IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 27

D. 27.7DE FIDEIUSSORIBUS ET NOMINATORIBUS ET HEREDIBUS TUTORUM ET CURATORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Quamuis heres tutoris tutor non est, tamen ea quae per defunctum inchoata sunt per heredem, si legitimae aetatis et masculus sit, explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest.

1Quod penes tutorem fuit, heres quoque eius reddere debet: quod apud pupillum is reliquerit si heres capit, non quidem crimine caret, sed extra tutelam est et utili actione hoc reddere compellitur.

2 · Ulpianus libro trigesimo nono ad Sabinum

pr.Postulare tutorem uidetur et qui per alium postulat: item nominare et qui per alium hoc idem facit.

3 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Etiam fideiussorem et heredes fideiussoris ad rationem eandem usurarum reuocandos esse constat, ad quam et tutor reuocatur.

4 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Cum ostendimus heredem quoque tutelae iudicio posse conueniri, uidendum, an etiam proprius eius dolus uel propria administratio ueniat in iudicium. et exstat Seruii sententia existimantis, si post mortem tutoris heres eius negotia pupilli gerere perseuerauerit aut in arca tutoris pupilli pecuniam inuenerit et consumpserit uel eam pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelae iudicio eum teneri suo nomine: nam cum permittatur aduersus heredem ex proprio dolo iurari in litem, apparet eum iudicio tutelae teneri ex dolo proprio.

1Neglegentia plane propria heredi non imputabitur.

2Usuras quoque eius pecuniae, quam pupillarem agitauit, praestare debet heres tutoris: quantas autem et cuius temporis usuras praestare debeat, ex bono et aequo constitui ab iudice oportet.

3Fideiussores a tutoribus nominati si praesentes fuerunt et non contradixerunt et nomina sua referri in acta publica passi sunt, aequum est perinde teneri, atque si iure legitimo stipulatio interposita fuisset. eadem causa uidetur adfirmatorum, qui scilicet cum idoneos esse tutores adfirmauerint, fideiussorum uicem sustinent.

5 · Paulus libro trigesimo octauo ad edictum

pr.Si cum fideiussoribus tutoris ex stipulatione rem saluam fore agetur, easdem reputationes habebunt, quas tutor.

6 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.Pupillus contra tutores eorumque fideiussores iudicem accepit: iudice defuncto, priusquam ad eum iretur, contra solos fideiussores alter iudex datus est. officio cognoscentis conueniet, si tutores soluendo sint et administratio non dispar, sed communis fuit, portionum uirilium admittere rationem ex persona tutorum.

7 · Papinianus libro tertio responsorum

pr.Si fideiussores, qui rem saluam fore pupillo cauerant, tutorem adulescens ut ante conueniret petierant atque ideo stipulanti promiserunt se reddituros quod ab eo seruari non potuisset: placuit inter eos, qui soluendo essent, actionem residui diuidi, quod onus fideiussorum susceptum uideretur: nam et si mandato plurium pecunia credatur, aeque diuiditur actio: si enim quod datum pro alio soluitur, cur species actionis aequitatem diuisionis excludit?

8 · Paulus libro nono responsorum

pr.Heredes eius, qui non iure tutor uel curator datus administrationi se non immiscuit, dolum et culpam praestare non debere.

1Paulus respondit tale iudicium in heredem tutoris transferri oportere, quale defunctus suscepit. hoc eo pertinet, ut non excusetur heres, si dicat se instrumenta tutelaria non inuenisse: nam cum ex omnibus bona fide iudiciis propter dolum defuncti heres teneatur, idem puto obseruandum et in tutelae actione. sed constitutionibus subuentum est ignorantiae heredum. hoc tamen tunc obseruandum est, cum post mortem tutoris heres conueniatur, non si lite contestata tutor decesserit: nam litis contestatione et poenales actiones transmittuntur ab utraque parte et temporales perpetuantur.