IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 28

D. 28.3DE INIUSTO RUPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Testamentum aut non iure factum dicitur, ubi sollemnia iuris defuerunt: aut nullius esse momenti, cum filius qui fuit in patris potestate praeteritus est: aut rumpitur alio testamento, ex quo heres existere poterit, uel adgnatione sui heredis: aut in irritum constituitur non adita hereditate.

2 · Ulpianus libro secundo ad Sabinum

pr.Tunc autem prius testamentum rumpitur, cum posterius rite perfectum est, nisi forte posterius uel iure militari sit factum uel in eo scriptus est qui ab intestato uenire potest: tunc enim et posteriore non perfecto superius rumpitur.

3 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum

pr.Postumi per uirilem sexum descendentes ad similitudinem filiorum nominatim exheredandi sunt, ne testamentum adgnascendo rumpant.

1Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur. sed et hi, qui post testamentum factum in uita nascuntur, ita demum per legem Uelleam rumpere testamentum prohibentur, si nominatim sint exheredati.

2Unde etiam ante heredis institutionem uel inter medias heredum institutiones uel inter gradus exheredari possunt: nam diuus Marcus decreuit idem in postumo quod in filio seruandum, nec ratio diuersitatis reddi potest.

3Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inueniant se exheredatos.

4Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, siue post mortem testatoris nascatur siue uiuo testatore, utrumque ruptum esse et superius per inferius et inferius per postumum.

5Nominatim autem exheredatus postumus uidetur, siue ita dixerit: ‘quicumque mihi nasceretur’, siue ita: ‘ex Seia’, siue ita: ‘uenter exheres esto’. sed et si dixerit: ‘postumus exheres esto’, natus uel post mortem uel uiuo testatore non rumpet.

6Licet autem postumus praeteritus adgnascendo rumpat, tamen interdum euenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum exheredatum, a secundo praeteritum: nam hic primus gradus ualet, secundus ruptus est.

4 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Denique et deliberantibus primo gradu scriptis heredibus qui secundo gradu scripti sunt heredes optinere hereditatem non possunt: gradu enim rupto et infirmato amplius hereditas inde optineri non potest.

5 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum

pr.Nam et si sub condicione sit heres institutus quis, a quo postumus non est exheredatus, tamen pendente condicione rumpitur gradus, ut et Iulianus scripsit: sed et si sit ei substitutus quis, etiam deficiente condicione primi gradus non admittetur substitutus, a quo scilicet postumus exheredatus non est. puto igitur existente quidem condicione primi gradus postumo potius locum fore: post defectum autem condicionis natus postumus gradum non rumpit, quia nullus est. rumpendo autem testamentum sibi locum facere postumus solet, quamuis filius sequentem gradum, a quo exheredatus est, patiatur ualere. sed si a primo gradu praeteritus, a secundo exheredatus sit, si eo tempore nascatur postumus, quo aliquis ex institutis uixit, totum testamentum ruptum est: nam tollendo primum gradum, sibi locum faciet.

6 · Ulpianus libro decimo ad Sabinum

pr.Si quis filio exheredato nuru praegnate relicta decesserit et extraneum sub condicione instituerit et pendente condicione post mortem patris uel deliberante herede instituto de adeunda hereditate exheredatus filius decesserit et nepos fuerit natus, an rumpat testamentum? et dicemus testamentum non rumpi, cum nec exheredari huiusmodi nepos deberet ab auo, quem pater praecedebat. plane si forte institutus omiserit hereditatem, hunc auo suum futurum heredem ab intestato non dubitatur. utrumque propriis rationibus: nam adgnascendo quidem is rumpit quem nemo praecedebat mortis tempore: ab intestato uero is succedit cui ante eum alii non est delata hereditas, non fuisse autem filio delatam hereditatem apparet, cum deliberante instituto decesserit. sed haec ita, si mortis aui tempore in utero nepos fuit. ceterum si postea conceptus est, Marcellus scribit neque ut suum neque ut nepotem aut cognatum ad hereditatem uel ad bonorum possessionem posse admitti.

1Sed si pater eius, qui mortis aui tempore in utero fuit, apud hostes erat, nepos iste patre in eadem causa decedente post mortem aui succedendo testamentum rumpet, quia supra scripta persona ei non obstat: nec enim creditur in rebus humanis fuisse, cum in ea causa decedat, quamquam captiuus reuersus patris sui iniustum faceret testamentum in eo praeteritus.

2Siue autem in ciuitate nepos fuit conceptus siue apud hostes, quoniam datur et partui postliminium, succedendo testamentum rumpit.

3Succedendo itaque sui non rumpunt, siue fuerint instituti uel exheredati ab eo gradu ad quem hereditas defertur, scilicet si gradus ille ualeat.

4Quocumque autem modo parentes praecedentes in potestate esse desierint, succedentes liberi, si fuerint instituti uel exheredati, non rumpent testamentum, siue per captiuitatem siue per mortem uel poenam.

5Irritum fit testamentum, quotiens ipsi testatori aliquid contigit, puta si ciuitatem amittat per subitam seruitutem, ab hostibus uerbi gratia captus, uel si maior annis uiginti uenum se dari passus sit ad actum gerendum pretiumue participandum.

6Sed et si quis fuerit capite damnatus uel ad bestias uel ad gladium uel alia poena quae uitam adimit, testamentum eius irritum fiet, et non tunc cum consumptus est, sed cum sententiam passus est: nam poenae seruus efficitur: nisi forte miles fuit ex militari delicto damnatus, nam huic permitti solet testari, ut diuus Hadrianus rescripsit, et credo iure militari testabitur. qua ratione igitur damnato ei testari permittitur, numquid et, si quod ante habuit factum testamentum, si ei permissum sit testari, ualeat? an uero poena irritum factum reficiendum est? et si militari iure ei testandum sit, dubitari non oportet, quin, si uoluit id ualere, fecisse id credatur.

7Eius qui deportatur non statim irritum fiet testamentum, sed cum princeps factum comprobauerit: tunc enim et capite minuitur. sed et si de decurione puniendo uel filio nepoteue praeses scribendum principi interlocutus est, non puto statim seruum poenae factum, licet in carcere soleant diligentioris custodiae causa recipi. nec huius igitur testamentum irritum fiet, priusquam princeps de eo supplicium sumendum rescripserit: proinde si ante decesserit, utique testamentum eius ualebit, nisi mortem sibi consciuit. nam eorum, qui mori magis quam damnari maluerint ob conscientiam criminis, testamenta irrita constitutiones faciunt, licet in ciuitate decedant: quod si quis taedio uitae uel ualetudinis aduersae inpatientia uel iactationis, ut quidam philosophi, in ea causa sunt, ut testamenta eorum ualeant. quam distinctionem in militis quoque testamento diuus Hadrianus dedit epistula ad Pomponium falconem, ut, si quidem ob conscientiam delicti militaris mori maluit, irritum sit eius testamentum: quod si taedio uitae uel dolore, ualere testamentum aut, si intestato decessit, cognatis aut, si non sint, legioni ista sint uindicanda.

8Hi autem omnes, quorum testamenta irrita damnatione fieri diximus, si prouocauerint, capite non minuuntur atque ideo neque testamenta quae antea fecerunt inrita fient et tunc testari poterunt: hoc enim saepissime est constitutum nec uidebuntur quasi de statu suo dubitantes non habere testamenti factionem: sunt enim certi status nec ipsi de se interim incerti.

9Quid tamen si appellationem eius praeses non recepit, sed imperatori scribendo poenam remoratus est? puto hunc quoque suum statum interim retinere nec testamentum irritum fieri: nam, ut est oratione diui Marci expressum, tametsi prouocantis uel eius pro quo prouocatur appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustinenda est, quoad princeps rescripserit ad litteras praesidis et libellum rei cum litteris missum, nisi forte latro manifestus uel seditio praerupta factioque cruenta uel alia iusta causa, quam mox praeses litteris excusabit, moram non recipiant, non poenae festinatione, sed praeueniendi periculi causa: tunc enim punire permittitur, deinde scribere.

10Quid si quis fuerit damnatus illicite poena non sumpta, an testamentum eius irritum fiat, uideamus: ut puta decurio ad bestias an capite minuatur testamentumque eius irritum fiat? et non puto cum sententia eum non tenuerit. ergo et si quis eum, qui non erat iurisdictionis suae, damnauerit, testamentum eius non erit irritum, quemadmodum est constitutum.

11Sed ne eorum quidem testamenta rata sunt, sed irrita fient, quorum memoria post mortem damnata est, ut puta ex causa maiestatis, uel ex alia tali causa.

12Quatenus tamen diximus ab hostibus capti testamentum irritum fieri, adiciendum est postliminio reuersi uires suas recipere iure postliminii aut, si ibi decedat, lege Cornelia confirmari. ergo et si quis damnatus capite in integrum indulgentia principis sit restitutus, testamentum eius conualescet.

13Filii familias ueterani sui iuris morte patris facti testamentum irritum non fieri constat: nam quantum ad testandum de castrensi peculio pro patre familias habendus est, et ideo nec emancipatione irritum fieri militis uel ueterani testamentum uerum est.

7 · Ulpianus libro decimo ad Sabinum

pr.Si miles iure ciuili testamentum fecerit et primo gradu heredem eum scripserit quem iure militari poterat, secundo eum quem communi iure potest, et post annum missionis decesserit, primus gradus irritus fiet et a secundo incipiet testamentum.

8 · Ulpianus libro undecimo ad Sabinum

pr.Uerum est adoptione uel adrogatione filii filiaeue testamentum rumpi, quoniam sui heredis adgnatione solet rumpi.

1Filia cum emancipatur uel nepos, quia una mancipatione exeunt de potestate, testamentum non rumpunt.

9 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Si pater ab hostibus capiatur filio manente in ciuitate, reuerso eo non rumpitur testamentum:

10 · Paulus libro primo ad Uitellium

pr.sed nec filius postliminio rediens rumpit patris testamentum, ut Sabinus existimauit.

11 · Ulpianus libro quadragesimo sexto ad edictum

pr.Si binae tabulae proferantur diuersis temporibus factae, unae prius, aliae postea, utraeque tamen septem testium signis signatae, et apertae posteriores uacuae inuentae sint, id est nihil scriptum habentes omnino, superius testamentum non est ruptum, quia sequens nullum est.

12 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Postumus praeteritus uiuo testatore natus decessit: licet iuris scrupulositate nimiaque suptilitate testamentum ruptum uideatur, attamen, si signatum fuerit testamentum, bonorum possessionem secundum tabulas accipere heres scriptus potest remque optinebit, ut et diuus Hadrianus et imperator noster rescripserunt, idcircoque legatarii et fideicommissarii habebunt ea, quae sibi relicta sint, securi. idem et circa iniustum et irritum testamentum erit dicendum, si bonorum possessio data fuerit ei, qui rem ab intestato auferre possit.

1Si paganus, qui habebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset fidei heredis committere, ut priores tabulae ualerent, omnimodo prius testamentum ruptum est: quo rupto potest quaeri, an uice codicillorum id ualere deberet. et cum haec uerba sint fideicommissi, et sine dubio uniuersa, quae illic scripta sunt, in causa fideicommissi erunt, non solum legata et fideicommissa, sed et libertates et heredis institutio.

13 · Gaius libro secundo institutionum

pr.Postumorum loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemue in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint: sed si filius meus me uiuo morietur aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisue in eius loco succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpat mihi testamentum, sicut ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare nominatim debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere uel exheredare, ne forte me uiuo filio mortuo succedendo in locum eius nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Uellea prouisum est.

14 · Paulus libro singulari de adsignatione libertorum

pr.Si ita facta sit exheredatio: ‘si filius natus nataue sit, exheres esto’, utrisque natis non rumpitur testamentum.

15 · Iauolenus libro quarto epistularum

pr.Qui uxorem praegnatem habebat, in hostium potestatem peruenit: quaero, filio nato quo tempore testamentum in ciuitate factum rumpatur? et si filius ante moriatur quam pater, an scripti heredes hereditatem habituri sint? respondi: non puto dubium esse, quin per legem Corneliam, quae de confirmandis eorum testamentis, qui in hostium potestate decessissent, lata est, nato filio continuo eius testamentum, qui in hostium potestate sit, rumpatur: sequitur ergo, ut ex eo testamento hereditas ad neminem perueniat.

16 · Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

pr.Cum in secundo testamento heredem eum qui uiuit instituimus siue pure siue sub condicione (si tamen condicio existere potuit, licet non exstiterit), superius testamentum erit ruptum. multum autem interest, qualis condicio posita fuerit: nam aut in praeteritum concepta ponitur aut in praesens aut in futurum: in praeteritum concepta ponitur ueluti ‘si Titius consul fuit’: quae condicio si uera est, id est si Titius consul fuit, ita est institutus heres, ut superius testamentum rumpatur: tum enim ex hoc heres esset. si uero Titius consul non fuit, superius testamentum non est ruptum. quod si ad praesens tempus condicio adscripta est herede instituto, ueluti ‘si Titius consul est’, eundem exitum habet, ut, si sit, possit heres esse et superius testamentum rumpatur, si non sit, nec possit heres esse nec superius testamentum rumpatur. in futurum autem collatae condiciones si possibiles sunt, existere potuerunt, licet non exstiterint, efficiunt, ut superius testamentum rumpatur, etiamsi non extiterint: si uero impossibiles sunt, ueluti ‘Titius si digito caelum tetigerit, heres esto’, placet perinde esse, quasi condicio adscripta non sit, quae est impossibilis.

17 · Papinianus libro quinto responsorum

pr.Filio praeterito qui fuit in patris potestate neque libertates competunt neque legata praestantur, si praeteritus fratribus partem hereditatis auocauit: quod si bonis se patris abstinuit, licet suptilitas iuris refragari uidetur, attamen uoluntas testatoris ex bono et aequo tuebitur.

18 · Scaeuola libro quinto quaestionum

pr.Si qui heres institutus est a testatore adrogetur, potest dici satis ei factum, quia et antequam adoptetur, institutio in extraneo locum habebat.

19 · Scaeuola libro sexto quaestionum

pr.Si ego et Titius instituti simus et a nobis postumus exheredatus sit, a substitutis nostris non sit exheredatus, Titio defuncto ne ego quidem adire potero: iam enim propter instituti personam, a quo postumus exheredatus est, in cuius locum substitutus uocatur, a quo postumus exheredatus non est, ruptum est testamentum.

1Sed si ego et Titius inuicem substituti simus, quamuis in partem substitutionis exheredatus non sit, mortuo uel repudiante Titio me posse adire puto et ex asse heredem esse.

2In prima tamen specie et si uiuat Titius, neque ego sine illo neque ipse sine me adire poterit, quia incertum est, an adhuc altero omittente rumpatur testamentum: itaque simul adire possumus.

20 · Scaeuola libro tertio decimo digestorum

pr.Lucius Titius integra mente et ualetudine testamentum fecit uti oportet, postea cum in ualetudinem aduersam incidisset, mente captus tabulas easdem incidit: quaero, an heredes his tabulis instituti adire possint hereditatem. respondit secundum ea quae proponerentur non ideo minus adiri posse.