IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 3

D. 3.4QUOD CUIUSCUMQUE UNIUERSITATIS NOMINE UEL CONTRA EAM AGATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale

pr.Neque societas neque collegium neque huiusmodi corpus passim omnibus habere conceditur: nam et legibus et senatus consultis et principalibus constitutionibus ea res coercetur. paucis admodum in causis concessa sunt huiusmodi corpora: ut ecce uectigalium publicorum sociis permissum est corpus habere uel aurifodinarum uel argentifodinarum et salinarum. item collegia Romae certa sunt, quorum corpus senatus consultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est, ueluti pistorum et quorundam aliorum, et nauiculariorum, qui et in prouinciis sunt.

1Quibus autem permissum est corpus habere collegii societatis siue cuiusque alterius eorum nomine, proprium est ad exemplum rei publicae habere res communes, arcam communem et actorem siue syndicum, per quem tamquam in re publica, quod communiter agi fierique oporteat, agatur fiat.

2Quod si nemo eos defendat, quod eorum commune erit possideri et, si admoniti non excitentur ad sui defensionem, uenire se iussurum proconsul ait. et quidem non esse actorem uel syndicum tunc quoque intellegimus, cum is absit aut ualetudine impedietur aut inhabilis sit ad agendum.

3Et si extraneus defendere uelit uniuersitatem, permittit proconsul, sicut in priuatorum defensionibus obseruatur, quia eo modo melior condicio uniuersitatis fit.

2 · Ulpianus libro octauo ad edictum

pr.Si municipes uel aliqua uniuersitas ad agendum det actorem, non erit dicendum quasi a pluribus datum sic haberi: hic enim pro re publica uel uniuersitate interuenit, non pro singulis.

3 · Ulpianus libro nono ad edictum

pr.Nulli permittitur nomine ciuitatis uel curiae experiri nisi ei, cui lex permittit, aut lege cessante ordo dedit, cum duae partes adessent aut amplius quam duae.

4 · Paulus libro nono ad edictum

pr.Plane ut duae partes decurionum adfuerint, is quoque quem decernent numerari potest.

5 · Ulpianus libro octauo ad edictum

pr.Illud notandum Pomponius ait, quod et patris suffragium filio proderit et filii patri,

6 · Paulus libro nono ad edictum

pr.item eorum, qui in eiusdem potestate sunt: quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona. quod et in honorum petitione erit seruandum, nisi lex municipii uel perpetua consuetudo prohibeat.

1Si decuriones decreuerunt actionem per eum mouendam quem duumuiri elegerint, is uidetur ab ordine electus et ideo experiri potest: parui enim refert, ipse ordo elegerit an is cui ordo negotium dedit. sed si ita decreuerint, ut quaecumque incidisset controuersia, eius petendae negotium Titius haberet, ipso iure id decretum nullius momenti esse, quia non possit uideri de ea re, quae adhuc in controuersia non sit, decreto datam persecutionem. sed hodie haec omnia per syndicos solent secundum locorum consuetudinem explicari.

2Quid si actor datus postea decreto decurionum prohibitus sit, an exceptio ei noceat? et puto sic hoc accipiendum, ut ei permissa uideatur, cui et permissa durat.

3Actor uniuersitatis si agat, compellitur etiam defendere, non autem compellitur cauere de rato. sed interdum si de decreto dubitetur, puto interponendam et de rato cautionem. actor itaque iste procuratoris partibus fungitur et iudicati actio ei ex edicto non datur nisi in rem suam datus sit. et constitui ei potest. ex isdem causis mutandi actoris potestas erit, ex quibus etiam procuratoris. actor etiam filius familias dari potest.

7 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.Sicut municipum nomine actionem praetor dedit, ita et aduersus eos iustissime edicendum putauit. sed et legato, qui in negotium publicum sumptum fecit, puto dandam actionem in municipes.

1Si quid uniuersitati debetur, singulis non debetur: nec quod debet uniuersitas singuli debent.

2In decurionibus uel aliis uniuersitatibus nihil refert, utrum omnes idem maneant an pars maneat uel omnes immutati sint. sed si uniuersitas ad unum redit, magis admittitur posse eum conuenire et conueniri, cum ius omnium in unum recciderit et stet nomen uniuersitatis.

8 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio

pr.Ciuitates si per eos qui res earum administrant non defenduntur nec quicquam est corporale rei publicae quod possideatur, per actiones debitorum ciuitatis agentibus satisfieri oportet.

9 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Si tibi cum municipibus hereditas communis erit, familiae erciscundae iudicium inter uos redditur. idemque dicendum est et in finium regundorum et aquae pluuiae arcendae iudicio.

10 · Paulus libro primo manualium

pr.Constitui potest actor etiam ad operis noui nuntiationem et ad stipulationes interponendas, ueluti legatorum, damni infecti, iudicatum solui, quamuis seruo potius ciuitatis caueri debeat: sed et si actori cautum fuerit, utilis actio administratori rerum ciuitatis dabitur.