D. 27.4DE CONTRARIA TUTELAE ET UTILI ACTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum
pr.Contrariam tutelae actionem praetor proposuit induxitque in usum, ut facilius tutores ad administrationem accederent scientes pupillum quoque sibi obligatum fore ex sua administratione. quamquam enim sine tutoris auctoritate pupilli non obligentur nec in rem suam tutor obligare pupillum possit, attamen receptum est, ut tutori suo pupillus sine tutoris auctoritate ciuiliter obligetur ex administratione scilicet. etenim prouocandi fuerant tutores, ut promptius de suo aliquid pro pupillis impendant, dum sciunt se recepturos id quod impenderint.
1Haec actio non solum tutori, uerum etiam ei, qui pro tutore negotia gessit, competere debet.
2Sed et si curator sit uel pupilli uel adulescentis uel furiosi uel prodigi, dicendum est etiam his contrarium dandum. idem in curatore quoque uentris probandum est. quae sententia Sabini fuit existimantis ceteris quoque curatoribus ex isdem causis dandum contrarium iudicium.
3Finito autem officio hanc actionem competere dicemus tutori: ceterum quamdiu durat, nondum competit. sed si pro tutore negotia gessit uel etiam curam administrauit, locus erit iudicio etiam statim, quia hoc casu in ipsum quoque statim actio competit.
4Praeterea si tutelae iudicio quis conuenietur, reputare potest id quod in rem pupilli impendit: sic erit arbitrii eius, utrum compensare an petere uelit sumptus. quid ergo, si iudex compensationis eius rationem non habuit, an contrario iudicio experiri possit? et utique potest: sed si reprobata est haec reputatio et adquieuit, non debet iudex contrario iudicio id sarcire.
5An in hoc iudicio non tantum quae pro pupillo uel in rem eius impensa sunt ueniant, uerum etiam ea quoque, quae debebantur alias tutori, ut puta a patre pupilli si quid debitum fuit, quaeritur. et magis puto, cum integra sit actio tutori, non esse in contrarium iudicium deducendum.
6Quid tamen si ideo exspectauit, quia tutor erat et ideo non exegit? uideamus, an contrario iudicio tutelae indemnitatem consequatur. quod magis probandum est: nam sicuti quodcumque aliud gessit pro utilitate pupilli, id contrario iudicio consequetur, ita etiam id quod sibi debetur consequi debet uel eius securitatem.
7Ego et si ex causa, quae tempore finitur, obligatio aliqua fuit, tutelae contrarium iudicium esse ei opinor.
8Hanc actionem dandam placet et si tutelae iudicio non agatur: etenim nonnumquam pupillus idcirco agere tutelae non uult, quia nihil ei debetur, immo plus in eum impensum est, quam quod ei abest, nec impediendus est tutor contrario agere.
2 · Iulianus libro uicensimo primo digestorum
pr.Longe magis dandum est et si rationibus distrahendis actio intendatur.
3 · Ulpianus libro trigensimo sexto ad edictum
pr.Quid ergo si plus in eum impendit, quam est in facultatibus? uideamus an possit hoc consequi. et Labeo scripsit posse. sic tamen accipiendum est, si expedit pupillo ita tutelam administrari: ceterum si non expedit, dicendum est absolui pupillum oportere: neque enim in hoc administrantur tutelae, ut mergantur pupilli. iudex igitur, qui contrario iudicio cognoscit, utilitatem pupilli spectabit et an tutor ex officio sumptus fecerit.
1Contrarium iudicium an ad hoc quoque competat, ut quis a pupillo exigat liberationem, uidendum est. et nemo dixit in hoc agere quem contrario posse, ut tutelae iudicio liberetur, sed tantum de his, quae ei propter tutelam absunt. consequitur autem pecuniam, si quam de suo consumpsit, etiam cum usuris, sed uel trientibus, uel his quae in regione obseruantur, uel his quibus mutuatus est, si necesse habuit mutuari, ut pupillo ex iusta causa prorogaret, uel his a quibus pupillum liberauit, uel quibus caruit tutor, si nimium profuit pupillo pecuniam esse exsolutam.
2Plane si forte tutor aliquid pecuniae debuit faenerare, aliquid ipse pro pupillo soluit, nec ipse usuras consequitur nec pupillo praestabit.
3Quare et si in usus suos conuertit, deinde aliquid impendit in rem pupillarem, quam impendit desinit uertisse et exinde usuras non praestabit. et si ante impendit in rem pupillarem, mox in usus suos uertit, non uidebitur uertisse quantitatem, quae concurrit cum quantitate sibi debita, ut eius summae non praestet usuras.
4Usuras utrum tamdiu consequetur tutor quamdiu tutor est, an etiam post finitam tutelam, uideamus, an ex mora tantum. et magis est, ut, quoad ei reddatur pecunia, consequatur: nec enim debet ei sterilis esse pecunia.
5Si tamen fuit in substantia pupilli unde consequetur, dicendum est non oportere eum usuras a pupillo exigere.
6Quid ergo, si de re pupillari non potuit sibi soluere, quia erat deposita ad praediorum comparationem? si quidem non postulauit a praetore, ut promatur pecunia uel hoc minus deponatur, sibi imputet: si uero hoc desiderauit nec impetrauit, dicendum est non deperire ei usuras.
7In contrario iudicio sufficit tutori bene et diligenter negotia gessisse, etsi euentum aduersum habuit quod gestum est.
8Iudicio contrario tutelae praestatur et id, quod in rem pupilli uersum ante tutelam uel post tutelam, si negotiis tutelae tempore gestis nexum probatur, et quod ante impensum est, siue pro tutore negotia gessit et postea tutor constitutus est, uel uentri erat curator: sed et si non pro tutore negotia gerebat, debet uenire quod ante impensum est: deducuntur enim in tutelae iudicium sumptus, quoscumque fecerit in rem pupilli, sic tamen, si ex bona fide fecit.
9Hanc actionem perpetuam esse palam est, et heredi et in heredem dari ceterosque successores et ad quos ea res pertinet et in eos.
4 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum
pr.A tutela remotus eo loco haberi debet, quo esset finita tutela, et sicut actiones patitur perinde ac si pupillus pubes factus esset, ita contrario iudicio, si quid ei aberit, persequi debebit: nihil enim prohibet suspectum tutorem esse, quamuis complura in rem pupilli impenderit, quae eum amittere non oportet.
5 · Ulpianus libro primo responsorum
pr.Heredem tutoris, si eam summam soluerit, in quam obligati pupilli fuerunt, actionem contrariam aduersus eos habere posse respondi.
6 · Paulus libro quinto ad Plautium
pr.Si tutor pro pupillo se obligauit, habet contrariam actionem et antequam soluat.