D. 28.8DE IURE DELIBERANDI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagesimo ad edictum
pr.Si seruus fuerit heres institutus, utique non ipsi praestituimus tempus ad deliberandum, sed ei cuius seruus est, quia pro nullo isti habentur apud praetorem. itemque si plurium seruus sit, utique omnibus dominis praestituemus.
1Ait praetor: ‘si tempus ad deliberandum petet, dabo’.
2Cum dicit tempus nec adicit diem, sine dubio ostendit esse in ius dicentis potestate, quem diem praestituat:
2 · Paulus libro quinquagesimo septimo ad edictum
pr.itaque pauciores centum dierum non sunt dandi.
3 · Ulpianus libro sexagesimo ad edictum
pr.Nec non illud sciendum nonnumquam semel, nonnumquam saepius diem ad deliberandum datum esse, dum praetori suadetur tempus, quod primum aditus praestituerat, non suffecisse:
4 · Ulpianus libro sexagesimo primo ad edictum
pr.sed hoc impetrari non debet nisi ex magna causa.
5 · Ulpianus libro septuagesimo ad edictum
pr.Aristo scribit non solum creditoribus, sed et heredi instituto praetorem subuenire debere hisque copiam instrumentorum inspiciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem.
1Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis uendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, ueluti iumenta aut uenalicia, item ea quae mora deteriora fiant, uendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum quod sub poena uel sub pretiosis pignoribus debeatur, soluatur.
6 · Gaius libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale
pr.Igitur si quidem in hereditate sit uinum oleum frumentum numerata pecunia, inde fieri debebunt impendia: si minus, a debitoribus hereditariis exigenda pecunia. quod si nulli sunt debitores aut iudicem prouocent, uenire debent res superuacuae.
7 · Ulpianus libro sexagesimo ad edictum
pr.Ait praetor: ‘si pupilli pupillae nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse uidebitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni uiri arbitratu uetabo’.
1Merito praetor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pupilli petitur tempus ad deliberandum.
2Quid sit autem ‘deminui uetabo’ uideamus. his uerbis praetor non tantum alienationem impedit, uerum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo scribit.
3In causae autem cognitione hoc uertetur, an iusta causa sit, ut deminuere praetor permittat. ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quae sine piaculo non possunt praeteriri. uescendi gratia aeque deminui permittet. sed et ubi urguet, ex aliis quoque causis permittere eum oportet, ut aedificia sarciantur, ne agri inculti sint, si qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur. ex aliis quoque iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri.
8 · Ulpianus libro sexagesimo primo ad edictum
pr.Si quis suus heres, posteaquam se abstinuerit, tunc petat tempus ad deliberandum, uideamus, an impetrare debeat: magisque est, ut ex causa debeat impetrare, cum nondum bona uenierint.
9 · Paulus libro quinquagesimo octauo ad edictum
pr.Filius dum deliberat, alimenta habere debet ex hereditate.
10 · Marcellus libro uicesimo octauo digestorum
pr.Si plures gradus sint heredum institutorum, per singulos obseruaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore deliberationis edicit, uidelicet ut a primo quoque ad sequentem translata hereditate quam primum inueniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere.
11 · Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis
pr.Qui filium libertinum habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: ‘si mihi filius nullus erit, qui in suam tutelam ueniat, tum dama seruus liber esto’: is filius pupillus libertinus erat: quaerebatur, si dama liber esset. Trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque contineretur: Labeo contra, quia eo loco uerum filium accipi oportet. Trebatii sententiam probo, si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet.