IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 28

D. 28.7DE CONDICIONIBUS INSTITUTIONUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum

pr.Sub impossibili condicione uel alio mendo factam institutionem placet non uitiari.

2 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum

pr.Si testamento comprehensum sit: ‘ille seruus, si meus erit’ (aut ‘qui meus erit’) ‘cum moriar, heres esto’, quatenus accipiatur ‘meus’, quaeritur. et si quidem alienauit in eo usum fructum, nihilo minus ipsius est: si uero partem in eo alienauit, an deficiat condicio institutionis, quaeritur. et uerius est non defecisse condicionem, nisi euidentissimis probationibus testatorem uoluisse apparuerit pro hac condicione haec uerba inseruisse ‘si totus seruus in dominio eius remanserit’: tunc enim parte alienata condicio deficit.

1Sed si duo serui ita sint heredes instituti: ‘Primus et Secundus, si mei erunt cum moriar, liberi et heredes sunto’ et alter ex his sit alienatus, Celsus recte putat sic accipiendum, atque si singulos separatim sub eadem condicione heredes instituisset.

3 · Paulus libro primo ad Sabinum

pr.Si ita heres institutus sim, si decem dedero, et accipere nolit cui dare iussus sum, pro impleta condicione habetur.

4 · Ulpianus libro octauo ad Sabinum

pr.Si qui ita sint instituti: ‘si socii una bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto’, inutilem esse institutionem secundum uerborum significationem Marcellus ait: Iulianus autem, quoniam et ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futurae, ualere institutionem, quod est uerum.

1Idem Iulianus scribit eum, qui ita heres institutus est, si seruum hereditarium non alienauerit, cauentem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus sit, sub impossibili condicione heredem institutum uideri: quae sententia uera est.

5 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Si heredi plures condiciones coniunctim datae sint, omnibus parendum est, quia unius loco habentur, si disiunctim sint, cuilibet.

6 · Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr.Si quis ita institutus sit, si monumentum post mortem testatoris in triduo proximo mortis eius fecisset: cum monumentum in triduo perfici non possit, dicendum erit condicionem euanescere quasi impossibilem.

7 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Si quis sub condicione heredes instituisset, si inuicem cauissent se legata eo testamento relicta reddituros, placet remitti eis condicionem, quia ad fraudem legum respiceret, quae uetarent quosdam legata capere: quamquam et si cautum esset, in ipsa actione exceptione tuendus esset promissor.

8 · Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum

pr.Quae sub condicione iurisiurandi relinquuntur, a praetore reprobantur: prouidit enim, ne is, qui sub iurisiurandi condicione quid accepit, aut omittendo condicionem perderet hereditatem legatumue aut cogeretur turpiter accipiendi condicionem iurare. uoluit ergo eum, cui sub iurisiurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum contemptu religionis, alii perquam timidi metu diuini numinis usque ad superstitionem, ne uel hi uel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, praetor consultissime interuenit. etenim potuit is, qui uoluit factum, quod religionis condicione adstringit sub condicione faciendi relinquere: ita enim homines aut facientes admitterentur aut non facientes deficerentur condicione.

1Hoc edictum etiam ad legata pertinet, non tantum ad heredum institutionem.

2In fideicommissis quoque oportebit eos, qui de fideicommisso cognoscunt, subsequi praetoris edictum eapropter, quia uice legatorum funguntur.

3Et in mortis causa donationibus dicendum est edicto locum esse, si forte quis cauerit, nisi iurasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit: oportebit itaque remitti cautionem.

4Si quis sub iurisiurandi condicione et praeterea sub alia sit institutus, huic uidendum est an remittatur condicio: et magis est, ut remitti iurisiurandi condicio debeat, licet alii condicioni parendum habeat.

5Sed si sub iurisiurandi condicione sit institutus aut si decem milia dederit, hoc est alternata condicione, ut aut pareat condicioni aut iuret aliud quid, uidendum, numquid remitti ei condicio non debet, quia potest alteri condicioni parendo esse securus. sed est uerius remittendam condicionem, ne alia ratione condicio alia eum urgueat ad iusiurandum.

6Quotiens heres iurare iubetur daturum se aliquid uel facturum: quod non improbum est, actiones hereditarias non alias habebit, quam si dederit uel fecerit id, quod erat iussus iurare.

7Mortuo autem uel manumisso Sticho uiuo testatore qui ita heres institutus est, si iurasset se Stichum manumissurum, non uidebitur defectus condicione heres, quamuis uerum sit compellendum eum manumittere, si uiueret. idem est et si ita heres institutus esset quis: ‘Titius heres esto ita, ut Stichum manumittat’ aut ‘Titio centum ita lego, ut Stichum manumittat’. nam mortuo Sticho nemo dicet summouendum eum: non uidetur enim defectus condicione, si parere condicioni non possit: implenda est enim uoluntas, si potest.

8De hoc iureiurando remittendo non est necesse adire praetorem: semel enim in perpetuum a praetore remissum est nec per singulos remittendum. et idcirco ex quo dies legati cesserit, remissum uidetur etiam ignorante scripto herede. ideoque in herede legatarii recte probatur, ut post diem legati cedentem si decesserit legatarius, debeat heres eius actione de legato uti, quasi pure legato relicto ei cui heres exstiterat.

9 · Paulus libro quadragesimo quinto ad edictum

pr.Condiciones, quae contra bonos mores inseruntur, remittendae sunt, ueluti ‘si ab hostibus patrem suum non redemerit’, ‘si parentibus suis patronoue alimenta non praestiterit’.

10 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.Institutio talis: ‘si codicillis Seium heredem scripsero, heres esto’ non est inutilis in quouis herede instituto praeter filium: est enim condicionalis institutio. nec uidetur hereditas codicillis data, quod interdictum est, uerum condicionalis est haec institutio, quae testamento data esset. proinde et si ita scripserit: ‘cuius nomen codicillis scripsero, ille mihi heres esto’, pari ratione dicendum erit institutionem ualere nullo iure impediente.

1Si quem ita institutum ponamus: ‘ille, si eum codicillis heredem scripsi, heres esto’, ualet institutio etiam in filio qui in potestate est, cum nulla sit condicio, quae in praeteritum confertur uel quae in praesens, ueluti ‘si rex Parthorum uiuit’, ‘si nauis in portu stat’.

11 · Iulianus libro uicesimo nono digestorum

pr.Si quis testamento hoc modo scripserit: ‘filius meus si Titium adoptauerit, heres esto: si non adoptauerit, exheres esto’ et filio parato adoptare Titius nolit se adrogandum dare, erit filius heres quasi expleta condicione.

12 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

pr.Uerba haec: ‘Publius Maeuius, si uolet, heres esto’, in necessario condicionem faciunt, ut, si nolit, heres non existat: nam in uoluntaria heredis persona frustra adduntur, cum, etsi non fuerint addita, inuitus non efficitur heres.

13 · Iulianus libro trigesimo digestorum

pr.Ei qui ita hereditatem uel legatum accepit ‘si decem dederit’ neque hereditas neque legatum aliter adquiri potest, quam si post impletam condicionem id egerit scriptus heres uel legatarius, per quod hereditas aut legatum adquiri solet.

14 · Marcianus libro quarto institutionum

pr.Condiciones contra edicta imperatorum aut contra leges aut quae legis uicem optinent scriptae uel quae contra bonos mores uel derisoriae sunt aut huiusmodi quas praetores improbauerunt pro non scriptis habentur et perinde, ac si condicio hereditati siue legato adiecta non esset, capitur hereditas legatumue.

15 · Papinianus libro sexto decimo quaestionum

pr.Filius, qui fuit in potestate, sub condicione scriptus heres, quam senatus aut princeps improbant, testamentum infirmet patris, ac si condicio non esset in eius potestate: nam quae facta laedunt pietatem existimationem uerecundiam nostram et, ut generaliter dixerim, contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est.

16 · Marcianus libro quarto institutionum

pr.‘Si Titius heres erit, Seius heres esto: si Seius heres erit, Titius heres esto’. Iulianus inutilem esse institutionem scribit, cum condicio existere non possit.

17 · Florentinus libro decimo institutionum

pr.Si plures institutiones ex eadem parte sub diuersis condicionibus fuerint, condicio, quae prior exstiterit, occupabit institutionem.

18 · Marcianus libro septimo institutionum

pr.Cum seruus pure liber et heres scriptus sub condicione sit et, si heres non exstiterit, legatum acceperit, in legato repetitam uideri condicionem diuus Pius rescripsit.

1Hac ratione et Papinianus scribit, cum auia nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituit et postea codicillis scriptis hoc amplius ei legauit quam quod heredem eum instituit, repetitam uideri condicionem emancipationis etiam in legato, quamuis in legato nullam, ut in hereditate, substitutionem fecisset.

19 · Marcianus libro octauo institutionum

pr.Si ita scriptum fuerit ‘Titius heres esto: si Titius heres erit, Maeuius heres esto’: si Titius suspectam adierit hereditatem, potest Maeuius suo arbitrio adire et quartam retinere.

20 · Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.Mulier, quae uiro suo ex dote promissam pecuniam debebat, uirum heredem ita instituerat, si eam pecuniam, quam doti promisisset, neque petisset neque exegisset. puto, si uir denuntiasset ceteris heredibus per se non stare, quo minus acceptum faceret id quod ex dote sibi deberetur, statim eum heredem futurum. quod si solus heres institutus esset in tali condicione, nihilo minus puto statim eum heredem futurum, quia ἀδύνατος condicio pro non scripta accipienda est.

1Si quis hereditarium seruum iussus est manumittere et heres esse, quamuis, si manumiserit, nihil agat, tamen heres erit: uerum est enim eum manumississe: sed post aditionem libertas seruo data secundum uoluntatem testatoris conualescit.

2Si quis te heredem ita instituit, si se heredem instituisses aut quid sibi legasses, nihil interest, quo gradu is a te heres institutus uel quid ei legatum sit, dummodo aliquo gradu id te fecisse probes.

21 · Celsus libro sexto decimo digestorum

pr.Seruus alienus ita heres institui potest ‘cum liber erit’: proprius autem ita institui non potest,

22 · Gaius libro octauo decimo ad edictum prouinciale

pr.quia ratio suadet eum qui libertatem dare potest, ipsum debere aut praesenti die aut in diem aut sub condicione dare libertatem nec habere facultatem in casum a quolibet obuenientis libertatis heredem instituere.

23 · Marcellus libro duodecimo digestorum

pr.‘Uter ex fratribus meis consobrinam nostram duxerit uxorem, ex dodrante, qui non duxerit, ex quadrante heres esto’. aut nubit alteri aut non uult nubere. consobrinam qui ex his duxit uxorem, habebit dodrantem, erit alterius quadrans. si neuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere noluerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes aequales admittuntur: plerumque enim haec condicio: ‘si uxorem duxerit’, ‘si dederit’, ‘si fecerit’ ita accipi oportet, quod per eum non stet, quo minus ducat aut det aut faciat.

24 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.‘Qui ex fratribus meis Titiam consobrinam uxorem duxerit, ex besse heres esto: qui non duxerit, ex triente heres esto’. uiuo testatore consobrina defuncta ambo ad hereditatem uenientes semisses habebunt, quia uerum est eos heredes institutos, sed emolumento portionum euentu nuptiarum discretos.

25 · Modestinus libro nono regularum

pr.Sub condicione heres institutus seruus sine iussu domini condicioni parere non potest.

26 · Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

pr.Si pupillus sub condicione heres institutus fuerit, condicioni etiam sine tutoris auctoritate parere potest. idemque est et si legatum ei sub condicione relictum fuerit, quia condicione expleta pro eo est, quasi pure ei hereditas uel legatum relictum sit.

27 · Modestinus libro octauo responsorum

pr.Quidam in suo testamento heredem scripsit sub tali condicione ‘si reliquias eius in mare abiciat’: quaerebatur, cum heres institutus condicioni non paruisset, an expellendus est ab hereditate. Modestinus respondit: laudandus est magis quam accusandus heres, qui reliquias testatoris non in mare secundum ipsius uoluntatem abiecit, sed memoria humanae condicionis sepulturae tradidit. sed hoc prius inspiciendum est, ne homo, qui talem condicionem posuit, neque compos mentis esset. igitur si perspicuis rationibus haec suspicio amoueri potest, nullo modo legitimus heres de hereditate controuersiam facit scripto heredi.

1Heredi, quem testamento pure instituit, codicillis adscripsit condicionem: quaero, an ei parere necesse habeat. Modestinus respondit: hereditas codicillis neque adimi potest: porro in defectu condicionis de ademptione hereditatis cogitasse intellegitur.

28 · Papinianus libro tertio decimo quaestionum

pr.Si filius sub condicione heres erit et nepotes ex eo substituantur, cum non sufficit sub qualibet condicione filium heredem institui, sed ita demum testamentum ratum est, si condicio fuit in filii potestate, consideremus, numquid intersit, quae condicio fuerit adscripta, utrum quae moriente filio impleri non potuit, ueluti ‘si Alexandriam ierit, filius heres esto’ isque Romae decessit, an uero quae potuit etiam extremo uitae momento impleri, ueluti ‘si Titio decem dederit, filius heres esto’, quae condicio nomine filii per alium impleri potest. nam superior quidem species condicionis admittit uiuo filio nepotes ad hereditatem, qui si neminem substitutum haberet, dum moritur, legitimus patri heres exstiterit, argumentoque est, quod apud Seruium quoque relatum est: quendam enim refert ita heredem institutum, si in Capitolium ascenderit, quod si non ascendisset, legatum ei datum, eumque antequam ascenderet mortem obisse: de quo respondit Seruius condicionem morte defecisse ideoque moriente eo legati diem cessisse. altera uero species condicionis uiuo filio non admittit nepotes ad hereditatem, qui substituti si non essent, intestato auo heredes existerent: neque enim filius uideretur obstitisse, post cuius mortem patris testamentum destituitur, quemadmodum si exheredato eodem filio nepotes, cum filius moreretur, heredes fuissent instituti.