IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 29

D. 29.1DE TESTAMENTO MILITIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum

pr.Militibus liberam testamenti factionem primus quidem diuus Iulius Caesar concessit: sed ea concessio temporalis erat. postea uero primus diuus Titus dedit: post hoc Domitianus: postea diuus Nerua plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque et Traianus secutus est et exinde mandatis inseri coepit caput tale. caput ex mandatis: ‘Cum in notitiam meam prolatum sit subinde testamenta a commilitonibus relicta proferri, quae possint in controuersiam deduci, si ad diligentiam legum reuocentur et obseruantiam: secutus animi mei integritudinem erga optimos fidelissimosque commilitones simplicitati eorum consulendum existimaui, ut quoquomodo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. faciant igitur testamenta quo modo uolent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum diuisionem faciendam nuda uoluntas testatoris’.

1Miles autem appellatur uel a militia, id est duritia, quam pro nobis sustinent, aut a multitudine, aut a malo, quod arcere milites solent, aut a numero mille hominum, ductum a Graeco uerbo, tractum a tagmate: nam Graeci mille hominum multitudinem τάγμα appellant, quasi millensimum quemque dictum: unde ipsum ducem χιλίαρχον appellant. exercitus autem nomen ab exercitatione traxit.

2 · Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale

pr.De militis testamento ideo separatim proconsul edicit, quod optime nouit ex constitutionibus principalibus propria atque singularia iura in testamenta eorum obseruari.

3 · Ulpianus libro secundo ad Sabinum

pr.Si miles, qui destinauerat communi iure testari, ante defecerit quam testaretur? Pomponius dubitat. sed cur non in milite diuersum probet? neque enim qui uoluit iure communi testari, statim beneficio militari renuntiauit, nec credendus est quisquam genus testandi eligere ad impugnanda sua iudicia, sed magis utroque genere uoluisse propter fortuitos casus: quemadmodum plerique pagani solent, cum testamentum faciunt perscripturam, adicere uelle hoc etiam uice codicillorum ualere. quicquam dixerit, si imperfectum sit testamentum, codicillos non esse, nam secundum nostram sententiam etiam diuus Marcus rescripsit.

4 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Iure militari surdum et mutum testamentum facere posse ante causariam missionem in numeris manentem placet.

5 · Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr.Milites etiam his, qui heredes exstiterunt, possunt substituere in his dumtaxat, quae sunt ex testamento eorum consecuti.

6 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum

pr.Si miles unum ex fundo heredem scripserit, creditum quantum ad residuum patrimonium intestatus decessisset: miles enim pro parte testatus potest decedere, pro parte intestatus.

7 · Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr.Qui iure militari testatur etsi ignorauerit praegnatem uxorem uel non fuit praegnas, hoc tamen animo fuit, ut uellet quisquis sibi nascetur exheredem esse, testamentum non rumpitur.

8 · Marcellus libro decimo digestorum

pr.Idem est et si adrogauerit filium neposue successerit in locum filii.

9 · Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr.Idemque erit dicendum et si nato filio uiuo se maluit eodem testamento durante decedere: nam uidetur iure militari refecisse testamentum:

1ut est rescriptum a diuo Pio in eo qui cum esset paganus, fecit testamentum, mox militare coepit: nam hoc quoque iure militari incipiet ualere, si hoc maluit miles.

10 · Ulpianus libro undecimo ad Sabinum

pr.Facere testamentum hostium potitus nec iure militari potest.

11 · Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum

pr.Ex militari delicto capite damnatis testamentum facere licet super bonis dumtaxat castrensibus: sed utrum iure militari an iure communi, quaeritur. magis autem est, ut iure militari eis testandum sit: nam cum ei quasi militi tribuatur ius testandi, consequens erit dicere iure militari ei testandum. quod ita intellegi oportet, si non sacramenti fides rupta sit.

1Si miles incertus, an sui iuris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum eius, ut ualeat: nam et si incertus, an pater suus uiuat, testamentum fecerit, testamentum eius ualebit.

2Si filius familias ignorans patrem suum decessisse de castrensi peculio in militia testatus sit, non pertinebunt ad heredem eius patris bona, sed sola castrensia:

12 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.milites enim ea dumtaxat, quae haberent scriptis, relinquunt.

13 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum

pr.Idem est, etsi de testamento mutando cogitauit, non quia adimere uolebat castrensia bona heredi scripto, sed quia de paternis testari uolebat et alium heredem scribere.

1Sed si iam ueteranus decessit, uniuersa bona etiam paterna ad heredem pertinere castrensium Marcellus libro decimo digestorum scribit: neque enim iam potuit de parte bonorum testari.

2Et deportati et fere omnes, qui testamenti factionem non habent, a milite heredes institui possunt. sed si seruum poenae heredem scribat, institutio non ualebit: sed si mortis tempore in ciuitate inueniatur, institutio incipit conualescere quasi nunc data hereditate. et generaliter in omnibus id poterit dici quos miles scribit heredes, ut institutio incipiat uires habere, si mortis tempore talis inueniatur, ut a milite institui potuerit.

3Si seruum proprium, quem liberum esse credidisset, miles heredem sine libertate instituit, in ea condicione est, ut institutio non ualeat.

4Cum miles in testamento suo seruo libertatem dederit eidemque et a primo et a secundo herede per fideicommissum hereditatem reliquerit, quamuis et primus heres et substitutus, priusquam adierint hereditatem, mortem obierunt, non debere intestati exitum facere imperator noster cum diuo Seuero rescripsit: sed perinde habendum est, ac si eidem seruo libertas simul et hereditas directo data esset, quae utraque ad eum peruenire testatorem uoluisse negari non potest.

14 · Maecianus libro quarto fideicommissorum

pr.Tractabatur, an tale aliquid et in paganorum testamentis indulgendum esset: et placet non sine distinctione hoc fieri, sed, si quidem uiuo testatore et sciente decessissent, nihil noui statuendum, si autem ignorante aut post mortem eius, omnimodo subueniendum.

15 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum

pr.In fraudem plane creditorum nec miles amplius quam unum necessarium facere poterit.

1Sicut autem hereditatem miles nuda uoluntate dare potest, ita et adimere potest. denique si cancellauerit testamentum suum uel inciderit, nullius erit momenti: si tamen testamentum cancellauerit et mox ualere uoluerit, ualebit ex suprema uoluntate. et ideo cum miles induxisset testamentum suum, mox anulo suo signasset, qui super ea re cogniturus erit considerabit, quo proposito id fecerit: nam si mutatae uoluntatis eum paenituisse probabitur, renouatum testamentum intellegetur: quod si ideo, ne ea quae scripta fuerant legi possint, causa irriti facti iudicii potior existimabitur.

2Testamentum ante militiam factum a milite, si in militia decesserit, iure militari ualere, si militis uoluntas contraria non sit, diuus Pius rescripsit.

3Si quis se scribat heredem in testamento militis, non remittitur ei senatus consulti poena.

4Miles et ad tempus heredem facere potest et alium post tempus uel ex condicione uel in condicionem.

5Item tam sibi quam filio iure militari testamentum facere potest: et soli filio, tametsi sibi non fecerit: quod testamentum ualebit, si forte pater uel in militia uel intra annum militiae decessit.

6Bonorum possessionem ultra tempora edicto determinata nec militis posse adgnosci Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit, quia generalis est ista determinatio.

16 · Paulus libro quadragesimo tertio ad edictum

pr.Dotalem fundum si legauerit miles, non erit ratum legatum propter legem Iuliam.

17 · Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale

pr.Si certarum rerum heredes instituerit miles, ueluti alium urbanorum praediorum, alium rusticorum, alium ceterarum rerum, ualebit institutio perindeque habebitur, atque si sine partibus heredes eos instituisset resque omnes suas per praeceptionem cuique legando distribuisset.

1Iulianus etiam ait, si quis alium castrensium rerum, alium ceterarum scripsisset, quasi duorum hominum duas hereditates intellegi, ut etiam in aes alienum, quod in castris contractum esset, solus is teneatur, qui castrensium rerum heres institutus esset, extra castra contracto aere alieno is solus obligetur, qui ceterarum rerum heres scriptus esset. cui scilicet conueniens uidetur respondisse, ut ex quaqua causa debeatur militi, uel huic heredi uel illi ipso iure debeatur. quod si alterutra pars bonorum aeri alieno, quod ex ea causa pendebit, non sufficiat et propter hoc is qui ex parte heres institutus est non adierit, alterum qui adisset compellendum esse aut defendere totam hereditatem aut totam creditoribus soluere.

2Si eodem testamento miles eundem heredem, deinde exheredem scripserit, adempta uidetur hereditas, cum in paganorum testamento sola hereditas exheredatione adimi non possit.

3Si pater a filio familias milite ex castrensi peculio heres institutus omissa causa testamenti aliquid ex peculio possidebit doloue malo fecerit, quo minus possideret, datur in eum legatorum actio.

4Si miles testamentum in militia fecerit, codicillos post militiam et intra annum missionis moriatur, plerisque placet in codicillis iuris ciuilis regulam spectari debere, quia non sunt a milite facti, nec ad rem pertinere, quod testamento confirmati sunt. ideoque in his legatis, quae testamento data sunt, legi Falcidiae locum non esse, at in his, quae codicillis scripta sunt, locum esse.

18 · Tryphoninus libro octauo decimo disputationum

pr.Si uero composita utraque legata, tam quae testamento quam quae codicillis data sunt, ultra dodrantem sint, quaeritur, quatenus minuantur ea, in quibus Falcidia locum habet. commodissime autem id statuetur, ut ex uniuersitate bonorum in solidum solutis legatis quae testamento miles dederat id quod supererit pro dodrante et quadrante diuidatur inter heredes et eos, quibus codicillis legata data sunt.

1Quid ergo si consumant uniuersorum bonorum quantitatem legata quae testamento data sunt, utrum nihil ferent hi, quibus codicillis legatum est, an aliquid? et quoniam, si adhuc miles haec quoque legasset, contribuebantur omnia et pro rata ex omnibus decedebat ea portio, quam amplius legauerat quam in bonis habuerat, nunc quoque idem fiet: deinde constituta quantitate legatorum quae codicillis data sunt ex summa, quae efficiebatur debita, si aequo iure omnia deberentur, quartam deducet his solis, quibus codicillis legata sunt.

2Quod si post utraque legata solida computata deprehenderetur, quod remaneat apud heredem, non tamen sufficiens quartae eorundem legatorum: quod ei deest, detrahatur his solis, quibus codicillis legata data sunt.

19 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Quaerebatur, si miles, qui habebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset se fidei heredis committere, ut priores tabulae ualerent, quid iuris esset. dicebam: militi licet plura testamenta facere, sed siue simul fecerit siue separatim, utique ualebunt, si hoc specialiter expresserit, nec superius per inferius rumpetur, cum et ex parte heredem instituere possit, hoc est ex parte testato, ex parte intestato decedere. quin immo et si codicillos ante fecerat, poterit eos per testamentum sequens cauendo in potestatem institutionis redigere et efficere directam institutionem, quae erat precaria. secundum haec in proposito referebam, si hoc animo fuerit miles, ut ualeret prius factum testamentum, id quod cauit ualere oportere ac per hoc effici, ut duo testamenta sint. sed in proposito cum fidei heredis committatur, ut ualeat prius testamentum, apparet eum non ipso iure ualere uoluisse, sed magis per fideicommissum, id est in causam fideicommissi et codicillorum uim prioris testamenti conuertisse.

1Utrum autem totum testamentum in eam causam conuersum sit, hoc est et heredis institutio, an uero legata tantum et fideicommissa et libertates, quaeritur. sed mihi uidetur non solum cetera praeter institutionem heredis, sed et ipsam institutionem in causam fideicommissi uertisse, nisi aliud testatorem scripsisse probetur.

2Si quis a milite heres ad tempus scriptus esset et alius ex tempore, quaeritur, an posterior heres a priore relicta legata debet. et arbitror hunc non debere, nisi alia uoluntas militis probetur.

20 · Iulianus libro uicesimo septimo digestorum

pr.Tribunus militum si intra dies certos, quam successor eius in castra uenerat, manens in castris codicillos fecerit et ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra uenit, ideo communi iure ciuium Romanorum codicilli eius aestimandi sunt.

1Cum aliquis facto testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, ueluti si tabulas inciderit et legerit testamentum ac rursus suo signo signauerit, amplius si et aliquid interleuerit perduxerit adiecerit emendauerit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad priuilegia militum non pertinebit.

21 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Quod constitutum est, ut testamentum militiae tempore factum etiam intra annum post missionem ualeret, quantum ad uerba eius ad eos dumtaxat qui mitti solent id beneficium pertinere existimauit: secundum quod neque praefectos neque tribunos aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt, hoc priuilegium habituros.

22 · Marcianus libro quarto institutionum

pr.Miles filius familias si capite minutus fuerit uel emancipatus uel in adoptionem datus a patre suo, testamentum eius ualet quasi ex noua uoluntate.

23 · Tertullianus libro singulari de castrensi peculio

pr.Idem et si pater familias miles de castrensibus rebus dumtaxat testatus adrogandum se dederit: si uero missus iam hoc fecerat, non ualet testamentum.

24 · Florentinus libro decimo institutionum

pr.Diuus Traianus Statilio Seuero ita rescripsit: ‘Id priuilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamentum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest. si ergo miles, de cuius bonis apud te quaeritur, conuocatis ad hoc hominibus, ut uoluntatem suam testaretur, ita locutus est, ut declararet, quem uellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere: potest uideri sine scripto hoc modo esse testatus et uoluntas eius rata habenda est. ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: ‘ego te heredem facio’, aut ‘tibi bona mea relinquo’, non oportet hoc pro testamento obseruari. nec ullorum magis interest, quam ipsorum, quibus id priuilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui uisum sit, et per hoc iudicia uera subuertuntur’.

25 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Titius priusquam tribunus legionis factus esset, testamentum fecit et postea Cinctus manente eodem defunctus est: quaero, an militis testamentum uideatur esse. Marcellus respondit: testamentum quod ante tribunatum fecisset, nisi postea ab eo factum dictum esse probaretur quod ualere uellet, ad commune ius pertinet: constitutionibus enim principum non militum testamenta, sed quae a militibus facta sunt confirmantur: sed plane fecisse testamentum eum interpretandum est, qui se uelle testamentum quod ante fecerat ualere aliquo modo declarauit.

26 · Macer libro secundo militarium

pr.Testamenta eorum, qui ignominiae causa missi sunt, statim desinunt militari iure ualere, quod anni spatium testamentis eorum, qui honestam uel causariam missionem meruerunt, tribuitur. ius testandi de castrensi, quod filiis familias militantibus concessum est, ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non pertinet, quod hoc praemii loco merentibus tributum est.

27 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Centurio secundo testamento postumos heredes instituit neque substitutos dedit: quibus non editis ad superius testamentum se redire testatus est. cetera, quae secundo testamento scripsit, esse irrita placuit, nisi nominatim ea confirmasset ad priorem uoluntatem reuersus.

28 · Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum

pr.Cum filius familias miles decessisset filio impubere herede instituto eique substituisset in aui potestate manenti tutoresque dedisset, diui fratres rescripserunt substitutionem quidem ualere, tutoris autem dationem non ualere, quia hereditati quidem suae miles qualem uellet substitutionem facere potest, uerum tamen alienum ius minuere non potest.

29 · Marcellus libro decimo digestorum

pr.Si a milite scriptus heres sua sponte adierit hereditatem et rogatus totam hereditatem restituerit, ex Trebelliano transeunt actiones.

1Miles testamento suo manumittendo nihil efficit in eo, cuius libertas lege Aelia Sentia uel alia qua impeditur.

2Edictum praetoris, quo iusiurandum heredibus institutis legatariisque remittitur, locum habet etiam in militum testamentis, sicut etiam in fideicommissis: idemque si turpis esset condicio.

3Patri eius, qui in emancipatione ipse manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis debitae placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti factionem habet:

30 · Paulus libro septimo quaestionum

pr.nam in bona castrensia non esse dandam contra tabulas filii militis bonorum possessionem diuus Pius Antoninus rescripsit.

31 · Marcellus libro tertio decimo digestorum

pr.Si miles Titio et Seio seruum legauerit et eum Titius manumississet deliberante Seio moxque is legatum omisisset, liberandum fore dico, quia et si heres seruum alicui legatum interim manumisisset, deinde legatarius repudiasset, liber esset.

32 · Modestinus libro nono regularum

pr.Si secundum probabilem uoluntatem militis hereditas eius non adeatur, nec res castrenses heredibus competunt.

33 · Tertullianus libro singulari de castrensi peculio

pr.Si filius familias miles fecisset testamentum more militiae, deinde post mortem patris postumus ei nasceretur, utique rumpitur eius testamentum. uerum si perseuerasset in ea uoluntate, ut uellet adhuc illud testamentum ualere, ualiturum illud, quasi rursum aliud factum, si modo militaret adhuc eo tempore quo nasceretur illi postumus.

1Sed si filius familias miles fecisset testamentum, deinde postea uiuo eo et adhuc auo quoque superstite nasceretur ei postumus, non rumpitur eius testamentum, quia cum id quod nasceretur in potestate eius non perueniret, non uidetur suus heres adgnasci: ac ne auo quidem suo hunc nepotem postumum, cum uiuo filio nasceretur, suum heredem protinus adgnasci et ideo nec aui testamentum rumpi, quoniam, licet in potestate aui protinus esse inciperet, tamen antecederet eum filius.

2Secundum quae si filius familias miles testamentum fecerit et omiserit postumum per errorem, non quod uolebat exheredatum, deinde postumus post mortem aui uiuo adhuc filio, id est patre suo natus fuerit, omnimodo rumpet illius testamentum. sed si quidem pagano iam illo facto natus sit, nec conualescet ruptum: si uero militante adhuc natus fuerit, rumpetur, deinde, si uoluerit ratum illud esse pater, conualescet sic quasi denuo factum.

3Sed et si uiuo auo nascatur postumus, hic non rumpet continuo patris testamentum: si superuixerit post mortem aui uiuo adhuc patre, rumpet, quod nouus illi nunc primum heres adgnascitur: ita tamen, ut numquam possit duorum simul testamenta rumpere et aui et patris.

34 · Papinianus libro quarto decimo quaestionum

pr.Eius militis, qui doloris inpatientia uel taedio uitae mori maluit, testamentum ualere uel intestati bona ab his qui lege uocantur uindicari diuus Hadrianus rescripsit.

1Militia missus intra annum testamentum facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in militia fecit, si iure militiae fuit scriptum: alioquin si ualuit iure communi, non esse iure rescissum.

2Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo testamentum fecerit, nouissima uoluntate rescindetur, quoniam uoluntas quoque militis testamentum est.

35 · Papinianus libro nono decimo quaestionum

pr.Miles si testamentum inperfectum relinquat, scriptura quae profertur perfecti testamenti potestatem optinet: nam militis testamentum sola perficitur uoluntate: quique plura per dies uarios scribit, saepe facere testamentum uidetur.

36 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Militis codicillis ad testamentum factis etiam hereditas iure uidetur dari. quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testamento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data communiter debentur.

1Miles castrensium bonorum et non castrensium diuersis heredibus institutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. prioribus tabulis tantum abstulisse uidetur, quantum in posteriores contulerit: nec uidetur mutare, etsi prioribus tabulis unus heres scriptus fuisset.

2Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse praegnatem uentris non habuit mentionem. post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum apparuit neque legata deberi. si qua uero medio tempore scriptus heres legata soluisset, utilibus actionibus filiae datis ob improuisum casum esse reuocanda nec institutum, cum bonae fidei possessor fuerit, quod inde seruari non potuisset, praestare.

3Ueteranus moriens testamentum iure communi tempore militiae factum irritum esse uoluit et intestatus esse maluit. heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata uero petentes exceptione doli mali secundum ius commune summoueri, cuius exceptionis uires ex persona petentis aestimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris.

4Miles iure communi testatus postea testamento iure militiae super bonis omnibus facto post annum militiae uita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non redintegrari uires constitit.

37 · Paulus libro septimo quaestionum

pr.Si duobus a milite liberto scriptis heredibus alter omiserit hereditatem, pro ea parte intestatus uidebitur defunctus decessisse, quia miles et pro parte testari potest, et competit patrono ab intestato bonorum possessio, nisi si haec uoluntas defuncti probata fuerit, ut omittente altero ad alterum uellet totam redire hereditatem.

38 · Paulus libro octauo quaestionum

pr.Quod dicitur, si miles intra annum quam missus est decesserit, ualere eius testamentum quod iure militari fecerat, uerum est, etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum. et ideo si heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra annum obisse.

1Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testamentum eius, quod in militia fecerat, ualeret. quaesiui, utrum iure militari an communi iure testatus est. et si quidem communi iure testatus est, nulla dubitatio est, quin ualeat. sed si ut miles fecisset testamentum, agitare coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an post annum: cognoui intra annum eum adsumptum. ergo si, cum adhuc iure militari ualeret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo ualeat testamentum? me mouebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere ualere testamentum, quasi coniuncto munere militiae. non loquor de eo, qui uoluit ualere testamentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit.

39 · Paulus libro nono quaestionum

pr.Si filius familias miles captus apud hostes decesserit, dicemus legem Corneliam etiam ad eius testamentum pertinere. sed quaeramus, si pater eius prius in ciuitate decesserit relicto nepote ex filio, an similiter testamentum patris rumpatur. et dicendum est non rumpi testamentum, quia ex eo tempore, quo captus est, uidetur decessisse.

40 · Paulus libro undecimo responsorum

pr.Lucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictauit et antequam litteris praescriberetur, uita defunctus est: quaero, an haec dictatio ualere possit. respondi militibus, quoquo modo uelint et quo modo possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legitimis probationibus ostendatur.

1Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari testatus esset, seruum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse sibi uindicare.

2Idem respondit: Lucius Titius miles testamentum ita fecit: ‘Pamphila serua mea ex asse mihi heres esto’: alio deinde capite Sempronio commilitoni suo eandem Pamphilam reliquit, cuius fidei commisit, ut eam manumitteret: quaero, an heres esset Pamphila atque si directo accepisset libertatem. respondi intellegendum militem, qui ancillam suam heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio uoluntati facto frustra legata est.

41 · Tryphoninus libro octauo decimo disputationum

pr.Miles ita heredem scribere potest: ‘quoad uiuit, Titius heres esto, post mortem eius Septicius’. sed si ita scripserit: ‘Titius usque ad annos decem heres esto’ nemine substituto, intestati causa post decem annos locum habebit. et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies ueniat, quo admittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem priuilegio competat.

1Mulier, in qua turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut diuus Hadrianus rescripsit.

2Nec tutorem ei, qui in aliena est potestate, miles dare potest.

3Si miles exheredauerit filium uel sciens eum filium suum esse silentio praeterierit, an legatum a substituto eius dare possit, quaesitum est. dixi non posse, licet ampla legata reliquerit exheredato.

4Miles et emancipato filio substituere potest: uerum hoc ius in his exercebitur, quae ab ipso ad eum cui substituit peruenerint, non etiam in his, si quae habuerit uel postea adquisierit. nam et si filio suo uiuo adhuc substituit, post adquisitam ei aui hereditatem nemo diceret ad substitutum pertinere.

5Si militis adita non fuerit hereditas, an substitutio quam pupillo fecit ualeat, quaeritur. et consequens erit hoc dicere, quia permittitur militem filio facere testamentum, quamuis sibi non fecerit.

42 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum

pr.Ex eo tempore quis iure militari incipit posse testari, ex quo in numeros relatus est, ante non: proinde qui nondum in numeris sunt, licet etiam lecti tirones sint et publicis expensis iter faciunt, nondum milites sunt: debent enim in numeros referri.

43 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Filius familias equestri militia exornatus et in comitatu principum retentus cingi confestim iussus testamentum de castrensi facere potest.

44 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum

pr.Rescripta principum ostendunt omnes omnino, qui eius sunt gradus, ut iure militari testari non possint, si in hostico deprehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint, testari, siue praeses sit prouinciae siue quis alius, qui iure militari testari non potest.