IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 28

D. 28.2DE LIBERIS ET POSTUMIS HEREDIBUS INSTITUENDIS UEL EXHEREDANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Quid sit nominatim exheredari, uideamus. nomen et praenomen et cognomen eius dicendum est an sufficit uel unum ex his? et constat sufficere.

2 · Ulpianus libro sexto regularum

pr.Nominatim exheredatus filius et ita uidetur ‘filius meus exheres esto’, si nec nomen eius expressum sit, si modo unicus sit: nam si plures sunt filii, benigna interpretatione potius a plerisque respondetur nullum exheredatum esse.

3 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Et si pepercerit filium dicere, ex Seia autem natum dixit, recte exheredat: et si cum conuicio dixerit ‘non nominandus’ uel ‘non filius meus’, ‘latro’, ‘gladiator’, magis est, ut recte exheredatus sit, et si ex adultero natum dixerit.

1Pure autem filium exheredari Iulianus putat, qua sententia utimur.

2Filius inter medias quoque heredum institutiones recte exheredatur et erit a toto gradu summotus, nisi forte ab unius persona eum testator exheredauerit: nam si hoc fecit, uitiosa erit exheredatio. quemadmodum si ita eum exheredauerit ‘quisquis heres mihi erit, filius exheres esto’: nam, ut Iulianus scribit, huiusmodi exheredatio uitiosa est, quoniam post aditam hereditatem uoluit eum summotum, quod est inpossibile.

3Ante heredis institutionem exheredatus ab omnibus gradibus summotus est.

4Inter duos autem gradus exheredatus ab utroque remotus est secundum Scaeuolae sententiam, quam puto ueram.

5In eo, qui miscuit duos gradus, exheredationem ualere Mauricianus recte putat, ueluti: ‘Primus heres esto ex semisse. si Primus heres non erit, Secundus ex semisse heres esto. Tertius ex alio semisse heres esto. filius exheres esto. si Tertius heres non erit, Quartus heres esto’: nam ab utroque gradu summotus est.

6Si ita testatus sit pater familias, ut a primo quidem gradu filium praeteriret, a secundo solo exheredaret, Sabinus et Cassius et Iulianus putant perempto primo gradu testamentum ab eo gradu exordium capere, unde filius exheredatus est: quae sententia comprobata est.

4 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum

pr.Placet omnem masculum posse postumum heredem scribere, siue iam maritus sit siue nondum uxorem duxerit: nam et maritus repudiare uxorem potest et qui non duxit uxorem, postea maritus effici. nam et cum maritus postumum heredem scribit, non utique is solus postumus scriptus uidetur, qui ex ea quam habet uxorem ei natus est, uel is qui tunc in utero est, uerum is quoque, qui ex quacumque uxore nascatur:

5 · Iauolenus libro primo ex Cassio

pr.ideoque qui postumum heredem instituit si post testamentum factum mutauit matrimonium, is institutus uidetur, qui ex posteriore matrimonio natus est.

6 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum

pr.Sed est quaesitum, an is, qui generare facile non possit, postumum heredem facere possit, et scribit Cassius et Iauolenus posse: nam et uxorem ducere et adoptare potest: spadonem quoque posse postumum heredem scribere et Labeo et Cassius scribunt: quoniam nec aetas nec sterilitas ei rei impedimento est.

1Sed si castratus sit, Iulianus Proculi opinionem secutus non putat postumum heredem posse instituere, quo iure utimur.

2Hermaphroditus plane, si in eo uirilia praeualebunt, postumum heredem instituere poterit.

7 · Paulus libro primo ad Sabinum

pr.Si filius qui in potestate est praeteritus sit et uiuo patre decedat, testamentum non ualet nec superius rumpetur, et eo iure utimur.

8 · Pomponius libro primo ad Sabinum

pr.Si Primo herede instituto filium exheredauero, a Secundo autem substituto non exheredauero et, dum pendet, an prior aditurus sit, filius decesserit, secundum sententiam qua utimur non erit Secundus heres, quasi ab initio inutiliter institutus, cum ab eo filius exheredatus non sit. quod si in postumo filio idem acciderit, ut natus uiuo patre a quo exheredatus sit moriatur, eadem dicenda erunt de substituto, quoniam cum est natus filius, loco eius est, qui superstes est.

9 · Paulus libro primo ad Sabinum

pr.Si quis postumos, quos per aetatem aut ualetudinem habere forte non potest, heredes instituit, superius testamentum rumpitur, quod natura magis in homine generandi et consuetudo spectanda est quam temporale uitium aut ualetudo, propter quam abducatur homo a generandi facultate.

1Sed si ex ea, quae alii nupta sit, postumum quis heredem instituerit, ipso iure non ualet, quod turpis sit institutio.

2Si filium exheredauero nepotemque ex eo praeteriero et alium heredem instituero et superuixerit filius post mortem meam, licet ante aditam hereditatem decesserit, non tamen nepotem rupturum testamentum Iulianus et Pomponius et Marcellus aiunt. diuersumque est, si in hostium potestate filius sit et decesserit in eodem statu: rumpit enim his casibus nepos testamentum, quod moriente auo fili ius pependerit, non abscisum ut superiore casu fuerit. sed et si heres institutus omiserit hereditatem, erit legitimus heres, quoniam haec uerba ‘si intestato moritur’ ad id tempus referuntur, quo testamentum destituitur, non quo moritur.

3Sed si ex ea, quam nefas sit ducere, postumum heredem instituero, non putat rumpi testamentum Pomponius.

4Sed si per adoptionem sororem factam habeam, potero postumum ex ea heredem instituere, quia adoptione soluta possum eam ducere uxorem.

10 · Pomponius libro primo ad Sabinum

pr.Commodissime is qui nondum natus est ita heres instituitur: ‘siue uiuo me siue mortuo natus fuerit, heres esto’, aut etiam pure neutrius temporis habita mentione. si alteruter casus omissus fuerit, eo casu qui omissus sit natus rumpit testamentum, quia hic filius nec sub condicione quidem scriptus heres intellegitur, qui in hunc casum nascitur, qui non est testamento adprehensus.

11 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.In suis heredibus euidentius apparet continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla uideatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent, qui etiam uiuo patre quodammodo domini existimantur. unde etiam filius familias appellatur sicut pater familias, sola nota hac adiecta, per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit. itaque post mortem patris non hereditatem percipere uidentur, sed magis liberam bonorum administrationem consequuntur. hac ex causa licet non sint heredes instituti, domini sunt: nec obstat, quod licet eos exheredare, quod et occidere licebat.

12 · Ulpianus libro nono ad Sabinum

pr.Quod dicitur filium natum rumpere testamentum, natum accipe et si exsecto uentre editus sit: nam et hic rumpit testamentum, scilicet si nascatur in potestate.

1Quid tamen, si non integrum animal editum sit, cum spiritu tamen, an adhuc testamentum rumpat? et tamen rumpit.

13 · Iulianus libro uicesimo nono digestorum

pr.Si ita scriptum sit: ‘si filius mihi natus fuerit, ex besse heres esto: ex reliqua parte uxor mea heres esto. si uero filia mihi nata fuerit, ex triente heres esto: ex reliqua parte uxor heres esto’, et filius et filia nati essent, dicendum est assem distribuendum esse in septem partes, ut ex his filius quattuor, uxor duas, filia unam partem habeat: ita enim secundum uoluntatem testantis filius altero tanto amplius habebit quam uxor, item uxor altero tanto amplius quam filia: licet enim suptili iuris regulae conueniebat ruptum fieri testamentum, attamen cum ex utroque nato testator uoluerit uxorem aliquid habere, ideo ad huiusmodi sententiam humanitate suggerente decursum est, quod etiam Iuuentio Celso apertissime placuit.

1Regula est iuris ciuilis, qua constitutum est hereditatem adimi non posse: propter quam liber et heres esse iussus, quamuis dominus ademerit eodem testamento libertatem, nihilo minus et libertatem et hereditatem habebit.

2Testamentum, quod hoc modo scribitur: ‘Titius post mortem filii mei heres esto: filius exheres esto’ nullius momenti est, quia filius post mortem suam exheredatus est: quare et contra tabulas paternorum libertorum huiusmodi filius bonorum possessionem accipere poterit.

14 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Si postumus a primo gradu exheredatus, a secundo praeteritus sit, quamuis eo tempore nascatur, quo ad heredes primo gradu scriptos pertineat hereditas, secundum tamen gradum uitiari placet ad hoc, ut praetermittentibus institutis ipse heres existat. immo et si defuncto eo heredes instituti omiserint hereditatem, non posse substitutos adire. itaque et si a primo gradu exheredatus, a secundo praeteritus, a tertio exheredatus sit et uiuentibus primis et deliberantibus decedat, quaeri solet omittentibus primis aditionem utrum ad eos, qui tertio gradu scripti sint, an potius ad legitimos heredes pertineat hereditas. quo et ipso casu rectius existimari putauit ad legitimos eam pertinere: nam et cum duobus heredibus institutis et in singulorum locum facta substitutione a primis exheredatus postumus, a secundis praeteritus fuerit, si alter ex institutis omiserit, quamuis postumus excludatur, non tamen magis substitutum admitti.

1Quod uulgo dicitur eum gradum, a quo filius praeteritus sit, non ualere, non usquequaque uerum esse ait: nam si primo gradu heres institutus sit filius, non debere eum a substitutis exheredari: ideoque si filio et Titio heredibus institutis Titio Maeuius substitutus sit, omittente Titio hereditatem Maeuium eam adire posse, quamuis filius secundo gradu exheredatus non sit.

2Si quis ita scripserit: ‘ille, quem scio ex me natum non esse, exheres esto’, hanc exheredationem ita nullius momenti esse ait, si probetur ex eo natus: non enim uideri quasi filium exheredatum esse. cum elogium pater, cum filium exheredaret, proposuisset et adiecisset propter eam causam exheredare, probaturque patrem circa causam exheredationis errasse.

15 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Idem est et si ita dixerit: ‘ille illius filius exheres esto’, patrem ei adulterum per errorem adsignans.

16 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Si filius heres institutus sit omisso postumo filioque substitutus nepos ex eo sit, si interim moriatur filius, postumo non nato nepotem tam patri quam auo suum heredem futurum. quod si nemo filio substitutus sit et solus ipse institutus sit, tunc quia eo tempore, quo is moriatur, certum esse incipit neminem ex eo testamento heredem fore, ipse filius intestato patri heres existet: sicut euenire solet, cum sub ea condicione quae in ipsius potestate erit, filius heres institutus, prius quam ei pareret, moriatur.

17 · Florentinus libro decimo institutionum

pr.Filii etiam hoc modo exheredantur ‘filius exheres sit’: ‘filius exheres erit’.

18 · Ulpianus libro quinquagesimo septimo ad edictum

pr.Multi non notae causa exheredant filios nec ut eis obsint, sed ut eis consulant, ut puta impuberibus, eisque fideicommissam hereditatem dant.

19 · Paulus libro primo ad Uitellium

pr.Cum quidam filiam ex asse heredem scripsisset filioque, quem in potestate habebat, decem legasset, adiecit ‘et in cetera parte exheres mihi erit’, et quaereretur, an recte exheredatus uideretur, Scaeuola respondit non uideri, et in disputando adiciebat ideo non ualere, quoniam nec fundi exheres esse iussus recte exheredaretur, aliamque causam esse institutionis, quae benigne acciperetur: exheredationes autem non essent adiuuandae.

20 · Modestinus libro secundo pandectarum

pr.Sub condicione filius heres institutus si pendente condicione adrogandum se dedit, necessarius heres non erit.

21 · Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

pr.Si filium nominatim exheredauero et eum postea heredem instituero, heres erit.

22 · Terentius Clemens libro septimo decimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Cum postumus sub condicione instituitur, si prius quam nascatur condicio exstiterit, non rumpitur testamentum postumi adgnatione.

23 · Papinianus libro duodecimo quaestionum

pr.Filio, quem pater post emancipationem a se factam iterum adrogauit, exheredationem antea scriptam nocere dixi: nam in omni fere iure sic obseruari conuenit, ut ueri patris adoptiuus filius numquam intellegatur, ne imagine naturae ueritas adumbretur, uidelicet quod non translatus, sed redditus uideretur: nec multum puto referre, quod ad propositum attinet, quod loco nepotis filium exheredatum pater adrogauit.

1Si Titius heres institutus loco nepotis adoptetur, defuncto postea filio qui pater uidebatur, nepotis successione non rumpitur testamentum ab eo, qui heres inuenitur.

24 · Paulus libro nono quaestionum

pr.Postuma sub condicione heres instituta si pendente condicione uiuo patre nascatur, rumpit testamentum.

25 · Paulus libro duodecimo responsorum

pr.Titius testamento heredem instituit et filium habens sic exheredationem posuit: ‘ceteri omnes filii filiaeque meae exheredes sunto’. Paulus respondit filium recte exheredatum uideri. postea consultus, an uideatur exheredatus, quem pater putauit decessisse, respondit filios et filias nominatim exheredatos proponi: de errore autem patris, qui intercessisse proponitur, apud iudicem agi oportere.

1Lucius Titius cum suprema sua ordinaret in ciuitate et haberet neptem ex filia praegnatem rure agentem, scripsit id quod in utero haberet ex parte heredem: quaero, cum ipsa die, qua Titius ordinaret testamentum in ciuitate hora diei sexta, eodem die albescente caelo rure sit enixa Maeuia masculum, an institutio heredis ualeat, cum, quo tempore scriberetur testamentum, iam editus esset partus. Paulus respondit uerba quidem testamenti ad eum pronepotem directa uideri, qui post testamentum factum nasceretur: sed si, ut proponitur, eadem die qua testamentum factum est neptis testatoris antequam testamentum scriberetur enixa esset, licet ignorante testatore, tamen institutionem iure factam uideri recte responderi.

26 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Filius familias si militet, ut paganus nominatim a patre aut heres scribi aut exheredari debet, iam sublato edicto diui Augusti, quo cautum fuerat, ne pater filium militem exheredet.

27 · Paulus libro tertio ad Neratium

pr.Postumum ex qualibet uidua natum sibi filium heredem instituere potest.

28 · Tryphoninus libro uicensimo disputationum

pr.Filius a patre, cuius in potestate est, sub condicione, quae non est in ipsius potestate, heres institutus et in defectum condicionis exheredatus decessit pendente etiam tunc condicione tam institutionis quam exheredationis. dixi heredem eum ab intestato mortuum esse, quia dum uiuit, neque ex testamento heres neque exheredatus fuit. herede autem scripto ex parte filio coheres post mortem filii institui potest.

1Filius familias miles de castrensi peculio fecit testamentum habens filium in eiusdem potestate. cum militare desisset, patre eodemque auo defuncto quaesitum est, an rumpetur eius testamentum. non quidem adoptauit nec hodie ei natus est filius nec priore subducto de potestate suo herede ulterior successit in proximum locum: sed tamen in potestate sua habere coepit, quem non habebat simulque pater familias factus est et filius sub eius reccidit potestate: rumpetur ergo testamentum. sed si heres sit institutus uel exheredatus iste eius filius, non rumpitur, quia nullo circa eum nouo facto, sed ordine quodam naturali nactus est potestatem.

2Si quis ex certa uxore natum scribit heredem, in periculum rumpendi testamentum deducit ex alia susceptis liberis.

3Si quis eo tempore, quo nondum eius uxor esse posset, testator natum ex ea scripsit heredem, an postea contracto licito matrimonio natus heres ex testamento esse possit, quaeritur: ueluti si scribas hodie heredem, qui tibi ex Titia natus erit, quando Titia ancilla uel minor annis uiginti quinque ea, cuius pater tuus tutelam administrauit aut tutor tu ipse fuisti, postea Titia uxor iusta tibi fuerit uel libertatem adepta aut tempore annorum uiginti quinque et utilis anni et rationum allegatione, an natus heres esse possit? nemo certo dubitabit ex Titia, quae tunc propter tenorem aetatis uxor duci non potuit, quando testamentum fiebat, natum postea ea uxore ducta heredem esse posse. et generaliter nato post testamentum heredi scripto aditus est ad hereditatem, in qualicumque statu testamenti faciendi tempore fuit quae postea testatori ciuiliter nupta est.

4Quid autem, si filium post testamentum natum ex besse, filiam autem post testamentum natam ex triente scripsit heredem nec ullum coheredem dedit nec substituit inuicem alium? unus natus solus ex testamento fit heres.

29 · Scaeuola libro sexto quaestionum

pr.Gallus sic posse institui postumos nepotes induxit: ‘Si filius meus uiuo me morietur, tunc si quis mihi ex eo nepos siue quae neptis post mortem meam in decem mensibus proximis, quibus filius meus moreretur, natus nata erit, heredes sunto’.

1Quidam recte admittendum credunt, etiamsi non exprimat de morte filii, sed simpliciter instituat, ut eo casu ualeat, qui ex uerbis concipi possit.

2Idem credendum est Gallum existimasse et de pronepote, ut dicat testator: ‘si me uiuo nepos decedat, tunc qui ex eo pronepos’ et cetera.

3Sed et si uiuo filio iam mortuo pronepote cuius uxor praegnas esset, testamentum faceret, potest dicere: ‘Si me uiuo filius decedat, tunc qui pronepos’.

4Num si et filius et nepos uiuat, concipere ‘utrisque mortuis uiuo se, tunc qui pronepos nasceretur?’ quod similiter admittendum est, ita sane, si prius nepos, deinde filius decederet, ne successione testamentum rumperetur.

5Et quid si tantum in mortis filii casum conciperet? quid enim si aquae et ignis interdictionem pateretur? quid si nepos, ex quo pronepos institueretur, ut ostendimus, emancipatus esset? hi enim casus et omnes, ex quibus suus heres post mortem scilicet aui nasceretur, non pertinent ad legem Uelleam: sed ex sententia legis Uelleae et haec omnia admittenda sunt, ut ad similitudinem mortis ceteri casus admittendi sint.

6Quid si qui filium apud hostes habebat testaretur? quare non induxere, ut, si antea quam filius ab hostibus rediret quamuis post mortem patris decederet, tunc deinde nepos uel etiam adhuc illis uiuis post mortem scilicet aui nasceretur, non rumperet? nam hic casus ad legem Uelleam non pertinet. melius ergo est, ut in eiusmodi utilitate praesertim post legem Uelleam, quae et multos casus rumpendi abstulit, interpretatio admittatur, ut instituens nepotem, qui sibi post mortem suus nasceretur, recte instituisse uideatur, quibuscumque casibus nepos post mortem natus suus esset rumperetque praeteritus: atque etiam si generaliter, ‘quidquid sibi liberorum natum erit post mortem’ aut ‘quicumque natus fuerit’ sit institutus, si suus nasceretur.

7Si eius, qui filium habeat et nepotem ex eo instituat, nurus praegnas ab hostibus capta sit ibique uiuo pariat, mox ille post mortem patris atque aui redeat, utrum hic casus ad legem Uelleam respiciat an ad ius antiquum aptandus sit, possitque uel ex iure antiquo uel ex Uellea institutus non rumpere? quod quaerendum est, si iam mortuo filio pronepotem instituat redeatque mortuo. sed cum testamentum ab eo non rumpitur, nihil refert, utrum ex iure antiquo an ex lege Uellea excludatur.

8Forsitan addubitet quis, an istis casibus si nepos post testamentum nascatur uiuo patre suo, deinde ex eo concipiatur, isque uiuo patre deinde auo nascatur, an non potuerit heres institui, quia pater ipsius non recte institutus esset. quod minime est expauescendum: hic enim suus heres nascitur et post mortem nascitur.

9Ergo et si pronepos admittetur, qui natus erit ex nepote postea uiuo filio, atque si ex eo natus esset, adoptatur.

10In omnibus his speciebus illud seruandum est, ut filius dumtaxat, qui est in potestate, ex aliqua parte sit heres institutus: nam frustra exheredabitur post mortem suam: quod non esse necessario in eo filio, qui apud hostes est, si ibi decedat et in nepote certe et pronepote, quorum si liberi heredes instituantur, institutionem numquam exigemus, quia possunt praeteriri.

11Nunc de lege Uellea uideamus. uoluit uiuis nobis natos similiter non rumpere testamentum.

12Et uidetur primum caput eos spectare, qui, cum nascerentur, sui heredes futuri essent. et rogo, si filium habeas et nepotem nondum natum tantum ex eo heredem instituas, filius decedat, mox uiuo te nepos nascatur? ex uerbis dicendum est non rumpi testamentum, ut non solum illud primo capite notauerit, si nepos, qui eo tempore instituatur, quo filius non sit, uerum et si uiuo patre nascatur: quid enim necesse est tempus testamenti faciendi respici, cum satis sit obseruari id tempus quo nascitur? nam etsi ita uerba sunt: ‘qui testamentum faciet, is omnis uirilis sexus, qui ei suus heres futurus erit’ et cetera.

13Etiam si uouente parente uiuo nascantur, sequenti parte succedentes in locum liberorum non uult rumpere testamentum: et ita interpretandum est, ut, si et filium et nepotem et pronepotem habeas, mortuis utrisque pronepos institutus succedens in sui heredis locum non rumpat. et bene uerba se habent ‘si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit’ ad omnes casus pertinentia, quos supplendos in Galli Aquili sententia diximus: nec solum, si nepos uiuo patre decedat, nec succedens pronepos auo mortuo rumpat, sed et si superuixit patri ac decedat, dummodo heres institutus sit aut exheredatus.

14Uidendum, num hac posteriore parte ‘si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit, liberi eius’ et cetera ‘in locum suorum sui heredes succedunt’, possit interpretatione induci, ut, si filium apud hostes habens nepotem ex eo heredem instituas, non tantum si uiuo te filius decedat, sed etiam post mortem, antequam ab hostibus reuersus fuerit, succedendo non rumpet: nihil enim addidit, quo significaret tempus: nisi quod, licet audenter, possis dicere uiuo patre hunc suum heredem esse desisse, licet post mortem decedat, quia nec redit nec potest redire.

15Ille casus in difficili est, si filium habeas et nepotem nondum natum instituas isque nascatur uiuo patre suo ac mox pater decedat: non enim suus heres est tempore quo nascatur nec posteriori alii succedendo prohiberi uidetur rumpere quam qui iam natus erit. denique et superiore capite ut liceat institui nondum natos, qui cum nascentur sui erunt, permitti, posteriore capite non permittit institui, sed uetat rumpi neue ob eam rem minus ratum esset, quod succedit. porro procedere debet, ut utiliter sit institutus: quod nullo iure potuit qui nondum natus erat. Iuliano tamen uideretur duobus quasi capitibus legis commixtis in hoc quoque inducere legem, ne rumpantur testamenta.

16Quaeremus tamen, cum recepta est Iuliani sententia, an, si nascatur nepos uiuo patre suo, deinde emancipetur, sponte adire possit hereditatem. quod magis probandum est: nam emancipatione suus heres fieri non potuit.

30 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale

pr.Inter cetera, quae ad ordinanda testamenta necessario desiderantur, principale ius est de liberis heredibus instituendis uel exheredandis, ne praeteritis istis rumpatur testamentum: namque filio qui in potestate est praeterito inutile est testamentum.

31 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Dum apud hostes est filius, pater iure fecit testamentum et recte eum praeterit, cum, si in potestate esset filius, nihil ualiturum esset testamentum.

32 · Marcianus libro secundo regularum

pr.Si filio emancipato exheredato is qui in potestate est praeteritus sit, ipse quidem emancipatus si contra tabulas petat, nihil agit, ab intestato autem et suus et emancipatus uenient.