IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 3

D. 3.6DE CALUMNIATORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.In eum qui, ut calumniae causa negotium faceret uel non faceret, pecuniam accepisse dicetur, intra annum in quadruplum eius pecuniae, quam accepisse dicetur, post annum simpli in factum actio competit.

1Hoc autem iudicium non solum in pecuniariis causis, sed et ad publica crimina pertinere Pomponius scribit, maxime cum et lege repetundarum teneatur, qui ob negotium faciendum aut non faciendum per calumniam pecuniam accepit.

2Qui autem accepit pecuniam siue ante iudicium siue post iudicium acceptum, tenetur.

3Sed et constitutio imperatoris nostri, quae scripta est ad Cassium Sabinum, prohibuit iudici uel aduersario in publicis uel priuatis uel fiscalibus causis pecuniam dare, et ex hac causa litem perire iussit. nam tractari potest, si aduersarius non per calumniam transigendi animo accepit, an constitutio cessat? et puto cessare sicuti hoc quoque iudicium: neque enim transactionibus est interdictum, sed sordidis concussionibus.

4Pecuniam autem accepisse dicemus etiam si aliquid pro pecunia accepimus.

2 · Paulus libro decimo ad edictum

pr.Quin etiam si quis obligatione liberatus sit, potest uideri cepisse: idemque si gratuita pecunia utenda data sit, aut minoris locata uenditaue res sit. nec refert, ipse pecuniam acceperit an alii dari iusserit uel acceptum suo nomine ratum habuerit.

3 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.Et generaliter idem erit, si quid omnino compendii sensit propter hoc, siue ab aduersario siue ab alio quocumque.

1Si igitur accepit ut negotium faceret, siue fecit siue non fecit, et qui accepit ne faceret etsi fecit, tenetur.

2Hoc edicto tenetur etiam is qui depectus est: depectus autem dicitur turpiter pactus.

3Illud erit notandum, quod qui dedit pecuniam, ut negotium quis pateretur, non habebit ipse repetitionem: turpiter enim fecit: sed ei dabitur petitio, propter quem datum est ut calumnia ei fiat. quare si quis et a te pecuniam accepit, ut mihi negotium faceret, et a me, ne mihi faceret, duobus iudiciis mihi tenebitur.

4 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Haec actio heredi quidem non competit, quia sufficere ei debet, quod eam pecuniam quam defunctus dedit repetere potest

5 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.in heredem autem competit in id quod ad eum peruenit. nam est constitutum turpia lucra heredibus quoque extorqueri, licet crimina extinguantur: ut puta ob falsum uel iudici ob gratiosam sententiam datum et heredi extorquebitur et si quid aliud scelere quaesitum.

1Sed etiam praeter hanc actionem condictio competit, si sola turpitudo accipientis uersetur: nam si et dantis, melior causa erit possidentis. quare si fuerit condictum, utrum tollitur haec actio, an uero in triplum danda sit? an exemplo furis et in quadruplum actionem damus et condictionem? sed puto sufficere alterutram actionem. ubi autem condictio competit, ibi non est necesse post annum dare in factum actionem.

6 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Annus autem in personam quidem eius, qui dedit pecuniam ne secum ageretur, ex eo tempore cedit, ex quo dedit, si modo potestas ei fieret experiundi. in illius uero personam, cum quo ut agatur alius pecuniam dedit, dubitari potest, utrum ex die datae pecuniae numerari debeat, an potius ex quo cognouit datam esse: quia qui nescit, is uidetur experiundi potestatem non habere. et uerius est ex eo annum numerari, ex quo cognouit.

7 · Paulus libro decimo ad edictum

pr.Si quis ab alio acceperit pecuniam ne mihi negotium faciat, si quidem mandatu meo datum est, uel a procuratore meo omnium rerum, uel ab eo qui negotium meum gerere uolebat et ratum habui: ego dedisse intellegor. si autem non mandatu meo alius ei licet misericordiae causa dederit ne fiat neque ratum habui, tunc et ipsum repetere et me in quadruplum agere posse.

1Si ut filio familias negotium fieret acceptum est, etiam patri actio danda est. item si filius familias pecuniam acceperit, ut faceret negotium uel non faceret, in ipsum iudicium dabitur: et si alius non meo mandatu ei dederit ne fiat, tunc etiam ipsum repetere et me in quadruplum agere posse.

2Cum publicanus mancipia retineret dataque ei pecunia esset quae non deberetur, et ipse ex hac parte edicti in factum actione tenetur.

8 · Ulpianus libro quarto opinionum

pr.Si ab eo, qui innocens fuit, sub specie criminis alicuius, quod in eo probatum non est, pecuniam acceptam is cuius de ea re notio est edoctus fuerit: id quod illicite extortum est secundum edicti formam, quod de his est, qui pecuniam ut negotium facerent aut non facerent accepisse dicerentur, restitui iubeat et ei, qui id commisit, pro modo delicti poenam irroget.

9 · Papinianus libro secundo de adulteriis

pr.De seruo qui accusatur, si postuletur, quaestio habetur: quo absoluto in duplum pretium accusator domino damnatur: sed et citra pretii aestimationem quaeritur de calumnia eius. separatum est etenim calumniae crimen a damno quod in seruo propter quaestionem domino datum est.