IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 27

D. 27.6QUOD FALSO TUTORE AUCTORE GESTUM ESSE DICATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Huius edicti aequitas non est ambigua, ne contrahentes decipiantur, dum falsus tutor adhibetur.

1Uerba autem edicti haec sunt.

2‘Quod eo auctore’ inquit ‘qui tutor non fuerit’. uerbis edicti multa desunt: quid enim si fuit tutor, is tamen fuit qui auctoritatem accommodare non potuit? puta furiosus uel ad aliam regionem datus.

3Sed Pomponius libro trigensimo scribit interdum quamuis a non tutore gestum est, non pertinere ad hanc partem edicti: quid enim si duo tutores, alter falsus, alter uerus auctoritatem accommodauerint, nonne ualebit quod gestum est?

4Item hoc edictum licet singulariter scriptum sit, si tamen plures interuenerint, qui tutores non erant, tamen locum habere debere Pomponius libro trigesimo scribit.

5Idem Pomponius scribit, etiamsi pro tutore negotia gerens auctoritatem accommodauerit, nihilo minus hoc edictum locum habere, nisi forte praetor decreuit ratum se habiturum id, quod his auctoribus gestum est: tunc enim ualebit per praetoris tuitionem, non ipso iure.

6Ait praetor: ‘si id actor ignorauit, dabo in integrum restitutionem’. scienti non subuenit, merito, quoniam ipse se decepit.

2 · Paulus libro duodecimo ad edictum

pr.‘Si id’, inquit, ‘actor ignorauerit’. Labeo: et si dictum sit ei et bona fide non crediderit.

3 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Plane si is sit qui auxilio non indiget, scientia ei non nocet, ut puta si pupillus cum pupillo egit: nam cum nihil actum sit, scientia non nocet.

4 · Paulus libro duodecimo ad edictum

pr.Minori uiginti quinque annis succurretur, etiamsi scierit.

5 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Interdum tamen etsi scientia noceat, tamen restitutio facienda erit, si a praetore compulsus est ad iudicium accipiendum.

6 · Paulus libro duodecimo ad edictum

pr.Pupilli scientia computanda non est, tutoris eius computanda est: utique etsi pupillo cautum sit, melius dicitur rem suam restitui pupillo quam incertum cautionis euentum eum spectare: quod et Iulianus, si alias circumuentus sit pupillus, respondit.

7 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Nouissime praetor ait: ‘in eum qui, cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, iudicium dabo, ut quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur’.

1Non semper tutor conuenitur nec sufficit, si sciens auctor fuit, uerum ita demum, si dolo malo auctor fuit. quid si compulsus aut metu, ne compelleretur, auctoritatem accommodauerit, nonne debebit esse excusatus?

2Quod ait praetor ‘quanti ea res erit’, magis puto non poenam, sed ueritatem his uerbis contineri.

3Pomponius libro trigesimo recte scribit etiam sumptuum in hoc iudicio rationem haberi, quos facturus est actor restitutorio agendo.

4Si plures sint qui auctores fuerunt, perceptione ab uno facta et ceteri liberantur, non electione:

8 · Paulus libro duodecimo ad edictum

pr.et ideo si nihil aut non totum seruatum sit, in reliquos non denegandam in id quod deest Sabinus scribit.

9 · Ulpianus libro duodecimo ad edictum

pr.Huius actionis exemplo Pomponius libro trigesimo primo scribit dandam actionem aduersus eum, qui dolo malo adhibuit, ut alius auctoraretur inscius.

1Has in factum actiones heredibus quidem competere ceterisque successoribus, in eos uero non reddi Labeo scribit nec in ipsum post annum, quoniam et factum puniunt et in dolum concipiuntur: et aduersus eas personas, quae alieno iuri subiectae sunt, noxales erunt.

10 · Gaius libro quarto ad edictum prouinciale

pr.Si falso tutore auctore actum sit et interea dies actionis exierit aut res usucapta sit, omnia incommoda perinde sustinere debet, ac si illo tempore uero tutore auctore egisset.

11 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Falsus tutor, qui in contrahendo auctor minori duodecim uel quattuordecim annis fuerit, tenebitur in factum actione propter dolum malum.

1Cuiuscumque condicionis fuerit uel sui iuris uel alieni, qui dolo malo auctoritatem accommodauit, tenebitur hoc edicto.

2Sed et si quis filiae familias auctor factus sit ad contrahendum, tenetur. idemque iuris est, si ancillae quis tutore auctore credidisset: nam omnibus istis modis propter tutorem decipitur is qui contraxit, quia aliter cum impubere contracturus non fuit, quam si tutoris auctoritas intercessisset.

3Iulianus libro uicesimo primo digestorum tractat, in patrem debeat dari haec actio, qui filiam minorem duodecim annis nuptum dedit. et magis probat patri ignoscendum esse, qui filiam suam maturius in familiam sponsi perducere uoluit: affectu enim propensiore magis quam dolo malo id uideri fecisse.

4Quod si intra duodecim annos haec decesserit, cum haberet dotem, putat Iulianus, si dolo malo conuersatus sit is ad quem dos pertinet, posse maritum doli mali exceptione condicentem summouere in casibus, in quibus dotem uel in totum uel in partem, si constabat matrimonium, fuerat lucraturus.

12 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Ex eo, quod interrogatus tutorem se esse respondit, nulla eum actione teneri: si tamen, cum tutor non esset, responso suo in aliquam captionem adulescentem induxit, utilem actionem aduersus eum dandam.