IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 27

D. 27.3DE TUTELAE ET RATIONIBUS DISTRAHENDIS ET UTILI CURATIONIS CAUSA ACTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.In omnibus quae fecit tutor, cum facere non deberet, item in his quae non fecit, rationem reddet hoc iudicio, praestando dolum, culpam et quantam in suis rebus diligentiam.

1Unde quaeritur apud Iulianum libro uicensimo primo digestorum, si tutor pupillo auctoritatem ad mortis causa donationem accommodauerit, an tutelae iudicio teneatur. et ait teneri eum: nam sicuti testamenti factio, inquit, pupillis concessa non est, ita nec mortis quidem causa donationes permittendae sunt.

2Sed et si non mortis causa donauerit tutore auctore, idem Iulianus scripsit plerosque quidem putare non ualere donationem, et plerumque ita est: sed nonnullos casus posse existere, quibus sine reprehensione tutor auctor fit pupillo ad deminuendum, decreto scilicet interueniente: ueluti si matri aut sorori, quae aliter se tueri non possunt, tutor alimenta praestiterit: nam cum bonae fidei iudicium sit, nemo feret, inquit, aut pupillum aut substitutum eius querentes, quod tam coniunctae personae alitae sint: quin immo per contrarium putat posse cum tutore agi tutelae, si tale officium praetermiserit.

3Officio tutoris incumbit etiam rationes actus sui conficere et pupillo reddere: ceterum si non fecit aut si factas non exhibet, hoc nomine iudicio tutelae tenebitur. de seruis quoque interrogationes, sed et quaestiones habendas et hoc officio iudicis conuenire placuit. nam diuus Seuerus decreuit, cum neque inuentaria neque auctionalia proferentur, remedio eo uti debere, ut rationes a seruis qui rem gesserant proferantur: has rationes si esse mala fide conscriptas a seruis dicunt tutores, etiam in quaestionem serui interrogari poterunt.

4Praeterea si matrem aluit pupilli tutor, putat Labeo imputare eum posse: sed est uerius non nisi perquam egenti dedit, imputare eum oportere de largis facultatibus pupilli: utrumque igitur concurrere oportet, ut et mater egena sit et filius in facultatibus positus.

5Sed si munus nuptiale matri pupilli miserit, non eum pupillo imputaturum Labeo scripsit: nec perquam necessaria est ista muneratio.

6Si pupillis tutores pater dedit, inter quos et libertum suum, perque eum uoluerit tutelam administrari, et tutores certam summam ei statuerunt, quia aliter se exhibere non poterat, habendam eius rationem quod statutum est Mela existimat.

7Ergo et si ex inquisitione propter rei notitiam fuerit datus tutor eique alimenta statuerint contutores, debebit eorum ratio haberi, quia iusta causa est praestandi.

8Sed et si seruis cibaria praestiterit uel libertis, scilicet rei pupilli necessariis, dicendum est reputaturum: idemque et si liberis hominibus, si tamen ratio praestandi iusta intercedat.

9Item sumptus litis tutor reputabit et uiatica, si ex officio necesse habuit aliquo excurrere uel proficisci.

10Nunc tractemus, si plures tutelam pupilli administrauerint, pro qua quisque eorum parte conueniendus sit.

11Et si quidem omnes simul gesserunt tutelam et omnes soluendo sunt, aequissimum erit diuidi actionem inter eos pro portionibus uirilibus exemplo fideiussorum.

12Sed et si non omnes soluendo sint, inter eos qui soluendo sunt diuiditur actio. sed prout quisque soluendo est, poterunt conueniri.

13Et si forte quis ex facto alterius tutoris condemnatus praestiterit uel ex communi gestu nec ei mandatae sunt actiones, constitutum est a diuo Pio et ab imperatore nostro et diuo patre eius utilem actionem tutori aduersus contutorem dandam.

14Plane si ex dolo communi conuentus praestiterit tutor, neque mandandae sunt actiones neque utilis competit, quia proprii delicti poenam subit: quae res indignum eum fecit, ut a ceteris quid consequatur doli participibus: nec enim ulla societas maleficiorum uel communicatio iusta damni ex maleficio est.

15Usque adeo autem ad contutores non uenitur, si sint soluendo contutores, ut prius ad magistratus qui eos dederunt uel ad fideiussores ueniatur: et ita imperator noster Ulpio Proculo rescripsit. quod enim Marcellus libro octauo digestorum scripsit, quodque saepissime rescriptum est, quamdiu uel unus ex tutoribus idoneus est, non posse ad magistratus qui dederunt ueniri, sic erit accipiendum, si non contutor ob hoc conueniatur, quod suspectum facere uel satis exigere noluit.

16Hanc actionem etiam in heredem tutoris competere constat.

17Sed et heredi pupilli aeque competit similibusque personis.

18Non tantum ante condemnationem, sed etiam post condemnationem desiderare tutor potest mandari sibi actiones aduersus contutorem, pro quo condemnatus est.

19Rationibus distrahendis actione non solum hi tenentur tutores, qui legitimi fuerunt, sed omnes, qui iure tutores sunt et gerunt tutelam.

20Considerandum est in hac actione, utrum pretium rei tantum duplicetur an etiam quod pupilli intersit. et magis esse arbitror in hac actione quod interest non uenire, sed rei tantum aestimationem.

21In tutela ex una obligatione duas esse actiones constat: et ideo, siue tutelae fuerit actum, de rationibus distrahendis agi non potest, siue contra, tutelae actio quod ad speciem istam perempta est.

22Hunc tamen tutorem, qui intercepit pecuniam pupillarem, et furti teneri Papinianus ait: qui etsi furti teneatur, hac actione conuentus furti actione non liberatur: nec enim eadem est obligatio furti ac tutelae, ut quis dicat plures esse actiones eiusdem facti, sed plures obligationes: nam et tutelae et furti obligatur.

23Hanc actionem sciendum est perpetuam esse et heredi similibusque personis dari ex eo quod uiuo pupillo captum est: sed in heredem ceterosque successores non dabitur, quia poenalis est.

24Haec actio tunc competit, cum et tutelae actio est, hoc est finita demum tutela.

2 · Paulus libro octauo ad Sabinum

pr.Actione de rationibus distrahendis nemo tenetur, nisi qui in tutela gerenda rem ex bonis pupilli abstulerit.

1Quod si furandi animo fecit, etiam furti tenetur. utraque autem actione obligatur et altera alteram non tollet. sed et condictio ex furtiua causa competit, per quam si consecutus fuerit pupillus quod fuerit ablatum, tollitur hoc iudicium, quia nihil absit pupillo.

2Haec actio licet in duplum sit, in simplo rei persecutionem continet, non tota dupli poena est.

3 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Si tutelae aut negotiorum gestorum agatur incerto hoc, quantum ab aduersariis debetur tutori procuratoriue, arbitratu iudicis cauendum est, quod eo nomine eis absit.

4 · Paulus libro octauo ad Sabinum

pr.Nisi finita tutela sit, tutelae agi non potest: finitur autem non solum pubertate, sed etiam morte tutoris uel pupilli.

1Filium familias emancipatum, si tutelam administret, etiam directo teneri Iulianus putat.

2Si adhuc impubes tutelae agat, nihil consumitur.

3Cum furiosi curatore non tutelae, sed negotiorum gestorum actio est: quae competit etiam dum negotia gerit, quia non idem in hac actione, quod in tutelae actione, dum impubes est is cuius tutela geritur, constitutum est.

5 · Ulpianus libro quadragesimo tertio ad Sabinum

pr.Si tutor rem sibi depositam a patre pupilli uel commodatam non reddat, non tantum commodati uel depositi, uerum tutelae quoque tenetur. et si acceperit pecuniam, ut reddat, plerisque placuit eam pecuniam uel depositi uel commodati actione repeti uel condici posse: quod habet rationem, quia turpiter accepta sit.

6 · Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum

pr.Si filius familias tutelam administrauerit et liberatus patria potestate dolo aliquid fecerit, an actio tutelae patrem quoque hoc nomine teneat, quaeritur. et aequum est, ut eum dumtaxat dolum pater praestet, qui commissus est ante emancipationem filii.

7 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Si pupillus heres exstiterit ei, cuius tutelam tutor suus gesserat, ex hereditaria causa cum tutore suo habebit actionem.

1Si tutor in hostium potestatem peruenerit, quia finita tutela intellegitur, fideiussores, qui pro eo rem saluam fore spoponderint, et si quis existat defensor eius, qui paratus est suscipere iudicium tutelae, uel si quis sit curator bonis eius constitutus, recte conuenientur:

8 · Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum

pr.quamuis iure postliminii tutelam pristinam possit integrare.

9 · Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum

pr.Si tutor rei publicae causa abesse coeperit ac per hoc fuerit excusatus, quod rei publicae causa aberit, tutelae iudicio locus est. sed si desierit rei publicae causa abesse, consequenter desinit qui in locum eius datus est et tutelae conueniri poterit.

1Si duobus impuberibus fratribus tutor datus sit et alter eorum in legitimam tutelam fratris sui perfectae aetatis constituti reccidit, eum qui datus esset tutorem esse desisse Neratius ait. quia igitur desinit, erit tutelae actio etiam ex persona impuberis, quamuis, si testamento datus fuisset, non desineret esse tutor eius, qui adhuc erat impubes, quia semper legitima tutela testamentariae cedit.

2Si testamento sub condicione tutor datus sit, deinde alius medio tempore ex inquisitione, dicendum est locum esse tutelae iudicio existente condicione, quia tutor esse desinit.

3Sed et si quis testamento usque ad tempus fuerit datus, idem erit dicendum.

4Et generaliter quod traditum est pupillum cum tutore suo agere tutelae non posse hactenus uerum est, si eadem tutela sit: absurdum enim erat a tutore rationem administrationis negotiorum pupilli reposci, in qua adhuc perseueraret. in qua autem desinit tutor et iterum coepit esse, sic ex pristina administratione tutelae debitor est pupillo, quomodo si pecuniam creditam a patre eius accepisset. quem igitur effectum haec sententia habeat, uideamus: nam si solus tutor est, utique ipse secum non aget. sed uel per specialem curatorem conueniendus est uel pone eum contutorem habere, qui possit aduersus eum iudicem accipere, ex qua causa cum eo tutelae agi potest. quin immo si medio tempore soluendo esse desierit, imputabitur contutoribus, cur non egerunt cum eo.

5Si tutori curator sit adiunctus quamuis suspecto postulato, non cogetur tutelae iudicium tutor suscipere, quia tutor maneret.

6Sed et si fuerit tutor confiscatus, aduersus fiscum dandam esse actionem constat ei qui loco eius curator datus sit uel contutoribus eius.

7Ceterae actiones praeter tutelae aduersus tutorem competunt, etsi adhuc tutelam administrant, ueluti furti, damni iniuriae, condictio.

10 · Paulus libro octauo breuis edicti

pr.Sed non dantur pupillo, dum tutor tutelam gerit: quamuis enim morte tutoris intereant, tamen pupillus cum herede eius actionem habet, quia sibi soluere debuit.

11 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Si filius familias tutelam administrauerit, deinde fuerit emancipatus, remanere eum tutorem Iulianus ait et cum pupillus adoleuerit, agendum cum eo eius quidem temporis, quod est ante emancipationem, in quantum facere potest, eius uero, quod est post emancipationem, in solidum, cum patre uero dumtaxat de peculio: manere enim aduersus eum etiam post pubertatem de peculio actionem: neque enim ante annus cedit, intra quem de peculio actio datur, quam tutela fuerit finita.

12 · Paulus libro octauo breuis edicti

pr.Filius autem tutor propter hoc suum factum cum patre agere non potest ante pubertatem, quia nec finita tutela hoc ab eo exigi potest.

13 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum

pr.Si tutor post pubertatem pupilli negotia administrauerit, in iudicium tutelae ueniet id tantum, sine quo administratio tutelae expediri non potest: si uero post pubertatem pupilli is qui tutor eius fuerat fundos eius uendiderit, mancipia et praedia comparauerit, neque uenditionis huius neque emptionis ratio iudicio tutelae continebitur. et est uerum ea quae conexa sunt uenire in tutelae actionem: sed et illud est uerum, si coeperit negotia administrare post tutelam finitam, deuolui iudicium tutelae in negotiorum gestorum actionem: oportuit enim eum a semet ipso tutelam exigere. sed et si quis, cum tutelam administrasset, idem curator adulescenti fuerit datus, dicendum est negotiorum gestorum eum conueniri posse.

14 · Gaius libro duodecimo ad edictum prouinciale

pr.Si post pubertatem tempore aliquo licet breuissimo intermiserit administrationem tutor, deinde coeperit gerere, sine ulla dubitatione tam tutelae quam negotiorum gestorum iudicio cum eo agendum est.

15 · Ulpianus libro primo disputationum

pr.Si ex duobus tutoribus cum altero quis transegisset, quamuis ob dolum communem, transactio nihil proderit alteri, nec immerito, cum unusquisque doli sui poenam sufferat. quod si conuentus alter praestitisset, proficiet id quod praestitit ei qui conuentus non est: licet enim doli ambo rei sint, tamen sufficit unum satisfacere, ut in duobus, quibus res commodata est uel deposita quibusque mandatum est.

16 · Ulpianus libro septuagesimo quarto ad edictum

pr.Si cum tutore ex stipulatu agatur uel cum his qui pro eo interuenerunt, erit dubitatio, an, quia tutelae agi non potest, nec ex stipulatu agi possit. et plerique putant etiam hanc actionem propter eandem utilitatem differendam.

1Cum curatore pupilli siue adulescentis agi poterit, etsi usque adhuc cura perseueret.

17 · Ulpianus libro tertio de officio consulis

pr.Imperatores Seuerus et Antoninus rescripserunt in haec uerba: ‘cum hoc ipsum quaeratur, an aliquid tibi a tutoribus uel curatoribus debeatur, non habet rationem postulatio tua uolentis in sumptum litis ab his tibi pecuniam subministrari’.

18 · Papinianus libro uicesimo quinto quaestionum

pr.Cum tutor negotiis impuberis administratis pupillum paterna hereditate abstinet, bonis patris uenditis tractari solet, utilis actio pupillo relinqui an creditoribus concedi debeat. et probatur actionem inter pupillum et creditores patris esse diuidendam, scilicet ut quod rationi bonorum per tutorem deerit creditoribus reddatur, quod autem dolo uel culpa tutoris in officio pupilli perperam abstenti contractum est, puero relinquatur. quae actio sine dubio non prius competet, quam pupillus ad pubertatem peruenerit: sed illa confestim creditoribus datur.

19 · Ulpianus libro primo responsorum

pr.Si probatum est nomen debitoris a nouissimo curatore, frustra tutorem de eo conueniri.

20 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.Alterius curatoris heredem minorem ut maiore pecunia condemnatum in integrum restitui placuit. ea res materiam litis aduersus alterum curatorem instaurandae non dabit quasi minore pecunia condemnatum, si non sit eius aetatis actor, cui subueniri debeat: sed aequitatis ratione suadente per utilem actionem ei subueniri, in quantum alter releuatus est, oportet.

1Non idcirco actio, quae post uiginti quinque annos aetatis intra restitutionis tempus aduersus tutorem minore pecunia tutelae iudicio condemnatum redditur, inutilis erit, quod adulescenti curatores ob eam culpam condemnati sunt: itaque si non iudicatum a curatoribus factum est, per doli exceptionem curatores consequi poterunt eam actionem praestari sibi.

21 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Cum pupillus tutelae actione contra tutorem alterum tutori, quem iudex in solidum condemnauit, cessit, quamuis postea iudicatum fiat, tamen actio data non intercidit, quia pro parte condemnati tutoris non tutela reddita, sed nominis pretium solutum uidetur.

22 · Paulus libro tertio decimo quaestionum

pr.Defensor tutoris condemnatus non auferet priuilegium pupilli: neque enim sponte cum eo pupillus contraxit.

23 · Paulus libro nono responsorum

pr.Conuento herede tutoris iudicio tutelae curatorem eiusdem neque ipso iure liberatum uideri neque exceptionem rei iudicatae ei dandam: idemque in heredibus magistratuum obseruandum.

24 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Postumo tutor datus non nato postumo neque tutelae, quia nullus pupillus est, neque negotiorum gestorum iudicio tenetur, quia administrasse negotia eius quia natus non esset non uidetur: et ideo utilis in eum actio dabitur.

25 · Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

pr.Non solum tutelae priuilegium datur in bonis tutoris, sed etiam eius, qui pro tutela negotium gessit: uel ex curatione pupilli pupillaeue furiosi furiosaeue debebitur, si eo nomine cautum non sit.