D. 29.4SI QUIS OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO UEL ALIO MODO POSSIDEAT HEREDITATEM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Praetor uoluntates defunctorum tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemue eius possident ad hoc, ut eos circumueniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur.
1Et parui refert, utrum quis per semet ipsum an per alium adquirere potuit hereditatem: nam quomodocumque potuit, si non adquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in edictum praetoris:
2praetermittere autem causam testamenti uidetur, qui, cum posset iubere, noluit id facere.
3Quid ergo si seruus eius cum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non fuit? sed compellendus est seruus hoc facere ideoque dominus ab intestato ueniens incidit in edictum.
4Sin autem nec certioratus est dominus a seruo et postea ipse ab intestato possedit hereditatem, non debet incidere in edictum, nisi si fingit ignorantiam.
5Si proponatur idem et institutus et substitutus et praetermiserit institutionem, an incidat in edictum, quaeritur. et non puto incidere, quasi testator hanc ei dederit facultatem, qui eum substituit.
6Praetermittere est causam testamenti, si quis repudiauerit hereditatem.
7Qui sunt in potestate statim heredes sunt ex testamento nec quod se abstinere possunt, quicquam facit. quod si postea miscuerunt, ex testamento uidentur heredes: nisi si abstinuerint quidem se testamento, uerum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim incident in edictum.
8Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possideat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi.
9Non quaerimus, qui praetermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem uel partem eius, conueniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in possessionem fideicommissorum seruandorum causa: uel si proponas eum crediti seruandi causa uenisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur. totiens igitur edictum praetoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bonorum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi praedo possideat hereditatem fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem lucrifacturus quis sit, legata praestabit, sane interueniente cautione ‘euicta hereditate legata reddi’.
10Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possideat, eueniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset.
11Dolo autem malo fecisse uidetur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quae sibi relicta sunt.
12Sane quaestionis fuit, utrum is demum dolo malo facere uideatur quo minus possideat, qui per dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an uero is quoque, qui hoc ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet. Labeo sibi uideri ait non minus delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quae sententia optinet.
13Si quis per fraudem omiserit hereditatem, ut ad legitimum perueniat, legatorum petitione tenebitur.
2 · Ulpianus libro septimo ad Sabinum
pr.Licet pro herede gerere non uideatur, qui pretio accepto praetermisit hereditatem, tamen dandam in eum actionem exemplo eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, diuus Hadrianus rescripsit: proinde legatariis et fideicommissariis tenebitur.
1Sed utrum ab eo erit incipiendum et sic ad heredem ueniendum an conuertemus ordinem? mihi uidetur humanior esse haec sententia, ut possessor hereditatis prior excutiatur, maxime si lucratiuam habet possessionem.
3 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Si pecuniam a substituto acceperis, ut praetermitteres, isque adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest. et puto, si ipse quoque praetermiserit et, quod lege ad se rediret, possidebit hereditatem, in utrumque uestrum dandam, ut ei tamen, cui ab utroque legatum sit, in alterutrum detur actio.
4 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Si quis pecuniam non accepit, simpliciter autem omisit causam testamenti, dum uult praestitum ei qui substitutus est uel legitimo, numquid locus non sit edicto? plane indignandum est circumuentam uoluntatem defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamuis non pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni aduersus eum qui possidet hereditatem.
1Et recte dicetur, ubicumque quis, dum uult praestitum ei, qui se repudiante uenturus est, non repudiaturus, nisi praestitum uellet, et maxime si ob euertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est aduersus possessorem competere actionem, sic tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiauit, ibi dicamus eum qui omisit conueniendum, ubi uero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem debere conueniri utili actione.
2Quamquam de heredibus institutis uideatur praetor loqui, attamen etiam ad alios haec res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conueniri debet.
3Si quis uendiderit hereditatem, utique possidere uidetur, non dolo fecisse, quo minus possideat.
5 · Marcellus libro duodecimo digestorum
pr.Excusatus uidetur patronus, qui institutionem praetermisit, cum aliter esset a liberto scriptus heres quam eum institui oportet: nam et si seruus eius ex asse institutus fuerit et per quemcumque casum non potuerit iussu domini adire hereditatem, impune praetermittet ex testamento hereditatem.
6 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Quia autem is qui ab intestato possidet hereditatem conueniri potest, si omittit causam testamenti, quaesitum est, si quasi ex uoluntate testatoris uideatur omisisse, an cogatur praestare. ut puta fratrem suum scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas ad eum pertinuerit, fideicommissa praestaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, uidendum est, an legatariis cogatur respondere. et Iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata praestare, mox dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi praestare: ceterum si legata absumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis praestandum: habere enim integrum quadrantem legitimum heredem oportet. ordo igitur a Iuliano adhibetur, ut prius legata praestentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur. ego puto Iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata praestare: nec enim utique omittere ei hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato.
1Plane si nominatim id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit sequendus, quem Iulianus ostendit.
2Quid deinde dicemus, si isdem et ex testamento legata et fideicommissa ab intestato fuerint relicta et praeterea aliis fideicommissa? an ordinem illum debeamus facere, quem Iulianus monstrat, an uero contribuemus omnes fideicommissarios quasi aequales? et magis est, ut ita distinguamus multum interesse, utrum incidit in edictum heres an non. nam si incidit, praeferendi erunt hi quibus testamento relicta fuerunt quaedam: sin uero non incidit, quia haec fuit testatoris uoluntas, ut daret ei facultatem et ab intestato succedendi, uel quia alia causa intercessit, quae secundum ea quae supra scripta sunt non offendit edictum, dicendum est contribui fideicommissa debere quasi exaequata.
3Non simpliciter autem praetor pollicitus est se daturum actionem, sed causa cognita: nam siue inuenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque permississe ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi interuenerit, utique non dabit actionem in eum legatorum.
4Item si inuenerit bona ad alium pertinere, non dabit actionem, si uero nulla suspicio collusionis religionem praetoris instruxerit.
5Si autem is, cui auferri hereditas potest, aliquid possideat de hereditate et possidere desierit sine dolo malo, magis est, ut desinat conueniri.
6Quod ergo tempus spectabimus, possideat nec ne? litis contestatae tempus spectari debet.
7Certe si uacantia bona quis possederit et quadriennium praeterierit, indubitate conueniri poterit ex hac parte edicti, quia et omisit causam testamenti et quia ab intestato possedit et quidem sic, ut praescriptione quadriennii tutus sit.
8Si patronus ex debita sibi portione heres scriptus dato sibi coherede ex alia parte omiserit institutionem, quia debita pars eius erat exhausta, omiserit et coheres, deinde possideat patronus ab intestato legitimam hereditatem totam, dandam in eum legatorum actionem Celsus libro sexto decimo digestorum ait, quae in Titium competeret, sufficeretque patrono, quod integram debitam sibi portionem habeat. haec autem ita sunt, si coheres collusit cum patrono: aliter enim non esse patronum cogendum legata praestare: neque enim interdictum est, ut quis omittat hereditatem, si sine fraude id fiat.
9Hoc edictum etiam ad contra tabulas bonorum possessionem pertinere magis dicendum est, scilicet ut qui accipiendo contra tabulas bonorum possessionem liberis parentibusque legata praestaret si omiserit eam bonorum possessionem et ab intestato possideat hereditatem, cogatur ea praestare, quae praestaret, si contra tabulas possessionem accepit.
10Si libertas sub condicione fuerit data ‘si decem dederit’ et omissa causa testamenti fuerit, non aliter libertas competet, quam si condicioni paritum sit.
7 · Marcellus libro duodecimo digestorum
pr.Quidam Titium et Maeuium instituit heredes et centum Titio legauit: uterque omissa testamento legitimam adiit hereditatem. non probe legatorum actionem Titius postulabit. idem, si utrique legasset.
8 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Si quis sub condicione dandorum decem uel qua alia, quae in dando uel in faciendo fuit, heres institutus omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, uidendum est, an huic, in cuius personam condicio collata est, subueniri debeat. et magis est, ne subueniatur: neque enim legatarius est.
9 · Paulus libro quadragesimo quinto ad edictum
pr.Sed et si adhuc parendi condicioni tempus habeat, hac parte edicti non tenetur.
10 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Si non solus, sed cum alio possidet hereditatem is qui omisit causam testamenti, rectissime Iulianus ait, quod et Marcellus probat, dandam in ipsum quoque legatorum actionem utilem: nec enim aspernari debet obesse sibi factum heredis scripti, cui etiam profuerit. hoc autem ita est, nisi si pecuniam accepit is qui omisit causam testamenti: tunc enim in solidum tenebitur.
1Cum substitutis ab institutis legata fuissent relicta et tam instituti quam substituti omissa causa testamenti possideant ab intestato hereditatem, diuus Pius rescripsit neque improbe neque imprudenter institutos legata recusare substitutis data: recte enim recusant in se dari legatorum fideiue commissorum petitionem substituto, cui liberum fuit adeunti hereditatem non fideicommissum petere, sed uniuersa bona optinere.
2Si duo sint heredes institutus et substitutus et ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, quaestionis est, an ambo cogantur legata praestare et utrum unusquisque ea legata quae a se relicta sunt an uero ambo utraque legata cogantur praestare. ego puto in solidum aduersus singulos legatorum petitionem dandam: sed utrum eorum quae a se legata sunt an uero etiam eorum quae ab altero herede, uideamus. et alias proponamus institutum solum possidere hereditatem: eorum legatorum, quae sunt a se relicta, an etiam eorum, quae sunt a substituto relicta, actionem patietur? dicendum est ita demum etiam eorum, si dolo substituti perueniat ad institutos hereditas sine pecunia: nam si pecuniam accepit substitutus, ipse erit conueniendus. item si solus substitutus possideret, si quidem pecunia accepta institutus omisisset, dicemus institutum suis legatariis respondere debere, substitutum suis: si autem sine pecunia, aduersus substitutum dabimus actionem. nunc cum ambo possideant, melius dicetur singulos suis legatariis respondere debere.
11 · Iauolenus libro septimo epistularum
pr.Si ab instituto et substituto eadem res mihi legata sit et omissa causa testamenti hereditatem possideant lege, etiamsi ab utroque solidum mihi debetur, tamen ab uno legatum consecutus ab altero petere non potero: eligere itaque reum potero.
12 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.De libertatibus quoque in hoc casu quaesitum est, an competant tam hae quae ab instituto quam hae quae a substituto datae sunt. et magis est, ut competant, tam directae quam fideicommissariae.
1Heredem eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, in solidum legatorum actione teneri constat: magis est enim rei persecutionem quam poenam continere et ideo et perpetuam esse. hoc autem ita est, nisi propter dolum defuncti conueniatur heres: tunc enim in id quod ad eum peruenit conueniretur.
13 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale
pr.Etsi non totam aliquis hereditatem partemue eius, ex qua heres institutus est, ab intestato possideat, sed uel minimam portiunculam uel etiam unam aliquam rem, tenetur hoc edicto,
14 · Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani
pr.quamuis non proprie pars hereditatis in una re intellegatur.
15 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale
pr.Nec id iniquum est, cum ex suo quisque uitio hoc incommodo adficiatur.
16 · Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani
pr.Cum enim hereditas ab eo quoque peti possit, qui unam aliquam rem hereditario nomine possideat, dubitari non oportet, quin uerum sit quod diximus.
17 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale
pr.Si quis omissa causa testamenti omnino eam hereditatem non possideat, excluduntur legatarii: nam liberum cuique esse debet etiam lucrosam hereditatem omittere, licet eo modo legata libertatesque intercidunt. sed in fideicommissariis hereditatibus id prouisum est, ut, si scriptus heres nollet adire hereditatem, iussu praetoris adeat et restituat: quod beneficium his, quibus singulae res per fideicommissum relictae sint, non magis tributum est quam legatariis.
18 · Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani
pr.Si duo heredes instituti ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, tunc, quia uterque praetorio iure perinde habetur atque si ex testamento hereditatem adisset, pro partibus in singulos competit actio.
1Admonendi sumus huic, in quem ex hac parte edicti legatorum actio datur, beneficium legis Falcidiae concedendum.
19 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale
pr.Praeterea patrono quoque qui ex asse heres institutus est si ab intestato possederit hereditatem, commodum partis debitae, quod habiturus foret, si ex testamento adisset hereditatem, saluum ei debet esse.
20 · Ulpianus libro quarto disputationum
pr.Si eadem res diuersis personis ab instituto et substituto fuerit relicta, non uterque, sed qui ab instituto accepit solus uindicabit.
21 · Iulianus libro uicesimo septimo digestorum
pr.Si filius meus a matre sua heres scriptus fuerit et ego testamenti causa omissa bonorum possessionem eiusdem filii nomine petiero, actio legatorum in me dari debebit non secus ac si ipse heres scriptus omissa causa testamenti bonorum possessionem ab intestato accepissem.
22 · Iulianus libro tricesimo primo digestorum
pr.Si in testamento ita scriptum fuerit: ‘Titius heres esto: si Titius heres erit, Maeuius heres esto’ et Titius omissa causa testamenti hereditatem legitimam possederit, Maeuio aduersus eum petitio hereditatis dari non debet pro parte, quam habiturus esset, si testamenti causa omissa non fuisset. cum enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis uero quae ita data est rationem habere praetor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis partem dedit, quam potuit pure dare.
1Quare et si ita scriptum fuisset: ‘Titius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Stichus liber heresque esto’ et Titius omisso testamento hereditatem possideat, libertatem praetor Stichi tueri non debet nec hereditatis petitionem ei dare.
2Si quis hoc modo testamentum scripserit: ‘Titius heres esto: si Titius heres non erit, Maeuius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Maeuio, si mihi heres non erit, centum dato’, deinde Titius omisso testamento legitimam hereditatem possideat, an Maeuio, cuius in potestate fuit, ut ex substitutione adeundo totam hereditatem haberet, legatorum actio dari debeat, quaeritur. et placet dari, quia nihil prohibet Maeuium iustam causam habuisse, propter quam nollet negotiis hereditariis implicari.
23 · Ulpianus libro quadragesimo sexto ad edictum
pr.Si filius qui mansit in patris potestate, item filia heredes instituti praeterito fratre emancipato, qui contra tabulas accipere possessionem potuit, ut intestati patris possessionem acceperint, legata omnibus praestabunt nec filia dotem suam fratri conferet, cum ut scripta uideatur hereditatem habere.
24 · Paulus libro sexagesimo ad edictum
pr.Si dolo tutoris omiserit pupillus causam testamenti et legitimam hereditatem possideat, danda est legatorum actio in pupillum, sed eatenus, quatenus hereditas ei adquisita est. quid enim, si cum alio possideat hereditatem?
1Sed hoc et in eo qui pubes est plerique putant obseruandum, ut pro qua parte possideat, teneatur, quamuis praetor perinde in eum det actionem, atque si adisset hereditatem.
25 · Celsus libro sexto decimo digestorum
pr.Cui seruus ipsius substitutus est, seruum suum adire iussit. si idcirco fecit, ne legata praestaret, utraque praestabit, et qua heres est et qua omissa causa testamenti possidet ex substitutione hereditatem, salua Falcidia ei seruata.
26 · Papinianus libro sexto decimo quaestionum
pr.Iulianus scribit patrem, qui filiam sibi substitutam iussit adire hereditatem, legata quae ab ipso data sunt ex sententia edicti praestaturum, quoniam filia patri substituitur in casu, non ut arbitrium eligendi relinquatur: sed si uaria legata supra dodrantem data sint, eorum prius rationem habendam, quae a filia relicta sunt. non enim caret dolo pater, qui honore proprio omisso propter compendium alienam institutionem maluit.
1Denique si filiae pater substitutus adiit hereditatem, nihil eum dolo facere Iulianus existimat, quia nemo filiae patrem contra uotum parentium substituere uidetur, sed ut arbitrium eligendi relinquat.
27 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Mater secundis tabulis impuberi filio substituta locum edicto facit, si omisso testamento legitimam hereditatem filii possideat. idem iuris erit et si filio heres data sit et substituta.
1In sententiam edicti propter legatorum causam frater incidisse non uidebatur, qui filium suum substitutum impuberi testamento fratris non emancipauit, sed ab intestato per eum possidere coepit.
2In eum, qui testamento scriptus heres non fuit, si fraudis consilio cum heredibus scriptis participato legitimam hereditatem solus possideat, actio legatorum ex sententia praetoris dabitur.
28 · Maecianus libro quarto fideicommissorum
pr.Si seruum heredem institutum dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum praestare, priusquam adire iuberet, uendiderit, praestare id debet, cum per pretium serui hereditatis quoque aestimationem consequatur.
1Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita hereditatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicommissarias. sed si alienos seruos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit. eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit passurus fuit.
29 · Ulpianus libro quinto fideicommissorum
pr.Qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, seruos ad libertatem perducere debet, ne eis factum noceat eius qui ex testamento adire noluit: sic tamen, ut habeat libertos.
30 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum
pr.Qui omissa causa testamenti pro emptore uel pro dote uel pro donato siue alio quolibet titulo, exceptis pro herede et pro possessore, possideat hereditatem, a legatariis et fideicommissariis non conuenitur.