IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 27

D. 27.9DE REBUS EORUM, QUI SUB TUTELA UEL CURA SUNT, SINE DECRETO NON ALIENANDIS UEL SUPPONENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Imperatoris Seueri oratione prohibiti sunt tutores et curatores praedia rustica uel suburbana distrahere.

1Quae oratio in senatu recitata est Tertullo et Clemente consulibus idibus Iuniis et sunt uerba eius huiusmodi:

2‘Praeterea, patres conscripti, interdicam tutoribus et curatoribus, ne praedia rustica uel suburbana distrahant, nisi ut id fieret, parentes testamento uel codicillis cauerint. quod si forte aes alienum tantum erit, ut ex rebus ceteris non possit exsolui, tunc praetor urbanus uir clarissimus adeatur, qui pro sua religione aestimet, quae possunt alienari obligariue debeant, manente pupillo actione, si postea potuerit probari obreptum esse praetori. si communis res erit et socius ad diuisionem prouocet, aut si creditor, qui pignori agrum a parente pupilli acceperit, ius exsequetur, nihil nouandum censeo’.

3Si defunctus dum uiueret res uenales habuerit, testamento tamen non cauerit, uti distraherentur, abstinendum erit uenditione: non enim utique qui ipse uoluerit uendere, idem etiam postea distrahenda putauit.

4Si minor uiginti quinque annis emit praedia, ut, quoad pretium solueret, essent pignori obligata uenditori, non puto pignus ualere: nam ubi dominium quaesitum est minori, coepit non posse obligari.

2 · Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri

pr.Sed hic uidetur illud mouere, quod cum dominio pignus quaesitum est et ab initio obligatio inhaesit. quod si a fisco emerit, nec dubitatio est, quin ius pignoris saluum sit. si igitur talis species in priuato uenditore inciderit, imperiali beneficio opus est, ut ex rescripto pignus confirmetur.

3 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Sed si pecunia alterius pupilli alteri pupillo fundus sit comparatus isque pupillo uel minori traditus, an pignoris obligationem possit habere is, cuius pecunia fundus sit emptus et magis est, ut saluum sit ius pignoris secundum constitutionem imperatoris nostri et diui patris eius ei pupillo, cuius pecunia comparatus est fundus.

1Pignori tamen capi iussu magistratus uel praesidis uel alterius potestatis et distrahi fundus pupillaris potest. sed et in possessionem mitti rerum pupillarium a praetore quis potest et ius pignoris contrahitur, siue legatorum seruandorum causa siue damni infecti, ut procedat, iuberi etiam possideri poterit: hae enim obligationes siue alienationes locum habent, quia non ex tutoris uel curatoris uoluntate id fit, sed ex magistratuum auctoritate.

2Item quaeri potest, si fundus a tutore petitus sit pupillaris nec restituatur, an litis aestimatio oblata alienationem pariat, et magis est, ut pariat: haec enim alienatio non sponte tutorum fit.

3Idemque erit dicendum et si fundus petitus sit, qui pupilli fuit, et contra pupillum pronuntiatum tutoresque restituerunt: nam et hic ualebit alienatio propter rei iudicatae auctoritatem.

4Si ius ἐμφυτευτικὸν uel ἐμβατευτικὸν habeat pupillus, uideamus, an distrahi hoc a tutoribus possit. et magis est non posse, quamuis ius praedii potius sit.

5Nec usus fructus alienari potest, etsi solus fuit usus fructus pupilli. an ergo hic nec non utendo amittatur, si tutor causam praebuerit huius rei? et manifestum est restaurari debere. sed si proprietatem habeat pupillus, non potest usum fructum uel usum alienare, quamuis oratio nihil de usu fructu loquatur. simili modo dici potest nec seruitutem imponi posse fundo pupilli uel adulescentis nec seruitutem remitti, quod et in fundo dotali placuit.

6Si lapidicinas uel quae alia metalla pupillus habuit stypteriae uel cuius alterius materiae, uel si cretifodinas argentifodinas uel quid aliud huic simile,

4 · Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri

pr.quod tamen priuatis licet possidere:

5 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.magis puto ex sententia orationis impediri alienationem.

1Sed et si salinas habeat pupillus, idem erit dicendum.

2Si pupillus alienum fundum bona fide emptum possideat, dicendum puto ne hunc alienare tutores posse: ea enim, quae quasi pupillaris uero distractus est, uenditio ualet.

3Si fundus pupillo pigneratus sit, an uendere tutores? hunc enim quasi debitoris, hoc est alienum uendunt. si tamen impetrauerat pupillus uel pater eius, ut iure dominii possideant, consequens erit dicere non posse distrahi quasi praedium pupillare. idemque et si fuerit ex causa damni infecti iussus possidere.

4Si fundus legatus uel per fideicommissum fuerit relictus Seio a pupillo herede instituto, an tutores restituere hunc fundum possint sine auctoritate praetoris? et putem, si quidem rem suam legauit, cessare orationem, sin uero de re pupilli, dicendum erit locum esse orationi nec inconsulto praetore posse alienare.

5Si pupillus stipulanti spoponderit, an soluere possit sine praetoris auctoritate? et magis est, ne possit: alioquin inuenta erit alienandi ratio.

6Sed si pater stipulanti fundum spoponderit successeritque pupillus in stipulatum, fortius dicetur sine praetoris auctoritate posse eum reddere. idemque et si iure hereditario alii successerit, qui erat obligatus.

7Eadem ratione et si parens fundum uendidit uel quis alius, cui pupillus successerit, potest dici pupillum cetera uenditionis inconsulto praetore posse perficere.

8Fundum autem legatum repudiare pupillus sine praetoris auctoritate non potest: esse enim et hanc alienationem, cum res sit pupilli, nemo dubitat.

9Non passim tutoribus sub optentu aeris alieni permitti debuit uenditio: namque non esse uiam eis distractionis tributam. et ideo praetori arbitrium huius rei senatus dedit, cuius officio in primis hoc conuenit excutere, an aliunde possit pecunia ad extenuandum aes alienum expediri. quaerere ergo debet, an pecuniam pupillus habeat uel in numerato uel in nominibus, quae conueniri possunt, uel in fructibus conditis uel etiam in redituum spe atque obuentionum. item requirat, num aliae res sint praeter praedia, quae distrahi possint, ex quarum pretio aeri alieno satisfieri possit. si igitur deprehenderit non posse aliunde exsolui quam ex praediorum distractione, tunc permittet distrahi, si modo urgueat creditor aut usurarum modus parendum aeri alieno suadeat.

10Idem praetor aestimare debebit, utrum uendere potius an obligare permittat nec non illud uigilanter obseruare, ne plus accipiatur sub obligatione praediorum faenoris, quam quod opus sit ad soluendum aes alienum: aut distrahendum arbitrabitur, ne propter modicum aes alienum magna possessio distrahatur, sed si sit alia possessio minor uel minus utilior pupillo, magis eam iubere distrahi quam maiorem et utiliorem.

11In primis igitur quotiens desideratur ab eo, ut remittat distrahi, requirere debet eum, qui se instruat de fortunis pupilli, nec nimium tutoribus uel curatoribus credere, qui nonnumquam lucri sui gratia adseuerare praetori solent necesse esse distrahi possessiones uel obligari. requirat ergo necessarios pupilli uel parentes uel libertos aliquos fideles uel quem alium, qui notitiam rerum pupillarium habet, aut, si nemo inueniatur aut suspecti sint qui inueniuntur, iubere debet edi rationes itemque synopsin bonorum pupillarium, aduocatumque pupillo dare, qui instruere possit praetoris religionem, an adsentire uenditioni uel obligationi debeat.

12Illud quaeri potest, si praetor aditus permiserit distrahi possessionem prouincialem, an ualeat quod fecit. et putem ualere: si modo tutela Romae agebatur et hi tutores eam quoque administrationem subierant.

13Ne tamen titulo tenus tutores aere alieno allegato pecunia abutantur quam mutuam acceperunt, oportebit praetorem curare, ut pecunia accepta creditoribus soluatur et de hoc decernere dareque uiatorem, qui ei renuntiet pecuniam istam ad hoc conuersam, propter quod desiderata est alienatio uel obligatio.

14Si aes alienum non interueniat, tutores tamen allegent expedire haec praedia uendere et uel alia comparare uel certe istis carere, uidendum est, an praetor eis debeat permittere. et magis est, ne possit: praetori enim non liberum arbitrium datum est distrahendi res pupillares, sed ita demum, si aes alienum immineat. proinde et si permiserit aere alieno non allegato, consequenter dicemus nullam esse uenditionem nullumque decretum: non enim passim distrahi iubere praetori tributum est, sed ita demum, si urgueat aes alienum.

15Manet actio pupillo, si postea poterit probari obreptum esse praetori. sed uidendum est, utrum in rem an in personam dabimus ei actionem. et magis est, ut in rem detur, non tantum in personam aduersus tutores siue curatores.

16Communia praedia accipere debemus, si pro indiuiso communia sint: ceterum si pro diuiso communia sint, cessante oratione decreto locus erit.

6 · Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

pr.Sed si forte alius proprietatem fundi habeat, alius usum fructum, magis est, ut cesset haec pars orationis, quae de diuisione loquitur: nulla enim communio est.

7 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Si pupillorum sint communia praedia qui diuersos tutores habent, uideamus, an alienatio locum habere possit. et cum prouocatio necessaria sit, puto alienationem impediri: neuter enim poterit prouocare, sed ambo prouocationem exspectare. item si eosdem tutores habeant, multo magis quis impeditam alienationem dicet.

1Si pupillus dedit pignori ex permissu praetoris, nonnulla erit dubitatio, an alienatio possit impediri. sed dicendum est posse creditorem ius suum exsequi: tutius tamen fecerit, si prius praetorem adierit.

2Si pater uel parens tutor sit alicui ex liberis, an praetor adeundus sit, si obligare uelit ? et magis est ut debeat: pronior tamen esse debet praetor ad consentiendum patri.

3Si praetor tutoribus permiserit uendere, illi obligauerint uel contra, an ualeat quod actum est ? et mea fert opinio eum, qui aliud fecit, quam quod a praetore decretum est, nihil egisse.

4Quid ergo si praetor ita decreuerit ‘uendere obligareue permitto’, an possit liberum arbitrium habere, qui faciat? et magis est ut possit, dummodo sciamus praetorem non recte partibus suis functum: debuit enim ipse statuere et eligere, utrum magis obligare an uendere permittat.

5Si obligauit rem tutor sine decreto, quamuis obligatio non ualeat, est tamen exceptioni doli locus, sed tunc, cum tutor acceptam mutuam pecuniam ei soluerit, qui sub pignore erat creditor.

6Item uidendum est, an et obligare ei rem possit: et dicendum est, si eandem sortem acceperit nec grauioribus usuris, ualere obligationem, ut ius prioris creditoris ad sequentem transeat.

8 · Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

pr.Qui neque tutores sunt ipso iure neque curatores, sed pro tutore negotia gerunt uel pro curatore, eos non posse distrahere res pupillorum uel adulescentium nulla dubitatio est.

1Sed si curator sit furiosi uel cuius alterius non adulescentis, uidendum est, utrum iure ueteri ualebit uenditio an hanc orationem admittemus. et puto, quia de pupillis princeps loquitur et coniuncti tutoribus curatores accipiunt, pertinere: et de ceteris puto ex sententia orationis idem esse dicendum.

2An obligari communia possint, quaeritur, sed non puto sine decreto obliganda: nam quod excepit oratio, ad hoc tantum pertinet, ut perematur communio, non ut augeatur difficultas communionis.

9 · Ulpianus libro quinto opinionum

pr.Quamuis antecessor praesidis decreuisset ea praedia uenumdari, quae tutor pupilli, subiecto nomine alterius emptoris, ipse sibi comparabat, tamen, si fraudem et dolum contra senatus consulti auctoritatem et fidem tutori commissam deprehendisset successor eius, aestimabit, quatenus tam callidum commentum etiam in exemplum coercere debeat.

10 · Ulpianus libro sexto opinionum

pr.Illicite post senatus consultum pupilli uel adulescentis praedio uenumdato, si eo nomine apud iudicem tutelae uel utilis actionis aestimatio facta est eaque soluta, uindicatio praedii ex aequitate inhibetur.

11 · Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr.Si praedia minoris uiginti quinque annis distrahi desiderentur, causa cognita praeses prouinciae debet id permittere. idem seruari oportet et si furiosi uel prodigi uel cuiuscumque alterius praedia curatores uelint distrahere.

12 · Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

pr.Non fit contra senatus consultum, si cuius tutor creditori patris pupilli exsoluit, ut eius loco succedat.

13 · Paulus libro singulari ad orationem diui Seueri

pr.Si fundus sit sterilis uel saxosus uel pestilens, uidendum est, an alienare eum non possit. et imperator Antoninus et diuus pater eius in haec uerba rescripserunt: ‘quod allegastis infructuosum esse fundum, quem uendere uultis, mouere nos non potest, cum utique pro fructuum modo pretium inuenturus sit’.

1Quamquam autem neque distrahere neque obligare tutor pupillare praedium possit, attamen Papinianus libro quinto responsorum ait tutorem pupilli sine decreto praetoris non iure distrahere: si tamen, inquit, errore lapsus uendiderit et pretium acceptum creditoribus paternis pueri soluerit, quandoque domino praedium cum fructibus uindicanti doli non inutiliter opponitur, exceptio pretium ac medii temporis usuras, quae creditoribus debentur, non offerenti, si ex ceteris eius facultatibus aes alienum solui non poterit. ego autem notaui: etsi solui potuerit, si tamen illae res saluae erunt, ex quarum pretio aeri alieno satisfieri potuit, dicendum est adhuc doli exceptionem obstare, si lucrum captet pupillus ex damno alieno.

14 · Paulus libro nono responsorum

pr.Paulus respondit, etsi testamentum patris postea irritum esse apparuit, tamen tutores pupilli siue curatores filii nihil contra orationem diuorum principum fecisse uideri, si secundum uoluntatem defuncti testamento scriptam praedium rusticum pupillare uendiderunt.