D. 29.3TESTAMENTA QUEMADMODUM APERIANTUR INSPICIANTUR ET DESCRIBANTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale
pr.Omnibus, quicumque desiderant tabulas testamenti inspicere uel etiam describere, inspiciendi describendique potestatem facturum se praetor pollicetur: quod uel suo uel alieno nomine desideranti tribuere eum manifestum est.
1Ratio autem huius edicti manifesta est: neque enim sine iudice transigi neque apud iudicem exquiri ueritas de his controuersiis, quae ex testamento proficiscerentur, aliter potest quam inspectis cognitisque uerbis testamenti.
2Si quis neget sigillum suum agnoscere, non ideo quidem minus aperiuntur tabulae, sed alias suspectae fiunt.
2 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Tabularum testamenti instrumentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed uniuersorum, quibus quid illic adscriptum est: quin potius publicum est instrumentum.
1Testamentum autem proprie illud dicitur, quod iure perfectum est: sed abusiue testamenta ea quoque appellamus, quae falsa sunt uel iniusta uel irrita uel rupta: itemque inperfecta solemus testamenta dicere.
2Ad causam autem testamenti pertinere uidetur id quodcumque quasi ad testamentum factum sit, in quacumque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam uoluntatem: et tam principales quam secundae tabulae edicto continentur.
3Si plura sint testamenta, quae quis exhiberi desideret, uniuersorum ei facultas facienda est.
4Si dubitetur, utrum uiuat an decesserit is, cuius quis quod ad causam testamenti pertinet inspici describique postulat, dicendum est praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si liquerit eum uiuere, non permittat.
4aInspici tabulas est, ut ipsam scripturam quis inspiciat et sigilla et quid aliud ex tabulis uelit spectare.
5Inspectio tabularum etiam lectionem earum indicat.
6Diem autem et consulem tabularum non patitur praetor describi uel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest.
7Utrum autem in continenti potestatem inspiciendi uel describendi iubet an desideranti tempus dabit ad exhibitionem? et magis est, ut dari debeat secundum locorum angustias seu prolixitates.
8Si quis non negans apud se tabulas esse non patiatur inspici et describi, omnimodo ad hoc compelletur: si tamen neget penes se tabulas esse, dicendum est ad interdictum rem mitti quod est de tabulis exhibendis.
3 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale
pr.Ipsi tamen heredi uindicatio tabularum sicut ceterarum hereditariarum rerum competit et ob id ad exhibendum quoque agere potest.
4 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Cum ab initio aperiendae sint tabulae, praetoris id officium est, ut cogat signatores conuenire et sigilla sua recognoscere
5 · Paulus libro octauo ad Plautium
pr.uel negare se signasse: publice enim expedit suprema hominum iudicia exitum habere.
6 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Sed si maior pars signatorum fuerit inuenta, poterit ipsis interuenientibus resignari testamentum et recitari.
7 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Sed si quis ex signatoribus aberit, mitti debent tabulae testamenti ubi ipse sit, uti adgnoscat: nam reuocari eum adgnoscendi causa onerosum est. quippe saepe cum magna captione a rebus nostris reuocamur et sit iniquum damnosum cuique esse officium suum. nec ad rem pertinet, unus absit an omnes. et si forte omnibus absentibus causa aliqua aperire tabulas urgueat, debet proconsul curare, ut interuenientibus optimae opinionis uiris aperiantur et post descriptum et recognitum factum ab isdem, quibus interuenientibus apertae sunt, obsignentur, tunc deinde eo mittantur, ubi ipsi signatores sint, ad inspicienda sigilla sua.
8 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum
pr.Pupillares tabulas, etiamsi non fuerit superscriptum ne aperirentur, attamen, si seorsum eas signatas testator reliquerit, praetor eas aperiri nisi causa cognita non patietur.
9 · Paulus libro quadragesimo quinto ad edictum
pr.Si mulier uentris nomine in possessione sit, aperiendae sunt secundae tabulae, ut sciatur, cui demandata sit curatio.
10 · Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si in duobus exemplariis scriptum sit testamentum, alterutro patefacto apertae tabulae sunt.
1Si sui natura tabulae patefactae sunt, apertum uideri testamentum non dubitatur: non enim quaeremus, a quo aperiantur.
2Si tabulae non compareant uel exustae sint, futurum est, ut subuenire legatariis debeat. idem est, si subpressae uel occultae sint.
11 · Gaius libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Sicut codicilli pars intelleguntur testamenti, ita secundae tabulae principalium tabularum partem optinere uidentur.
12 · Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam
pr.Si quis fecerit testamentum et exemplum eius, exemplo quidem aperto nondum apertum est testamentum: quod si authenticum patefactum est totum, apertum.