IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 28

D. 28.1QUI TESTAMENTA FACERE POSSUNT ET QUEMADMODUM TESTAMENTA FIANT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Modestinus libro secundo pandectarum

pr.Testamentum est uoluntatis nostrae iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri uelit.

2 · Labeo libro primo posteriorum a Iauoleno epitomatorum

pr.In eo qui testatur eius temporis, quo testamentum facit, integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est.

3 · Papinianus libro quarto decimo quaestionum

pr.Testamenti factio non priuati, sed publici iuris est.

4 · Gaius libro secundo institutionum

pr.Si quaeramus, an ualeat testamentum, in primis animaduertere debemus, an is qui fecerit testamentum habuerit testamenti factionem, deinde, si habuerit, requiremus, an secundum regulas iuris ciuilis testatus sit.

5 · Ulpianus libro sexto ad Sabinum

pr.A qua aetate testamentum uel masculi uel feminae facere possunt, uideamus. uerius est in masculis quidem quartum decimum annum spectandum, in feminis uero duodecimum completum. utrum autem excessisse debeat quis quartum decimum annum, ut testamentum facere possit, an sufficit complesse? propone aliquem kalendis Ianuariis natum testamentum ipso natali suo fecisse quarto decimo anno: an ualeat testamentum? dico ualere. plus arbitror, etiamsi pridie kalendarum fecerit post sextam horam noctis, ualere testamentum: iam enim complesse uidetur annum quartum decimum, ut Marciano uidetur.

6 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale

pr.Qui in potestate parentis est, testamenti faciendi ius non habet, adeo ut, quamuis pater ei permittat, nihilo magis tamen iure testari possit.

1Surdus mutus testamentum facere non possunt: sed si quis post testamentum factum ualetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ratum nihilo minus permanet testamentum.

7 · Aemilius Macer libro primo ad legem uicensimam hereditatium

pr.Si mutus aut surdus, ut liceret sibi testamentum facere, a principe impetrauerit, ualet testamentum.

8 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale

pr.Eius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecit non ualet, quamuis redierit.

1Si cui aqua et igni interdictum sit, eius nec illud testamentum ualet quod ante fecit nec id quod postea fecerit: bona quoque, quae tunc habuit cum damnaretur, publicabuntur aut, si non uideantur lucrosa, creditoribus concedentur.

2In insulam deportati in eadem causa sunt:

3Sed relegati in insulam et quibus terra Italica et sua prouincia interdicitur testamenti faciendi ius retinent.

4Hi uero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bonaque eorum publicantur: unde apparet amittere eos testamenti factionem.

9 · Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum

pr.Si quis post accusationem in custodia fuerit defunctus indemnatus, testamentum eius ualebit.

10 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Qui manus amisit testamentum facere potest, quamuis scribere non possit.

11 · Ulpianus libro decimo ad Sabinum

pr.Obsides testari non possunt, nisi eis permittitur.

12 · Iulianus libro quadragesimo secundo digestorum

pr.Lege Cornelia testamenta eorum, qui in hostium potestate decesserint, perinde confirmantur, ac si hi qui ea fecissent in hostium potestatem non peruenissent, et hereditas ex his eodem modo ad unumquemque pertinet. quare seruus heres scriptus ab eo, qui in hostium potestate decesserit, liber et heres erit seu uelit seu nolit, licet minus proprie necessarius heres dicatur: nam et filius eius, qui in hostium potestate decessit, inuitus hereditati obligatur, quamuis suus heres dici non possit, qui in potestate morientis non fuit.

13 · Marcianus libro quarto institutionum

pr.Qui a latronibus capti sunt, cum liberi manent, possunt facere testamentum.

1Item qui apud externos legatione funguntur, possunt facere testamentum.

2Si quis in capitali crimine damnatus appellauerit et medio tempore pendente appellatione fecerit testamentum et ita decesserit, ualet eius testamentum.

14 · Paulus libro secundo regularum

pr.Qui in testamento domini manumissus est, si ignorat dominum decessisse aditamque eius esse hereditatem, testamentum facere non potest, licet iam pater familias et sui iuris est: nam qui incertus de statu suo est, certam legem testamento dicere non potest.

15 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.De statu suo dubitantes uel errantes testamentum facere non possunt, ut diuus Pius rescripsit.

16 · Pomponius libro singulari regularum

pr.Filius familias et seruus alienus et postumus et surdus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento uel sibi uel aliis adquirere possunt.

1Marcellus notat: furiosus quoque testamenti factionem habet, licet testamentum facere non potest: ideo autem habet testamenti factionem, quia potest sibi adquirere legatum uel fideicommissum: nam etiam compotibus mentis personales actiones etiam ignorantibus adquiruntur.

17 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.In aduersa corporis ualetudine mente captus eo tempore testamentum facere non potest.

18 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Is cui lege bonis interdictum est testamentum facere non potest et, si fecerit, ipso iure non ualet: quod tamen interdictione uetustius habuerit testamentum, hoc ualebit. merito ergo nec testis ad testamentum adhiberi poterit, cum neque testamenti factionem habeat.

1Si quis ob carmen famosum damnetur, senatus consulto expressum est, ut intestabilis sit: ergo nec testamentum facere poterit nec ad testamentum adhiberi.

19 · Modestinus libro quinto pandectarum

pr.Si filius familias aut pupillus aut seruus tabulas testamenti fecerit signauerit, secundum eas bonorum possessio dari non potest, licet filius familias sui iuris aut pupillus pubes aut seruus liber factus decesserit, quia nullae sunt tabulae testamenti, quas is fecit, qui testamenti faciendi facultatem non habuerit.

20 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Qui testamento heres instituitur, in eodem testamento testis esse non potest. quod in legatario et in eo qui tutor scriptus est contra habetur: hi enim testes possunt adhiberi, si aliud eos nihil impediat, ut puta si inpubes, si in potestate sit testatoris.

1Potestatis autem uerbum non solum ad liberos qui sunt in potestate referendum est, uerum etiam ad eum quem redemit ab hostibus, quamuis placeat hunc seruum non esse, sed uinculo quodam retineri, donec pretium soluat.

2Per contrarium quaeri potest, an pater eius, qui de castrensi peculio potest testari, adhiberi ab eo ad testamentum testis possit. et Marcellus libro decimo digestorum scribit posse: et frater ergo poterit.

3Quae autem in testamento diximus super prohibendis testimoniis eorum qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritur, per quod adquiratur.

4Ne furiosus quidem testis adhiberi potest, cum compos mentis non sit: sed si habet intermissionem, eo tempore adhiberi potest: testamentum quoque, quod ante furorem consummauit ualebit et bonorum possessio ex eo testamento competit.

5Eum qui lege repetundarum damnatus est ad testamentum adhiberi posse existimo, quoniam in iudicium testis esse uetatur.

6Mulier testimonium dicere in testamento quidem non poterit, alias autem posse testem esse mulierem argumento est lex Iulia de adulteriis, quae adulterii damnatam testem produci uel dicere testimonium uetat.

7Seruus quoque merito ad sollemnia adhiberi non potest, cum iuris ciuilis communionem non habeat in totum, ne praetoris quidem edicti.

8Et ueteres putauerunt eos, qui propter sollemnia testamenti adhibentur, durare debere, donec suprema contestatio peragatur.

9Non tamen intellegentiam sermonis exigimus: hoc enim diuus Marcus Didio Iuliano in teste, qui Latine non nouerat, rescripsit: nam si uel sensu percipiat quis, cui rei adhibitus sit, sufficere.

10Sed si detenti sint inuiti ibi testes, putant non ualere testamentum.

21 · Ulpianus libro secundo ad Sabinum

pr.Heredes palam ita, ut exaudiri possunt, nuncupandi sint: licebit ergo testanti uel nuncupare heredes uel scribere: sed si nuncupat, palam debet. quid est palam? non utique in publicum, sed ut exaudiri possit: exaudiri autem non ab omnibus, sed a testibus: et si plures fuerint testes adhibiti, sufficit sollemnem numerum exaudire.

1Si quid post factum testamentum mutari placuit, omnia ex integro facienda sunt. quod uero quis obscurius in testamento uel nuncupat uel scribit, an post sollemnia explanare possit, quaeritur: ut puta Stichum legauerat, cum plures haberet, nec declarauit de quo sentiret: Titio legauit, cum multos Titios amicos haberet: errauerat in nomine uel praenomine uel cognomine, cum in corpore non errasset: poteritne postea declarare, de quo senserit? et puto posse: nihil enim nunc dat, sed datum significat. sed et si notam postea adiecerit legato uel sua uoce uel litteris uel summam uel nomen legatarii quod non scripserat uel nummorum qualitatem, an recte fecerit? et puto etiam qualitatem nummorum posse postea addi: nam etsi adiecta non fuisset, utique placeret coniectionem fieri eius quod reliquit uel ex uicinis scripturis uel ex consuetudine patris familias uel regionis.

2In testamentis, in quibus testes rogati adesse debent, ut testamentum fiat, alterius rei causa forte rogatos ad testandum non esse idoneos placet. quod sic accipiendum est, ut, licet ad aliam rem sint rogati uel collecti, si tamen ante testimonium certiorentur ad testamentum se adhibitos, posse eos testimonium suum recte perhibere.

3Uno contextu actus testari oportet. est autem uno contextu nullum actum alienum testamento intermiscere: quod si aliquid pertinens ad testamentum faciat, testamentum non uitiatur.

22 · Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum

pr.Ad testium numerum simul adhiberi possumus ut ego et pater et plures, qui fuimus in eiusdem potestate.

1Condicionem testium tunc inspicere debemus, cum signarent, non mortis tempore: si igitur cum signarent, tales fuerint, ut adhiberi possint, nihil nocet, si quid postea eis contigerit.

2Si ab ipso testatore anulum accepero et signauero, testamentum ualet, quasi alieno signauerim.

3Si signa turbata sint ab ipso testatore, non uidetur signatum.

4Si quis ex testibus nomen suum non adscripserit, uerumtamen signauerit, pro eo est atque si adhibitus non esset: et si, ut multi faciunt, adscripserit se, non tamen signauerit, adhuc idem dicemus.

5Signum autem utrum anulo tantum inpressum adhibemus, an uero et si non anulo, uerum alio quodam inpresso? uarie enim homines signant. et magis est, ut tantum anulo quis possit signare, dum tamen habeat χαρακτῆρα.

6Posse et nocte signari testamentum nulla dubitatio est.

7Signatas tabulas accipi oportet et si linteo, quo tabulae inuolutae sunt, signa inpressa fuerint.

23 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Si testamentum, quod resignauerit testator, iterum signatum fuerit septem testium signis, non erit inperfectum, sed utroque iure ualebit tam ciuili quam praetorio.

24 · Florentinus libro decimo institutionum

pr.Unum testamentum pluribus exemplis consignare quis potest idque interdum necessarium est, forte si nauigaturus et secum ferre et relinquere iudiciorum suorum testationem uelit.

25 · Iauolenus libro quinto posteriorum Labeonis

pr.Si is, qui testamentum faceret, heredibus primis nuncupatis, priusquam secundos exprimeret heredes, obmutuisset, magis coepisse eum testamentum facere quam fecisse Uarus digestorum libro primo Seruium respondisse scripsit: itaque primos heredes ex eo testamento non futuros. Labeo tum hoc uerum esse existimat, si constaret uoluisse plures eum, qui testamentum fecisset, heredes pronuntiare: ego nec Seruium puto aliud sensisse.

26 · Gaius libro uicesimo secundo ad edictum prouinciale

pr.Cum lege quis intestabilis iubetur esse, eo pertinet, ne eius testimonium recipiatur et eo amplius, ut quidam putant, neue ipsi dicatur testimonium.

27 · Celsus libro quinto decimo digestorum

pr.Domitius Labeo Celso suo salutem. quaero, an testium numero habendus sit is, qui, cum rogatus est ad testamentum scribendum, idem quoque cum tabulas scripsisset, signauerit. Iuuentius Celsus Labeoni suo salutem. non intellego quid sit, de quo me consulueris, aut ualide stulta est consultatio tua: plus enim quam ridiculum est dubitare, an aliquis iure testis adhibitus sit, quoniam idem et tabulas testamenti scripserit.

28 · Modestinus libro nono regularum

pr.Seruus licet alienus iussu testatoris testamentum scribere non prohibetur.

29 · Paulus libro quarto decimo responsorum

pr.Ex ea scriptura, quae ad testamentum faciendum parabatur, si nullo iure testamentum perfectum esset, nec ea, quae fideicommissorum uerba habent peti posse.

1Ex his uerbis, quae scriptura pater familias addidit: ταύτην τὴν διαθήκην βούλομαι εἶναι κυρίαν ἐπὶ πάσης ἐξουσίας, uideri eum uoluisse omnimodo ualere ea quae reliquit, etiamsi intestatus decessisset.

30 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Singulos testes, qui in testamento adhibentur, proprio chirographo adnotare conuenit, quis et cuius testamentum signauerit.

31 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Eius bona, qui se imperatorem facturum heredem esse iactauerat, a fisco occupari non possunt.