D. 27.8DE MAGISTRATIBUS CONUENIENDIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum
pr.In ordinem subsidiaria actio non dabitur, sed in magistratus, nec in fideiussores eorum: hi enim rem publicam saluam fore promittunt, non pupilli. proinde nec nominatores magistratuum ex hac causa tenebuntur, sed soli magistratus. sed si ordo receperit in se periculum, dici debet teneri eos, qui praesentes fuerunt: parui enim refert, nominauerint uel fideiusserint an in se periculum receperint: utilis ergo in eos actio competit. sed si a magistratibus municipalibus tutor datus sit, non uidetur per ordinem electus.
1Neque praetor neque quis alius, cui tutoris dandi ius est, hac actione tenebitur.
2Si praeses prouinciae denuntiare magistratus tantum de facultatibus tutorum uoluit, ut ipse daret, uideamus, an et quatenus teneantur. et extat diui Marci rescriptum, quo uoluit eos, qui praesidi renuntiant, non perinde teneri atque si ipsi dedissent, sed si deceperunt, gratia forte aut pecunia falsa renuntiantes. plane si praeses prouinciae satis eos exigere iussit, non dubitabimus teneri eos, etiamsi praeses dederit.
3Si praeses prouinciae nominibus ab alio acceptis ad magistratus municipales remiserit, ut se de nominibus instruant, et perinde instructus dederit tutores: an exemplo eorum qui praetorem instruunt debeant magistratus teneri, quaeritur: utique enim interest, utrum ipsi magistratus nomina electa dederint praesidi an ea, quae ab alio praeses accepit, inquisierint. et puto utroque casu sic teneri, quasi dolo uel lata culpa uersati sunt.
4Non tantum pupilli, sed etiam successores eorum subsidiaria agere possunt.
5Si curatores fuerunt minus idonei dati, dicendum est teneri magistratus oportere, si ex suggestu eorum uel nominibus ab eis acceptis praeses dederit. sed et si ad eos remiserit, ut ipsi dent uel post dationem ut exigerent satisdationem, periculum ad eos pertinebit.
6Magistratibus imputatur etiam, si omnino tutor uel curator datus non sit: sed ita demum tenentur, si moniti non dederint. ideo damnum, quod impuberes uel adulescentes medio tempore passi sunt, ad eos magistratus pertinere non ambigitur, qui munere mandato non paruerunt.
7Sciendum autem est, si magistratus municipales data opera tutelam distulerint in successores suos uel si satisdationem data opera traxerint quoad successores accipiant, nihil eis prodesse.
8Diuus Hadrianus rescripsit etiam in eum, qui electus est ad aestimandas tutorum satisdationes, actionem dandam.
9Si inter magistratus hoc conuenerit, ut alterius tantum periculo tutores darentur, conuentiones pupillo non praeiudicare diuus Hadrianus rescripsit: conuentione enim duumuirorum ius publicum mutari non potest. prius tamen arbitror conueniendum eum, qui hoc suscepit, deinde excussis facultatibus eius tunc ueniendum ad collegam, quemadmodum, si solus dedisset, diceremus prius eum, deinde collegam adgrediendum.
10Si quando desint in ciuitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei uideantur, officium est magistratuum exquirere ex uicinis ciuitatibus honestissimum quemque et nomina praesidibus prouinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi uindicare.
11Si magistratus ab initio tutorem idoneum dedit et satis non exegit, non sufficit: quod si satis exegit et idoneum exegit, quamuis postea facultatibus lapsi sint tutores uel fideiussores, nihil est, quod ei qui dedit imputetur: non enim debent magistratus futuros casus et fortunam pupillo praestare.
12Sed et si satis non exegit, idoneus tamen tutor eo tempore fuit, quo tutelae agi potest, sufficit.
13Probatio autem non pupillo incumbit, ut doceat fideiussores soluendo non fuisse cum acciperentur, sed magistratibus, ut doceant eos soluendo fuisse.
14Priuilegium in bonis magistratus pupillus non habet, sed cum ceteris creditoribus partem habiturus est.
15Exigere autem cautionem magistratus sic oportet, ut pupilli seruus aut ipse pupillus, si fari potest et in praesentiarum est, stipuletur a tutoribus, item fideiussoribus eorum rem saluam fore: aut, si nemo est qui stipuletur, seruus publicus stipulari debet rem saluam fore pupillo, aut certe ipse magistratus.
16Plane ubi seruus publicus uel ipse magistratus stipulatur, dicendum est utilem actionem pupillo dandam.
17Si filius familias fuit magistratus et caueri pupillo non curauerit aut non idonee cautum sit culpa eius, an et quatenus in patrem eius actio danda sit, quaeritur. et ait Iulianus in patrem de peculio dandam, siue uoluntate eius filius decurio factus sit siue non: nam et si uoluntate patris magistratum administrauit, attamen non oportere patrem ultra quam de peculio conueniri, quasi rem publicam saluam solam fore promittat, qui dat uoluntatem, ut filius decurio creetur.
2 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Proponebatur duos tutores a magistratibus municipalibus datos cautione non exacta, quorum alterum inopem decessisse, alterum in solidum conuentum satis pupillo fecisse, et quaerebatur, an tutor iste aduersus magistratum municipalem habere possit aliquam actionem, cum sciret a contutore suo satis non esse exactum. dicebam, cum a tutore satis pupillo factum sit, neque pupillum ad magistratus redire posse neque tutorem, cum numquam tutor aduersus magistratus habeat actionem: senatus enim consultum pupillo subuenit: praesertim cum sit, quod tutori imputetur, quod satis a contutore non exegit uel suspectum non fecit, si scit, ut proponitur, magistratibus eum non cauisse.
3 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum
pr.Quod si tutor ab hac parte culpa uacet, non erit iniquum aduersus magistratus actionem ei dari.
4 · Ulpianus libro tertio disputationum
pr.Non similiter tenentur heredes magistratuum, ut ipsi tenentur: nam nec heres tutoris neglegentiae nomine tenetur. nam magistratus quidem in omne periculum succedit, heres ipsius dolo proximae culpae succedaneus est.
5 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum
pr.Duo tutores partiti sunt inter se administrationem tutelae: alter sine herede decessit: quaesitum est, in magistratum, qui non curasset ut caueretur, an in alterum tutorem actio pupillo dari deberet. respondi aequius esse in alterum tutorem dari quam in magistratum: debuisse enim eum, cum sciret pupillo cautum non esse, uniuersa negotia curare, et in ea parte, quam alteri tutori commisisset, similem esse ei, qui ad administrationem quorundam negotiorum pupilli non accessisset: nam etsi aliquam partem negotiorum pupilli administrauerit, tenetur etiam ob rem, quam non gessit, cum gerere deberet.
6 · Ulpianus libro primo ad edictum
pr.Quod ad heredem magistratus pertinet, exstat diui Pii rescriptum causa cognita debere dari actionem: nam magistratus si tanta fuit neglegentia, ut omnem cautionem omitteret, aequum est haberi eum loco fideiussoris, ut et heres eius teneatur: si uero cauit et tunc idonei fuerunt et postea desierunt, sicut et ipse magistratus probe recusaret hanc actionem, ita et heres multo iustius. nouissime non alias ait in heredem actionem dandam, quam si euidenter magistratus cum minus idoneis fideiussoribus contrahunt.
7 · Celsus libro undecimo digestorum
pr.In magistratus qui tutorem dederunt rogo rescribas utrum pro uirili portione actio danda sit, an optio sit eius qui pupillus fuit, cum quo potissimum agat. respondit, si dolo fecerunt magistratus, ut minus pupillo caueretur, in quem uult actio ei danda in solidum est: sin culpa dumtaxat eorum neque dolo malo id factum est, aequius esse existimo pro portione in quemque eorum actionem dari, dum pupillo salua res sit.
8 · Modestinus libro sexto responsorum
pr.Magistratus a curatoribus adulti cautionem exegerunt rem saluam fore: ex his alter sine herede decessit: quaero, an indemnitatem in solidum collega eius praestare debeat. Modestinus respondit nihil proponi, cur non debeat.
9 · Modestinus libro quarto pandectarum
pr.An in magistratus actione data cum usuris sors exigi debeat, an uero usurae peti non possint, quoniam constitutum est poenarum usuras peti non posse, quaesitum est. et rescriptum est a diuis Seuero et Antonino et usuras peti posse, quoniam eadem in magistratibus actio datur, quae competit in tutores.