D. 28.4DE HIS QUAE IN TESTAMENTO DELENTUR INDUCUNTUR UEL INSCRIBUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Quae in testamento legi possunt, ea inconsulto deleta et inducta nihilo minus ualent, consulto non ualent: id uero quod non iussu domini scriptum inductum deletumue est, pro nihilo est. ‘legi’ autem sic accipiendum non intellegi, sed oculis perspici quae sunt scripta: ceterum si exstrinsecus intelleguntur, non uidebuntur legi posse. sufficit autem, si legibilia sint inconsulto deleta siue ab ipso siue ab alio, sed nolentibus. ‘inducta’ accipiendum est et si perducta sint.
1Quod igitur incaute factum est, pro non facto est, si legi potuit: et ideo, etsi nouissime, ut solet, testamento fuerit adscriptum: ‘lituras inductiones superductiones ipse feci’, non uidebitur referri ad ea quae inconsulto contigerunt. proinde et si inconsulto superscripsit induxisse se, manebunt et si ademit, non erunt adempta.
2Sed si legi non possunt quae inconsulto deleta sunt, dicendum est non deberi, sed hoc ita demum, si ante consummationem testamenti factum est.
3Sed consulto quidem deleta exceptione petentes repelluntur, inconsulto uero non repelluntur, siue legi possunt siue non possunt, quoniam, si totum testamentum non exstet, constat ualere omnia quae in eo scripta sunt. et si quidem illud concidit testator, denegabuntur actiones, si uero alius inuito testatore, non denegabuntur.
4Et hereditatis portio adempta uel tota hereditas, si forte sit substitutus, iure facta uidebitur, non quasi adempta, quoniam hereditas semel data adimi facile non potest, sed quasi nec data.
5Si quis codicillos in testamento confirmauit et codicillis aliquid adscripsit, mox deleuit ita ut appareat, an debeatur? et Pomponius scribit codicillos deletos non ualere.
2 · Ulpianus libro quarto disputationum
pr.Cancellauerat quis testamentum uel induxerat et si propter unum heredem facere dixerat: id postea testamentum signatum est. quaerebatur de uiribus testamenti deque portione eius, propter quem se cancellasse dixerat. dicebam, si quidem unius ex heredibus nomen induxerit, sine dubio ceteram partem testamenti ualere et ipsi soli denegari actiones: sed legata ab eo nominatim relicta debebuntur, si uoluntas ea fuit testantis, ut tantum heredis institutio inprobetur. sed si instituti nomen induxit et substituti reliquit, institutus emolumentum hereditatis non habebit. sed si omnia nomina induxerit, ut proponitur, adscripserit autem idcirco se id fecisse, quia unum heredem offensum habuit, multum interesse arbitror, utrum illum tantum fraudare uoluit hereditate an uero causa illius totum testamentum infirmare, ut licet unus inductionis causam praebuerit, uerum omnibus offuerit. et si quidem soli ei ademptam uoluit portionem, ceteris nihil nocebit inductio, non magis quam si uolens unum heredem inducere inuitus et alium induxerit. quod si putauit totum testamentum delendum ob unius malum meritum, omnibus denegantur actiones: sed an legatariis denegari actio debeat, quaestio est. in ambiguo tamen interpretandum erit et legata deberi et coheredum institutionem non esse infirmandam.
3 · Marcellus libro uicesimo nono digestorum
pr.Proxime in cognitione principis cum quidam heredum nomina induxisset et bona eius ut caduca a fisco uindicarentur, diu de legatis dubitatum est et maxime de his legatis, quae adscripta erant his, quorum institutio fuerat inducta. plerique etiam legatarios excludendos existimabant. quod sane sequendum aiebam, si omnem scripturam testamenti cancellasset: nonnullos opinari id iure ipso peremi quod inductum sit, cetera omnia ualitura. quid ergo? non et illud interdum credi potest eum, qui heredum nomina induxerat, satis se consecuturum putasse, ut intestati exitum faceret? sed in re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. sententia imperatoris Antonini Augusti Pudente et Pollione consulibus. ‘Cum Ualerius Nepos mutata uoluntate et inciderit testamentum suum et heredum nomina induxerit, hereditas eius secundum diui patris mei constitutionem ad eos qui scripti fuerint pertinere non uidetur’. et aduocatis fisci dixit: ‘uos habetis iudices uestros’. Uibius Zeno dixit: ‘rogo, domine imperator, audias me patienter: de legatis quid statues?’ Antoninus Caesar dixit: ‘Uidetur tibi uoluisse testamentum ualere, qui nomina heredum induxit?’ Cornelius Priscianus aduocatus Leonis dixit: ‘nomina heredum tantum induxit’. Calpurnius Longinus aduocatus fisci dixit: ‘Non potest ullum testamentum ualere, quod heredem non habet’. Priscianus dixit: ‘Manumisit quosdam et legata dedit’. Antoninus Caesar remotis omnibus cum deliberasset et admitti rursus eodem iussisset, dixit: ‘Causa praesens admittere uidetur humaniorem interpretationem, ut ea dumtaxat existimemus nepotem irrita esse uoluisse, quae induxit’.
1Nomen serui, quem liberum esse iusserat, induxit. Antoninus rescripsit liberum eum nihilo minus fore: quod uidelicet fauore constituit libertatis.
4 · Papinianus libro sexto responsorum
pr.Pluribus tabulis eodem exemplo scriptis unius testamenti uoluntatem eodem tempore dominus sollemniter compleuit. si quasdam tabulas in publico depositas abstulit atque deleuit, quae iure gesta sunt, praesertim cum ex ceteris tabulis quas non abstulit res gesta declaretur, non constituentur irrita. Paulus notat: sed si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobauerint hi qui ab intestato uenire desiderant, scriptis auocabitur hereditas.