IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 27

D. 27.10DE CURATORIBUS FURIOSO ET ALIIS EXTRA MINORES DANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Lege duodecim tabularum prodigo interdicitur bonorum suorum administratio, quod moribus quidem ab initio introductum est. sed solent hodie praetores uel praesides, si talem hominem inuenerint, qui neque tempus neque finem expensarum habet, sed bona sua dilacerando et dissipando profudit, curatorem ei dare exemplo furiosi: et tamdiu erunt ambo in curatione, quamdiu uel furiosus sanitatem uel ille sanos mores receperit: quod si euenerit, ipso iure desinunt esse in potestate curatorum.

1Curatio autem eius, cui bonis interdicitur, filio negabatur permittenda: sed extat diui Pii rescriptum filio potius curationem permittendam in patre furioso, si tam probus sit.

2 · Paulus libro primo de officio proconsulis

pr.Sed et aliis dabit proconsul curatores, qui rebus suis superesse non possunt, uel dari iubebit, nec dubitabit filium quoque patri curatorem dari.

3 · Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum

pr.Dum deliberant heredes instituti adire, bonis a praetore curator datur.

4 · Ulpianus libro trigesimo octauo ad Sabinum

pr.Furiosae matris curatio ad filium pertinet: pietas enim parentibus, etsi inaequalis est eorum potestas, aequa debebitur.

5 · Gaius libro nono ad edictum prouinciale

pr.Curator ex senatus consulto constituitur, cum clara persona, ueluti senatoris uel uxoris eius, in ea causa sit, ut eius bona uenire debeant: nam ut honestius ex bonis eius quantum potest creditoribus solueretur, curator constituitur distrahendorum bonorum gratia uel a praetore uel in prouinciis a praeside.

6 · Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus

pr.Obseruare praetorem oportebit, ne cui temere citra causae cognitionem plenissimum curatorem det, quoniam plerique uel furorem uel dementiam fingunt, quo magis curatore accepto onera ciuilia detrectent.

7 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum

pr.Consilio et opera curatoris tueri debet non solum patrimonium, sed et corpus ac salus furiosi.

1Curator dementi datus decreto interposito, uti satisdaret, non cauit et tamen quasdam res de bonis eius legitimo modo alienauit. si heredes dementis easdem res uindicent, quas curator alienauit, et exceptio opponetur ‘si non curator uendiderit’, replicatio dari debet ‘aut si satisdatione interposita secundum decretum uendiderit’. quod si pretio accepto curator creditores furiosi dimisit, triplicatio doli tutos possessores praestabit.

2Cum dementis curatorem, quia satis non dederat et res male administraret, proconsul remouerit a bonis aliumque loco eius substituerit curatorem, et hic posterior, cum nec ipse satisdedisset, egerit cum remoto negotiorum gestorum, posteaque heredes dementis cum eodem negotiorum gestorum agant et is exceptione rei iudicatae inter se et curatorem utatur: heredibus replicatio danda erit: ‘aut si is qui egit satisdederat’. sed an replicatio curatori profutura esset, iudex aestimabit: nam si curator sequens pecuniam, quam ex condemnatione consecutus fuerat, in rem furiosi uertisset, doli triplicatio obstabit.

3Quaesitum est, an alteri ex curatoribus furiosi recte soluetur uel an unus rem furiosi alienare possit. respondi recte solui. eum quoque, qui ab altero ex curatoribus fundum furiosi legitime mercaretur, usucapturum, quia solutio uenditio traditio facti magis quam iuris sunt ideoque sufficit unius ex curatoribus persona, quia intellegitur alter consentire: denique si praesens sit et uetet solui, uetet uenire uel tradi, neque debitor liberabitur neque emptor usucapiet.

8 · Ulpianus libro sexto de officio proconsulis

pr.Bonorum uentris nomine curatorem dari oportet eumque rem saluam fore uiri boni arbitratu satisdare proconsul iubet: sed hoc, si non ex inquisitione detur: nam si ex inquisitione, cessat satisdatio.

9 · Neratius libro primo membranarum

pr.Cuius bonis distrahendis curatores facere senatus permisit, eius bona creditoribus uendere non permisit, quamuis creditores post id beneficium bona uendere mallent: sicut enim integra re potestas ipsorum est utrum uelint eligendi, ita cum alterum elegerint, altero abstinere debent. multoque magis id seruari aequum est, si etiam factus est curator, per quem bona distraherentur, quamuis nondum explicato eo negotio decesserit. nam et tunc ex integro alius curator faciendus est neque heres prioris curatoris onerandus, cum accidere possit, ut negotio uel propter sexus uel propter aetatis infirmitatem uel propter dignitatem maiorem minoremue, quam in priore curatore spectata erat, habilis non sit, possint etiam plures heredes ei existere neque aut per omnes id negotium administrari expediat aut quicquam dici possit, cur unus aliquis ex his potissimum onerandus sit.

10 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Iulianus scribit eos, quibus per praetorem bonis interdictum est, nihil transferre posse ad aliquem, quia in bonis non habeant, cum eis deminutio sit interdicta.

1Curator furiosi rem quidem suam quasi furiosi tradere poterit et dominium transferre: rem uero furiosi si quasi suam tradat, dicendum, ut non transferat dominium, quia non furiosi negotium gerens tradidit.

11 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Pignus a curatore furiosi datum ualet, si utilitate furiosi exigente id fecit.

12 · Marcellus libro primo digestorum

pr.Ab adgnato uel alio curatore furiosi rem furiosi dedicari non posse constat: adgnato enim furiosi non usquequaque competit rerum eius alienatio, sed quatenus negotiorum exigit administratio.

13 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale

pr.Saepe ad alium e lege duodecim tabularum curatio furiosi aut prodigi pertinet, alii praetor administrationem dat, scilicet cum ille legitimus inhabilis ad eam rem uideatur.

14 · Papinianus libro quinto responsorum

pr.Uirum uxori mente captae curatorem dari non oportet.

15 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Et mulieri, quae luxuriose uiuit, bonis interdici potest.

1In bonis curatoris priuilegium furiosi furiosaeue seruatur: prodigus et omnes omnino, etiamsi in edicto non fit eorum mentio, in bonis curatoris decreto priuilegium consequuntur.

16 · Tryphoninus libro tertio decimo disputationum

pr.Si furioso puberi quamquam maiori annorum uiginti quinque curatorem pater testamento dederit, eum praetor dare debet secutus patris uoluntatem: manet enim ea datio curatoris apud praetorem, ut rescripto diui Marci continetur.

1His consequens est, ut et si prodigo curatorem dederit pater, uoluntatem eius sequi debeat praetor eumque dare curatorem. sed utrum omnimodo, an ita, si futurum esset, ut, nisi pater aliquid testamento cauisset, praetor ei bonis interdicturus esset? et maxime si filios habeat iste prodigus?

2Potuit tamen pater et alias prouidere nepotibus suis, si eos iussisset heredes esse et exheredasset filium eique quod sufficeret alimentorum nomine ab eis certum legasset addita causa necessitateque iudicii sui: aut si non habuit in potestate nepotes, quoniam emancipato iam filio nati fuissent, sub condicione eos heredes instituere, ut emanciparentur a patre prodigo.

3Sed quid si nec ad hoc consensurus esset prodigus? sed per omnia iudicium testatoris sequendum est, ne, quem pater uero consilio prodigum credidit, eum magistratus propter aliquid forte suum uitium idoneum putauerit.

17 · Gaius libro primo de manumissionibus

pr.Curator furiosi nullo modo libertatem praestare potest, quod ea res ex administratione non est: nam in tradendo ita res furiosi alienat, si id ad administrationem negotiorum pertineat: et ideo si donandi causa alienet, neque traditio quicquam ualebit, nisi ex magna utilitate furiosi hoc cognitione iudicis faciat.