditatem retineat, tunc neque aduersus coheredem dandam ei legati petitionem secundum Aristonis sententiam constat, cum ipsi filio non uideretur esse soluendo hereditas: et hoc ita est, licet non condicionaliter expressisset, intellexisse tamen manifestissime adprobetur.

89 · Iulianus libro trigesimo sexto digestorum

pr.Nam nec emancipatus hereditate omissa legatum ab herede petere prohibetur. praetor enim permittendo his, qui in potestate fuerint, abstinere se hereditate paterna manifestum facit ius se in persona eorum tribuere, quod futurum esset, si liberum arbitrium adeundae hereditatis habuissent.

90 · Papinianus libro octauo decimo quaestionum

pr.Quid ergo si ita legauerit ‘hoc amplius filio meo?’ non dubie uoluntatis quidem quaestio erit, sed non absimilis est prioris casus circa filii prouidentiam, nisi euidens uoluntas contraria patris probetur.

1Plane si pluribus filiis institutis inter eos uerbis legatorum bona diuiserit, uoluntatis ratione legatorum actio denegabitur ei, qui non agnouerit hereditatem.

91 · Iulianus libro trigesimo sexto digestorum

pr.Quaesitum est, si filius familias, qui filium habebat, heres institutus fuisset, cum esset uterque in potestate aliena, an ab eo filio eius legari possit. respondi, cum possit a filio patri legari, consequens est, ut uel fratri ipsius uel filio uel etiam seruo patris sui legetur.

1Praesenti quidem die data libertate seruo legari uel pure uel sub condicione poterit: cum uero libertas sub condicione data fuerit, alias utiliter, alias inutiliter pure legabitur. nam si ea condicio libertatis fuerit, ut patre familias statim mortuo possit ante aditam hereditatem exsistere condicio, ueluti: ‘Stichus si decem Titio dederit’ (uel ‘Capitolium ascenderit’), ‘liber esto’, utile legatum est: huiusmodi autem condiciones: ‘si heredi decem dederit’, ‘si post aditam hereditatem Capitolium ascenderit’, inutile legatum efficient. necessario autem ex asse herede scripto etiam hae condiciones, quae ante aditam hereditatem impleri possunt, inutile legatum efficient.

2Duobus heredibus institutis alteri Stichum legauerat et eidem Sticho decem. cum Stichus uiuo testatore ad libertatem peruenisset, totum legatum ei debebitur: nam in solidum constitisse causam legati in eius persona hoc quoque argumento est, quod, si heres, cui legatus fuerat, hereditatem non adisset, solidum ab altero herede consequi possit.

3Seruo legato legatum datum est: si alienatus a testatore fuisset, legatum ad emptorem pertinebit.

4Cum seruus Titio et eidem seruo aliquid legatur, fideicommitti potest, ut aut seruum alicui restituat uel ea quae seruo legata sunt: hoc amplius etiam ipsi seruo, cum liber erit, fideicommissum a Titio dari potest.

5Si quis Stichum legauerit et eundem alienauerit uel manumiserit, deinde codicillis eidem legatum dederit, legatum uel manumisso uel emptori debebitur.

6Si mihi seruus a te herede legatus fuerit et eidem seruo aliquis legauerit et uiuo eo qui mihi seruum legauerat dies legati seruo dati cesserit, confestim id legatum hereditati adquiritur: et ideo, quamuis postea moritur is qui seruum mihi legauerat, ad me id quod seruo legatum est non pertinebit.

7Cum homo ex testamento petitus est, causa eius temporis, quo lis contestabatur, repraesentari debet actori et, sicut partus ancillarum, sicut fructus fundorum interim percepti in hoc iudicium deducuntur, ita quod seruo legatorum uel hereditatis nomine interim obuenerit praestandum est petitori.

92 · Iulianus libro trigesimo nono digestorum

pr.Si fundum per fideicommissum relictum unus ex heredibus, excusso pretio secundum reditum eius fundi, mercatus sit propter aes alienum hereditarium praesente et adsignante eo, cui fideicommissum debebatur, placet non fundum, sed pretium eius restitui deberi. Marcellus notat: si fundum restituere malit heres, audiendum existimo.

1Iulianus. si Titio pecunia legata fuerit et eius fidei commissum, ut alienum seruum manumitteret, nec dominus eum uendere uelit, nihilo minus legatum capiet, quia per eum non stat, quominus fideicommissum praestet: nam et si mortuus fuisset seruus, a legato non summoueretur.

2Sicuti conceditur unicuique ab eo, ad quem legitima eius hereditas uel bonorum possessio peruentura est, fideicommissum dare, ita et ab eo, ad quem impuberis filii legitima hereditas uel bonorum possessio peruentura est, fideicommissa recte dabuntur.

93 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Quod fideicommissum hactenus, quatenus impubes decedat, ualebit: ceterum si pubes factus decesserit, euanescit fideicommissum.

94 · Iulianus libro trigesimo nono digestorum

pr.Plane si filium impuberem exheredauerit, fideicommissum legitimus heres praestare cogendus non erit, nisi idem et patri heres fuerit.

1Qui rogatus erat hereditatem, ex qua seruus eius heres institutus erat, restituere, cum alii seruum uendidisset, quaesitum est, an hereditatem restituere cogendus est is, ad quem hereditas ex emptione serui heredis scripti peruenerit. dixi conpellendum esse ad fideicommissum restituendum eum, qui seruum suum heredem scriptum uendidit, cum pretium hereditatis, quam restituere rogatus est, habeat. is autem, ad quem hereditas ex emptione serui heredis scripti peruenerit, ex causa cogendus erit fideicommissum praestare, id est si dominus serui heredis scripti soluendo non erit.

2Si cui Stichus aut dama legatus esset electione legatario data et fidei eius commissum esset, ut Stichum alteri praestaret: si damam uindicare maluerit, nihilo minus Stichum ex causa fideicommissi praestare debebit. siue enim pluris est dama, compellendus est Stichum redimere, siue minoris, aeque Stichum iuste dare cogetur, cum per eum steterit, quo minus ex testamento haberet quod fideicommissum fuerit.

3Qui testamento manumittitur et neque legatum neque hereditatem capit, fideicommissum praestare cogendus non est, ac ne is quidem, qui seruum legatum rogatus fuerit manumittere: is enim demum pecuniam ex causa fideicommissi praestare cogendus est, qui aliquid eiusdem generis uel similis ex testamento consequitur.

95 · Ulpianus libro primo fideicommissorum

pr.Uidendum tamen est, numquid, si uice operarum rogauerit eum aliquid, debeat hoc fideicommissum ualere: quod nequaquam dicendum est, quia nec operae inponi huiusmodi liberto possunt nec impositae exiguntur, quamuis testator ita cauerit.

96 · Iulianus libro trigesimo nono digestorum

pr.Quidam testamento uel codicillis ita legauit: ‘Aureos quadringentos Pamphilae dari uolo ita ut infra scriptum est: ab Iulio actore aureos tot et in castris quos habeo tot et in numerato quos habeo tot’: post multos annos eadem uoluntate manente decessit, cum omnes summae in alios usus translatae essent: quaero, an debeatur fideicommissum. respondi: uero similius est patrem familias demonstrare potius heredibus uoluisse, unde aureos quadringentos sine incommodo rei familiaris contrahere possint, quam condicionem fideicommisso iniecisse, quod initio pure datum esset, et ideo quadringenti Pamphilae debebuntur.

1Quotiens lege Iulia bona uacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres a quo relicta erant.

2Si tibi seruus legatus fuerit et petitum a te, ut Titio aliquid praestares usque ad pretium serui, deinde seruus decesserit, nihil fideicommissi nomine praestare cogendus eris.

3Si scriptus ex parte heres rogatus sit praecipere pecuniam et eis quibus testamento legatum erat distribuere, id quod sub condicione legatum est tunc praecipere debebit, cum condicio exstiterit: interim aut ei aut his quibus legatum est satisdari oportet.

4Cui statuliber pecuniam dare iussus est, is rogari potest, ut eandem pecuniam alicui restituat: nam cum possit testator codicillis pure libertatem dare et hoc modo condicionem exstinguere, cur non etiam per fideicommissum eandem pecuniam adimendi potestatem habeat?

97 · Iulianus libro quadragesimo secundo digestorum

pr.Si mihi Stichus legatus esset fideique meae commissum, ut aut Stichum aut Pamphilum meum seruum redderem, et in Sticho aliquid ex legato propter legem Falcidiam perdidissem, necesse habebo aut Pamphilum seruum meum totum Titio dare aut eam partem Stichi, quam legatorum nomine accepero.

98 · Iulianus libro quinquagesimo secundo digestorum

pr.Seruus ab hostibus captus recte legatur: hoc enim iure postliminii fit, ut, quemadmodum heredem instituere possumus seruum qui in hostium potestate est, ita legare quoque eum possemus.

99 · Iulianus libro septuagesimo digestorum

pr.Si domino Stichus legatus esset et seruo eius optio data, partem dimidiam Stichi dico ad dominum pertinere, quod possit seruus manumissus eundem Stichum optare.

100 · Iulianus libro septuagesimo septimo digestorum

pr.Si mihi Sempronius a Titio herede legauerit Titiusque mihi sub eadem condicione eandem rem legauerit, exsistente condicione capiam legatum ex testamento Sempronii.

101 · Iulianus libro septuagesimo octauo digestorum

pr.Si seruo meo Stichus legatus fuerit testamento idque legatum repudiauero, deinde prolatis codicillis apparuerit mihi quoque eundem Stichum legatum esse, nihilo minus eundem uindicare possum.

1Si ei qui in hostium potestate est legatum fuerit et is apud hostes decesserit, nullius momenti legatum erit, quamuis postliminio confirmari potuit.

102 · Iulianus libro octagesimo primo digestorum

pr.Si minor quam uiginti annis dominus seruum causa non probata manumiserit et postea legatum ei dederit isque alienatus ad libertatem perductus fuisset, legatum non capit: nam perinde nullius est momenti legatum, ac si sine libertate datum fuisset.

103 · Iulianus libro octagesimo tertio digestorum

pr.In tacitis fideicommissis fraus legi fieri uidetur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione uel chirographo obligaret se ad praestandum fideicommissum ei qui capere non potest.

104 · Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

pr.Ab omnibus heredibus legatum ita erat: ‘quisquis mihi heres erit, damnas esto Titio dare centum’: deinde infra conprehensum erat, ne unus ex heredibus ei daret: quaeritur, reliqui heredes utrum tota centum dare deberent an deducta unius illius hereditaria portione. respondit uerius esse reliquos heredes tota centum debere, cum et significatio uerborum non repugnet huic sententiae et uoluntas testatoris congruat.

1In testamento sic erat scriptum: ‘Lucio Titio, si is heredi meo tabellas, quibus ei pecuniam expromiseram, dederit, centum dato’: Titius deinde antequam tabellas heredi redderet, decesserat: quaesitum est, an heredi eius legatum deberetur. Cassius respondit, si tabulae fuissent, non deberi, quia non redditis his dies legati non cessit. Iulianus notat: si testamenti faciendi tempore tabulae nullae fuerunt, una ratione dici potest legatum Titio deberi, quod ἀδύνατος condicio pro non scripta habetur.

2Etiam rem hostium posse legari Sabinus ait, si aliquo casu emi possit.

3Si Attio ita legatum fuerit: ‘quisquis mihi heres erit, damnas esto Attio heredi decem dare’, deducta sua parte Attius decem petet.

4Item si iussus fuisset heres decem dare et fundum sibi habere, deducta sua parte decem dabit.

5Denique constitit, cum ita legatum fuisset: ‘quisquis mihi heres erit, damnas esto heredi meo decem dare’, exaequari omnium heredum partes eo, quod unusquisque et sibi et coheredi suo dari damnatus uidetur.

6Cum quidam heredem instituit, quandoque mater eius decessisset, deinde secundus heres scriptus fuisset et ab eo legata ei, qui sub condicione heres institutus fuisset, relicta essent isque uiua matre decessisset, postquam dies legati cesserit, quaesitum est, an heredi eius legata deberentur. uerius est legatum heredi deberi, siue pure a substituto legatum datum est primo heredi siue sub hac condicione ‘si heres non fuerit’, quia moriente eo condicio impletur.

7Si socero a genero suo herede instituto pars hereditatis alii legata fuisset, deducta dote eum debiturum esse partem hereditatis legatam Sabinus respondit, quemadmodum, si pecunia ex crediti causa socero debita fuisset, ea deducta partem hereditatis daturus fuisset.

105 · Iulianus libro primo ex Minicio

pr.Legatum ita erat: ‘quae Lucius Titius mihi debet, ea heres meus Cornelio dare damnas esto’. nihil amplius ex hoc legato quam actiones suas heres praestare debet.

106 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum

pr.Si in testamento scriptum esset: ‘heres meus aureos centum Licinio damnas esto’ neque adscripsisset ‘dare’, deberi legatum constat.

107 · Africanus libro secundo quaestionum

pr.Si a pluribus heredibus legata sint eaque unus ex his praecipere iubeatur et praestare, in potestate eorum, quibus sit legatam, debere esse ait, utrumne a singulis heredibus petere uelint an ab eo, qui praecipere sit iussus: itaque eum qui praecipere iussus est cauere debere coheredibus indemnes eos praestari.

1Si quis seruum, cui aliquid sine libertate legauerit, cum morietur ipse seruus, leget, minime dubitandum, quin utile legatum futurum sit, propterea scilicet, quod moriente seruo id quod ipsi legatum erit ad eum cui ipse legatus fuerit peruenturum sit.

108 · Africanus libro quinto quaestionum

pr.Si seruus legatus uiuo testatore fugisse dicatur, et impensa et periculo eius cui legatus sit reddi debet, quoniam rem legatam eo loco praestare heres debeat, in quo a testatore sit relicta.

1Si id quod ex testamento mihi debes quilibet alius seruo meo donauerit, manebit adhuc mihi ex testamento actio et maxime, si ignorem meam factam esse: alioquin consequens erit, ut etiam, si tu ipse seruo meo eam donaueris, inuito me libereris: quod nullo modo recipiendum est, quando ne solutione quidem inuito me facta libereris.

2Cum homo Titio legatus esset, quaesitum est, utrum arbitrium heredis est quem uelit dandi an potius legatarii. respondi uerius dici electionem eius esse, cui potestas sit qua actione uti uelit, id est legatarii.

3Huiusmodi legatum ‘illi aut illi, uter eorum prior Capitolium ascenderit’ utile esse euidenti argumento probari ait, quod constet usum fructum libertis legatum et qui eorum superuixerit proprietatem utiliter legari. idque et de herede instituendo dicendum existimauit.

4Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius a te herede mihi legauit: si quidem non ex lucratiua causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat, sin e duabus, tunc magis placet inutile esse legatum, quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari possit.

5Sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum deberes, eundem a te herede Sempronius mihi legauerit fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam, legatum utile erit, quia non sum habiturus: idem iuris erit et si pecuniam a me legauerit: multo magis, si in priore testamento fideicommissum sit. item si in priore testamento Falcidiae locus sit, quod inde abscidit ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar.

6Item si domino heres exstitero, qui non esset soluendo, cuius fundum tu mihi dare iussus esses, manebit tua obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem.

7Si ita scriptum erit: ‘amplius quam Titio legaui heres meus Seio decem dato’, dubitandum non erit, quin et Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem debeatur: nam et usitatum fere est sic legare: ‘Lucio Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot’.

8Si ei cui nihil legatum est cum hac adiectione ‘hoc amplius’ aliquid legetur, minime dubitandum est, quin id quod ita legauerit debeatur: multoque minus dubitandum, si ab eo qui nihil mihi debet ita stipulatus fuero: ‘amplius quam mihi debes decem dare spondes?’ quin decem debeantur.

9Si seruus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait: nam cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin ualeret, et si solum datum fuisset.

10Qui quinque in arca habebat ita legauit uel stipulanti promisit ‘decem quae in arca habeo’: et legatum et stipulatio ualebit, ita tamen, ut sola quinque uel ex stipulatione uel ex testamento debeantur. ut uero quinque quae deerunt ex testamento peti possint, uix ratio patietur: nam quodammodo certum corpus, quod in rerum natura non sit, legatum uidetur. quod si mortis tempore plena summa fuerat et postea aliquod ex ea deperierit, sine dubio soli heredi deperit.

11Si seruus legatus sit et moram heres fecerit, periculo eius et uiuit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo minus teneatur.

12Cum quid tibi legatum fideiue tuae commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimauit: sicut in contractibus fidei bonae seruatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum uersetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur.

13Qui margarita Titio pignori dederat, filium heredem instituit et filiam exheredauit, deinde ita cauit: ‘te, Titi, rogo fideique tuae committo, uti margarita, quae tibi pignori dedi, uendas et deducto omni debito tuo quod amplius erit id omne filiae meae restituas’. ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere posse, ut is actiones suas aduersus debitorem ei praestaret: hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam debiti excedat.

14Non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso obstringatur: nam et cum in testamento ita scribatur: ‘te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum seruum manumittas’ uel ‘Sempronio quid praestes’, parum quidem apte scribi, uerum aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestet: ideoque et ipsum Titium cum herede acturum et libertatem seruo uel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum.

15Auidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leuiores taxauerat: placuit hoc fideicommissum utile totum esse.

109 · Africanus libro sexto quaestionum

pr.Si quando quis uxori suae ea, quae uiuus donauerat uolgari modo, leget, non de aliis donationibus uideri eum sentire ait, quam de his quae iure ualiturae non sunt: alioquin et frustra legaturus sit atque si ita exprimat: ‘quae uxori iure donauero’ uel ita: ‘quae uxori manumissionis causa donauero, ea ei lego’: nam inutile legatum futurum est.

1Heres, cuius fidei commissum erat, ut mihi fundum aut centum daret, fundum Titio uendidit: cum electio ei relinquitur utrum malit dandi, ut tamen alterum solidum praestet, praetoris officio conuenire existimo, ut, si pecuniam Titius offerat, inhibeat fundi persecutionem. ita enim eadem causa constitueretur, quae futura esset si alienatus fundus non fuisset, quando etiam aduersus ipsum heredem officium praetoris siue arbitri tale esse deberet, ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque minoris quam centum aestimaretur.

110 · Africanus libro octauo quaestionum

pr.Si heres generaliter seruum quem ipse uoluerit dare iussus sciens furem dederit isque furtum legatario fecerit, de dolo malo agi posse ait. sed quoniam illud uerum est heredem in hoc teneri, ut non pessimum det, ad hoc tenetur, ut et alium hominem praestet et hunc pro noxae dedito relinquat.

111 · Marcianus libro secundo institutionum

pr.Etiam si partis bonorum se excusauerit tutor, puta Italicarum uel prouincialium rerum, totum quod testamento datum est ei auferetur, et ita diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.

112 · Marcianus libro sexto institutionum

pr.Si quis inquilinos sine praediis quibus adhaerent legauerit, inutile est legatum: sed an aestimatio debeatur, ex uoluntate defuncti statuendum esse diui Marcus et Commodus rescripserunt.

1Cum seruum suum heres damnatus dare eum manumiserit, tenetur in eius aestimationem, nec interest, scierit an ignorauerit legatum. sed et si donauerit seruum heres et eum is cui donatus est manumiserit, tenetur heres, quamuis ignorauerit a se eum legatum esse.

2Si ita legatum fuerit ‘Titio cum Seio do lego’, utrisque legatum est, sicut utrumque legatum est, cum fundus cum domo Formiana legatus est.

3Si quis scripserit testamento fieri, quod contra ius est uel bonos mores, non ualet, ueluti si quis scripserit contra legem aliquid uel contra edictum praetoris uel etiam turpe aliquid.

4Diui Seuerus et Antoninus rescribserunt iusiurandum contra uim legum et auctoritatem iuris in testamento scriptum nullius esse momenti.

113 · Marcianus libro septimo institutionum

pr.Seruo alieno ita legari potest ‘quoad seruiat’ uel ‘si seruus’ forte ‘Titii erit’, ut et Marcellus ait.

1Si quis post tempus libertatem seruo suo dederit et interea rogauerit heredem, donec ad libertatem perueniat, cibaria ei dare, testatoris uoluntati obtemperandum esse diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.

2Si quis a primo herede centum legauerit alicui et eidem a secundo ducenta posteaque generaliter repetierit legata, trecenta uidetur repetisse.

3Sed si pater impuberi filio substituerit et a substituto legata repetierit: si pupillus heres exstiterit et intra pubertatem decesserit, repetitio non ualet, quia uoluntas defuncti haec est, ut semel debeantur.

4Si ab impubere legatum fuerit sub condicione ‘si ad pubertatem peruenerit’ et a substituto repetitum fuerit, legatum debetur et a substituto nec uidetur repetita condicio, quae inutile legatum facit.

5Ineptas uoluntates defunctorum circa sepulturam (ueluti uestes aut si qua alia superuacua ut in funus impendantur) non ualere Papinianus libro tertio responsorum scribit.

114 · Marcianus libro octauo institutionum

pr.Filius familias miles uel ueteranus licet sine testamento decedat, potest fideicommittere a patre, quia etiam testamentum facere potest.

1Si libertus ab intestato decesserit, a patrono potest usque ad partem debitam fideicommissum relinquere, quia, si testamentum faceret, licebat ei partem debitam solam relinquere.

2Qui intestato decedit et scit bona sua ad fiscum peruentura uacantia, fidei fisci committere potest.

3Apud Marcellum libro duodecimo digestorum talis quaestio agitatur. quidam ab eo cui fundum legauerat fideicommisserat, ut eum fundum post mortem suam restitueret Sempronio: eiusdem legatarii fidei commisserat, ut Titio daret centum: quaeritur quid iuris sit. et ait Marcellus, si Titio testator centum ex fructibus, quos uiuus legatarius perceperit, reliquerit et legatarius post tantum temporis decessisset, ut ex fructibus centum fierent, Titium centum accepturum: si post acceptum legatum confestim decessisset legatarius, Titii fideicommissum extingui, quia placet non plus posse rogari quem restituere quam quantum ei relictum est.

4Sed si Titii fideicommissum non est in tempus mortis legatarii collatum, ait Marcellus confestim fideicommissum Titio dandum, sed cautione exacta quanto amplius ceperit reddi: quam cautionem ita committi, si prius legatarius decesserit, quam ex fructibus centum perciperet. sed uix est, ut legatarium ex reditibus uoluit ante dare, quam fructus legatarius percepisset: certe erit legatarius audiendus, si uelit totum fundum praestare, si de restituendo cauetur: absurdum enim est de suo eum praestare centum, maxime si fundus centum uel non multo pluris est: quo iure utimur.

5Si quid alicui licite fuerit relictum uel ius aliud, quod ipse quidem propter corporis sui uitium uel propter qualitatem relicti uel aliam quamcumque probabilem causam habere non potuit, alius tamen hoc habere potuit: quanti solet comparari, tantam aestimationem accipiet.

6Ut quis heredem instituat aliquem, rogari non potest: plane senatus censuit perinde habendum, atque si rogasset hereditatem restitui.

7Quid ergo, si heres post mortem suam rogatus fuerit hereditatis suae partem quartam restituere? uerius esse existimo, quod et Scaeuola notat et Papirius Fronto scribit, ualere fideicommissum, atque si de hereditate sua restituenda rogatus esset: et eatenus restituenda est, quatenus hereditas testatoris patitur, secundum uolgarem formam iuris.

8Sed si liberos suos emancipare rogatus fuerit, non cogitur hoc facere: potestas enim patria inaestimabilis est.

9Aedes destruendae neque legari neque per fideicommissum relinqui possunt: et ita senatus censuit.

10Si fideicommissum relictum fuerit seruo alieno sine libertate et ad libertatem peruenerit, dicendum est posse eum admitti ad capiendum.

11Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt eum, qui rogatus est sub condicione fratris sui filiis restituere, ante diem fideicommissi cedentem ne quidem ex uoluntate eorum posse restituere his in potestate patris agentibus, cum possit die fideicommissi cedente sui iuris constitutis ipsis debere restitui uel, si aliquis ex his ante decesserit, non omnibus.

12Idem principes rescripserunt filiis ante diem fideicommissi uenientem restitui hereditatem maternam necesse non esse, sed praestare heredem posse uolgarem cautionem aut, si praestare eam non poterit, mitti liberos in possessionem fideicommissi seruandi causa, ut pro pignore, non ut pro dominis possideant uel alienandi ius, sed ut pignus habeant, ut filius per patrem fructus consequatur et seruus per dominum.

13Cum erit rogatus, si sine liberis decesserit, per fideicommissum restituere, condicio defecisse uidebitur, si patri superuixerint liberi, nec quaeritur, an heredes exstiterint.

14Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt eos, qui testamento uetant quid alienari nec causam exprimunt, propter quam id fieri uelint, nisi inuenitur persona, cuius respectu hoc a testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam, quasi nudum praeceptum reliquerint, quia talem legem testamento non possunt dicere: quod si liberis aut posteris aut libertis aut heredibus aut aliis quibusdam personis consulentes eiusmodi uoluntatem significarent, eam seruandam esse, sed haec neque creditoribus neque fisco fraudi esse: nam si heredis propter testatoris creditores bona uenierunt, fortunam communem fideicommissarii quoque sequuntur.

15Cum pater filio herede instituto, ex quo tres habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret et ut in familia relinqueret, et filius decedens duos heredes instituit, tertium exheredauit, eum fundum extraneo legauit, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt uerum esse non paruisse uoluntati defuncti filium.

16Sed et si, cum duos exheredauit, unum heredem instituit, fundum extraneo legauit, ut putat Marcellus posse exheredatos petere fideicommissum. quod euenit et si uiuus filios emancipasset et postea fundum alienasset.

17Sed si omnes filii heredes instituti sint ex disparibus partibus, non possunt petere fideicommissum ex minore parte scripti, ut uiriles, non hereditarias partes in eo habeant: uerum est enim in familia reliquisse, licet uni reliquisset.

18Item si unum heredem instituisset nec quicquam legasset, exheredati nihil interim, quamdiu in familia res est, petere possunt.

19Interdum etiam cum lucro heredis moritur seruus legatus uel per fideicommissum relictus, ueluti si alienus uel licet proprius, pluribus tamen separatim ita relictus, ut unusquisque in solidum capiat, scilicet si sine culpa heredis mortuus sit.

115 · Ulpianus libro secundo institutionum

pr.Etiam hoc modo: ‘cupio des’ ‘opto des’ ‘credo te daturum’ fideicommissum est.

116 · Florentinus libro undecimo institutionum

pr.Legatum est delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod uniuersum heredis foret, alicui quid collatum uelit.

1Heredi a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest. itaque si fundus legatus sit ei qui ex parte dimidia heres institutus est et duobus extraneis, ad heredem cui legatus est sexta pars fundi pertinet, quia a se uindicare non potest, a coherede uero semissario duobus extraneis concurrentibus non amplius tertia parte: extranei autem et ab ipso herede cui legatum est semissem et ab alio herede trientem uindicabunt.

2Alienus seruus heres institutus legari ipse a se nec totus nec pro parte potest.

3Seruo hereditario recte legatur, licet ea adita non sit, quia hereditas personae defuncti, qui eam reliquit, uice fungitur.

4Fundus legatus talis dari debet, qualis relictus est. itaque siue ipse fundo heredis seruitutem debuit siue ei fundus heredis, licet confusione dominii seruitus exstincta sit, pristinum ius restituendum est. et nisi legatarius imponi seruitutem patiatur, petenti ei legatum exceptio doli mali opponetur: si uero fundo legato seruitus non restituetur, actio ex testamento superest.

117 · Marcianus libro tertio decimo institutionum

pr.Si quid relictum sit ciuitatibus, omne ualet, siue in distributionem relinquatur siue in opus siue in alimenta uel in eruditionem puerorum siue quid aliud.

118 · Neratius libro decimo regularum

pr.Et eo modo relictum: ‘exigo’ ‘desidero, uti des’, fideicommissum ualet: sed et ita: ‘uolo hereditatem meam Titii esse’ ‘scio hereditatem meam restituturum te Titio’.

119 · Marcianus libro primo regularum

pr.Si seruus uetitus est a testatore rationes reddere, non hoc consequitur, ut ne quod apud eum sit reddat et lucri faciat, sed ne scrupulosa inquisitio fiat, hoc est ut neglegentiae ratio non habeatur, sed tantum fraudium. ideo et manumisso non uidetur peculium legari per hoc, quod uetitus est rationes reddere.

120 · Ulpianus libro secundo responsorum

pr.Nihil proponi, cur prohibeatur heres aedificia distrahere, quorum reditus sportulae sunt relictae, salua tamen causa legati.

1Omnibus quibus fideicommissum relictum est ad distractionem consentientibus nullam fideicommissi petitionem superfuturam.

2Fructus ex fundo pure legato post aditam hereditatem a legatario perceptos ad ipsum pertinere, colonum autem cum herede ex conducto habere actionem.

121 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Si quis legauerit Titio cum Maeuio, et sine altero alter ad legatum admittitur. nam et cum dicit praetor: ‘uentrem cum liberis in possessionem esse iubeo’, etsi non sint liberi, uenter in possessionem mittetur.

122 · Paulus libro tertio regularum

pr.Ciuitatibus legari potest etiam quod ad honorem ornatumque ciuitatis pertinet: ad ornatum puta quod ad instruendum forum theatrum stadium legatum fuerit: ad honorem puta quod ad munus edendum uenationemue ludos scenicos ludos circenses relictum fuerit aut quod ad diuisionem singulorum ciuium uel epulum relictum fuerit. hoc amplius quod in alimenta infirmae aetatis, puta senioribus uel pueris puellisque, relictum fuerit ad honorem ciuitatis pertinere respondetur.

1‘Lucius Titius et Gaius Seius Publio Maeuio decem dare damnas sunto’: Gaius Seius heres non exstitit. Sabinus ait Titium solum legatum debiturum: nam Seium pro non scripto habendum esse. haec sententia uera est, hoc est Titius tota decem debebit.

2Eum cui sub hac condicione fundus legatus est, si centum heredi dedisset, si tantum sit in pretio fundi, quantum heredi dare iussus est, non est legatarius cogendus fideicommissum a se relictum praestare, quoniam nihil ex testamento uidetur capere, qui tantum erogat, quantum accipit.

123 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Lucius Titius cum duos filios heredes relinqueret, testamento ita cauit: ‘quisquis mihi liberorum meorum heres erit, eius fidei committo, ut si quis ex is sine liberis decedat, hereditatis meae bessem cum morietur fratribus suis restituat’: frater decedens fratrem suum ex dodrante fecit heredem: quaero, an fideicommisso satisfecerit. Marcellus respondit id, quod ex testamento Lucii Titii fratri testator debuisset, pro ea parte, qua alius heres exstitisset, peti posse, nisi diuersum sensisse eum probaretur: nam paruum inter hanc speciem interest et cum alias creditor debitori suo exstitit heres. sed plane audiendus erit coheres, si probare possit ea mente testatorem heredem instituisse fratrem suum, ut contentus institutione fideicommisso abstinere deberet.

1In testamento ita scriptum est: ‘Gaio Seio illud et illud heres meus dato. et te rogo, Sei, fideique tuae mando, uti ea omnia quae supra scripta sunt reddas sine ulla mora ei redderes ipse’. quaero, an tacitum fideicommissum sit, cum personam testator, cui restitui uellet, testamento non significauerit. Marcellus respondit: si in fraudem legum tacitam fidem Seius accommodasset, nihil ei prodesse potest, si his uerbis pater familias cum eo locutus esset: non enim ideo circumuenisse minus leges existimandus est, cum perinde incertum sit cui prospectum uoluerit.

124 · Neratius libro quinto membranarum

pr.Si heredes nominatim enumerati dare quid damnati sunt, propius est, ut uiriles partes debeant, quia personarum enumeratio hunc effectum habet, ut exaequentur in legato praestando, qui, si nominati non essent, hereditarias partes debituri essent.

125 · Rutilius Maximus libro singulari ad legem Falcidiam

pr.Si heres centum praecipere iussus sit et restituere hereditatem et patronus bonorum possessionem contra tabulas petierit, sicut legata ita et praeceptio pro parte, quam patronus abstulit, minuetur.

126 · Paulus libro singulari de secundis tabulis

pr.Ab exheredati substituto inutiliter legatum datur. ergo nec a legitimo exheredati fideicommissum dari poterit, quod et legitimi eo iure praestare coguntur, quo si scripti fuissent. sed si committente aliquo ex liberis edictum praetoris, quo contra tabulas bonorum possessionem pollicetur, scriptus quoque filius contra tabulas bonorum possessionem petierit, substitutus eius legata pro modo patrimonii, quod ad filium peruenit, praestabit, perinde ac si id, quod per bonorum possessionem filius habuit, a patre accepisset.

1Cum a postumo ita legetur ‘si heres erit’ et non nato postumo substituti adeant, legata eos debere existimandum est, quae ille, si uiueret, debiturus erat.

127 · Paulus libro singulari de iure codicillorum

pr.A fratris postumo fideicommissum dari potest: sola enim uoluntas seruatur in fideicommissis, et optinuit Galli sententia alienos quoque postumos legitimos nobis heredes fieri.

128 · Marcianus libro secundo institutionum

pr.Si tutor pupillam suam contra senatus consultum uxorem duxit, illa quidem ex testamento eius capere potest, ipse autem non potest, et merito: delinquunt enim hi, qui prohibitas nuptias contrahunt et merito puniendi sunt: quod imputari non potest mulieri, quae a tutore decepta est.