IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 29

D. 29.5DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO: QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum

pr.Cum aliter nulla domus tuta esse possit, nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare serui cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione a familia necatorum habenda.

1Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi usus fructus alienus sit.

2Qui seruum bona fide possedit, domini appellatione non continebitur, nec qui usum fructum solum habuit.

3Seruus pignori datus, quod attinet ad debitoris necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset.

4Serui appellatione etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne uideantur interim eius. idemque erit dicendum in statulibero.

5Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, exstat rescriptum diui Pii ad Iuuentium Sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit.

6Domini appellatione etiam pro parte dominum contineri dicendum est.

7Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad patres familias, uerum ad liberos quoque pertinet.

8Quid deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt.

9In eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamuis in adoptato locum habet.

10Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto.

11De matris seruis filio filiaue occisis quaestio non habebitur.

12Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de seruis habendam et supplicium filio occiso eleganter Scaeuola ait: quod etiam post mortem patris probat, si ante, quam ei suus heres existat, occisus fuerit.

13Idem Scaeuola ait constantius defendendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati uel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamuis enim, si uiueret, herede eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et libertas est, senatus consulto fore locum dicit.

14Si pater necatus sit, an de seruis filii quaestio habeatur, si forte castrensi peculio seruos habuit? et magis est quaestionem de seruis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius.

15Si uir aut uxor occisi esse proponantur, de seruis eorum quaestio habetur, quamquam neque uiri serui proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie uiri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita uindicandum atque in propriis seruis senatus censuit.

16Sed neque uxore occisa neque marito de seruis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri seruis idem quod in mariti recte dixit.

17Occisorum appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per uim aut caedem sunt interfecti, ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum uel saxo uel fuste uel lapide percussum uel quo alio telo necatum.

18Quod si quis puta ueneno uel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum uindicta mortis eius non pertinebit: hoc idcirco, quia totiens puniendi sunt serui, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens potuerunt ei aduersus uim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere aduersus eos, qui ueneno uel quo alio more insidiantur?

19Plane si uenenum per uim infusum sit, senatus consultum locum habet.

20Ubicumque igitur uis adhibita est quae interemere solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore.

21Quid ergo, si dominus ueneno non per uim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat senatus consultum Silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur, tamen si qui conscii uel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt.

22Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius uindicatur, scilicet ut, si in conspectu seruorum hoc fecit potueruntque eum in se saeuientem prohibere, poena adficiantur, si uero non potuerunt, liberentur.

23Si quis non metu criminis inminentis, sed taedio uitae uel inpatientia doloris sibi manus intulit, eius testamentum aperiri et recitari mortis casus non impedit.

24Item illud sciendum est, nisi constet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus consulto locus sit.

25Quaestionem autem sic accipimus non tormenta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis.

26Hoc autem senatus consultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos uero, qui non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent.

27‘Eodem’ autem ‘tecto’ qualiter accipiatur, uideamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam uel cubiculum uel eandem domum uel eosdem hortos uel totam uillam. et ait Sextus sic esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde uocem exaudire potuerunt, hi puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii ualidioris uocis, alii exiguioris sunt nec omnes undique exaudiri possunt.

28Iuxta hoc tamen uidetur et diuus Hadrianus rescripsisse in haec uerba: ‘serui quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclaui cum domina sua fuerat, auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe uoce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut uicini audirent, hoc ipso manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem minatum, si proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet uel hoc, ne ceteri serui credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere’.

29Hoc rescriptum multa continet: nam ei non parcit, qui eodem conclaui fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: et quod uel uoce oporteat seruos dominis auxilium ferre, ostendit.

30Si quis in uilla agens occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in ea regione fuerint seruis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi uidebuntur, de his quaestionem haberi.

31Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occideretur uel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumendum est. quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta.

32Impubes seruus uel ancilla nondum uiripotens non in eadem causa erunt: aetas enim excusationem meretur.

33Impuberi autem utrum in supplicio tantum parcimus an uero etiam in quaestione? et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: et alias solet hoc in usu obseruari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent et habena uel ferula uel caedi.

34Excusantur autem serui, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit se quis auxilium ferre uel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit.

35Tulisse autem auxilium non tantum is uidetur qui seruauit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre, ut saluus esset dominus, uerum is quoque, qui quidquid potuit fecit, tametsi dominus interfectus est: ueluti si quis clamauit, ut ad auxilium conueniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam conuocauit aut si corpus suum obiecit uel alias corpore suo auxilium tulit.

36Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse uidetur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem elegit? plectendus utique erit.

37Quid si uulnerati sint serui, cum protegerent dominum? dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi uulnera ista fecerunt data opera, ne punirentur, aut talia uulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si uoluissent.

38Si dominus mortifere uulneratus superuixerit nec de quoquam seruorum suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit.

2 · Callistratus libro quinto de cognitionibus

pr.Diuus Marcus Commodus Pisoni rescripsit in haec uerba: ‘Cum constiterit apud te, Piso carissime, Iulium Donatum, posteaquam conterritus aduentu latronum profugerat uillam suam, uulneratum esse, mox testamento facto purgasse officium seruorum suorum, nec pietas pro seruis nec sollicitudo heredis optinere debet, ut ad poenam uocentur, quos absoluit dominus ipse’.

3 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum

pr.Si quis in graui ualetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subueniendum est ei.

1Si quis moriens dixisset a seruo uim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari.

2Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cubantem necauerit uel uxor maritum, serui poena senatus consulti liberabuntur. sed si exaudissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti.

3Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris seruos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt.

4Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni seruus opem tulit, an sit excusandus, an uero quia omnibus non tulit plectendus? et magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamuis quibusdam tulit, supplicio adficiendum: si uero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse.

5Quare et si seruus mulieris marito dominae magis auxilio fuit quam dominae uel contra, dicendum est ignosci ei debere.

6Subuenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominaue occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erumpere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec interest, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera uoluerint se ita includi, ne opem ferre possint. clusos accipere debemus et si sunt uincti, si tamen ita uincti, ut omnino rumpere uincula et auxilio esse non potuerint.

7Ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt.

8Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit.

9Caecus quoque ueniam mereri debet.

10Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi uocis tantum auxilium superfuit.

11Furiosos excipi nequaquam dubium est.

12Si quis quem eorum seruum seruamue ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit uel celauerit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit.

13Si ex stipulatu seruus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex stipulatu actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur. quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione serui utilis erit creditori.

14Utrum autem is solus uideatur indicasse uel arguisse, qui ad hoc prosilit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est, ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit.

15Hi quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem peruenire, ut puta si hac lege distractus erat quis, ne manumitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem peruenire.

16De his quoque seruis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque seruis supplicium sumendum est.

17De his, qui antequam testamentum occisi occisaeue aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti inuenirentur, perinde ac si de seruis quaestio habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non obstare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo grauiorem sceleri suo poenam merebitur.

18Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne quis sciens dolo malo aperiendum recitandum describendumque curet, edicto cauetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita suppliciumque de noxiis sumptum fuerit.

19Aperire autem hic ille uidetur qui naturaliter aperit, siue sint signatae siue non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae.

20Aperire accipere debemus prohibitos nos uel palam publice uel secreto: omnis enim apertura prohibita est.

21Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri.

22Et si sciens, non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam uel per rusticitatem ignarus edicti praetoris uel senatus consulti aperuit.

23Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit.

24Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parui enim refert, utrum totum an pars aperiatur.

25Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codicilli ad causam testamenti pertinent.

26Item siue iure ualeat id quod apertum est siue non ualeat, attamen edicto locus est.

27Eadem seruantur et de his, quae ad causam substitutionis pertinent, si pupillus pupillaue occisus occisaue esse dicetur.

28Si alius aperuit, alius recitauit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt.

29Non tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne quis adeat bonorumue possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres propter compendium suum familiae facinus occultaret.

30Eleganter Scaeuola ait, ut quis ad heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur.

31Si condicioni intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis ad implendam condicionem.

32Si et aliud impedimentum sit de non adeunda hereditate uel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum senatus consulti, si et aliud fuit: ueluti si praegnas uxor occisi fuit uel etiam putabatur et propterea adire hereditatem institutus non potuerit.

4 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Qui postumos heredes instituerat, non natis postumis uxorem secundo loco scripsit heredem: cum a familia necatus diceretur, uxor diem suum obierat: heredes mulieris actiones ex constitutione sibi dari postulabant. eos ita demum audiendos esse respondi, si mulier, quam in utero nihil gestare constabat, propter senatus consultum hereditatem adire noluit: alioquin praegnate ea defuncta nullam iniuriae querellam interuenisse.

5 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum

pr.Necessarios heredes puto edicto comprehendi, si se misceant hereditati.

1Nec bonorum possessionem peti praetor permittit: et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere.

2Non alias bona publicantur, quam si constabit esse occisum patrem familias et heredem ante quaestionem de familia habitam suppliciumque sumptum adisse hereditatem.

3Ubi quis incuria necatus est uel medici insidiis, adiri quidem hereditas potest, sed heredi defensio mortis incumbit.

6 · Paulus libro quadragensimo sexto ad edictum

pr.Etsi percussor certus sit, tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inueniatur: utique autem ipse maxime quaestioni dabitur, quamuis et ceteri puniantur.

1Quamuis alias in caput domini serui non torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accusent, siue extraneus heres siue ex suis sit.

2Si unus ex dominis non compareat, quaerendum est de casu eius per seruos, quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis quam in caput praesentis torquebuntur.

3Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus consulto cauetur: ipse enim in familiam suam potest animaduertere.

7 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Silanianum

pr.Et in libertos extraordinarium auxilium habebit.

8 · Paulus libro quadragensimo sexto ad edictum

pr.Senatus consulto Pisoniano cauetur, ut, si poenae obnoxius seruus uenisset, quandoque animaduersum in eum esset, ut uenditor pretium praestaret, ne emptori iniuriam fecisse uideatur senatus.

1Si filius familias, qui in castrensi peculio testatus est, occisus sit, omnimodo id defendendum est, ut, ex quibus casibus ad fiscum patris familias bona pertinent, his casibus et huius peculium, potius quam ad heredes, qui deliquerunt in adeundo et similibus ultiue non sunt.

9 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale

pr.Cum fisco caduca bona defuncti addicantur propter inultam mortem, in eum legatorum actio datur: et libertates ratae sunt eorum scilicet, qui senatus consulto excipiuntur.

10 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Silanianum

pr.Si exheredatus filius, antequam adiretur patris hereditas, occisus sit, ex euentu inspicietur, ut, si adita fuerit hereditas, quasi alieni fuisse uideantur: si uero irritum testamentum factum sit, quia ipsius essent si uiueret, omnia perinde aguntur ac si dominus esset.

1Sub diuo Traiano constitutum est de his libertis, quos uiuus manumiserat, quaestionem haberi.

11 · Tryphoninus libro secundo disputationum

pr.Idemque erit et de his, qui ius anulorum petierant.

12 · Paulus libro singulari ad senatus consultum Silanianum

pr.Si seruus a testatore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est non impediri libertatem.

13 · Uenuleius Saturninus libro secundo de publicis iudiciis

pr.In cognitione aperti aduersus senatus consultum testamenti eius, qui a familia sua occisus dicatur, quinquennii tempus constitutum est senatus consulto Tauro et lepido consulibus: quod tamen ad extraneos pertinet. namque eos, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusare permittitur eodem senatus consulto.

14 · Maecianus libro undecimo de publicis iudiciis

pr.Excipiuntur senatus consulto Silaniano impuberes serui. Trebius autem Germanus legatus etiam de impubere sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi aetate aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea caedem eius prodiderat. ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium praestitisse etiam postea certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub eodem tecto fuissent: qui uero ministri uel participes caedis fuissent et eius aetatis, quamquam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in caede domini quam in ulla alia causa parci oportere.

15 · Marcianus libro singulari de delatoribus

pr.Si sequens gradus ultus fuerit necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? et ait Papinianus non esse hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet.

1Cum ex parte heredi instituto legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessauerat, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum.

2Heredibus autem, qui in ulciscenda morte defuncti cessauerant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: forte et si quasi patronus uenit, quamuis hi suo iure admittantur.

16 · Marcellus libro duodecimo digestorum

pr.Domino a familia occiso seruus communis necem eius detexit: fauore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem sibi contingentem socium consequi oportet.

17 · Modestinus libro octauo regularum

pr.Prius de se familia torquenda est et, si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit.

18 · Modestinus libro nono regularum

pr.Et inofficioso testamento queri idem et mortem uindicare defuncti non prohibetur, idque Paulus respondit.

19 · Modestinus libro octauo pandectarum

pr.Cum dominus occiditur, auxilium ei familia ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non tulerit, merito de ea supplicium sumitur.

20 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.Heres, qui ueneni causam persequitur, res hereditarias urguentes ordinare saluis probationum indiciis non prohibetur.

21 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Propter ueneni quaestionem tempus petendae possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. aliud senatui placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, seruorum uidelicet causa, quorum libertatem quaestionis habendae gratia neglegi necesse est.

1Neptis, quae possessionem auiae petierat, mortem eius interfectam sciens non defenderat. fideicommissum, quod auia ex alio testamento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim heredis punitus est. si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fideicommissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est.

2Praesidis iniquitate reis illatae caedis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleuerant, quamuis non prouocassent, hereditatem auferri non oportere uisum est.

22 · Paulus libro sexto decimo responsorum

pr.Gaius Seius cum languesceret, questus est se ueneno occidi a seruo suo et sic exspirauit: cui heres exstitit Lucia Titia soror et mortem eius exsequi neglexit et ipsa post annum decimum decessit: exstitit qui bona nuntiaret Gaii Seii: quaero, an morte Titiae extinctum sit crimen. Paulus respondit causam, de qua quaeritur, cum sit pecuniaria, morte ingratae heredis extinctam non uideri.

23 · Maecianus libro tertio decimo fideicommissorum

pr.Si antequam patefieret testatorem occisum, tabulae testamenti apertae essent, deinde innotuisset id admissum esse, causa cognita puto compellendum institutum adire hereditatem, quam suspectam diceret, et ex Trebelliano senatus consulto restituere.

24 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum

pr.Si quis quasi suspectam hereditatem coactus adit, non tenetur edicto.

25 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale

pr.Lege Cornelia cauetur de praemio accusatoris, qui requisiuit et renuntiauit eos seruos, qui ex ea familia ante quaestionem fugerint, ut in singulos seruos quos conuicerit quinque aureos ex bonis occisi aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. quod praemium non in omnes seruos, qui sub eodem tecto locoue fuerint, sed in eos solos, qui caedem admisissent, accusatori tribuitur.

1Praeterea cauetur, ut de his, qui ante quaestionem habitam fugerint, si aperto testamento liberi scripti inueniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita, ut ex uinculis causam dicant et conuicti perinde ac serui puniantur et ei qui conuicerit deni aurei praemii nomine darentur ex bonis damnati.

2Ex hoc edicto actio proficiscitur contra eum, qui aduersus edictum praetoris tabulas testamenti aperuisse dicetur uel si quid aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poena edicti constituta est. palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera conuictus erit, praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum.

26 · Scaeuola libro trigesimo quarto digestorum

pr.Fideicommissum, quod ex testamento fratris patruelis Gaius Seius Titio debebat, ab heredibus Seii Titius accepit: quaesitum est, cum necem Gaii Seii heredes eius non uindicauerint, an Titius nihilo minus eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non uindicauerint, nec obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit. respondit nihil proponi, cur obstaret.

27 · Callistratus libro primo de iure fisci

pr.Si de pluribus heredibus quibusdam inuitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui culpa carent.