IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 28

D. 28.5DE HEREDIBUS INSTITUENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr.Qui testatur ab heredis institutione plerumque debet initium facere testamenti. licet etiam ab exheredatione, quam nominatim facit: nam diuus Traianus rescripsit posse nominatim etiam ante heredis institutionem filium exheredare.

1Institutum autem heredem eum quoque dicimus, qui scriptus non est, sed solummodo nuncupatus.

2Mutus et surdus recte heres institui potest.

3Qui neque legaturus quid est neque quemquam exheredaturus, quinque uerbis potest facere testamentum, ut dicat: ‘Lucius Titius mihi heres esto’: haec autem scriptura pertinet ad eum qui non per scripturam testatur. qui poterit etiam tribus uerbis testari, ut dicat: ‘Lucius heres esto’: nam et ‘mihi’ et ‘Titius’ abundat.

4Si ex fundo fuisset aliquis solus institutus, ualet institutio detracta fundi mentione.

5Si autem sic scribat: ‘Lucius heres’, licet non adiecerit ‘esto’, credimus plus nuncupatum, minus scriptum: et si ita: ‘Lucius esto’, tantundem dicimus: ergo et si ita: ‘Lucius’ solummodo. Marcellus non insuptiliter non putat hodie hoc procedere. diuus autem Pius, cum quidam portiones inter heredes distribuisset ita: ‘ille ex parte tota, ille ex tota’ nec adiecisset ‘heres esto’, rescripsit ualere institutionem: quod et Iulianus scripsit.

6Item diuus Pius rescripsit ‘illa uxor mea esto’ institutionem ualere, licet deesset ‘heres’.

7Idem Iulianus ‘illum heredem esse’, non putauit ualere, quoniam deest aliquid: sed et ipsa ualebit subaudito ‘iubeo’.

2 · Ulpianus libro secundo ad Sabinum

pr.Circa eos, qui ita heredes instituti sint: ‘ex partibus quas adscripsero’, non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quemadmodum si ita essent heredes instituti: ‘si eis partes adscripsero’. sed magis est, ut sic utraque institutio accipiatur, si uoluntas defuncti non refragatur: ‘ex quibus partibus adscripsero, si minus, ex aequis’, quasi duplici facta institutione: quam sententiam Celsus libro sexto decimo digestorum probat. aliter atque probat in illa institutione: ‘ex qua parte me Titius heredem scripsit, Seius heres esto’: tunc enim si non est a Titio scriptus, nec Seius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio. sed Marcellus haec similia putat.

1Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: ‘ex his partibus quas adscripsi’ an ‘adscripsero’, ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: quomodo in illo Marcellus: ‘ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, heredes sunto’, si intestata mater decesserit, hos non esse institutos.

3 · Ulpianus libro tertio ad Sabinum

pr.Seruus alienus uel totus uel pro parte sine libertate heres institui potest.

1Si seruum meum pure heredem scripsero, sub condicione liberum, differtur institutio in id tempus, quo libertas data est.

2Si quis ita scripserit: ‘si Titius heres erit, Seius heres esto: Titius heres esto’, quasi quaeuis condicio exspectatur Titii aditio, ut Seius heres fiat: et sane et Iuliano et Tertulliano hoc uidetur.

3Qui fideicommissam libertatem sub condicione accepit, potest ab herede pure cum libertate heres institui et non exspectata condicione libertatem et hereditatem consequitur et erit interim necessarius: et existente condicione uoluntarius heres efficietur, ut non desinat heres esse, sed ut ius in eo mutetur successionis.

4Aperturae tabularum dilatio necessarii heredis ius non mutat, ut solemus in substituto impuberis dicere: nam est relatum, si se adrogandum dederit substitutus impuberi defuncti filius, necessarium eum fore.

4 · Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr.Suus quoque heres sub condicione heres potest institui: sed excipiendus est filius, quia non sub omni condicione institui potest. et quidem sub ea condicione, quae est in potestate ipsius, potest: de hoc enim inter omnes constat. sed utrum ita demum institutio effectum habeat, si paruerit condicioni, an et si non paruerit et decessit? Iulianus putat filium sub eiusmodi condicione institutum etiam, si condicioni non paruerit, summotum esse, et ideo si coheredem habeat ita institutus, non debere eum exspectare, donec condicioni pareat filius, cum et si patrem intestatum faceret non parendo condicioni, procul dubio exspectare deberet. quae sententia probabilis mihi uidetur, ut sub ea condicione institutus, quae in arbitrio eius sit, patrem intestatum non faciat.

1Puto recte generaliter definiri: utrum in potestate fuerit condicio an non fuerit, facti potestas est: potest enim et haec ‘si Alexandriam peruenerit’ non esse in arbitrio per hiemis condicionem: potest et esse, si ei, qui a primo miliario Alexandriae agit, fuit imposita: potest et haec ‘si decem Titio dederit’ esse in difficili, si Titius peregrinetur longinquo itinere: propter quae ad generalem definitionem recurrendum est.

2Sed et si filio sub condicione, quae in eius potestate est, herede instituto nepos sit substitutus siue extraneus, puto uiuo filio non exstaturum heredem substitutum, post mortem uero exstaturum, nec necessariam a substituto filii exheredationem, cum et, si fuerit facta, frustra est: post mortem enim filii facta est, quam inutilem esse alias ostendimus: opinamur igitur filium, si sit institutus sub ea condicione et sit in eius potestate, non indigere exheredatione a sequentibus gradibus: alioquin et a coherede indigebit.

5 · Apud Iulianum libro uicensimo nono digestorum Marcellus notat

pr.Si eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo uitae eius tempore certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, ueluti ‘si Alexandriam peruenerit, heres esto’: quod si etiam nouissimo tempore impleri potest, ueluti ‘si decem Titio dederit, heres esto’, contra puto.

6 · Ulpianus libro quarto ad Sabinum

pr.Sed si condicioni dies sit adiectus, ut puta: ‘si Capitolium intra dies triginta ascenderit’, tantundem potest dici: ut, si non paruerit condicioni, substitutus possit admitti filio repulso, consequens est sententiae Iuliani et nostrae.

1Nepotes autem et deinceps ceteri, qui ex lege Uellea instituti non rumpunt testamenta, sub omni condicione institui possunt, etsi redigantur ad filii condicionem.

2Solemus dicere media tempora non nocere, ut puta ciuis Romanus heres scriptus uiuo testatore factus peregrinus mox ciuitatem Romanam peruenit: media tempora non nocent. seruus alienus sub condicione heres scriptus traditus est seruus hereditario, mox usucaptus ab extraneo: non est uitiata institutio.

3Si seruum communem cum libertate dominus heredem scripserit et eum redemerit, necessarius efficietur. sed si substitutus sit impuberi et partem redemerit impubes, necessarius non efficietur, ut Iulianus scribit.

4Sed si sit cum libertate institutus, an ei libertatis datio codicillis adimi possit, apud Iulianum quaeritur. et putat in eum casum, quo necessarius fieret, ademptionem non ualere, ne a semet ipso ei adimatur libertas: seruus enim heres institutus a semet ipso libertatem accipit. quae sententia habet rationem: nam sicuti legari sibi non potest, ita nec a se adimi.

7 · Iulianus libro trigesimo digestorum

pr.Si seruus communis sub condicione heres institutus uiuo testatore libertatem consecutus sit, etiam pendente condicione testamentariae libertatis adire hereditatem potest.

1Item siue testator eum alienauerit siue heres post mortem testatoris, iussu domini hereditatem adibit.

8 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Duo socii quendam seruum communem testamento facto heredem et liberum esse iusserant: ruina simul oppressi perierant. plerique responderunt hoc casu duobus orcinum heredem existere, et id est uerius.

1Sed et si sub eadem condicione seruum communem uterque socius liberum heredemque esse iussisset eaque exstitisset, idem iuris erit.

9 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum

pr.Quotiens uolens alium heredem scribere alium scripserit in corpore hominis errans, ueluti ‘frater meus’ ‘patronus meus’, placet neque eum heredem esse qui scriptus est, quoniam uoluntate deficitur, neque eum quem uoluit, quoniam scriptus non est.

1Et si in re quis errauerit, ut puta dum uult lancem relinquere, uestem leget, neutrum debebit hoc, siue ipse scripsit siue scribendum dictauerit.

2Sed si non in corpore errauit, sed in parte, puta si, cum dictasset ex semisse aliquem scribi, ex quadrante sit scriptus, Celsus libro duodecimo quaestionum, digestorum undecimo posse defendi ait ex semisse heredem fore, quasi plus nuncupatum sit, minus scriptum: quae sententia rescriptis adiuuatur generalibus. idemque est et si ipse testator minus scribat, cum plus uellet adscribere.

3Sed si maiorem adscripserit testamentarius uel (quod difficilius est probatione) ipse testator, ut pro quadrante semissem, Proculus putat ex quadrante fore heredem, quoniam inest quadrans in semisse: quam sententiam et Celsus probat.

4Sed et si quis pro centum ducenta per notam scripsisset, idem iuris est: nam et ibi utrumque scriptum est et quod uoluit et quod adiectum est: quae sententia non est sine ratione.

5Tantundem Marcellus tractat et in eo, qui condicionem destinans inserere non addidit: nam et hunc pro non instituto putat: sed si condicionem addidit dum nollet, detracta ea heredem futurum nec nuncupatum uideri quod contra uoluntatem scriptum est: quam sententiam et ipse et nos probamus.

6Idem tractat et si testamentarius contra uoluntatem testatoris condicionem detraxit uel mutauit, heredem non futurum, sed pro non instituto habendum.

7Sed si, cum primum heredem ex parte dimidia scribere destinasset, primum et secundum scripsit, solus primus scriptus heres uidebitur et solus heres existet quasi ex parte dimidia institutus.

8Si quis nomen heredis quidem non dixerit, sed indubitabili signo eum demonstrauerit, quod paene nihil a nomine distat, non tamen eo, quod contumeliae causa solet addi, ualet institutio.

9Heres institui, nisi ut certe demonstretur, nemo potest.

10Si quis ita dixerit: ‘uter ex fratribus meis Titio et Maeuio Seiam uxorem duxerit, ex dodrante, uter non duxerit, ex quadrante heres esto’, hic recte factam institutionem esse certum est: sed quis ex qua parte, incertum.

11Plane erit similis, si ita institutio facta fuerit: ‘uter ex supra scriptis fratribus meis Seiam uxorem duxerit, heres esto’: sed et hanc puto ualere institutionem quasi sub condicione factam.

12Heredes iuris successores sunt et, si plures instituantur, diuidi inter eos a testatore ius oportet: quod si non fiat, omnes aequaliter heredes sunt.

13Si duo sint heredes instituti, unus ex parte tertia fundi Corneliani, alter ex besse eiusdem fundi, Celsus expeditissimam Sabini sententiam sequitur, ut detracta fundi mentione quasi sine partibus heredes scripti hereditate potirentur, si modo uoluntas patris familias manifestissime non refragatur.

14Si quis ita scripserit: ‘Stichus liber esto et, posteaquam liber erit, heres esto’, Labeo, Neratius et Aristo opinantur detracto uerbo medio ‘postea’ simul ei et libertatem et hereditatem competere: quae sententia mihi quoque uera uidetur.

15Si quis Primum ex triente, Secundum ex triente heredem instituerit et, si Secundus heres non erit, Tertium ex besse heredem scribat, hic Secundo repudiante bessem habebit non solum iure substitutionis, sed et institutionis, id est trientem iure substitutionis, trientem iure institutionis.

16Seruus cum libertate institutus si sit alienatus, iuberi adire ab eo potest, cui alienatus est: sed si redemptus sit a testatore, institutio ualet et necessarius heres erit.

17Si seruus ex die libertatem acceperit et hereditatem pure, mox sit alienatus uel manumissus, uideamus, an institutio ualeat. et quidem si alienatus non esset, potest defendi institutionem ualere, ut die ueniente libertatis, quae hereditatem moratur, competente libertate et heres necessarius existat.

18Sed si in diem libertas, hereditas autem sub condicione data sit, si condicio post diem aduenientem exstiterit, liber et heres erit.

19Sed et si pure fuerit heres institutus libertate in diem data, si sit alienatus uel manumissus, dici debet heredem eum posse existere.

20Sed et si non ipse seruus sit alienatus, sed usus fructus in eo, aeque institutio ualet, sed differtur in id tempus quo extinguitur usus fructus.

10 · Paulus libro primo ad Sabinum

pr.Si alterius atque alterius fundi pro partibus quis heredes instituerit, perinde habebitur, quasi non adiectis partibus heredes scripti essent: nec enim facile ex diuersitate pretium portiones inueniuntur: ergo expeditius est quod Sabinus scribit, perinde habendum, ac si nec fundum nec partes nominasset.

11 · Iauolenus libro septimo epistularum

pr.‘Attius fundi Corneliani heres esto mihi, duo Titii illius insulae heredes sunto’. habebunt duo Titii semissem, Attius semissem idque Proculo placet: quid tibi uidetur? respondit: uera est Proculi opinio.

12 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Si inaequalibus partibus datis ita adiciatur: ‘quos ex disparibus partibus heredes institui, aeque heredes sunto’, existimandum est exaequari eos, scilicet si hoc ante peractum testamentum scriptum sit.

13 · Ulpianus libro septimo ad Sabinum

pr.Interdum haec adiectio ‘aeque heredes sunto’ testatoris uoluntatem exprimit, ut puta ‘Primus et fratris mei filii aeque heredes sunto’: nam haec adiectio declarat omnes ex uirilibus partibus institutos, ut et Labeo scripsit, qua detracta semissem fratris filii, semissem primus haberet.

1Pater familias distribuere hereditatem in tot partes potest quot uoluerit: sed sollemnis assis distributio in duodecim uncias fit.

2Denique si minus distribuit, potestate iuris in hoc reuoluitur: ut puta si duos heredes ex quadrante scripserit: nam hereditas eius residua accedit, ut ex semissibus uideantur scripti.

3Sed si alter ex quadrante, alter ex semisse heredes scripti sunt, qui accedit quadrans pro partibus hereditariis eis adcrescit.

4Sed si excesserit in diuisione duodecim uncias, aeque pro rata decrescet: ut puta me ex duodecim unciis heredem, te ex sex scripsit: ego hereditatis habeo bessem, tu trientem.

5Sed si duos ex asse heredes scripserit, alios ex duodecim unciis, an aeque distributio fiat, apud Labeonem libro quarto posteriorum quaeritur. et putat Labeo et illos ex semisse et hos, qui ex duodecim unciis scripti sunt, ex semisse heredes fore, cui sententiae adsentiendum puto.

6Sed si duos ex asse heredes instituerit, tertium autem ex dimidia et sexta, eodem libro Labeo ait in uiginti uncias assem diuidendum, octo laturum ex dimidia et sexta scriptum, illos duos duodecim.

7Apud eundem refertur: ‘Titius ex parte tertia’, deinde asse expleto ‘idem ex parte sexta’: in quattuordecim uncias hereditatem diuidendam Trebatius ait.

14 · Iauolenus libro primo ex Cassio

pr.Si quis heredes ita instituit: ‘Titius ex parte prima, Seius ex parte secunda, Maeuius ex parte tertia, Sulpicius ex parte quarta heredes sunto’: aequae partes hereditatis ad institutos pertinebunt, quia testator appellatione numeris scripturae magis ordinem, quam modum partibus imposuisse uidetur.

15 · Ulpianus libro septimo ad Sabinum

pr.Iulianus quoque libro trigesimo refert, si quis ita heredem scripserit: ‘Titius ex parte dimidia heres esto: Seius ex parte dimidia: ex qua parte Seium institui, ex eadem parte Sempronius heres esto’, dubitari posse, utrum in tres semisses diuidere uoluit hereditatem an uero in unum semissem Seium et Sempronium coniungere: quod est uerius, et ideo coniunctim eos uideri institutos: sic fiet, ut Titius semissem, hi duo quadrantes ferant.

1Idem eodem libro scripsit, si Primus ex semisse, Secundus ex semisse, si Primus heres non erit, Tertius ex dodrante substitutus sit, facti quidem quaestionem esse: uerum recte dicitur, si quidem Primus adierit, aequales partes habituros, si repudiauerit, quindecim partes futuras, ex quibus nouem quidem laturum Tertium, sex secundum:

16 · Iulianus libro trigesimo digestorum

pr.nam Tertium et instituti et substituti personam sustinere, in tres partes institutum uideri, in sex substitutum.

17 · Ulpianus libro septimo ad Sabinum

pr.Item quod Sabinus ait, si cui pars adposita non est, excutiamus. duos ex quadrantibus heredes scripsit, tertium sine parte: quod assi deest, feret: hoc et Labeo.

1Unde idem tractat, si duos ex undecim, duos sine parte scripsit, mox unus ex his, qui sine parte fuerunt, repudiauerit, utrum omnibus semuncia an ad solum sine parte scriptum pertineat: et uariat. sed Seruius omnibus adcrescere ait, quam sententiam ueriorem puto: nam quantum ad ius adcrescendi non sunt coniuncti, qui sine parte instituuntur: quod et Celsus libro sexto decimo digestorum probat.

2Idemque putat et si expleto asse duos sine parte heredes scripserit, neque hos neque illos coniunctos.

3Sed si asse expleto alium sine parte heredem scripserit, in alium assem ueniet. aliter atque si ita scripsisset expleto asse: ‘ex reliqua parte heres esto’, quoniam, cum nihil reliquum est, ex nulla parte heres institutus est.

4Sed si expleto asse duo sine partibus scribantur, utrum in singulos asses isti duo an in unum assem coniungantur, quaeritur. et putat Labeo, et uerius est, in unum assem uenire: nam et si unus sine parte, duo coniunctim sine parte instituantur, non tres trientes fieri Celsus libro sexto decimo scripsit, sed duos semisses.

5Quod si quis dupundium distribuit et tertium sine parte instituit, hic non in alium assem, sed in trientem uenit, ut Labeo quarto posteriorum scripsit, nec Aristo uel Aulus (utpote probabile) notant.

18 · Paulus libro primo ad Uitellium

pr.Sabinus: quaesitum est, si plus asse pater familias distribuisset et aliquem sine parte fecisset heredem, utrumne is assem habiturus foret an id dumtaxat, quod ex dupundio deesset. et hanc esse tolerabilissimam sententiam puto, ut eadem ratio in dupondio omnique re deinceps quae in asse seruetur. Paulus: eadem ratio est in secundo asse quae in primo.

19 · Ulpianus libro septimo ad Sabinum

pr.Ex facto etiam agitatum Pomponius et Arrianus referunt, si quis uacua parte relicta ita instituerit: ‘si mihi Seius heres non erit’, quem non instituerat, ‘Sempronius heres esto’, an hic occupare possit uacantem portionem. et Pegasus quidem existimat ad eam partem admitti: Aristo contra putat, quia huic pars esset data, quae nulla esset: quam sententiam et Iauolenus probat et Pomponius et Arrianus et hoc iure utimur.

20 · Paulus libro secundo ad Sabinum

pr.Quo loco scribatur heres sine parte, utrum primo an medio uel nouissimo, nihil interest.

1Si iam mortuo quadrans, alii dodrans datus sit et alius sine parte scriptus sit, Labeo eum, qui sine parte heres institutus sit, alterum assem habiturum et hanc mentem esse testantis: quod et Iulianus probat et uerum est.

2Quod si uiuus et mortuus ex parte dimidia coniunctim heredes instituti sunt, ex altera alius, aequas partes eos habituros ait, quia mortui pars pro non scripto habetur.

21 · Pomponius libro primo ad Sabinum

pr.Trebatius ait sic non recte scribi: ‘quisquis mihi heres erit, Stichus liber et heres esto’, liberum tamen futurum. Labeo et heredem eum futurum recte putat.

1Seruo libertatem pure, hereditatem sub condicione dari posse uerissimum puto, ut tamen utrumque ex condicione pendeat:

22 · Iulianus libro trigesimo digestorum

pr.et expleta quidem condicione liber heresque erit, quocumque loco libertas data fuerit: deficiente autem condicione perinde habetur, ac si libertas sine hereditate data fuerit.

23 · Pomponius libro primo ad Sabinum

pr.Si quis instituatur heres in diem certum uel incertum, is bonorum possessionem agnoscere potest et tamquam heres distrahere hereditatem.

1Sed si bonorum possessionem non admittat, sed condicionem trahat, cui facile parere possit, ueluti ‘si seruum quem in potestate habeat manumiserit’ nec manumittat, hic praetoris erunt partes, ut imitetur edictum suum illud, quo praefinit tempus, intra quod adeatur hereditas.

2Item si condicioni heres parere non poterit, quam in sua potestate non habebit, ueluti institutione collata in alterius factum aut quendam casum, ‘si ille’ puta ‘consul factus fuerit’, tunc postulantibus creditoribus constituet praetor, nisi intra certum tempus hereditas optigerit aditaque fuerit, se bona defuncti creditoribus possidere iussurum et interim quae urguebunt per procuratores distrahi iussurum.

3Sed si sub condicione quis heres institutus sit et graue aes alienum sit, quod ex poena crescit, et maxime si publicum debitum imminet: per procuratorem soluendum aes alienum, sicuti cum uenter in possessione sit aut pupillus heres tutorem non habeat.

4Et ideo ait causae cognitionem adiectam propter eos, qui sine dilatione peregre essent uel aegritudine uel ualetudine ita impedirentur, ut in ius produci non possint, nec tamen defenderentur.

24 · Celsus libro sexto decimo digestorum

pr.‘Titius et Seius uterue eorum uiuet heres mihi esto’. existimo, si uterque uiuat, ambo heredes esse, altero mortuo eum qui supererit ex asse heredem fore,

25 · Ulpianus libro sexto regularum

pr.quia tacita substitutio inesse uidetur institutioni:

26 · Celsus libro sexto decimo digestorum

pr.idque et in legato eodem modo relicto senatus censuit.

27 · Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr.Si te solum ex parte dimidia pure, ex altera sub condicione heredem instituero et substituero tibi, non existente condicione substitutum ex ea parte heredem fore Celsus ait:

1Sed si te heredem instituero et deinde eundem te sub condicione instituam, nihil ualere sequentem institutionem, quia satis plena prior fuisset.

2Sed si plures institutiones ex eadem parte sub diuersis condicionibus fuerint factae, utra prior condicio exstiterit, id faciet quod supra diximus, si pure et sub condicione idem instituatur.

28 · Ulpianus libro quinto ad Sabinum

pr.Si ita quis institutus sit: ‘Titius heres esto, si Secundus heres non erit’, deinde: ‘Secundus heres esto’: placet primo gradu Secundum esse institutum.

29 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Hoc articulo ‘quisque’ omnes significantur: et ideo Labeo scribit, si ita scriptum sit: ‘Titius et Seius quanta quisque eorum ex parte heredem me habuerit scriptum, heres mihi esto’, nisi omnes habeant scriptum heredem testatorem, neutrum heredem esse posse, quoniam ad omnium factum sermo refertur: in quo puto testatoris mentem respiciendam. sed humanius est eum quidem, qui testatorem suum heredem scripserit, in tantam partem ei heredem fore, qui autem eum non scripserit, nec ad hereditatem eius admitti.

30 · Ulpianus libro uicesimo primo ad edictum

pr.Pignori obligatum seruum necessarium domino posse fieri imperator Seuerus rescripsit, ita tamen, si paratus sit prius creditori satisfacere.

31 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale

pr.Non minus seruos quam liberos heredes instituere possumus, si modo eorum scilicet serui sint, quos ipsos heredes instituere possumus, cum testamenti factio cum seruis ex persona dominorum introducta est.

1Hereditarium seruum ante aditam hereditatem ideo placuit heredem institui posse, quia creditum est hereditatem dominam esse defuncti locum optinere.

32 · Gaius libro primo de testamentis ad edictum praetoris urbani

pr.Illa institutio ‘quos Titius uoluerit’ ideo uitiosa est, quod alieno arbitrio permissa est: nam satis constanter ueteres decreuerunt testamentorum iura ipsa per se firma esse oportere, non ex alieno arbitrio pendere.

1Is qui apud hostes est recte heres instituitur, quia iure postliminii omnia iura ciuitatis in personam eius in suspenso retinentur, non abrumpuntur: itaque si reuersus fuerit ab hostibus, adire hereditatem poterit. seruus quoque eius recte heres instituitur et, si reuersus sit ab hostibus, potest eum iubere adire hereditatem: si uero ibi decesserit, qui ei heres existet potest per seruum heres fieri.

33 · Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani

pr.Si quis ita scripserit: ‘Titius ex parte dimidia heres esto: idem Titius ex altera parte dimidia, si nauis ex Asia uenerit, heres esto’, cum ex pura institutione adierit heres, quamuis condicio alterius institutionis pendeat, ex asse fit heres, scilicet etiam condicione deficiente, cum non prosit ei condicio quicquam existens: quippe cum non dubitetur, quin, si quis ex parte dimidia heres institutus sit nec praeterea quisquam alius, ipse ex asse heres institui uideatur.

34 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Hereditas ex die uel ad diem non recte datur, sed uitio temporis sublato manet institutio.

35 · Ulpianus libro quarto disputationum

pr.Ex facto proponebatur: quidam duos heredes scripsisset, unum rerum prouincialium, alterum rerum Italicarum, et, cum merces in Italiam deuehere soleret, pecuniam misisset in prouinciam ad merces comparandas, quae comparatae sunt uel uiuo eo uel post mortem, nondum tamen in Italiam deuectae, quaerebatur, merces utrum ad eum pertineant, qui rerum Italicarum heres scriptus erat an uero ad eum, qui prouincialium. dicebam receptum esse rerum heredem institui posse nec esse inutilem institutionem, sed ita, ut officio iudicis familiae herciscundae cognoscentis contineatur nihil amplius eum, qui ex re institutus est, quam rem, ex qua heres scriptus est, consequi. ita igitur res accipietur. uerbi gratia pone duos esse heredes institutos, unum ex fundo Corneliano, alterum ex fundo Liuiano, et fundorum alterum quidem facere dodrantem bonorum, alterum quadrantem: erunt quidem heredes ex aequis partibus, quasi sine partibus instituti, uerumtamen officio iudicis tenebuntur, ut unicuique eorum fundus qui relictus est adiudicetur uel adtribuatur.

1Unde scio quaesitum, aeris alieni onus pro qua parte adgnosci debeat. et refert Papinianus, cuius sententiam ipse quoque probaui, pro hereditariis partibus eos adgnoscere aes alienum debere, hoc est pro semisse: fundos etenim uice praeceptionis accipiendos. quare si forte tantum sit aes alienum, ut nihil detracto eo superesse possit, consequenter dicemus institutiones istas ex re factas nullius esse momenti: et si forte Falcidia interueniens recisionem esset legatorum factura, sic officio iudicis recidit praeceptiones istas, ut non plus quisque eorum habeat quam esset habiturus, si legatum accepisset uel aliud uel etiam praeceptiones. quod si fuerit incertum, an Falcidia interuentura sit, rectissime probatur officio iudicis cautiones esse interponendas.

2Cum haec ita sint, haec etiam institutio, de qua quaeritur, non est repellenda, si alius rerum prouincialium, alius rerum Italicarum heres fuerit scriptus, officioque iudicis adtribuentur singulis res quae adscriptae sunt, erunt tamen heredes ex aequis partibus, quia nulla pars adscripta est. quae res facit, ut, si forte in aliis facultatibus plus sit (in Italicis forte quam in prouincialibus), in aliis minus et aeris alieni ratio urguet, debeat dici imminutionem eandem fieri quam supra ostendimus: proinde et si aliis fuerint legata relicta, contributio admittenda erit.

3Rerum autem Italicarum uel prouincialium significatione quae res accipiendae sint, uidendum est. et facit quidem totum uoluntas defuncti: nam quid senserit, spectandum est. uerumtamen hoc intellegendum erit rerum Italicarum significatione eas contineri, quas perpetuo quis ibi habuerit atque ita disposuit, ut perpetuo haberet: ceteroquin si tempore in quo transtulit in alium locum, non ut ibi haberet, sed ut denuo ad pristinum locum reuocaret, neque augebit quo transtulit neque minuet unde transtulit: ut puta de Italico patrimonio quosdam seruos miserat in prouinciam, forte Galliam, ad exigendum debitum uel ad merces comparandas, recursuros, si comparassent: dubium non est, quin debeat dici ad Italicum patrimonium eos pertinere debere. ut est apud Mucium relatum, cum fundus erat legatus uel cum instrumento uel cum his quae ibi sunt: agasonem enim missum in uillam a patre familias non pertinere ad fundi legatum Mucius ait, quia non idcirco illo erat missus, ut ibi esset. proinde si seruus fuerit missus in uillam interim illic futurus, quia dominum offenderat, quasi ad tempus relegatus, responsum est eum ad uillae legatum non pertinere. quare ne serui quidem, qui operari in agro consuerunt, qui in alios agros reuertebantur, et quasi ab alio commodati in ea sunt condicione, ut ad legatum pertineant, quia non ita in agro fuerant, ut ei agro uiderentur destinati. quae res in proposito quoque suggerit, ut Italicarum rerum esse credantur hae res, quas in Italia esse testator uoluit.

4Proinde et si pecuniam misit in prouinciam ad merces comparandas et necdum comparatae sint, dico pecuniam, quae idcirco missa est, ut per eam merces in Italiam adueherentur, in Italico patrimonio adiungendam: nam et si dedisset in prouincia de pecuniis, quas in Italia exercebat, ituras et redituras, dicendum est hanc quoque Italici patrimonii esse.

5Rationem igitur efficere dici, ut merces quoque istae, quae comparatae sunt ut Romam ueherentur, siue prouectae sunt eo uiuo siue nondum, et siue scit siue ignorauit, ad eum heredem pertinere, cui Italicae res sunt adscriptae.

36 · Ulpianus libro octauo disputationum

pr.Si quis ita scripserit heredem: ‘ex qua parte codicillis Titium heredem scripsero, heres esto’, etiamsi pars in codicillis non fuerit adscripta, erit tamen heres quasi sine parte institutus.

37 · Iulianus libro uicesimo nono digestorum

pr.Cum in testamento ita scribitur: ‘si filius meus me uiuo morietur, nepos ex eo post mortem meam natus heres esto’, duo gradus heredum sunt: nullo enim casu uterque ad hereditatem admittitur. ex quo apparet, si nepoti Titius substitutus fuerit et filius patri heres exstiterit, non posse Titium una cum filio heredem esse, quia non in primum, sed in secundum gradum substituitur.

1Haec uerba: ‘Publius Marcus Gaius inuicem substituti heredes mihi sunto’ sic interpretanda sunt, ut breuiter uideretur testator tres instituisse heredes et inuicem eos substituisse, perinde ac si ita scripsisset: ‘ille et ille et ille instituti heredes et substituti sunto’.

2Qui tres filios habebat et ita scripserit: ‘filii mei heredes sunto: Publius filius meus exheres esto’, uideri potest prima parte duos dumtaxat filios heredes instituisse.

38 · Iulianus libro trigesimo digestorum

pr.Qui filio impuberi exheredato Pamphilum legat, eundem post mortem filii ex parte heredem instituere eodem modo potest, quo is, qui seruum Sempronio legatum, eundem post mortem Sempronii ex parte heredem instituit.

1Seruus testamento heres pure scriptus, liber autem iussus esse, si intra kalendas Decembres decem dedisset, si codicillis pure libertatem acceperit, intra kalendas quidem neque liber neque heres erit, nisi decem dederit: si intra kalendas non dederit, liber ex codicillis erit.

2Si quis seruum suum liberum sub condicione, heredem pure scripsisset eumque uendidisset pendente condicione, iussu emptoris seruus adire hereditatem potest, quia et constitit institutio et est qui ius imperandi habet.

3Quod si post defectam condicionem alienatus fuisset, non potest iussu emptoris hereditatem adire, quia eo tempore ad eum peruenisset, quo iam extincta institutio inutilis fuerat.

4Igitur cum seruus sub condicione liber esse iubetur et legatum pure accepit, si pendente condicione manumissus uel alienatus fuerat, legatum habebit aut domino adquiret, quamuis mortis tempore condicio libertatis extincta fuerit: si uero post defectum condicionis manumissus aut alienatus fuerit, legatum ad irritum recidit.

5Cum uenditor seruum ante traditionem ab emptore pro parte heredem scriptum adire iubet, restituere coheredi serui necesse habet, quia lucrum facere eius serui iure quem uendidit non debet. plane non totum quod adquisierit restituet, sed pro ea dumtaxat parte, qua seruus coheredem habuerit,

39 · Marcianus libro secundo regularum

pr.id est partem dimidiam serui et quartam hereditatis.

40 · Libro trigesimo digestorum Iuliani Marcellus notat

pr.Immo et id debet praestari, quod consequi uenditor non potuisset, si prius, quam adiret seruus partem hereditatis, is traditus esset: quod est uerum.

41 · Iulianus libro trigesimo digestorum

pr.Si pater familias Titium, quem ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, Sempronium substituerit, deinde Titius, quia seruus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici Sempronium in partem hereditatis admitti. nam qui scit aliquem seruum esse et eum heredem scribit et ita substituit: ‘si Stichus heres non erit, Sempronius heres esto’, intellegitur tale quod dicere: ‘si Stichus neque ipse heres erit neque alium fecerit’. at qui eum, quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone ‘si heres non erit’ nihil aliud intellegitur significare, quam si hereditatem uel sibi non adquisierit uel mutata condicione alium heredem non fecerit, quae adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes scripti postea in seruitutem deducti fuerint. igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter semis inter eum, qui dominus instituti heredis fuerit, et substitutum aequis portionibus diuidatur:

42 · Pomponius libro duodecimo ex uariis lectionibus

pr.et hoc Tiberius Caesar constituit in persona Parthenii, qui tamquam ingenuus heres scriptus adierat hereditatem, cum esset Caesaris seruus: nam diuisa hereditas est inter Tiberium et eum qui Parthenio substitutus erat, ut refert Sextus Pomponius.

43 · Iulianus libro sexagesimo quarto digestorum

pr.Qui soluendo non erat, duos Apollonios liberos heredesque esse iusserat. altero ante apertas tabulas testamenti mortuo non ineleganter defendi poterit eum qui supererit liberum et solum necessarium heredem fore. quod si uterque uiuit, institutionem nullius esse momenti propter legem Aeliam Sentiam, quae amplius quam unum necessarium heredem fieri uetat:

44 · Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

pr.inuicem enim eos sibi obstare.

45 · Alfenus libro quinto digestorum

pr.Pater familias testamento duos heredes instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: ‘qui eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto’: alter heres hereditatem praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. respondit neminem ex alterius facto hereditati neque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque condicionem implesset, quamuis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse.

46 · Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum

pr.‘si Maeuia mater mea et Fuluia filia mea uiuent, tum mihi Lucius Titius heres esto’. Seruius respondit, si testator filiam numquam habuerit, mater autem superuixisset, tamen Titium heredem fore, quia id, quod inpossibile in testamento scriptum esset, nullam uim haberet.

47 · Africanus libro secundo quaestionum

pr.Quidam cum filium familias heredem instituere uellet, ne ad patrem eius ex ea hereditate quicquam perueniret, uoluntatem suam exposuit filio: filius cum patris offensam uereretur, petit a testatore, ne sub condicione ‘si a patre emancipatus esset’ heredem eum institueret et impetrauit ab eo, ut amicum suum heredem institueret: atque ita testamento amicus filii ignotus testatori heres institutus est nec quicquam ab eo petitum est. quaerebatur, si ille amicus aut adire nollet aut aditam nollet restituere hereditatem, an fideicommissum ab eo peti possit aut aliqua actio aduersus eum esset et utrum patri an filio competeret. respondit, etiamsi manifestum sit scriptum heredem fidem suam interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum peti posse quam si et ipsum testatorem fidem eius secutum esse probaretur. si tamen, cum a filio familias rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset et restituturum patri familias facto, non absurde dici possit mandati actionem futuram: et eam actionem patri inutilem fore, quia non sit ex bona fide id ei restitui, quod testator ad eum peruenire noluerit: sed nec filio uulgarem competituram, uerum utilem, sicuti dare placeret ei, qui, cum filius familias esset, pro aliquo fideiussisset ac pater familias factus soluisset.

48 · Africanus libro quarto quaestionum

pr.Si ita scriptum fuerit: ‘Titius, immo Seius heres esto’, Seium solum heredem fore respondit. sed et si ita: ‘Titius heres esto: immo Seius heres esto’, idem erit dicendum.

1Quidam testamento ita heredes instituit: ‘Titia filia mea heres esto: si quid mihi liberorum me uiuo mortuoue nascetur, tunc qui uirilis sexus unus pluresue nascentur, ex parte dimidia et quarta, qui feminini sexus una pluresue natae erunt, ex parte quarta mihi heres sit’: postumus ei natus est: consulebatur, quota ex parte postumus heres esset. respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam, ex his filiam quattuor, postumum tres habituros, quia filiae totus as, postumo dodrans datus est, ut quarta portione amplius filia quam postumus ferre debeat. ideo si postuma quoque nata esset, tantundem sola filia, quantum uterque postumorum habituri essent. itaque in proposito cum as filiae, dodrans postumo sit datus, uiginti unam partes fieri, ut filia duodecim, nouem filius habeat.

2In testamento ita scriptum est: ‘Lucius Titius ex duabus unciis, Gaius Attius ex parte una, Maeuius ex parte una, Seius ex partibus duabus heredes mihi sunto’: consulebatur quid iuris esset. respondit hanc scripturam illam interpretationem accipere posse, ut Lucius Titius duas uncias habeat, ceteri autem quasi sine partibus instituti ex reliquo dextante heredes sint: quem dextantem ita diuidi oportet, ut Seius quincuncem, Attius et Maeuius alterum quincuncem habeant.

49 · Marcianus libro quarto institutionum

pr.His uerbis: ‘Titius hereditatis meae dominus esto’, recte institutio fit.

1Illa institutio ualet: ‘filius meus inpiissimus male de me meritus heres esto’: pure enim heres instituitur cum maledicto et omnes huiusmodi institutiones receptae sunt.

2Interdum nec cum libertate utiliter seruus a domina heres instituitur, ut constitutione diuorum Seueri et Antonini significatur, cuius uerba haec sunt: ‘seruum adulterii accusatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere uideri, quae rea fuerit eiusdem criminis postulata, rationis est’. quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nihil momenti habeat.

3Si in patre uel patria uel alia simili adsumptione falsum scriptum est, dum de eo qui demonstratus sit constet, institutio ualet.

50 · Florentinus libro decimo institutionum

pr.Si alienum seruum liberum et heredem esse iussi et is postea meus effectus est, neutrum ualet, quia libertas alieno seruo inutiliter data est.

1In extraneis heredibus illa obseruantur: ut sit cum eis testamenti factio, siue ipsi heredes instituantur siue hi qui in potestate eorum sunt, et id duobus temporibus inspicitur, testamenti facti, ut constiterit institutio, et mortis testatoris, ut effectum habeat. hoc amplius et cum adibit hereditatem esse debet cum eo testamenti factio, siue pure siue sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo uel maxime tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem. medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris uel condicionem institutionis exsistentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut dixi, tria tempora inspicimus.

51 · Ulpianus libro sexto regularum

pr.Seruum meum heredem institutum cum libertate si uiuus uendidero ei, cum quo testamenti factio non est, posteaque eum redemero, ex testamento mihi heres esse poterit nec medium tempus, quo apud eum fuit, uitiauit institutionem, quia uerum est utroque tempore tam testamenti faciendi quam mortis tempore meum fuisse. unde si apud eum remanserit, uitiatur institutio: uel si cum eo testamenti factio est, iussu eius adeundo adquiret ei hereditatem.

1Si in non faciendo impossibilis condicio institutione heredis sit expressa, secundum omnium sententiam heres erit, perinde ac si pure institutus esset.

2Hereditas plerumque diuiditur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, puta haec: sextans quadrans triens quincunx semis septunx bes dodrans dextans deunx as.

52 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Talem institutionem quidam ualere non putabant: ‘Stichus liber esto et, si liber erit, heres esto’. sed diuus Marcus rescripsit hanc institutionem ualere perinde atque si non erat adiectum ‘si liber erit’.

1Si quis ita scripserit: ‘Stichus, si meus erit cum morior, liber et heres esto’, alienatus non poterit iussu emptoris adire hereditatem, quamuis, etsi non erat hoc expressum, non alias liber et heres fieri poterat, quam si mansisset eius. sed si uiuus eum manumiserit, Celsus libro quinto decimo digestorum scribit fieri hunc heredem: non enim hunc casum testatorem uoluisse excludere palam est neque uerba omnino repugnant: nam quamuis seruus eius non est, at certe libertus est.

53 · Paulus libro secundo regularum

pr.Seruus hereditarius heres institui potest, si modo testamenti factio fuit cum defuncto, licet cum herede instituto non sit.

54 · Marcellus libro singulari responsorum

pr.Lucius Titius Seio et Sempronio ex semissibus heredibus institutis et ceteris exheredatis inuicem heredem substituit, deinde legata et libertates dedit, postea ita subiecit: ‘Cornelius et Sallustius et Uarro aequis partibus heredes sunto, quos inuicem substituo’: quaero, quantum uel priores duo ex semissibus instituti uel posteriores habere debeant. Marcellus respondit in obscuro esse, Cornelium et Sallustium et Uarronem primo an secundo uel tertio gradu heredes instituere uoluerit: sed secundum scripturam testamenti quae proponeretur, alterum assem datum eis uideri.

55 · Neratius libro primo membranarum

pr.Pater filio impuberi seruum heredem substituit liberumque esse iussit: eum pupillus uendidit Titio: Titius eum iam primo testamento facto in secundo testamento liberum heredemque esse iussit. superius testamentum Titii ruptum est, quia is seruus et heres potest esse et, ut superius testamentum rumpatur, sufficit ita posterius factum esse, ut aliquo casu potuerit ex eo heres existere. quod ad uim autem eius institutionis pertinet, ita se res habet, ut, quamdiu pupillo ex ea substitutione heres potest esse, ex Titii testamento libertatem hereditatemque consequi non possit: si pupillus in suam tutelam peruenerit, perinde ex Titii testamento liber heresque sit ac si pupillo substitutus non fuisset: si pupillo heres exstitit, propius est, ut Titio quoque, si uelit, heres esse possit.

56 · Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

pr.Si is qui soluendo non est primo locum Stichum, secundo eum cui ex fideicommissi causa libertatem debet liberum et heredem instituerit, Neratius secundo loco scriptum heredem fore ait, quia non uidetur creditorum fraudandorum causa manumissus.

57 · Paulus libro singulari de secundis tabulis

pr.Potest quis ita heredem instituere: ‘si intra annum septuagesimum decessero, ille mihi heres esto’: non enim pro parte testatus intellegi debet, sed sub condicione instituisse.

58 · Paulus libro quinquagesimo septimo ad edictum

pr.Si is qui soluendo non est seruum cum libertate heredem instituerit et liberum substituerit, ante incipiendum erit a substituto: lex enim Aelia Sentia ita demum ei, qui in fraudem creditorum heres institutus est conseruat libertatem, si nemo alius ex eo testamento heres esse potest.

59 · Paulus libro quarto ad Uitellium

pr.Nemo dubitat recte ita heredem nuncupari posse ‘hic mihi heres esto’, cum sit coram, qui ostenditur.

1Qui frater non est, si fraterna caritate diligitur, recte cum nomine suo sub appellatione fratris heres instituitur.

60 · Celsus libro sexto decimo digestorum

pr.Liber homo cum tibi seruiret, heres institutus iussu tuo adiit. Trebatius esse eum heredem: Labeo tunc non esse heredem, si necessitate id fecerit, non quod alioquin uellet obligari.

1Si quis ita heredem instituerit: ‘Titius qua ex parte mihi socius est in uectigali salinarum, pro ea parte mihi heres esto’, quidam putant, si asse descripto id adiectum sit, ut maxime socius fuerit Titius, non esse heredem, sed si qua pars uacua relicta fuerit, ex ea heredem esse. quod totum et ineptum et uitiosum est: quid enim uetat asse descripto utiliter Titium ex parte forte quarta, ex qua socius erat, heredem institutum esse?

2‘Titius heres esto: Seius et Maeuius heredes sunto’. uerum est quod Proculo placet duos semisses esse, quorum alter coniunctim duobus datur.

3Cum quis ex institutis, qui non cum aliquo coniunctim institutus sit, heres non est, pars eius omnibus pro portionibus hereditariis adcrescit, neque refert, primo loco quis institutus an alicui substitutus heres sit.

4Si heres institutus scribendi testamenti tempore ciuis Romanus fuit, deinde ei aqua et igni interdictum est, heres fit, si intra illud tempus quo testator decessit redierit aut, si sub condicione heres institutus est, quo tempore condicio exsistit. idem et in legatis et in bonorum possessionibus.

5‘Titius ex semisse heres esto: Seius ex quadrante heres esto: Titius si in Capitolium ascenderit, ex alio quadrante heres esto’. antequam Capitolium ascendat si pro herede gerat, ex semisse heres erit, si Capitolium ascenderit, et ex quadrante heres erit nec erit ei necesse pro herede gerere quippe iam heredi.

6Si ita scriptum fuerit: ‘Titius ex parte tertia, Maeuius ex parte tertia heredes sunto: Titius, si intra tertias kalendas nauis ex Asia uenerit, ex reliqua parte heres esto’: uideamus, ne Titius statim ex semisse heres sit: nam duo heredes instituti sunt, sed Titius aut ex semisse aut ex besse: ita sextans utique erit in pendenti et, si condicio exstiterit, ex besse heres erit, si non exstiterit, ille sextans Maeuio adcrescet. sed si decesserit Titius, antequam condicio exsistat, deinde condicio exstiterit, tamen ille sextans non Titii heredi, sed Maeuio adcrescet: nam cum adhuc dubium esset, Titio an Maeuio is sextans datus esset, Titius decessit nec potest intellegi datus ei qui tempore dandi in rerum natura non fuit.

7Si Attius Titium et Maeuium et Seium aequis partibus heredes instituit, Titius interim solus adiit hereditatem et Seium heredem instituit, poterit Seius Titii adire hereditatem, Attii uel adire uel omittere: sed Attio, antequam adeat uel omittat eius hereditatem, ex semisse heres erit. si adierit Seius Attii hereditatem, Titius ex triente dumtaxat heres erit et per hereditatem Titii triens dumtaxat ad Seium perueniet, alterum trientem ex sua institutione habebit. quid ergo si ab Attio Titius et Seius heredes instituti sunt, Titius adierit hereditatem, Titio Seius heres exstiterit? potestne Attii hereditatem omittere an necessario ei ex asse heres est? quippe cum alius nemo heres institutus est, quam is ipse qui ex aliqua parte iam heres est, perinde est, quasi unus heres per Titium institutus sit.

61 · Celsus libro uicesimo nono digestorum

pr.Qui soluendo non erat, seruum primo loco et alterum seruum secundo loco heredes scripsit. solus is qui primo loco scriptus est hereditatem capit: nam lege Aelia Sentia ita cauetur, ut, si duo pluresue ex eadem causa heredes scripti sint, uti quisque primus scriptus sit, heres sit.

62 · Modestinus libro octauo responsorum

pr.Qui uolebat filiam exheredare, sic testamento comprehendit: ‘te autem, filia, ideo exheredaui, quoniam contentam te esse dote uolui’: quaero an efficaciter exheredata sit. Modestinus respondit nihil proponi, cur non esset uoluntate testatoris exheredata.

63 · Modestinus libro secundo pandectarum

pr.In tempus capiendae hereditatis institui heredem posse beneuolentiae est, ueluti ‘Lucius Titius cum capere potuerit, heres esto’: idem et in legato.

1Quotiens non apparet, quis heres institutus sit, institutio non ualet ( quippe euenire potest, si testator complures amicos eodem nomine habeat et ad designationem singulari nomine utatur): nisi ex aliis apertissimis probationibus fuerit reuelatum, pro qua persona testator senserit.

64 · Iauolenus libro primo ex Cassio

pr.Heredes sine partibus utrum coniunctim an separatim scribantur, hoc interest, quod, si quis ex coniunctis decessit, non ad omnes, sed ad reliquos qui coniuncti erant pertinet, sin autem ex separatis, ad omnes, qui testamento eodem scripti sunt heredes, portio eius pertinet.

65 · Iauolenus libro septimo epistularum

pr.Eius seruum, qui post mortem meam natus erit, heredem institui posse Labeo frequenter scribit idque uerum esse manifesto argumento comprobat: quia seruus hereditarius, priusquam adeatur hereditas, institui heres potest, quamuis is testamenti facti tempore nullius sit.

66 · Iauolenus libro duodecimo epistularum

pr.Hereditas ad Statium Primum nullo iure pertinet, cum institutus heres non sit: nec quicquam ei prodest, quod ab eo aliquid legatum est aut libertus ei defuncti testamento commendatus est. ex quo si manumissus non est, seruus est.

67 · Pomponius libro primo ad Quintum Mucium

pr.Si ita quis heredes instituerit: ‘Titius heres esto: Gaius et Maeuius aequis ex partibus heredes sunto’, quamuis et syllaba coniunctionem faciat, si quis tamen ex his decedat, non alteri soli pars adcrescit, sed et omnibus coheredibus pro hereditariis portionibus, quia non tam coniunxisse quam celerius dixisse uideatur.

68 · Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

pr.Si ita scriptum fuerit: ‘Tithasus si in Capitolium ascenderit, heres esto: Tithasus heres esto’, secunda scriptura potior erit: plenior est enim quam prior.

69 · Pomponius libro septimo ad Quintum Mucium

pr.Si quis Sempronium heredem instituerit sub hac condicione ‘si Titius in Capitolium ascenderit’, quamuis non alias heres esse possit Sempronius, nisi Titius ascendisset in Capitolium, et hoc ipsum in potestate sit repositum Titii: quia tamen scriptura non est expressa uoluntas Titii, erit utilis ea institutio. atquin si quis ita scripserit: ‘si Titius uoluerit, Sempronius heres esto’, non ualet institutio: quaedam enim in testamentis si exprimantur, effectum nullum habent, quando, si uerbis tegantur, eandem significationem habeant quam haberent expressa, et momentum aliquod habebunt. sic enim filii exheredatio cum eo ualet, si quis heres existat: et tamen nemo dubitat, quin, si ita aliquis filium exheredauerit: ‘Titius heres esto: cum heres erit Titius, filius exheres esto’, nullius momenti esse exheredationem.

70 · Proculus libro secundo epistularum

pr.‘Cornelius et Maeuius, uter eorum uolet, heres esto’: uterque uult: Trebatius neutrum fore heredem, Cartilius utrumque: tu cui adsentiaris? Proculus: Cartilio adsentio et illam adiectionem ‘uter eorum uolet’ superuacuam puto: id enim etiam ea non adiecta futurum fuit, ut, uter uellet, heres esset, uter nollet, heres non esset. quod si hi ex numero necessariorum heredum essent, tum id non frustra adiectum esse et non solum figuram, sed uim quoque condicionis continere: dicerem tamen, si uterque heres esse uellet, utrumque heredem esse.

71 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Captatorias institutiones non eas senatus improbauit, quae mutuis affectionibus iudicia prouocauerunt, sed quarum condicio confertur ad secretum alienae uoluntatis.

72 · Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Illae autem institutiones captatoriae non sunt, ueluti si ita heredem quis instituat: ‘qua ex parte Titius me heredem instituit, ex ea parte Maeuius heres esto’, quia in praeteritum, non in futurum institutio collata est.

1Sed illud quaeri potest, an idem seruandum sit quod senatus censuit, etiamsi in aliam personam captionem direxerit, ueluti si ita scripserit: ‘Titius, si Maeuium tabulis testamenti sui heredem a se scriptum ostenderit probaueritque, heres esto’, quod in sententiam senatus consulti incidere non est dubium.

73 · Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

pr.Si quis solidum a lege capere non possit et ex asse sit institutus ab eo qui soluendo non est, Iulianus ex asse eum heredem esse respondit: legi enim locum non esse in ea hereditate quae soluendo non est.

74 · Gaius libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam

pr.Sub condicione herede instituto si substituamus, nisi eandem condicionem repetemus, pure eum heredem substituere intellegimur.

75 · Licinnius Rufinus libro secundo regularum

pr.Si ita quis heres institutus fuerit: ‘excepto fundo, excepto usu fructu heres esto’, perinde erit iure ciuili atque si sine ea re heres institutus esset, idque auctoritate Galli Aquilii factum est.

76 · Papinianus libro duodecimo quaestionum

pr.Si filius substituatur ei, a quo praeteritus est, non ut intestati patris, sed ex testamento habebit hereditatem, quoniam et quolibet alio substituto, si fuisset ab eo exheredatus, inde testamentum inciperet, ubi filius esset exheredatus.

77 · Papinianus libro quinto decimo quaestionum

pr.Seruus uxori a marito mortis causa donatus mariti manet, ut et Iuliano quoque uidetur. idem si accipiat libertatem simul et hereditatem, uiro necessarius heres erit: nec sine libertate aliquid ei legari potest.

78 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum

pr.Asse toto non distributo ita scriptum est: ‘quem heredem codicillis fecero, heres esto’: Titium codicillis heredem instituit. eius quidem institutio ualet ideo, quod, licet codicillis dari hereditas non possit, tamen haec ex testamento data uidetur: sed hoc tantum ex hereditate habebit, quantum ex asse residuum mansit.

79 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Qui non militabat, bonorum maternorum, quae in pannonia possidebat, libertum heredem instituit, paternorum, quae habebat in Syria, Titium. iure semisses ambos habere constitit, sed arbitrum diuidendae hereditatis supremam uoluntatem factis adiudicationibus et interpositis propter actiones cautionibus sequi salua Falcidia, scilicet ut, quod uice mutua praestarent, doli ratione quadranti retinendo compensetur.

1Lucio Titio ex duabus partibus, Publio Maeuio ex quadrante scriptis heredibus assem in dodrantem esse diuisum respondi: modum enim duarum partium ex quadrante declarari: quod ueteres nummis Titio legatis nummorum specie non demonstrata ceterorum legatorum contemplatione receperunt.

2Filiis heredibus aequis partibus institutis ac postea fratris filio pro duabus unciis unum assem inter omnes uideri factum placuit et ex eo decem uncias filios accepisse: tunc enim ex altero asse portionem intellegi relictam, cum asse nominatim dato uel duodecim unciis distributis residua portio non inuenitur: nihil autem interest, quo loco sine portione quis heres instituatur, quo magis assis residuum accepisse uideatur.

3Seius Maeuium ex parte, quam per leges capere possit, heredem instituit, ex reliqua Titium. si Maeuius solidum capere poterit, Titius adiectus aut substitutus heres non erit.

80 · Papinianus libro primo definitionum

pr.Quod si non sit reliqui facta mentio, tantundem in altero asse habebit Maeuius quantum Titius in primo.

81 · Papinianus libro sexto responsorum

pr.Quod si Maeuius nullius capax sit, in totum substitutus admittitur.

82 · Paulus libro nono quaestionum

pr.Clemens patronus testamento cauerat, ut, si sibi filius natus fuisset, heres esset, si duo filii, ex aequis partibus heredes essent, si duae filiae, similiter: si filius et filia, filio duas partes, filiae tertiam dederat. duobus filiis et filia natis quaerebatur, quemadmodum in proposita specie partes faciemus, cum filii debeant pares esse uel etiam singuli duplo plus quam soror accipere? quinque igitur partes fieri oportet, ut ex his binas masculi, unam femina accipiat.

1Si ita scripserit testator: ‘Quanta ex parte me a Titio heredem institutum recitassem, ex ea parte Sempronius mihi heres esto’, non est captatoria institutio: plane nullo recitato testamento ab ipso testatore inanis uidebitur institutio remota suspicione captatoriae institutionis.

83 · Scaeuola libro quinto decimo quaestionum

pr.Si quis ita heres instituatur: ‘si legitimus heres uindicare nolit hereditatem meam’, puto deficere condicionem testamenti illo uindicante.

84 · Scaeuola libro octauo decimo quaestionum

pr.Si non lex Aelia Sentia, sed alia lex uel senatus consultum aut etiam constitutio serui libertatem impediat, is necessarius fieri non potest, etiamsi non sit soluendo testator.

1Temporibus diui Hadriani senatus censuit, si testator, qui cum moritur soluendo non fuit, duobus pluribusue libertatem dederit eisque hereditatem restitui iusserit et institutus heres suspectam sibi hereditatem dixerit, ut adire eam cogatur et ad libertatem perueniat qui priore loco scriptus fuerit, eique hereditas restituatur. idem seruandum in his, quibus per fideicommissum libertas data fuerit. igitur si primo loco scriptus desideraret adire hereditatem, nulla difficultas erit. nam si posteriores quoque liberos se esse dicent et restitui hereditatem desiderent, an soluendo sit hereditas et omnibus liberis factis restitui deberet, apud praetorem quaereretur. absente autem primo sequens desiderans adiri hereditatem non est audiendus, quia, si primus uelit sibi restitui hereditatem, praeferendus est et hic seruus futurus est.

85 · Paulus libro uicesimo tertio quaestionum

pr.Si seruo fideicommissa data sit libertas, heres hunc eundem seruum cum libertate heredem reliquisset, quaesitum est, an necessarius fiat heres. et humanius est et magis aequitatis ratione subnixum non fieri necessarium: qui enim etiam inuito defuncto poterat libertatem extorquere, is liber esse iussus non magnum uidetur beneficium a defuncto consequi, immo nihil commodi sensisse, sed magis debitam sibi accepisse libertatem.

1Idem probandum erit et in illo seruo, quem testator ea lege emerat, ut manumitteret, si heres fuerit institutus: nam et hic seposito beneficio testatoris proprio iure poterit ad libertatem peruenire ex constitutione diui marci.

2Idem et in eo, qui propria sua data pecunia emptus est ab aliquo: nam et hic poterit ab ipso testatore libertatem extorquere.

86 · Scaeuola libro secundo responsorum

pr.Lucius Titius, qui fratrem habebat, testamento ita cauit: ‘Titius frater meus ex asse mihi heres esto: si mihi Titius heres esse noluerit aut (quod abominor) prius morietur quam meam hereditatem adierit aut filium filiamue ex se natum natamue non habebit, tunc Stichus et Pamphilus serui mei liberi et heredes mihi aequis partibus sunto’. quaero, cum Titius hereditatem adierit et liberos aditae hereditatis tempore non habuerit, an Stichus et Pamphilus ex substitutione liberi et heredes esse possint. item quaero, si ex substitutione neque liberi neque heredes esse possint, an in partem hereditatis uideantur adiecti. respondit: apparet quidem non eam mentem testatoris fuisse, ut quemquam heredem adhiberet fratri, quem aperte ex asse heredem instituisset: igitur si frater adiit, Stichus et Pamphilus heredes non erunt: quos eo amplius noluit heredes esse, si frater prius quam hereditatem adiret decessisset liberis relictis. nam prudens consilium testantis animaduertitur: non enim fratrem solum heredem praetulit substitutis, sed et eius liberos.

87 · Maecianus libro septimo fideicommissorum

pr.Iam dubitari non potest suos quoque heredes sub hac condicione institui posse, ut, si uoluissent, heredes essent, si heredes non essent, alium quem uisum erit eis substituere: negatumque hoc casu necesse esse sub contraria condicione filium exheredare, primum quia tunc tantum id exigeretur, cum in potestate eius non esset, an heres patri existeret, exspectantis extrinsecus positae condicionis euentum, deinde quod, etsi quacumque posita condicione deberet filius sub contraria condicione exheredari, in proposito ne possibilis quidem repperiri posset, certe, si uerbis exprimeretur, inepta fieret: huic enim condicioni ‘si uolet, heres esto’ quae alia uerba contraria concipi possunt quam haec ‘si nolet heres esse, exheres esto?’ quod quam sit ridiculum, nulli non patet.

1Non ab re autem hoc loco uelut excessus hic subiungetur suis ita heredibus institutis ‘si uoluerint heredes esse’ non permittendum amplius abstinere se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes exstiterunt. sed et ceteris condicionibus, quae in ipsorum sunt potestate, si sui pareant, ius abstinendi adsequi non debent.

88 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

pr.Ex unciis sex Primo herede instituto, Secundo ex octo, si Tertius ex residua parte uel nulla portionis facta mentione heres instituatur, quinque uncias hereditatis Tertius habebit: in uiginti quattuor etenim partes hereditate distributa Tertio ratio calculi ueluti ex decem partibus instituto quinque uncias adsignabit.

89 · Gaius libro singulari de casibus

pr.Ei qui soluendo non est aliquo casu euenit, ut et seruus cum libertate heres exsistat et praeterea alius heres adiciatur: ueluti si seruo cum libertate herede instituto ita adiectum sit: ‘si mihi Stichus heres erit, tunc Titius quoque heres esto’: nam Titius, antequam Stichus ex testamento heres exstiterit, heres esse non potest, cum autem semel heres exstiterit seruus, non potest adiectus efficere, ut qui semel heres exstitit desinat heres esse.

90 · Paulus libro secundo manualium

pr.Si socius heres institutus sit ex asse et seruo communi legetur pure sine libertate, hoc legatum non constitit. plane sub condicione ei utiliter et sine libertate legabitur, quoniam et proprio seruo ab herede recte sub condicione legatur. quare etiam heres institui sine libertate ut alienus socio herede scripto poterit, quia et proprius cum domino heres institui poterit.

91 · Tryphoninus libro uicesimo primo disputationum

pr.Testamento domini seruus sub condicione cum libertate heres institutus pendente adhuc condicione necem domini detexit eumque praetor mereri libertatem decreuit. etsi postea condicio testamenti exstiterit, aliunde liber est, id est ex praemio, non ex testamento: igitur non est necessarius domino heres: licet autem ei uolenti adire.

92 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Imperatorem litis causa heredem institui inuidiosum est nec calumnia facultatem ex principali maiestate capi oportet.

93 · Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris

1Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactumeii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat. Pactumeio Magno occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutauit testamentum Nouiumque Rufum heredem instituit hac praefatione: ‘quia heredes, quos uolui habere mihi contingere non potui, Nouius Rufus heres esto’. Pactumeia Magna supplicauit imperatores nostros et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex uoluntate testantis putauit imperator ei subueniendum. igitur pronuntiauit hereditatem ad magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam praestare debere, proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta.