IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 27

D. 27.2UBI PUPILLUS EDUCARI UEL MORARI DEBEAT ET DE ALIMENTIS EI PRAESTANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum

pr.Solet praetor frequentissime adiri, ut constituat, ubi filii uel alantur uel morentur, non tantum in postumis, uerum omnino in pueris.

1Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus sit: et nonnumquam a uoluntate patris recedit praetor. denique cum quidam testamento suo cauisset, ut filius apud substitutum educetur, imperator Seuerus rescripsit praetorem aestimare debere praesentibus ceteris propinquis liberorum: id enim agere praetorem oportet, ut sine ulla maligna suspicione alatur partus et educetur.

2Quamuis autem praetor recusantem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quaestionis est, an debeat etiam inuitum cogere, ut puta libertum, parentem uel quem alium de adfinibus cognatisue. et magis est, ut interdum debeat id facere.

3Certe non male dicetur, si legatarius uel heres educationem recuset testamento sibi iniunctam, denegari ei actiones debere exemplo tutoris testamento dati: quod ita demum placuit, si idcirco sit relictum: ceterum si esset relicturus, etiamsi educationem recusaturum sciret, non denegabitur ei actio, et ita diuus Seuerus saepissime statuit.

2 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Officio iudicis, qui tutelae cognoscit, congruit reputationes tutoris non improbas admittere, ut puta si dicat impendisse in alimenta pupilli uel disciplinas.

1Modus autem, si quidem praetor arbitratus est, is seruari debet, quem praetor statuit: si uero praetor non est aditus, pro modo facultatium pupilli debet arbitrio iudicis aestimari: nec enim permittendum est tutori tantum reputare quantum dedit, si plus aequo dedit.

2Hoc amplius et si praetor modum alimentis statuit, uerumtamen ultra uires facultatium est quod decretum est nec suggessit praetori de statu facultatium, non debet ratio haberi alimentorum omnium, quia, si suggessisset, aut minuerentur iam decreta aut non tanta decernerentur.

3Sed si pater statuit alimenta liberis quos heredes scripserit, ea praestando tutor reputare poterit, nisi forte ultra uires facultatium statuerit: tunc enim imputabitur ei, cur non adito praetore desiderauit alimenta minui.

3 · Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus

pr.Ius alimentorum decernendorum pupillis praetori competit, ut ipse moderetur, quam summam tutores uel curatores ad alimenta pupillis uel adulescentibus praestare debeant.

1Modum autem patrimonii spectare debet, cum alimenta decernit: et debet statuere tam moderate, ut non uniuersum reditum patrimonii in alimenta decernat, sed semper sit, ut aliquid ex reditu supersit.

2Ante oculos habere debet in decernendo et mancipia, quae pupillis deseruiunt, et mercedes pupillorum et uestem et tectum pupilli: aetatem etiam contemplari, in qua constitutus est cui alimenta decernuntur.

3In amplis tamen patrimoniis positis non cumulus patrimonii, sed quod exhibitioni frugaliter sufficit modum alimentis dabit.

4Sed si non constat, quis modus facultatium sit, inter tutorem et eum, qui alimenta decerni desiderat, suscipere debet cognitionem nec temere alimenta decernere, ne in alterutram partem delinquat: prius tamen exigere debet, ut profiteatur tutor, quae sit penes se summa, et comminari grauiores ei usuras infligi eius, quod supra professionem apud eum fuerit comprehensum.

5Idem ad instructionem quoque pupillorum uel adulescentium pupillarum uel earum, quae intra uicensimum annum constitutae sunt, solet decernere respectu facultatium et aetatis eorum qui instruuntur.

6Sed si egeni sint pupilli, de suo eos alere tutor non compellitur. et si forte post decreta alimenta ad egestatem fuerit pupillus perductus, deminui debent quae decreta sunt, quemadmodum solent augeri, si quid patrimonio accesserit.

4 · Iulianus libro uicesimo primo digestorum

pr.Qui filium heredem instituerat, filiae dotis nomine, cum in familia nupsisset, ducenta legauerat nec quicquam praeterea et tutorem eis Sempronium dedit: is a cognatis et a propinquis pupillae perductus ad magistratum iussus est alimenta pupillae et mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, pupillae nomine praeceptoribus dare: pubes factus pupillus puberi iam factae sorori suae ducenta legati causa soluit. quaesitum est, an tutelae iudicio consequi possit, quod in alimenta pupillae et mercedes a tutore ex tutela praestitum sit. respondi: existimo, etsi citra magistratuum decretum tutor sororem pupilli sui aluerit et liberalibus artibus instituerit, cum haec aliter ei contingere non possent, nihil eo nomine tutelae iudicio pupillo aut substitutis pupilli praestare debere.

5 · Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr.Si disceptetur, ubi morari uel ubi educari pupillum oporteat, causa cognita id praesidem statuere oportebit. in causae cognitione euitandi sunt, qui pudicitiae impuberi possunt insidiari.

6 · Tryphoninus libro quarto decimo disputationum

pr.Si absens sit tutor et alimenta pupillus desideret, si quidem neglegentia et nimia cessatio in administratione tutoris obiciatur, quae etiam ex hoc arguatur, quod per absentiam eius deserta derelictaque sunt pupilli negotia, euocatis adfinibus atque amicis tutoris praetor edicto proposito causa cognita etiam absente tutore uel remouendum eum, qui dignus tali nota uidebitur, decernet uel adiungendum curatorem: et ita qui datus erit, expediet alimenta pupillo. si uero necessaria absentia tutoris et inprouisa acciderit, forte quod subito ad cognitionem principalem profectus nec rei suae prouidere nec consulere pupillo potuerit et speratur redire et idoneus sit tutor nec expediat alium adiungi et pupillus alimenta de re sua postulet: recte constituetur ad hoc solum, ut ex re pupilli alimenta expediat.