IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 27

D. 27.5DE EO QUI PRO TUTORE PROUE CURATORE NEGOTIA GESSIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Protutelae actionem necessario praetor proposuit: nam quia plerumque incertum est, utrum quis tutor an uero quasi tutor pro tutore administrauerit tutelam, idcirco in utrumque casum actionem scripsit, ut siue tutor est siue non sit qui gessit, actione tamen teneretur. solent enim magni errores intercedere, ut discerni facile non possit, utrum quis tutor fuerit et sic gesserit, an uero non fuerit, pro tutore tamen munere functus sit.

1Pro tutore autem negotia gerit, qui munere tutoris fungitur in re impuberis, siue se putet tutorem, siue scit non esse, finget tamen esse.

2Proinde et si seruus quasi tutor egerit, diuus Seuerus rescripsit dandum in dominum iudicium utile.

3Cum eo, qui pro tutore negotia gessit, etiam ante pubertatem agi posse nulla dubitatio est, quia tutor non est.

4Quare si quis finita tutela pro tutore negotia impuberis gessit, tenebitur.

5Sed et si prius pro tutore administrauerit, deinde quasi tutor, aeque tenebitur ex eo quod pro tutore administrauit, quamuis deuoluatur hic gestus in tutelae actionem.

6Si quis quasi tutor negotia gesserit eius qui iam pubes est neque tutorem habere potest, protutelae actio cessat: simili modo et si eius, qui nondum natus est. nam ut pro tutore quis gerat, eam esse personam oportet, cuius aetas recipiat tutorem, id est impuberem esse oportet. sed erit negotiorum gestorum actio.

7Si curator impuberi a praetore datus negotia gesserit, an, quasi pro tutore gesserit, teneatur, quaeritur. et est uerius cessare hanc actionem, quia officio curatoris functus est. si quis tamen, cum tutor non esset, compulsus a praetore uel a praeside, dum se putat tutorem, gesserit tutelam, uidendum, an pro tutore teneatur. et magis est, ut, quamuis compulsus gesserit, teneri tamen debeat, quia animo tutoris gessit, cum tutor non esset. at iste curator non quasi tutor, sed quasi curator gessit.

8In protutelae iudicio usurae quoque ueniunt.

9Sed utrum solummodo in id quod gessit tenebitur an uero in id etiam quod gerere debuit? et si quidem omnino non attigit tutelam, non tenebitur: neque enim attingere debuit qui tutor non fuit. quod si quaedam gessit, uidendum, an etiam eorum quae non gessit teneatur: et hactenus tenebitur, si alius gesturus fuit. sed et si cognito, quod tutor non fuit, abstinuit se administratione, uideamus, an teneatur, si necessarios pupilli non certiorauit, ut ei tutorem peterent: quod uerius est.

2 · Celsus libro uicesimo quinto digestorum

pr.Si is, qui pro tutore negotia gerebat, cum tutor non esset, rem pupilli uendidit nec ea usucapta est, petet eam pupillus, quamquam ei cautum est: non enim eadem huius quae tutoris est rerum pupilli administratio.

3 · Iauolenus libro quinto epistularum

pr.Quaero, an is qui, cum tutor testamento datus esset et id ipsum ignoraret, pro tutore negotia pupilli gesserit, quasi tutor an quasi pro tutore negotia gesserit, teneatur. respondit: non puto teneri quasi tutorem, quia scire quoque se tutorem esse debet, ut eo affectu negotia gerat, quo tutor gerere debeat.

4 · Pomponius libro sexto decimo ad Quintum Mucium

pr.Qui pro tutore negotia gerit, eandem fidem et diligentiam praestat, quam tutor praestaret.

5 · Ulpianus libro decimo ad edictum

pr.Ei qui pro tutore negotia gessit contrarium iudicium competit.