IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 29

D. 29.6SI QUIS ALIQUEM TESTARI PROHIBUERIT UEL COEGERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo octauo ad edictum

pr.Qui dum captat hereditatem legitimam uel ex testamento, prohibuit testamentarium introire uolente eo facere testamentum uel mutare, diuus Hadrianus constituit denegari ei debere actiones denegatisque ei actionibus fisco locum fore.

1Si dominus dolo fecerit, ne testamentum mutaretur, in quo seruus eius scriptus erat, quamuis manumissus adierit hereditatem, actiones ei denegantur, cum et liberis eius si quid fuerit datum, denegari debeat, etsi non fuerint in potestate. sed si legatum ei relictum sit idque restituere sit rogatus, consequens erit dicere admitti eum ad legatum, quod non ipse habuisset, sed ad alium sit translaturus.

2Si plures heredes instituti sint et omnes dolo fecerint, quo minus testamentum mutaretur, dicendum est actiones omnibus denegari, quia omnes dolo fecerunt.

2 · Paulus libro quadragensimo quarto ad edictum

pr.Si quis dolo malo fecerit, ut testes non ueniant, et per hoc deficiatur facultas testamenti faciendi, denegandae sunt actiones ei qui dolo fecerit, siue legitimus heres sit siue priore testamento scriptus.

1Fratris autem factum fratri non nocet.

2Si fidei eius qui dolum admisit commissum est, ut hereditatem restitueret: ea hereditas caduca cum suis oneribus fiet, ut commodum legis Falcidiae fiscus sentiat, dodrantis autem fideicommissarius.

3 · Papinianus libro quinto decimo responsorum

pr.Uirum, qui non per uim nec dolum, quo minus uxor, contra eum mutata uoluntate, codicillos faceret, intercesserat, sed ut fieri adsolet, offensam aegrae mulieris maritali sermone placauerat, in crimen non incidisse respondi, nec ei quod testamento fuerat datum auferendum.