D. 3.5DE NEGOTIIS GESTIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Hoc edictum necessarium est, quoniam magna utilitas absentium uersatur, ne indefensi rerum possessionem aut uenditionem patiantur uel pignoris distractionem uel poenae committendae actionem, uel iniuria rem suam amittant.
2 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale
pr.Si quis absentis negotia gesserit licet ignorantis, tamen quidquid utiliter in rem eius impenderit uel etiam ipse se in rem absentis alicui obligauerit, habet eo nomine actionem: itaque eo casu ultro citroque nascitur actio, quae appellatur negotiorum gestorum. et sane sicut aequum est ipsum actus sui rationem reddere et eo nomine condemnari, quidquid uel non ut oportuit gessit uel ex his negotiis retinet: ita ex diuerso iustum est, si utiliter gessit, praestari ei, quidquid eo nomine uel abest ei uel afuturum est.
3 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘si quis negotia alterius, siue quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit: iudicium eo nomine dabo.’
1Haec uerba ‘si quis’ sic sunt accipienda ‘siue quae’: nam et mulieres negotiorum gestorum agere posse et conueniri non dubitatur.
2‘Negotia’ sic accipe, siue unum siue plura.
3‘Alterius’, inquit: et hoc ad utrumque sexum refertur.
4Pupillus sane si negotia gesserit, post rescriptum diui Pii etiam conueniri potest in id quod factus est locupletior: agendo autem conpensationem eius quod gessit patitur.
5Et si furiosi negotia gesserim, competit mihi aduersus eum negotiorum gestorum actio: curatori autem furiosi uel furiosae aduersus eum eamue dandam actionem Labeo ait.
6Haec uerba: ‘siue quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit’ significant illud tempus, quo quis post mortem alicuius negotia gessit: de quo fuit necessarium edicere, quoniam neque testatoris iam defuncti neque heredis qui nondum adiit negotium gessisse uidetur. sed si quid accessit post mortem, ut puta partus et fetus et fructus, uel si quid serui adquisierint: etsi his uerbis non continentur, pro adiecto tamen debent accipi.
7Haec autem actio cum ex negotio gesto oriatur, et heredi et in heredem competit.
8Si exsecutor a praetore in negotio meo datus dolum mihi fecerit, dabitur mihi aduersus eum actio.
9Interdum in negotiorum gestorum actione Labeo scribit dolum solummodo uersari: nam si affectione coactus, ne bona mea distrahantur, negotiis te meis optuleris, aequissimum esse dolum dumtaxat te praestare: quae sententia habet aequitatem.
10Hac actione tenetur non solum is qui sponte et nulla necessitate cogente immiscuit se negotiis alienis et ea gessit, uerum et is qui aliqua necessitate urguente uel necessitatis suspicione gessit.
11Apud Marcellum libro secundo digestorum quaeritur, si, cum proposuissem negotia Titii gerere, tu mihi mandaueris ut geram, an utraque actione uti possim? et ego puto utramque locum habere. quemadmodum ipse Marcellus scribit, si fideiussorem accepero negotia gesturus: nam et hic dicit aduersus utrumque esse actionem.
4 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum
pr.Sed uideamus, an fideiussor hic habere aliquam actionem possit: et uerum est negotiorum gestorum eum agere posse, nisi donandi animo fideiussit.
5 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Item si, cum putaui a te mihi mandatum, negotia gessi, et hic nascitur negotiorum gestorum actio cessante mandati actione. idem est etiam, si pro te fideiussero, dum puto mihi a te mandatum esse.
1Sed et si, cum putaui Titii negotia esse, cum essent Sempronii, ea gessi, solus Sempronius mihi actione negotiorum gestorum tenetur.
2Iulianus libro tertio digestorum scribit, si pupilli tui negotia gessero non mandatu tuo, sed ne tutelae iudicio tenearis, negotiorum gestorum te habebo obligatum: sed et pupillum, modo si locupletior fuerit factus.
3Item si procuratori tuo mutuam pecuniam dedero tui contemplatione, ut creditorem tuum uel pignus tuum liberet, aduersus te negotiorum gestorum habebo actionem, aduersus eum cum quo contraxi nullam. quid tamen si a procuratore tuo stipulatus sum? potest dici superesse mihi aduersus te negotiorum gestorum actionem, quia ex abundanti hanc stipulationem interposui.
4Si quis pecuniam uel aliam quandam rem ad me perferendam acceperit: quia meum negotium gessit, negotiorum gestorum mihi actio aduersus eum competit.
5Sed et si quis negotia mea gessit non mei contemplatione, sed sui lucri causa, Labeo scripsit suum eum potius quam meum negotium gessisse (qui enim depraedandi causa accedit, suo lucro, non meo commodo studet): sed nihilo minus, immo magis et is tenebitur negotiorum gestorum actione. ipse tamen si circa res meas aliquid impenderit, non in id quod ei abest, quia improbe ad negotia mea accessit, sed in quod ego locupletior factus sum habet contra me actionem.
6Si quis ita simpliciter uersatus est, ut suum negotium in suis bonis quasi meum gesserit, nulla ex utroque latere nascitur actio, quia nec fides bona hoc patitur. quod si et suum et meum quasi meum gesserit, in meum tenebitur: nam et si cui mandauero, ut meum negotium gerat, quod mihi tecum erat commune, dicendum esse Labeo ait, si et tuum gessit sciens, negotiorum gestorum eum tibi teneri.
7Si quis quasi seruus meus negotium meum gesserit, cum esset uel libertus uel ingenuus, dabitur negotiorum gestorum actio.
8Sed si ego tui filii negotia gessero uel serui, uideamus, an tecum negotiorum gestorum habeam actionem. et mihi uidetur uerum, quod Labeo distinguit et Pomponius libro uicensimo sexto probat, ut si quidem contemplatione tui negotia gessi peculiaria, tu mihi tenearis: quod si amicitia filii tui uel serui, uel eorum contemplatione, aduersus patrem uel dominum de peculio dumtaxat dandam actionem. idemque est et si sui iuris esse eos putaui. nam et si seruum non necessarium emero filio tuo et tu ratum habueris, nihil agitur ratihabitione eodem loco Pomponius scribit hoc adiecto, quod putat, etsi nihil sit in peculio, quoniam plus patri dominoue debetur, et in patrem dandam actionem, in quantum locupletior ex mea administratione factus sit.
9Sed si hominis liberi qui tibi bona fide seruiebat negotia gessero: si quidem putans tuum esse seruum gessi, Pomponius scribit earum rerum peculiarium causa, quae te sequi debent, tecum mihi fore negotiorum gestorum actionem, earum uero rerum, quae ipsum sequuntur, non tecum, sed cum ipso. sed si liberum sciui, earum quidem rerum, quae eum sequuntur, habebo aduersus eum actionem, earum uero, quae te sequuntur, aduersus te.
10Si Titii seruum putans qui erat Sempronii, dedero pecuniam ne occideretur, ut Pomponius ait, habebo negotiorum gestorum aduersus Sempronium actionem.
11Item quaeritur apud Pedium libro septimo, si Titium quasi debitorem tuum extra iudicium admonuero et is mihi soluerit, cum debitor non esset, tuque postea cognoueris et ratum habueris: an negotiorum gestorum actione me possis conuenire. et ait dubitari posse, quia nullum negotium tuum gestum est, cum debitor tuus non fuerit. sed ratihabitio, inquit, fecit tuum negotium: et sicut ei a quo exactum est aduersus eum datur repetitio qui ratum habuit, ita et ipsi debebit post ratihabitionem aduersus me competere actio. sic ratihabitio constituet tuum negotium, quod ab initio tuum non erat, sed tua contemplatione gestum.
12Idem ait, si Titii debitorem, cui te heredem putabam, cum esset Seius heres, conuenero similiter et exegero, mox tu ratum habueris: esse mihi aduersus te et tibi mutuam negotiorum gestorum actionem. adquin alienum negotium gestum est: sed ratihabitio hoc conciliat: quae res efficit, ut tuum negotium gestum uideatur et a te hereditas peti possit.
13Quid ergo, inquit pedius, si, cum te heredem putarem, insulam fulsero hereditariam tuque ratum habueris, an sit mihi aduersus te actio? sed non fore ait, cum hoc facto meo alter sit locupletatus et alterius re ipsa gestum negotium sit, nec possit, quod alii adquisitum est ipso gestu, hoc tuum negotium uideri.
14Uideamus in persona eius, qui negotia administrat, si quaedam gessit quaedam non, contemplatione tamen eius alius ad haec non accessit, et si uir diligens (quod ab eo exigimus) etiam ea gesturus fuit: an dici debeat negotiorum gestorum eum teneri et propter ea quae non gessit? quod puto uerius. certe si quid a se exigere debuit, procul dubio hoc ei imputabitur. quamquam enim hoc ei imputari non possit, cur alios debitores non conuenerit, quoniam conueniendi eos iudicio facultatem non habuit, qui nullam actionem intendere potuit: tamen a semet ipso cur non exegerit, ei imputabitur: et si forte non fuerit usurarium debitum, incipit esse usurarium, ut diuus Pius Flauio longino rescripsit: nisi forte, inquit, usuras ei remiserat:
6 · Paulus libro nono ad edictum
pr.Quia tantundem in bonae fidei iudiciis officium iudicis ualet, quantum in stipulatione nominatim eius rei facta interrogatio.
7 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Si autem is fuit qui negotia administrauit a quo mandatum non exigebatur, posse ei imputari, cur oblata de rato cautione eum non conuenit: si modo facile ei fuerit satisdare. certe in sua persona indubitatum est: et ideo si ex causa fuit obligatus, quae certo tempore finiebatur, et tempore liberatus est, nihilo minus negotiorum gestorum actione erit obligatus. idem erit dicendum et in ea causa, ex qua heres non teneretur, ut Marcellus scribit.
1Item si fundum tuum uel ciuitatis per obreptionem petiero negotium tuum uel ciuitatis gerens et ampliores quam oportuit fructus fuero consecutus, debebo hoc ipsum tibi uel rei publicae praestare, licet petere non potuerim.
2Si quocumque modo ratio compensationis habita non est a iudice, potest contrario iudicio agi: quod si post examinationem reprobatae fuerint pensationes, uerius est quasi re iudicata amplius agi contrario iudicio non posse, quia exceptio rei iudicatae opponenda est.
3Iulianus libro tertio tractat, si ex duobus sociis alter me prohibuerit administrare, alter non: an aduersus eum qui non prohibuit habeam negotiorum gestorum actionem? mouetur eo, quod, si data fuerit aduersus eum actio, necesse erit et eum pertingi qui uetuit: sed et illud esse iniquum eum qui non prohibuit alieno facto liberari, cum et si mutuam pecuniam alteri ex sociis prohibente socio dedissem, utique eum obligarem. et puto secundum Iulianum debere dici superesse contra eum qui non prohibuit negotiorum gestorum actionem, ita tamen ut is qui prohibuit ex nulla parte neque per socium neque per ipsum aliquid damni sentiat.
8 · Scaeuola libro primo quaestionum
pr.Pomponius scribit, si negotium a te quamuis male gestum probauero, negotiorum tamen gestorum te mihi non teneri. uidendum ergo ne in dubio hoc, an ratum habeam, actio negotiorum gestorum pendeat: nam quomodo, cum semel coeperit, nuda uoluntate tolletur? sed superius ita uerum se putare, si dolus malus a te absit. Scaeuola: immo puto et si comprobem, adhuc negotiorum gestorum actionem esse, sed eo dictum te mihi non teneri, quod reprobare non possim semel probatum: et quemadmodum quod utiliter gestum est necesse est apud iudicem pro rato haberi, ita omne quod ab ipso probatum est. ceterum si ubi probaui, non est negotiorum actio: quid fiet, si a debitore meo exegerit et probauerim? quemadmodum recipiam? item si uendiderit? ipse denique si quid impendit, quemadmodum recipiet? nam utique mandatum non est. erit igitur et post ratihabitionem negotiorum gestorum actio.
9 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Sed an ultro mihi tribuitur actio sumptuum quos feci? et puto competere, nisi specialiter id actum est, ut neuter aduersus alterum habeat actionem.
1Is autem qui negotiorum gestorum agit non solum si effectum habuit negotium quod gessit, actione ista utetur, sed sufficit, si utiliter gessit, etsi effectum non habuit negotium. et ideo si insulam fulsit uel seruum aegrum curauit, etiamsi insula exusta est uel seruus obit, aget negotiorum gestorum: idque et Labeo probat. sed ut Celsus refert, Proculus apud eum notat non semper debere dari. quid enim si eam insulam fulsit, quam dominus quasi impar sumptui dereliquerit uel quam sibi necessariam non putauit? onerauit, inquit, dominum secundum Labeonis sententiam, cum unicuique liceat et damni infecti nomine rem derelinquere. sed istam sententiam Celsus eleganter deridet: is enim negotiorum gestorum, inquit, habet actionem, qui utiliter negotia gessit: non autem utiliter negotia gerit, qui rem non necessariam uel quae oneratura est patrem familias adgreditur. iuxta hoc est et, quod Iulianus scribit, eum qui insulam fulsit uel seruum aegrotum curauit, habere negotiorum gestorum actionem, si utiliter hoc faceret, licet euentus non sit secutus. ego quaero: quid si putauit se utiliter facere, sed patri familias non expediebat? dico hunc non habiturum negotiorum gestorum actionem: ut enim euentum non spectamus, debet utiliter esse coeptum.
10 · Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium
pr.Si negotia absentis et ignorantis geras, et culpam et dolum praestare debes. sed Proculus interdum etiam casum praestare debere, ueluti si nouum negotium, quod non sit solitus absens facere, tu nomine eius geras: ueluti uenales nouicios coemendo uel aliquam negotiationem ineundo. nam si quid damnum ex ea re secutum fuerit, te sequetur, lucrum uero absentem: quod si in quibusdam lucrum factum fuerit, in quibusdam damnum, absens pensare lucrum cum damno debet.
11 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Successori eius, cuius fuerunt negotia, qui apud hostes decessit, haec actio danda erit.
1Sed si filii familias militis defuncti testamento facto gessi, similiter erit danda actio.
2Sicut autem in negotiis uiuorum gestis sufficit utiliter negotium gestum, ita et in bonis mortuorum, licet diuersus exitus sit secutus.
12 · Paulus libro nono ad edictum
pr.Debitor meus, qui mihi quinquaginta debebat, decessit: huius hereditatis curationem suscepi et impendi decem: deinde redacta ex uenditione rei hereditariae centum in arca reposui: haec sine culpa mea perierunt. quaesitum est, an ab herede, qui quandoque extitisset, uel creditam pecuniam quinquaginta petere possim uel decem quae impendi. Iulianus scribit in eo uerti quaestionem, ut animaduertamus, an iustam causam habuerim seponendorum centum: nam si debuerim et mihi et ceteris hereditariis creditoribus soluere, periculum non solum sexaginta, sed et reliquorum quadraginta me praestaturum, decem tamen quae impenderim retenturum, id est sola nonaginta restituenda. si uero iusta causa fuerit, propter quam integra centum custodirentur, ueluti si periculum erat, ne praedia in publicum committerentur, ne poena traiecticiae pecuniae augeretur aut ex compromisso committeretur: non solum decem, quae in hereditaria negotia impenderim, sed etiam quinquaginta quae mihi debita sunt ab herede me consequi posse.
13 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Si filius familias negotia gessisse proponatur, aequissimum erit in patrem quoque actionem dari, siue peculium habet siue in rem patris sui uertit: et si ancilla, simili modo.
14 · Paulus libro nono ad edictum
pr.Pomponius libro uicensimo sexto in negotiis gestis initio cuiusque temporis condicionem spectandam ait. quid enim, inquit, si pupilli negotia coeperim gerere et inter moras pubes factus sit? uel serui aut filii familias et interea liber aut pater familias effectus sit? hoc et ego uerius esse didici, nisi si ab initio quasi unum negotium gesturus accessero, deinde alio animo ad alterum accessero eo tempore, quo iam pubes uel liber uel pater familias effectus est: hic enim quasi plura negotia gesta sunt et pro qualitate personarum et actio formatur et condemnatio moderatur.
15 · Paulus libro septimo ad Plautium
pr.Sed et cum aliquis negotia mea gerat, non multa negotia sunt, sed unus contractus, nisi si ab initio ad unum negotium accessit, ut finito eo discederet: hoc enim casu si noua uoluntate aliud quoque adgredi coeperit, alius contractus est.
16 · Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum
pr.Eum actum, quem quis in seruitute egit, manumissus non cogitur reddere. plane si quid conexum fuit, ut separari ratio eius quod in seruitute gestum est ab eo quod in libertate gessit non possit: constat uenire in iudicium uel mandati uel negotiorum gestorum et quod in seruitute gestum est. denique si tempore seruitutis aream emerit et in ea insulam aedificauerit eaque corruerit, deinde manumissus fundum locauerit: sola locatio fundorum in iudicio negotiorum gestorum deducetur, quia ex superioris temporis administratione nihil amplius in iudicio deduci potest quam id, sine quo ratio libertatis tempore administratorum negotiorum expediri non potest.
17 · Paulus libro nono ad edictum
pr.Proculus et Pegasus bonam fidem eum, qui in seruitute gerere coepit, praestare debere aiunt: ideoque quantum, si alius eius negotia gessisset, seruare potuisset, tantum eum, qui a semet ipso non exegerit, negotiorum gestorum actione praestaturum, si aliquid habuit in peculio, cuius retentione id seruari potest. idem Neratius.
18 · Paulus libro secundo ad Neratium
pr.Adquin natura debitor fuit etiam si in peculio nihil habuit, et si postea habuit, sibi postea soluere debet in eodem actu perseuerans: sicut is, qui temporali actione tenebatur, etiam post tempus exactum negotiorum gestorum actione id praestare cogitur.
1Scaeuola noster ait putare se, quod Sabinus scribit debere a capite rationem reddendum sic intellegi, ut appareat, quid reliquum fuerit tunc, cum primum liber esse coeperit, non ut dolum aut culpam in seruitute admissam in obligationem reuocet: itaque si inueniatur uel malo more pecunia in seruitute erogata, liberabitur.
2Si libero homini, qui bona fide mihi seruiebat, mandem, ut aliquid agat, non fore cum eo mandati actionem Labeo ait, quia non libera uoluntate exsequitur rem sibi mandatam, sed quasi ex necessitate seruili: erit igitur negotiorum gestorum actio, quia et gerendi negotii mei habuerit affectionem et is fuit, quem obligare possem.
3Cum me absente negotia mea gereres, imprudens rem meam emisti et ignorans usucepisti: mihi negotiorum gestorum ut restituas obligatus non es. sed si, antequam usucapias, cognoscas rem meam esse, subicere debes aliquem, qui a te petat meo nomine, ut et mihi rem et tibi stipulationem euictionis committat: nec uideris dolum malum facere in hac subiectione: ideo enim hoc facere debes, ne actione negotiorum gestorum tenearis.
4Non tantum sortem, uerum etiam usuras ex pecunia aliena perceptas negotiorum gestorum iudicio praestabimus, uel etiam quas percipere potuimus. contra quoque usuras, quas praestauimus uel quas ex nostra pecunia percipere potuimus quam in aliena negotia impendimus, seruabimus negotiorum gestorum iudicio.
5Dum apud hostes esset Titius, negotia eius administraui, postea reuersus est: negotiorum gestorum mihi actio competit, etiamsi eo tempore quo gerebantur dominum non habuerunt.
19 · Ulpianus libro decimo ad edictum
pr.Sin autem apud hostes constitutus decessit, et successori et aduersus successorem eius negotiorum gestorum directa et contraria competit.
20 · Paulus libro nono ad edictum
pr.Nam et Seruius respondit, ut est relatum apud Alfenum libro trigensimo nono digestorum: cum a Lusitanis tres capti essent et unus ea condicione missus, uti pecuniam pro tribus adferret, et nisi redisset, ut duo pro eo quoque pecuniam darent, isque reuerti noluisset et ob hanc causam illi pro tertio quoque pecuniam soluissent: Seruius respondit aequum esse praetorem in eum reddere iudicium.
1Qui negotia hereditaria gerit, quodammodo sibi hereditatem seque ei obligat: ideoque nihil refert an etiam pupillus heres existat, quia id aes alienum cum ceteris hereditariis oneribus ad eum transit.
2Si uiuo Titio negotia eius administrare coepi, intermittere mortuo eo non debeo: noua tamen inchoare necesse mihi non est, uetera explicare ac conseruare necessarium est. ut accidit, cum alter ex sociis mortuus est: nam quaecumque prioris negotii explicandi causa geruntur, nihilum refert, quo tempore consummentur, sed quo tempore inchoarentur.
3Mandatu tuo negotia mea Lucius Titius gessit: quod is non recte gessit, tu mihi actione negotiorum gestorum teneris non in hoc tantum, ut actiones tuas praestes, sed etiam quod imprudenter eum elegeris, ut quidquid detrimenti neglegentia eius fecit, tu mihi praestes.
21 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale
pr.Siue hereditaria negotia siue ea, quae alicuius essent, gerens aliquis necessario rem emerit, licet ea interierit, poterit quod impenderit iudicio negotiorum gestorum consequi: ueluti si frumentum aut uinum familiae parauerit idque casu quodam interierit, forte incendio ruina. sed ita scilicet hoc dici potest, si ipsa ruina uel incendium sine uitio eius acciderit: nam cum propter ipsam ruinam aut incendium damnandus sit, absurdum est eum istarum rerum nomine, quae ita consumptae sunt, quicquam consequi.
22 · Paulus libro uicensimo ad edictum
pr.Si quis negotia aliena gerens indebitum exegerit, restituere cogitur: de eo autem, quod indebitum soluit, magis est ut sibi imputare debeat.
23 · Paulus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.Si ego hac mente pecuniam procuratori dem, ut ea ipsa creditoris fieret, proprietas quidem per procuratorem non adquiritur, potest tamen creditor etiam inuito me ratum habendo pecuniam suam facere, quia procurator in accipiendo creditoris dumtaxat negotium gessit: et ideo creditoris ratihabitione liberor.
24 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum
pr.Si quis negotia aliena gerens plus quam oportet impenderit, reciperaturum eum id, quod praestari debuerit.
25 · Modestinus libro primo responsorum
pr.Cum alicui ciuitati per fideicommissum restitui iussa esset hereditas, magistratus actores horum bonorum Titium et Seium et Gaium idoneos creauerunt: postmodum hi actores inter se diuiserunt administrationem bonorum idque egerunt sine auctoritate et sine consensu magistratuum. post aliquod tempus testamentum, per quod restitui ciuitati hereditas fideicommissa esset, irritum probatum est pro tribunali atque ita ab intestato Sempronius legitimus heres defuncti extitit: sed ex his actoribus unus non soluendo decessit et nemo heres eius extitit. quaero, si Sempronius conueniet actores horum bonorum, periculum inopis defuncti ad quos pertinet? Herennius Modestinus respondit, quod ab uno ex actoribus ob ea quae solus gessit negotiorum gestorum actione seruari non potest, ad damnum eius cui legitima hereditas quaesita est pertinere.
26 · Modestinus libro secundo responsorum
pr.Ex duobus fratribus uno quidem suae aetatis, alio uero minore annis, cum haberent communia praedia rustica, maior frater in saltu communi habenti habitationes paternas ampla aedificia aedificauerat: cumque eundem saltum cum fratre diuideret, sumptus sibi quasi re meliore ab eo facta desiderabat fratre minore iam legitimae aetatis constituto. Herennius Modestinus respondit ob sumptus nulla re urguente, sed uoluptatis causa factos eum de quo quaeritur actionem non habere.
1Titium, si pietatis respectu sororis aluit filiam, actionem hoc nomine contra eam non habere respondi.
27 · Iauolenus libro octauo ex Cassio
pr.Si quis mandatu Titii negotia Seii gessit, Titio mandati tenetur lisque aestimari debet, quanto Seii et Titii interest: Titii autem interest, quantum is Seio praestare debet, cui uel mandati uel negotiorum gestorum nomine obligatus est. Titio autem actio competit cum eo, cui mandauit aliena negotia gerenda, et antequam ipse quicquam domino praestet, quia id ei abesse uidetur in quo obligatus est.
28 · Callistratus libro tertio edicti monitorii
pr.Cum pater testamento postumo tutorem dederit isque tutelam interim administrauerit nec postumus natus fuerit, cum eo non tutelae, sed negotiorum gestorum erit agendum: quod si natus fuerit postumus, tutelae erit actio et in eam utrumque tempus ueniet, et quo, antequam nasceretur infans, gessit et quo, posteaquam natus sit.
29 · Iulianus libro tertio digestorum
pr.Ex facto quaerebatur: quendam ad siliginem emendam curatorem decreto ordinis constitutum: eidem alium subcuratorem constitutum siliginem miscendo corrupisse atque ita pretium siliginis, quae in publicum empta erat, curatori adflictum esse: quaque actione curator cum subcuratore experiri possit et consequi id, ut ei saluum esset, quod causa eius damnum cepisset. Ualerius Seuerus respondit aduersus contutorem negotiorum gestorum actionem tutori dandam: idem respondit, ut magistratui aduersus magistratum eadem actio detur, ita tamen, si non sit conscius fraudis. secundum quae etiam in subcuratore idem dicendum est.
30 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Liberto uel amico mandauit pecuniam accipere mutuam: cuius litteras creditor secutus contraxit et fideiussor interuenit: etiamsi pecunia non sit in rem eius uersa, tamen dabitur in eum negotiorum gestorum actio creditori uel fideiussori, scilicet ad exemplum institoriae actionis.
1Inter negotia Sempronii, quae gerebat, ignorans Titii negotium gessit: ob eam quoque speciem Sempronio tenebitur, sed ei cautionem indemnitatis officio iudicis praeberi necesse est aduersus Titium, cui datur actio. idem in tutore iuris est.
2Litem in iudicium deductam et a reo desertam frustratoris amicus ultro egit, causas absentiae eius allegans iudici: culpam contraxisse non uidebitur, quod sententia contra absentem dicta ipse non prouocauit. Ulpianus notat: hoc uerum est, quia frustrator condemnatus est: ceterum si amicus, cum absentem defenderet condemnatus, negotiorum gestorum aget, poterit ei imputari, si cum posset non appellasset.
3Qui aliena negotia gerit, usuras praestare cogitur eius scilicet pecuniae, quae purgatis necessariis sumptibus superest.
4Libertos certam pecuniam accipere testator ad sumptum monumenti uoluit: si quid amplius fuerit erogatum, iudicio negotiorum gestorum ab herede non recte petetur nec iure fideicommissi, cum uoluntas finem erogationis fecerit.
5Tutoris heres impubes filius ob ea, quae tutor eius in rebus pupillae paternae gessit, non tenetur, sed tutor proprio nomine iudicio negotiorum gestorum conuenietur.
6Quamquam mater filii negotia secundum patris uoluntatem pietatis fiducia gerat, tamen ius actoris periculo suo litium causa constituendi non habebit, quia nec ipsa filii nomine recte agit aut res bonorum eius alienat uel debitorem impuberis accipiendo pecuniam liberat.
7Uno defendente causam communis aquae sententia praedio datur: sed qui sumptus necessarios ac probabiles in communi lite fecit, negotiorum gestorum actionem habet.
31 · Papinianus libro tertio responsorum
pr.Fideiussor imperitia lapsus alterius quoque contractus, qui personam eius non contingebat, pignora uel hypothecas suscepit et utramque pecuniam creditori soluit, existimans indemnitati suae confusis praediis consuli posse. ob eas res iudicio mandati frustra conuenietur et ipse debitorem frustra conueniet, negotiorum autem gestorum actio utrique necessaria erit: in qua lite culpam aestimari satis est, non etiam casum, quia praedo fideiussor non uidetur. creditor ob id factum ad restituendum iudicio, quod de pignore dato redditur, cum uideatur ius suum uendidisse, non tenebitur.
1Ignorante uirgine mater a sponso filiae res donatas suscepit: quia mandati uel depositi cessat actio, negotiorum gestorum agitur.
32 · Papinianus libro decimo responsorum
pr.Heres uiri defuncti uxorem, quae res uiri tempore nuptiarum in sua potestate habuit, compilatae hereditatis postulare non debet. prudentius itaque faciet, si ad exhibendum et negotiorum gestorum, si negotia quoque uiri gessit, cum ea fuerit expertus.
33 · Paulus libro primo quaestionum
pr.Nesennius Apollinaris Iulio Paulo salutem. Auia nepotis sui negotia gessit: defunctis utrisque auiae heredes conueniebantur a nepotis heredibus negotiorum gestorum actione: reputabant heredes auiae alimenta praestita nepoti. respondebatur auiam iure pietatis de suo praestitisse: nec enim aut desiderasse, ut decernerentur alimenta, aut decreta essent. praeterea constitutum esse dicebatur, ut si mater aluisset, non posset alimenta, quae pietate cogente de suo praestitisset, repetere. ex contrario dicebatur tunc hoc recte dici, ut de suo aluisse mater probaretur: at in proposito auiam, quae negotia administrabat, uerisimile esse de re ipsius nepotis eum aluisse. tractatum est, numquid utroque patrimonio erogata uideantur. quaero quid tibi iustius uideatur. respondi: haec disceptatio in factum constitit: nam et illud, quod in matre constitutum est, non puto ita perpetuo obseruandum. quid enim si etiam protestata est se filium ideo alere, ut aut ipsum aut tutores eius conueniret? pone peregre patrem eius obisse et matrem, dum in patriam reuertitur, tam filium quam familiam eius exhibuisse: in qua specie etiam in ipsum pupillum negotiorum gestorum dandam actionem diuus Pius Antoninus constituit. igitur in re facti facilius putabo auiam uel heredes eius audiendos, si reputare uelint alimenta, maxime si etiam in ratione impensarum ea rettulisse auiam apparebit. illud nequaquam admittendum puto, ut de utroque patrimonio erogata uideantur.
34 · Scaeuola libro primo quaestionum
pr.Diuortio facto negotia uxoris gessit maritus: dos non solum dotis actione, uerum negotiorum gestorum seruari potest. haec ita, si in negotiis gestis maritus dum gerit facere potuit: alias enim imputari non potest, quod a se non exegerit. sed et posteaquam patrimonium amiserit, plena erit negotiorum gestorum actio, quamuis si dotis actione maritus conueniatur, absoluendus est. sed hic quidam modus seruandus est, ut ita querellae locus sit ‘quantum facere potuit, quamuis postea amiserit’, si illo tempore ei soluere potuit: non enim e uestigio in officio deliquit, si non protinus res suas distraxit ad pecuniam redigendam: praeterire denique aliquid temporis debebit, quo cessasse uideatur. quod si interea priusquam officium impleat, res amissa est, perinde negotiorum gestorum non tenetur, ac si numquam facere possit. sed et si facere possit maritus, actio negotiorum gestorum inducitur, quia forte periculum est, ne facere desinat.
1Illum autem non credimus teneri, qui gerit negotia debitoris, ad reddendum pignus, cum pecunia ei debeatur nec fuerit quod sibi possit exsoluere.
2Sed nec redhibitoriae speciem uenire in negotiorum gestorum actionem et per hoc sex mensibus exactis perire, si uel mancipium in rebus non inuenit: uel eo inuento quod accessionum nomine additum est, uel quod deterior homo factus esset, uel quod per eum esset adquisitum non ex re emptoris, nec inuenit nec recepisset: nec esset in ipsis emptoris negotiis quae gerebat, unde sibi in praesenti redderet.
3Ceterum si ex alia causa perpetuae obligationis, cum sit locuples, debeat, non est imputandum, quod non soluerit, utique si neque usurarum ratio querellam mouet. diuersumque est in tutore debitore, quia ibi interfuit ex priore obligatione solui, ut deberetur ex tutelae actione.
35 · Paulus libro quarto quaestionum
pr.Si liber homo bona fide mihi seruiens mutuam pecuniam sumpserit eamque in rem meam uerterit, qua actione id, quod in rem nostram uertit, reddere debeam, uidendum est: non enim quasi amici, sed quasi domini negotium gessit. sed negotiorum gestorum actio danda est: quae desinit competere, si creditori eius soluta sit.
36 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Litis contestatae tempore quaeri solet, an pupillus, cuius sine tutoris auctoritate negotia gesta sunt, locupletior sit ex ea re factus, cuius patitur actionem.
1Si pecuniae quis negotium gerat, usuras quoque praestare cogitur et periculum eorum nominum, quae ipse contraxit: nisi fortuitis casibus debitores ita suas fortunas amiserunt, ut tempore litis ex ea actione contestatae soluendo non essent.
2Pater si emancipati filii res a se donatas administrauit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur.
37 · Tryphoninus libro secundo disputationum
pr.Qui sine usuris pecuniam debebat, creditoris sui gessit negotia: quaesitum est, an negotiorum gestorum actione summae illius usuras praestare debeat. dixi, si a semet ipso exigere eum oportuit, debiturum usuras: quod si dies soluendae pecuniae tempore quo negotia gerebat nondum uenerat, usuras non debiturum: sed die praeterito si non intulit rationibus creditoribus cuius negotia gerebat eam pecuniam a se debitam, merito usuras bonae fidei iudicio praestaturum. sed quas usuras debebit, uideamus: utrum eas, quibus aliis idem creditor faenerasset, an et maximas usuras: quoniam ubi quis eius pecuniam, cuius tutelam negotiaue administrat, aut magistratus municipii publicam in usus suos conuertit, maximas usuras praestat, ut est constitutum a diuis principibus. sed istius diuersa causa est, qui non sibi sumpsit ex administratione nummos, sed ab amico accepit et ante negotiorum administrationem. nam illi, de quibus constitutum est, cum gratuitam certe integram et abstinentem omni lucro praestare fidem deberent, licentia, qua uidentur abuti, maximis usuris uice cuiusdam poenae subiciuntur: hic bona ratione accepit ab alio mutuum et usuris, quia non soluit, non quia ex negotiis quae gerebat ad se pecuniam transtulit, condemnandus est. multum autem refert, incipiat nunc debitum an ante nomen fuerit debitoris, quod satis est ex non usurario facere usurarium.
38 · Gaius libro tertio de uerborum obligationibus
pr.Soluendo quisque pro alio licet inuito et ignorante liberat eum: quod autem alicui debetur, alius sine uoluntate eius non potest iure exigere. naturalis enim simul et ciuilis ratio suasit alienam condicionem meliorem quidem etiam ignorantis et inuiti nos facere posse, deteriorem non posse.
39 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Si communes aedes tecum habeam et pro tua parte damni infecti uicino cauero, dicendum est quod praestitero negotiorum gestorum actione potius quam communi diuidundo iudicio posse me petere, quia potui partem meam ita defendere, ut socii partem defendere non cogerer.
40 · Paulus libro trigensimo ad edictum
pr.Qui seruum meum me ignorante uel absente in noxali causa defenderit, negotiorum gestorum in solidum mecum, non de peculio aget.
41 · Paulus libro trigensimo secundo ad edictum
pr.Si serui mei rogatu negotia mea susceperis, si dumtaxat admonitus a seruo meo id feceris, erit inter nos negotiorum gestorum actio: si uero quasi mandatu serui, etiam de peculio et de in rem uerso agere te posse responsum est.
42 · Labeo libro sexto posteriorum epitomatorum a Iauoleno
pr.Cum pecuniam eius nomine solueres, qui tibi nihil mandauerat, negotiorum gestorum actio tibi competit, cum ea solutione debitor a creditore liberatus sit: nisi si quid debitoris interfuit eam pecuniam non solui.
43 · Ulpianus libro sexto disputationum
pr.Is, qui amicitia ductus paterna pupillis tutorem petierit uel suspectos tutores postulauit, nullam aduersus eos habet actionem secundum diui Seueri constitutionem.
44 · Ulpianus libro quarto opinionum
pr.Quae utiliter in negotia alicuius erogantur, in quibus est etiam sumptus honeste ad honores per gradus pertinentes factus, actione negotiorum gestorum peti possunt.
1Qui pure testamento libertatem acceperunt, actus, quem uiuentibus dominis administrauerunt, rationem reddere non conpelluntur.
2Titius pecuniam creditoribus hereditariis soluit existimans sororem suam defuncto heredem testamento extitisse. quamuis animo gerendi sororis negotia id fecisset, ueritate tamen filiorum defuncti, qui sui heredes patri sublato testamento erant, gessisset: quia aequum est in damno eum non uersari, actione negotiorum gestorum id eum petere placuit.
45 · Africanus libro septimo quaestionum
pr.Mandasti filio meo, ut tibi fundum emeret: quod cum cognouissem, ipse eum tibi emi. puto referre, qua mente emerim: nam si propter ea, quae tibi necessaria esse scirem, et te eius uoluntatis esse, ut emptum habere uelles, agemus inter nos negotiorum gestorum, sicut ageremus, si aut nullum omnino mandatum intercessisset, aut Titio mandasses et ego, quia per me commodius negotium possim conficere, emissem. si uero propterea emerim, ne filius mandati iudicio teneatur, magis est, ut ex persona eius et ego tecum mandati agere possim et tu mecum actionem habeas de peculio, quia et si Titius id mandatum suscepisset et, ne eo nomine teneretur, ego emissem, agerem cum Titio negotiorum gestorum, et ille tecum et tu cum illo mandati. idem est, et si filio meo mandaueris, ut pro te fideiuberet, et ego pro te fideiusserim.
1Si proponatur te Titio mandasse, ut pro te fideiuberet, meque, quod is aliqua de causa impediretur quo minus fideiuberet, liberandae fidei eius causa fideiussisse, negotiorum gestorum mihi competit actio.
46 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Actio negotiorum gestorum illi datur, cuius interest hoc iudicio experiri.
1Nec refert directa quis an utili actione agat uel conueniatur, quia in extraordinariis iudiciis, ubi conceptio formularum non obseruatur, haec suptilitas superuacua est, maxime cum utraque actio eiusdem potestatis est eundemque habet effectum.
47 · Papinianus libro tertio quaestionum
pr.Ignorante quoque sorore si frater negotium eius gerens dotem a uiro stipulatus sit, iudicio negotiorum gestorum ut uirum liberaret iure conuenitur.
48 · Africanus libro octauo quaestionum
pr.Si rem, quam seruus uenditus subripuisset a me uenditore, emptor uendiderit eaque in rerum natura esse desierit, de pretio negotiorum gestorum actio mihi danda sit, ut dari deberet, si negotium, quod tuum esse existimares, cum esset meum, gessisses: sicut ex contrario in me tibi daretur, si, cum hereditatem quae ad me pertinet tuam putares, res tuas proprias legatas soluisses, quandoque de ea solutione liberarer.